L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

3so L ANNARI SENECAEciorum viam, quam admonitio demonstrat. Ex

pelle, inquit, falsas opiniones de bonis 5 malis in

locum autem earum veras repone: & nihil habebit admonitio quod agat. Ordinatur ista sine dura bio ratione animus, sed non illa tanrum. Nam quamvis argu montis collectum sit, quae bona, quae mala sint : nihilominus habent praecepta partessitas : dc prudentia, dc justitia ossiciis constant: ossicia praeceptis disponuntur. Praeterea, ipsum de bonis malisque sudicium confirniatur ossiciorum exsecutione, ad quam praecepta perducunt. Utraque enim inter se consentiunt: nec illa possunt praecedere, ut non haec sequantur:& haec ordinem sequuntur situm. Vnde apparet illa praecedere. Infinita, inquit, praecepta sunt. Fallum est. nam de maximis ac necessariis rebus , non sunt infinita: tenues autem differentias habent, quas exigunt tempora, loca, perinae. Sed his quoque dantur raecepta generalia. Nemo, inquit, praeceptis curat insaniam: ergo nec malitiam quidem. Dissim te est. nam si insaniam sustuleris , sanitas reddita est: si sellas opiniones exclusimus, non statim sequitur dispectus rerum agendarum: dc ut sequatur , tamen admonitio corroborabit rectam de

- bonis malisque sententiam. Illud quoque falsum est, nihil apud insenos proficere praecepta. Nam quemadmodum sola non prolunt, sic curationem adjuvant: dc denunciatio, dc castigatio in os coercuit. De illis in is nunc loquor, quibus

mens mota est, non erepta. Leges, inquit, ut iaciamus quod oportet, non essiciunt: & quid aliud

simi, quam minis mixta praecepta ξ Primum om- ium, ob hoc illae non persuadent, quia minantur : at haec non cogunt, sed exorant. Deinde leges a scelere deterrent: praecepta in ossicium adhortantur. His adjice, quod leges quoque proficiunt

352쪽

clunt ad bonos mores: utique si non tantum in perant, sed docent. In hac re cli sientio a Posidonio. Non probo, quod Platonis legibus adjecta rincipia sunt. Legem enim brevem esse Oporter, iquo facilius ab imperitis teneatur. velut emisia di- svinitus vox sit. Iubeat, non disputet. Nihil videtur

mihi frigidius, nihil ineptius , quam lex cum pro- llogo. Mone, dic quid me velis secisse: non disco, sed pareo. Proficiunt itaque malis moribus, uti videbis civitates, usas malis legibus. At non apud omnes proficiunt. Ne philosophia quidem: nec lideo inutilis, & formandis animis inessicax est. l

uid autem philosophia, nisi vitae lex est 3 Sed pu

temus non proficere leges non ideo sequitur, ut ne monitiones quidem proficiant. Aut sic δc consolationes nega proficere, dissuasionesque, & adhortationes, objurgationes, dc laudationes. Omnia ista monitionum genera sunt: per ista ad persectium animi statum pervenitur. Nulla res magis animis honesta induit, dubiosque 3c in pravum . inclinabiles revocat ad rectum, quam bonorum virorum conversatio. Paullatim enim descendit in pectora: & vim praeceptorum obtinet, frequenter audiri , adspici frequenter. Occursus mehercule

ipse sapientium juvat: 3c est aliquid, quod ex magno viro vel tacente proficias. Nec tibi iacile dixe- irim, quemadmodum prosit sic ut illud intelligam, rosuisse. Minuta quaedam, ut ait Phaedon, ani- lmalia, cum mordent, non sentiuntur. adeo tenuis rillis & fallens in periculum vis est. tumor indicat morsum, & in ipso tumore nullum vulnus appa-i ret. Idem tibi in conversatione virorum sapieri tium eveniet. non deprehendes quemadmodum,

aut quando , tibi prosit: prosulite deprehendes...mQuorsum, inquit, hoc pertinet Z AEque praeceptabolis, si sepe tecum sint, prolatura , quam bona

exempla,

353쪽

3 s et L. A N N AEI SENECAE- exempla. Pyth. agoras ait, alium animum fieri imis antibus templum, deorumque simulachra ex via cino cernentibus, re alicujus oraculi opperiemi- has vocem. Quis autem negaverit, feriri quibusdam pr. aeceptis evicaciter etiam imperitisIimos 3 velut test brevissimis vocibus, sed multum haben- tibus ponderis : Nihil nimis.

