L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

η o L. A N N AE I S E N E c Agsuit: nisi forte sic vixisse eum dicis quomodo di--untur aIbores vivere. Obsecro te, mi Lucili, hoc agamus; ut quemadmodum pretiosa rerum, sic vita nostra non pateat multum, sed multum pen- at. Actu illam metiamur, non tempore. Vis sci-re, quid inter hunc intersit vegetum contemptoremque sortunae, functum omnibus vitae humanae stipendiis, atque in summum bonum evectum, dccllum cui multi anni transmissi sunt 3 alter post mortem quoque est , alter ante mortem periit. audemus itaque, & in numero felicium reponamus eum , cui quantulumcumque temporis con- , jgit, bene collo rum es . Vidit enim veram lucem, non fuit unus e multis. dc vivit, bc vixit, &- viguit. Aliquando sereno usus est : aliquando, ut

solet , validi sideris fulgor per nubila emicuit. Quid quaeris, quamdiu vixerit Z vixit ad posteros siisque: transiliit, & se in memoriam dediti Nec i.ideo mihi plures annos accedere recusaverim : niadiit tamen ad beatam vitam defuisse dicam, si sp --ium ejus inciditur. Non enim ad eum diem me aptavi,quem ultimum mihi spes avida promiserat: 1ed nullum non tamquam ultimum adspexi.Quid -- me interrogas, quando natus simὶ an inter juni xesadhuc censearὶ habeo meum.Quemadmodum - , in minore corporis habitu, potest homo esse perfectus: sic & in minore temporis modo , potest

xesse vita persecta. 2Eras inter extema est. Quamdiu sim, alienum est: quamdiu vir bonus sim,

Deum est. Hoc a me exige, ne velut per tenebras cevum ignobile emetiar: ut agam vitam, non ut

praetervehar. Quaeris quod sit amplissimum vitae spatium in usque ad sapientiam vivere. mi ad illam. Pervenit, attigit non longissimum finem, sed ma-Icimum. Ille vero glorierat audacter, dc diis agat Aratias: interque eoa , sibi di rerum naturae imp

342쪽

tet, quod fuit. Merito enim imputabit: meliorem illi vitam reddidit, quam acceperat. Exempla boni viri posuit: quisis quantusque esset ostendit: si quid adjecisset, sui siet simile pr. aeterito. Et

tamen quousque vivimus 3 omnium rerum cognitione frusti sumus. Scimus a quibus principalis onatura se attollat, quemadmodum ordinet mKndum, per quas vices annum revocet, quemadmodum omnia quae usquam erant, cluserit, & seipsam sui finem fecerit. Scimus , sidera impetu suo vadere: praeter terram nihil stare , cetera continua velocitate decurrere. Scimus quemadmodum solem luna praetereat: quare tardior velociorem post se relinquat: quomodo lumen accipiat, aut perdat: quae caussa inducat noctem , quae reducat diem. Illuc eundum est , ubi ista propius adspicias. nec hac spe, inquit sapiens ille, fortius exeo, quod patere misit ad deos meos iter judico. Merui quidem admitti, & jam inter illos sui: animumque illo meum misi, oc ad me illi suum miserunt. Sed tolli me de medio puta , & post mortem nihil ex homine restare: aeque magnum animum habeo, etiam si nusquam transiturus excedo. Non tam multis vixit annis , quam po-

tuit. Et paucorum versuum liber est, & quidem laudandus , atque utilis : annales Tamusii scis quam non decori sint, & quid vocemur. aeque est vita quommdam longa, SI quod Tanausii sequitur annales. Numquid selieiorem judicaseum, qui summo die muneris , quam eum qui medio occiditur 3 numquid aliquem esse tam cupidum vitae putas, ut jugulari in spoliario, quam in arena, it Non majore lpatio alter alte rum praecedimus. mors per omnes it i qui O cidit , consequitur occisum. Minimum est, de . quo sollicitissime agitur. Quid autem ad rem P 3 , Per

343쪽

34 2 L. ANNA ET SI Npe Axpertinet quamdiu vites, quod evitare non posi

E v I s T. X C IV. Dissertatio, utrum Dogmatica , an Faranet ea pars philosophia utilior Z ct an altera sine alte

admittit : ejusque hic argumenta, alii O alleviram ad ungunt, ac magnos ejus usus ostendunt rSeneca diducit eleganter , argute fructus. Lege, ct oblectare.

U Am partem philosophiae, quae dat propria cuti

Gque personae praecepta, nec in universum componit hominem, sed marito suadet, quomodo se gerat adversus uxorem : patri, quomodo educet liberos: domino, quomodo servos regat: quidam solam receperunt, ceteras quasi extra nostram utilitatem vagantes reliquerunt: tamquam quis pos-.

sit de parte suadere, nisi qui summam prius totius vitae complexus est. Sed Aristo Stoicus econtrario hanc partem levem existimat,& quae non descendat in pectus usque: at illam non habentem praecepta, plurimum ait proficere: ipsaque decreta philosophiae, constitutionem esse summi boni: quam

qui bene intellexit 5c didicit, quid in quaque re faciendum sit, sibi ipse praecepit. Quemadmodum qui jaculari discit, destinarum locum captat, dc

manum format ad dirigenda quae mittit : cum hanc vim ex disciplina dc exercitatione percepit, quocumque vult, illa utituta didicit enim non hoc aut illud ferire , sed quodcumque volueriti sic qui se ad totam vitam initiuxit, non desiderat partia . culatim admoneri, doctus in totum: non quom do cum uxore aut cum filio viveret, sed quomodo bene viveret. in hoc est, & quomodo cum uxore ac liberis vivat. Cleanthes utilem quidem

judicat

344쪽

udicat & hanc partem, sed imbecillem nisi ab

universo fluit, nisi decreta ipsia philosophiae dc capita cognovit. In duas ergo quaestiones locus iste dividitur. Vtrum utilis, an inutilis sit: dc an solus virum bonum possit evicere, id est, utrum supervacuus sit, an omnes faciat supervacuos. Qui hanc partem videri volunt supervacuam, hoc aiunt: i quid oculis oppositum moratur aciem, IemG-vendum est: illo quidem non abjecto operam pese didit, qui praecepit: Sic ambulabis , illo manum. Porriges. Eodem modo, ubi aliqua res obcaecat animum,& an ossiciorum dispiciendum ordinem

impedit, nihil agit, qui praecipit: Sic vives cum patre, sic cum uxore. Nihil enim proficient praecepta, quamdiu menti error obfusus est: si ille discutitur, apparebit quid cuique debeatur ossicio. Alioquin doces illum, quid sano faciendum sit,4 non tinum essicis. Pauperi, ut agat divitem, mombras: hoc quomodo manente paupertate fieri po- test 3 Ostendis esurienti, quid tamquam satur faciat : fixam potius medullis famem detrahe. Idem tibi de omnibus vitiis dicam. ipsa removenda sunt; non praecipiendum, quod fieri illis manen--tibus non potest. Nisi opiniones favi, quibus laboramus, expuleris : nec avarus, quomodo utendum pecunia sit, exaudiet; nec timidus, quomodo pericula contemnat. Essicias oportet, ut sciat pecuniam nec bonum, nec malum esse: ostendas illi miserrimos divites. Essicias, ut quicquid publice expavimus, sciat non esse tam timendum, quam fama circumfert, nec dolorem quoque, nec mortem. saepe in morte, quam pati lex est, magnum esse solatium , quod ad neminem redit: in dolore pro remedio futuram obstinationem animi , qui levius lacit sibi, quidquid conrumaciter passus est. Optimam doloris esse naturam, quod P non