Darus animus nullo satiatur luero.

alio e pectes, alteri quodfeceris. Haec cum ictu quodam audimus, nec ulli licet d bitare , aut interrogare , QDret adeo etiam sine ratione ipsa vetitas ducit. Si reverentia fra natani' mos , aut vitia compescit : cur non admonitio

filem possit 3 Si imponit pudorem castigatio: cur admonitio non faciat , etiamsi Iaudis praeceptis utitur 3 Illa vero emcacior est, & altius penetrat, quae adjuvat ratione, quod praecipit, quae adjicit, quare quidque faciendum sit, &quis iacienteiri obedientemque praeceptis fructus exspectet. Si imperio proficitur, oc admonitione proficitur: atqui

proficitur imperio: ergo & admonitione. In duas partes virtus dividitur, in contemplationem veri, dc actionem: contemplationem institutio tradit, actionem admonitio. Virtutem dc exercet , dc

ostendit recta actio : acturo autem si prodest qui suadet: & qui monet, proderit. Ergo si recta actio

virtuti necessaria est, rectas autem actiones admonitio demonstrat, dc admonitio necessaria est. . Duae res plurimum roboris animo dant, fides veri, dc fiducia: utramque admonitio facit. Nam S. creditur illi, dc cum creditum est, magnos animus spiritus concipit, ac fiducia impletur: ergo admonitio non est supervacua. M. Agrippa, vir ingentis

animi, qui solus ex his quos civilia bella claros potentesque secerunt, felix in publicum suit, diacere solebat, multum se huic debere sententiae:

354쪽

Nam concordia parvae res crescunt, discordia in ximae dilabuntur. Hac se aiebat, dc fratrem, dc amicum optimum factum. Si ejusmodi sententiae, familiariter in animum receptae, sormant eum: cur non haec pars philosophiae, quae talibus sententiis constat, idem possit Pars virtutis disciplina a constat, 'pars exercitatione: dc discas oportet, requod didicisti, agendo confirmes. Quod si ita est, non tantum scita sapientiae prosunt, sed etiam'praecepta: quae assectus nostros velut edicto collicent, dc obligant. Philosophia, inquit, dividitus. in haec, scientiam, dc habitum animi. Nam illam qui didicit, 3c facienda ac vitanda percepit: nondum sapiens est, nisi in ea quae didicit, animus

ejus transfiguratus est. Tertia pars, ista praecipiendi, ex utroque est,& ex decretis, dc ex habitu: it que superi acua est ad implendam virtutem, cum duo illa sufficiant. Isto ergo modo dc consolatio supervacua est, nam haec quoque ex utroque est: 5c exhortatio, dc suasio , dc ipsa argumentatio.

nam ec haec ab habitu animi compositi validique proficiscitur. Sed quainvis ista eae habitu animi veniant i optimus animi habitus de ex his est, Meae illis. Deinde istud quod dicis, iam persecti viri

est, ac summam consecuti felicitatis humanae. Ad hoc autem tarde pervenitur: interim etiam imperfecto, sed proficlanti, demonstranda est in rebus agendis via. Hanc Brsitan etiam sine admonitione diuit sibi ipsa sapientia: quae jam eo perduxit animum , ut moveri nequeat, nisi in rectum. Imbe-...cillioribus quidem ingeni is , necessarium est aliquem praeire et Hoc vitabis, hoc iacies. Praeterea, si exspectat tempus quo per se sciat, quid optimum factu sit: interim errabit, 3c errando impedietur, quo minus ad illud perveniat, quo possit se esse contemus: reo ergo debet, dum incipit poste so