345쪽

3 6 ANNAEI SENICAE non potest nec qui extenditur, magnus esse: nec qui est magnus, extendi. Omnia fortiter accipien- τει, quae nobis mundi necessitas imperat. His decretis cum illum in conspectum suae conditionis adduxeris, & cognoverit beatam vitam esse, non quae secundum voluptatem est, sed secundum n turam : cum virtutem unicum bonum hominis adamaverit, turpirudinem solum malum sugerit, reliqua omnia, divitias, honores, bonam vallat diem, vires, imperia, scieris esse mediam partem, nec bonis annumerandam , nec malis r m

nitorem non desiderabit ad singula, qui dicat: Sici ede, sic caena: hoc viro, hoc seminae, hoc marito, hoc coelibi convenit. Ista enim qui diligen-tissime monent, ipsi facere non possunt. Haec pae dagogus puero, haec avia nepoti praecipit: dc iras.cendum non esse, magister iracundissimus dispuuat. Si ludum litterarium intraveris, scies ista quae ingenti supercilio philosophi jactant,in puerili este raescripto. Utrum manjsesta demum, an dubia praecipies non desiderant manifesta monitores: praecipienti dubia, non creditur: supervacuum eshergo praecipere. Id adeo sie disce. Si id mones quod obscurum est 3c ambiguum, probationibus adjuvandum erit: si probaturus es , illa per quae prinbas, plus valent, satisque per se sunt. Sic amico utere, sic cive, sic socio. quare quia juitium est. Omnia ista mihi locus de justitia tradit. Illic invenio aequitatem per se expetendam,Rec metu nos

ad illam cogi, nec mercede conduci: non esse j sium, cui quidquam in hac virtute placet, praeter ipsam. Haec cum persuasi mihi, & perbibi, quid ista praecepta proficiunt, quae eruditum docent raecepta dare scienti, supervacuum eth: nescienti parum. Audire enim debet, non tantum quid siba praecipiatu ed etiam qirare. Vtrumlinquam, ---

346쪽

ras opiniones habenti de bonis malisque, sunt necesiaria, an non habenti qui non habet, nihil a te adjuvabitur: aures ejus contraria monitionibus

tuis fiuna possedit. qui habet exactum judicium defugiendis petendisque, scit quid sibi faciendum

sit, etiam te tacente. tota ergo pars ista philos phiae submoveri potest. Duo sunt, propter quae delinquimus: Aut inest animo pravis opinionibus malitia contracta: aut etiam Γ non est falsis occupatus, ad falsa proclivis est,& cito specie, quo non oportet trahente, corrumpitur. Itaque debemus aut percurare mentem aegram dc vitiis liberaret aut vacantem quidem,' sed ad peiora proriam,praeoccupare. Vtrumque decreta philosophiae faciunt: ergo tale praecipiendi genus nihil agit. Praeterea, si praecepta singulis damus, incomprehensibile opus est. Alia enim dare debemus seneranti, alia colenti urum, alia negotianti, alia regum amicitias sequenti, alia pares, alia inseriores amaturo. In matrimonio praecipias, quomodo vivat cum uxore aliquis quam virginem duxit, quomodo cum ea quae alicujus matrimonium experta est , quemadmodum cum locuplete, quemadmodum cum imdotata. An non putas aliquid esse discriminis intelsterilem, & scecundam: inter provectiorem, dc puellam; inter matrem , & novercam ' Omnex species complecti non possumus: atqui singulα propria exigunt. Leges autem philosophiae breves sunt, & omnia alligant. Adjice nunc, quod sapientis praecepta finita esse debent,& cena: si qua finiri non possimi, extra sapientiam simia sapientia rerum terminos novit. Ergo ista pars praeceptiva submovenda est: quia quod paucis promittit, pr. e- stare omnibus non potest: sapientia autem omnes tenet. Inter insaniam publicam, dc hanc quae me

dicis traditur, nihil interest: nisi quod haec moibo P s Iabo -

347쪽

roris traxit ex valetudine, altera animi mala vale-

. . tudo est. Si quis furioso praecepta det, quomodo loqui debeat, quomodo procedere, quomodo in publico se gerere, quomodo in privato: erit ipso, quem monebit, inmanior. bilis nigra curanda in, ic ipsa furoris caussa removenda. Idem in hoc alio animi furore faciendum est. ipse discuti debet:

alioquin abibunt in vanum monentium veti a.