355쪽

314 L. A N N AE I S E N E C AExegere. Pueri ad praescripuim discunt, digiti illorum tenentur, bc aliena manu per litterarum ii-mulacra ducuntur: deinde imitari jubemur proposita, dc ad illa resormare chirographum: sic animus noster dum eruditur ad pret scriptum, juvatur. Haec sunt per quae probatur, hanc philosophiae partem supervacuam non esse. Quaeritur deinde, an ad faciendum sapientem sola sufficiat. Huic quaestioni suum diem dabimus. interim omissis argumentis, nonne apparet nobis esse opus aliquo advocato, qui contra populi praecem praecipiat

nulla ad aures nostras vox impune peIsertur: nocent qui optant, nocent qui exsecrantur. nam dc horum imprecatio falsos nobis metus Zc inserit,& illorum amor male docet bene optando. Mitatit enim nos ad longinqua bona, dc incerta dc er-rantia, cum possimus felicitatem domo prome--re. Non licet, inquam, ire recta via. trahunt in pro Vum parentes, trahunt servi: nemo errat uni sibi,

sed dementiam spargit in proximos , accipitque . invicem. Et ideo in singulis vitia populorum sunt, quia illa populus dediti dum facit quisque pejo- . rem, factus eth. Didicit deteriora, deinde docuit: effectaque est ingens illa nequitia, congesto in

unum, quod cuique pessimum scitur. Sit ergo ali- quis custos, dc autem subinde pervellat, abigatque rumores, & reclamet populis laudantibus. Erra enim, si existimas nobiscum vitia nasci: supervenerunt, ingesta sunt. Itaque monitionibus crebris, opiniones quae nos circumsonlint, conpescamus.. Nulli nos vitio natura conciliat: nos illa integros liberos genuit. Nili:l quidem quod avaritiam nostram irritaret, posuit in aperto : pedibus aurum'argentum subjecit, calcandumque ac premendum dedit, quidquid est, propter quod calca--mur ac premimur. Illa vultus nostros erexit in caelum,

356쪽

caelum, δc quidquid magnificum mirumque secerat, videri a suspicientibus voluit: ortus occasusque, & properantis mundi volubilem cursum, interdiu terrena aperientem, noctu caelestia: tardos siderum incessus, si comp3res toti: citatissimos, si cogites, quanta spatia numquam intermissa velocitate circumeant: desectus solis 3c lunae, invicem obstantium. Alia deinceps digna miratu, sive per ordinem subeunt, sive subditis caussis mota prosiliunt,ut nocturni ignium traehus, 3c sine ullo ictu sonituque fulgores caeli patiscentis, columnaeque ac trabes, dc varia simulacra flammarum. aec supra nos natura disponit: aurum quidem dc argentum, dc propter ista numquam pacem agens ferrum, quasi male nobis committerenrur, abG-condit. Nos in lucem, propter quae pugnaremus, extulimus: nos dc caussas periculorum nostrorum, oc instrumenta, disjecto terrarum pondere, emimus: nos sortunae mala nostra tradidimus, nec erubescimus summa apud nos haberi, quae fuerant ima terratum. Vis scire, quam falsus ocu- ,

Ios tuos decipit fulgor nihil est istis , quamdiu

mersa dc involuta caeno suo jacent, foedius, nihil obscurius.quid ni quando per longissimorum cu-- niculorum tenebras extrahuntur : nihil est illis dum fiunt, dc a faece sua separantur, informius. Denique ipsos opifices intuere, per quorum manus sterile terrae genus 3c inBrme perpurgatur: videbis quanta fuligine oblinantur. Atqui ista ma gis inquinant animos, quam corpora: 8c in pota se re eorum, quam in artifice, plus est sordium. Necessarium itaque est admoneri, & habere aliquem advocatum bonae mentis, eque tanto fremitu tumultuque falsorum, unam denique audire vocem. Quae erit illa voxZ ea scilicet,quae tibi tantis clamoribus ambitiosis exsurdato, salubria insu- surret