Haec ab Aristone dicuntur. Cui respondebimus ad singula. Primum adversus illud quod ait, si quid obstat oculo , & impedit visum, debere te.

moveri. Fateor, huic non esse opus praeceptis ad videndum, sed remedio quo purgetur acies, &ossicientem sibi moram effugiat. Natura enim via demus : cui usum sui reddit, qui removet obstantia. Quid autem cuique debeatur ossicio, natura non docet. Deinde cujus cirrata suffusio est, is non protinus cum visum recepit, aliis quoque potest reddere: malitia liberatus, dc liberat. Non est

opus exhortatione, nec consilio quidem : ut colorum proprietates oculus intelligata a nigro abbum , etiam nullo monente, distinguet. multis eontra praeceptis eget animus, ut videat quid aget dum sit in vita. uamquam oculos quoque aegros pmedicus non tantum curat, sed etiam monet. Non fest, inquit, quod protinus imbecillam aciem com3 mittas improbo lumini: a tenebris primo ad umbrosa procede, deinde plus aude, dc paullatim claram lucem pati assiesce. Non est quod post cibum ibideas, non est quod plenis oculis ac tumentibus

imperes. Amarum & vim stigoris in os occurrentis evita: alia ejusmodi, quae non minus quam medicamenta proficiunt. Adjicit remediis media cina consilium. Error , inquit, est caussa peccandi : hunc nobis praecepta non detrahunt, non expugnant

348쪽

Ε v I s Υ o L AS. 47 pugnant opiniones de bonis ac malis falas. Conacedo, per se essicacia praecepta non esse ad avertendam pravam animi persuasionem : sed non ideo, ne aliis quidem adjecta, proficiunt. Primum memoriam renovant : deinde quae in universo confusius videbantur, in partes divisa diligentiu considerantur. At tu isto modo licet & consol tiones dicas iupervacuas , dc exhortationes: atqui non sunt supervacuae: ergo ne monitiones qui dem. Stultum est, inquit, praecipere agro , quid facere tamquam sanus debeat: cum restituenda

sanitas sit, sine qua irrita sent praecepta. Quid quod habent aegri sanique quaedam communia,de quibus admonendi sint tamquam, ne avide cibos appetant, ut lassitudinem vitent. Habent quaedam praecepta communia pauper & dives. Sana, inquit, avaritiam, dc nihil habebis, quod admoneas aut pauperem, aut divitem, si cupiditas utriusque considet. Quid quod aliud est, non concupiscere pecuniam aliud, uti pecunia scire3 cujus a-vari modum ignorant, etiam non avari usum. Tol-Ie, inquit, errores: supervacua praecepta sunt. Fal c um est. puta enim avaritiam relaxatam: puta adstrictam esse luxuriam, temeritati fraenos injectos, ignaviae subditum calcar: etiam remotis vitiis, quid re quemadmodum debeamus iacere, discendum Nihil, inquit, evicient monitiones, admotae s avibus vitiis. Ne medicina quidem morbos insanabiles vincit: inmen adhibetur aliis in remedium, aliis in levamentum. Ne ipsa quidem uni-verta philosophiae vis, licet tota in hoc vires suas advocet, duram jam dc veterem animis extrahet pestem: sed non ideo nihil sanat, quia non om- sinia. Quid prodest,inquit, aperta monstrare Pl

rimum. interdum enim scimus, nec attendimus.. on docet admonitio, sed advertit, sed excitat.