357쪽

L. ANNATI SENIC AE- surret verba : quae dicat. Non est quod invideas istis, quos magnos felicesque populus vocat: non est quod tibi compotitae mentis habitum Jc finitatem plausus excutiat: non est quod tibi tranquillitatis tuae lastidium iaciat ille, sub illis fascibus,purpura cultus: non est quod se liciorem eum judices, cui submoverar, quam quem lictor semita dejiciti Si vis exercere tibi utile, nulli autem grave imperium, submove vitia. Multi inventu tur, qui ignem inserant urbibus, qui inexpugnabilia saeculis, & per aliquot aetates tuta prosternant, qui aequum arcibus aggerem attollant, & muros in miram altitudinem adductos arietibus ac in

chinis quassent: multi sunt, qui ante se agant a mina , 5 tergis hostium graves instent, & ad m, re magnum perfusi caede gentium veniant: sed hi quoque, ut vincerent hostem, cupiditate victi sunt. Nemo illis venientibus restitit, sed nec ipsi ambitioni , crudelitatique restiterant: tunc cum agere tavisi sunt alios, agebantur. Agebat infelicem Alexandrum furor aliena devastandi, ad ignota mittebat. Au tu putas sanum , qui a Graeciae primum cladibus, in qua eruditus est, incipit: qui quod cuique optimum est, eripuit Z Lacedaemona

servire jubet, Athenas incere. Non contentus tot civitatum strage, quas aut vicerat Philippus, aut emerat, δί alias alio loco projicit. , dc toto orbe ima Circumseri: nec substitit usquam lassa crudelitas. immanium ferarum modo , quae plus quam exigit fames , mordent. Iam in unum regnum multa regna conjeciti jam Graeci sertaque eumdem timenti jam etiam a Dario liberae nationes jugum accipiunt: hic tamen ultra Oceanum

sistemque, indignatur ab Herculis Liberique vestigiis victoriam flectere, ipsi naturae vim parat. Non ille ire vult, sed non potest stare: non aliter, quam in

358쪽

in praeceps dejecta pondera, quibus eundi finis est,

iacuisse. Ne Cn. quidem Pompeio externa bella . aut domestica virtus aut rario suadebat: sed insa. nus amor magnitudinis falsae, modo in Hispaniam & Sertorialia arma, modo ad colligendos Piratas , ac maria pacanda vadebat. Hae praetexebantur caussae,ad continuandam potentiam. Quid

illum in Africam, quid in Septemtrionem, quid in Mithridatem, & Armeniam, & omnes Asiae angulos traxit infinita scilicet cupido crescendi: cum sibi uni parum magnus videretur. Quid C. Caesarem in sita fata, pariter ac publica, immisit 3 gloria dc ambido, 6c nullus supra ceteros

eminendi modus. Vnum ante se ferre non potuit, eum resp. supra se duos serret. Quid, tu C. Ma rium semel consulem unum enim consulatum a cepit, ceteros rapuit cum Τheutonicos Cimbros- que concideret, cum Iugurtham per Africae dest in sequeretur, tot pericula putas appetisse, virtutis instinctu Marius exercitum, Marium ducebat

mbitio. Isticum omnia concuterent, concutiebantur: turbinum more, qui rapta convolvunt,

sed ipsi ante volvuntur, & ob haec majore impetu incurrunt, quia nullum illis sui regimen est. Ideoque cum multis fuerunt mali, pestiseram illam vim, qua plerisque nocuerunt, ipsi quoque sen--iunt. Non est quod credas, quemquam fieri aliena infelicitate selicem. Omnia ista exempla, quae

oculis atque auribus nostris ingeruntur, retexenda sunt, dc plenum malis sermonibus pectus exhauriendum. Inducenda est in occupatum locum vi tus : quae mendacia contra verum placentia exstir-Pet, quae nos a populo, cui nimis credimus, sep ret, ac sinceris opinionibus reddat. Haec est enim sapientia, in naturam converti,& eo restitui, unde