349쪽

3 3 ANNAEI SENECAE sed memoriam continet, nec patitur elabi. Plerm. que ante oculos posita transImm : admonere, genus adhortandi est: saepe animus etiam aperta dii simulat: ingerenda est itaque illi notitia rerum notissimarum. Illa hoc loco in Vatinium Calvi repetenda sententia est: Factum esse ambitum, scitis : dc hoc vos si ire, omnes sciunt. Scis amicistias sancte colendas esse: sed non facis. Scis improbum esse, qui ab uxore pudicitiam exigit, ipse alienarum corruptor uxorum. Scis ut illi nil cum adultero, sic nihil tibi est e debere cum pellice: dc non facis. Itaque subinde reducendus es ad memo- Liam. non enim reposita illa esse oportet, sed in romptu. -cumque salutaria sunt, saepe agitari

debent, saepe versari: ut non tantum nota sint nobis, sed etiam parata. Adjice nunc, quod aperta quoque,apertiora fieri solent. Si dubia sunt, inqui . quae praecipis, probationes adjicere debebis: ergo lillae, non praecepta, proficient. Quid quod etiam

sine probationibus, ipsa monentis auctoritas prodest 3 sic quomodo jurisconsultorum valent responsa, etiamsi ratio non redditur. Praeterea . ipsa quae praecipiuntur, per se multum habent ponderis: utique si aut carmini intexta sunt, aut proci or tione in sententiam coartata. Sicut illa Catoniana: , Emas, non quod opus est, sed quod necesse eli Quod non opus est, asse carum est. Q ia sunt illa, aut reddita oracula, aut similia: Tempori parce: Te nosce. Numquid rationem exigses, cum tibi aliquis hos dixerit versus Injuriarum remedium est, oblivio.

Advocatum ilia non quaerunt: assectus ipsos ta sunt , & natura vim suam exercente proficiunt.. Omnium honesta n retrum semina animi g,

350쪽

Ε r I s Y o L AE. runt, quae admonitione excitantur : non alitet

quam scintilla flatu levi adjuta, ignem suum ex Plicat. Erigitur virtus , cum taetii est de impulsa. IPraeterea, quaedam sunt quidem in animo, sed parum prompta: quae incipiunt in expedito esse, curri dicta sunt. Quaedam diversis Iocis jacent sparsa,

quae contrahere exercitata mens non potest. Itaque in unum conserenda sunt Δ jurienda, ut plus valeant, animumque magis allevent. Aut, sI praecepta nihil adjuvant, omnis institutio tollenda est : ipsa iutura contenti esse debemus. Hoc qui dicunt, non vident alium ingenii esse mobilis Zcerem, alium tardi & lubetis : utique alius alio tangeniosior est. Ingenii vis praeceptis alitur dccrescit, novasque persuasiones adjicit innatis , dc epravata corrigit. Si quis, inquit, non habet recta decreta,quid illum admonitiones juvabunt vitiis obligatum Hoc sciliceti ut illis liberetrari non enim exstincta in illo indoles naturalis est: sed obscurata, & oppressa. Sic quoque tentat resurge Te, dc contra prava nititur. nacta vero praesidium.& adjuta praeceptis, convalestit: si tamen illam diutina pestis infecit, non enecuit. Hanc enim ne

disciplina quidem philosophiae, toto impetu suo

connixa, restituet. Quid enim interest inter decre

ta philosophiae, & praecepta: nisi quod illa gene

ralia praecepta sinat, haec specialia Z Utraque res praecipit: sed altera in totum, parriculatim altera. i quis, inquit, re habet 8c honesta decreta,hici ex supervacuo monetur. Minime. nam hic quoque doctus quidem est facere, quae debet: sed adhuc non satis prospicit. Non enim tantum assecti-bus impedimur , quo minus probanda faciamus sed imperitia inveniendi quid quaeque res exigat. Habemus interdum compositum animum : sed residem, dc inexercitatum ad inveniendam ossimciorum

SEARCH

MENU NAVIGATION