Publicus error expulerit. Magna pars sani is est,

359쪽

3s 8 L. A N N Aa I S E N r c Ag ὸ hortatores insaniae reliquisse, & ex isto coetu In- . vicem noxio procul abiisse. Hoc ut esse verum scias, adspice, quanto aliter unusquisque populo , vivat, aliter sibi. Non est per se magistra solitudo innocentiae, nec frugalitatem docent rura: sed ubi testis ac spectator abscessit, vitia subsidunt, qu xum monstrari & conspici fiuctus est. Quis eam, quam nulli ostenderet, induit purpuram' quis posuit secretam in auro dapem' quis sub alicujus rusticae arboris projectus umbra, luxuriae suae pom- i am solus explicuit Nemo oculis suis lautus est, ne paucorum quidem & familiarium, sed apparatum vitiorum suorum pro modo turbae spectantis expandit. Itaque irritamentum est omnium, in

quae insanimus, admirator Zc conscius. Ne con--

cupiscamus emcies, si ne ostendamus effeceris. Ambitio, & luxuria, & impotentia, scenam desiderant: sanabis illa, si absconderis. Itaque si in

medio urbium fremitu collocati sumus, stet ad latus monitor, dc contra laudatores ingentium patrimoniorum laudet parvo divitem,& usu opes. metientem. Contra illos, qui gratiam ac potemtiam attollunt, otium ipse suspiciat traditum litteris,&animum ab externis ad sua reversum. ostem

dat ex constitutione vulgi beatos, in isto invidi se fastigio suo trementes & attonitos, longeque aliam de se opinionem habentes, quam ab aliis h ietur. Nam quae aliis videntur excelsa, ipsis prinruptas L Itaque exanimantur, & trepidiat, quoties despexerunt in illud magnitudinis suae prae

AepS. Cogitant enim varios casus, & in sublimi maxime lubricos: tunc appetita formidant, &quae & illos graves aliis reddit, gravior ipsis seli-

-itas incumbit. Tunc laudant otium leue & sui

iuris: odio est fulgor ,-fuga jam a rebus adhucitantibus quaeritur: tunc demum videas philosophantes

360쪽

phantes metu , 5c aegrae semimae consilia qam quasi ista inter se contraria sint, bona fortuna, & mens bona: ita melius in malis sapimus,

secunda rectum ausemul. E P I s T. XCV.

Haret aut pendet apriore, quaeriturque, An igitur Paraneitea sola sussciat i eum praesertim ostenderit tantos ejm ct tam claros usus. Negat, ct argumenta quἀ adferuntur ponit, ac refelliti Dogmatteam igitur laudat, eis ab illo fonte

manare Praecepta, vitam ea contineri ostendit. Furida miseet, ct in Luxum, Libidinem, Ambitum oriter excurrit. Tota pulchra ct fructuosa est.

DEris a me, ut id quod in diem suum dixeram

debere reserti, repraesentem, & scribam tibi, an haec pars philosophiae, quam Graeci παροινύικίω vocant, nos praeceptivam dicimus, latis sit ad consummandam sapientiam scio te in bonam partem accepturum , si negavero. Eo magis promitto , & verbum publicum perire non patior: Postea noli rogare, quod impetrare nolueris. In terdum enim obnixe petimus, id quod recuseremus, si quis offerret. Haec sive levitas est, sive vernilitas, punienda est promittendi facilitate. Multa videri volumus velle , sed nolumus. Recitator hiastoriam ingentem attulit, munitissim: scriptam, arctissime plicatam, dc magna parte perlecta: D sinam, inquit,' si vultis. Acclamatur, Recita, im cita, ab his qui illum obmutescere illico cupiunt. arpe aliud volumus, aliud optamus: & verum ne diis quidem dicimus, sed dii aut non exaudiunt, aut miserentur. Ego me, omissa misericordia, vindicabo, tibi ingentem epistolam impingam : quam tu si invitus Ieges, dicito: Ego mihi

SEARCH

MENU NAVIGATION