L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

L. Α MN AR I s EN E C AE hoc contraxi. teque inter illos numera, quos uxor magno ducta ambitu torquet : inter illos, quos divitiae per summum acquisitae sudorem, male habent : inter illos, quos honores, nulla non arte a que opera petiti,dicruciant: Zc ceteros, malorum suorum compotes. Sed ut, omisib principio, rem ipsam aggrediar: Beata, inquiunt, viin constat exactionibus rectis: ad actiones rectas , praecepta perducunt: ergo ad beatam vitam praecepta sussiciunt. Non tamen semper ad actiones rectas praecepta perducunt, sed cum obsequens ingenium est: aliquando frustra admoventur, si animum opiniones obsident pravae. Deinde, etiam si recte faciunt , nesciunt iacere se recte. Nompotest enim quisquam nisi ab initio formatus, & tota ratione eompositus, omnes exsequi numeros, ut sciat qtiando oporteat, dc inquantum, & cum quo , dc quemadmodum. -re non potest toto animo ad honesta conati, ne consanter quidem, aut libenter : sed respiciet, sed haesitabit. Si honesta, inquit, actio ex praeceptis venit, ad beatam vitam Praecepta abunde sunt: atqui est illud: ergo de hoc. His respondemus, Alones honestas ex deincretis fieri, non tantum praeceptis. Si aliae, inquit, artes contentae sunt praeceptis, contenta erit & Δ-pientia: nam & haec ars vitae est. Atqui gubernatorem facit ille qui praecipit, Sic move gubernaculum, sic vela submitte, sic secundo vento utere, sic adverso resiste, sic dubium communemque tibi vindica. Alios quoque artifices praecepta confirmant: ergo non hoα idem poterunt artifices vivendi Omnes istae acies circa instrumenta vitae occupatae sunt, non circa totam vitam. Itaque

multa illas inhibent extrinsecus, & impediunt, spes, cupiditas, timor. At haec quae artem vitae professi est, nulla re, quo minus se exerceat, vetari Potest.

362쪽

potest. discutit enim impedimenta, & tractat o tantia. Vis scire quam dissimilis sit harum artium conditio, bc hujus In illis excusatius est, volum late peccare, quam casu: in hac , maxima culpa est, sponte delinquere. Quod dico, tale est Grammaticus non erubescit soloecismum, si sciens ficit: erubescit, si nesciens. Medicus si deficere aegrum non intelligit, quantum ad artem mulspeccat, quam si se intelligere dissimulat. At in hac . arte vivendi, tu*ior volentium culpa est. Adjicenunc, quod artes quoque pleraeque, imo ex omnibus liberalissimae, habent decreta sua, non tam tum praecem: sicut medicina. Itaque alia est Hi pocratis secta, alia Asclepiadis, alia Themisonis. Praeterea nulla ars contemplativa sine decretis suis est, quae Graeci vocant δοίιν me: nobis decreta licet appellare, vel scita, vel placita: quae in geometria & in astronomia invenies. Philosophia autem dc contemplativa est, dc activa: spectat, simulque agit. Erras enim , si illam putas tantum

tetrestres operas promittere: altius spirati Totum, inquit, mundum scrutor, nec me intra contube nium mortale contineo, suadere vobis, ac dissu dere contenta: magna me vocant, septaque voaposita.

Nam tibi de summa eali ratione, deumque,aeibserere Deipiam, O rerum primordia pandam.

Vnde omnis natura creet res, auctet, alatque,

Equoque eadem rursu. natura perempta resolvare ut ait Lucretius. sequirur ergo, ut cum contemplativa sit, habeat decreta sua. Quid, quod iacienda quoque nemo rite obibit, nisi is cui ratio erit tradita, in quaque re omnes officiorum numeros exsequi possit quos non servabit, qui in re praecepta acceperit. Imbecilla sunt per se, &, ut ita dicam, sine radice, quae partibus dantur. DecimtOm. In q siuit

363쪽

L. ANNAEI SENECAE siant quae muniant, quae securitatem nostram tranquillitatemque tueantur, quae totam virum, totamque rerum naturam simul contineant. Hoc

interest inter decreta pliilosophiae, & praecepta: quod inter elementa. 3c membra. haec ex illis dependent: illa dc horum causs, sunt & omnium. . . Intiqua , inquit, sapientia nihil aliud, quam is

cienda dc vitanda, praecepit: & tunc longe meli , res erant viri: postquam docti prodierunt, boni de--alint. Simplex enim illa dc aperta virtus in obscuram Sc solertem scientiam versa est, docemurque disputare, non vivere. Fuit sine dubio, ut dicitis, vetus illa sapientia, cum maxime nascens, rudis enon minus quam ceterae aries, quarum in processu subtilitas crevit. Sed ne opus quidem adhuc erat remediis diligentibus. Nondum in tantum nequitia surrexerat, nec tam late se sparserat: pot-ant vitiis simplicibus obstare remedia simplicia. Nunc necesse est tanto operosiora esse munimenta, quanto valentiora sunt, quibus petimur. Medicina quondam paucarum fuit scientia herbarum, quibus sisteretur fluens sanguis, vulnera coirent paullatim: deinde in hanc pervenit tam multiplicem

varietatem. Nec est mirum, tunc illam minus negotii habuisse, firmis adhuc, solidisque corporibus , dc facili cibo , nec per artem voluptatemque corrupto. Qui postquam coepit, non ad tollendam, sed ad irritandam lamem quaeri, re inventae sunt mille conditurae, quibus aviditas excitaretur: quae desiderantibus alimenta erant, onera sunt plenis. Inde pallor, & nervorum vino madentium tre- mor, & miserabilior ex cruditatibus, quam ex fome macies: indei,acerti labantium pedes, & semper qualis in ipsit ebtietate titubatio: inde in totam cutem humor admissus, distentusque venter, dum

male assuescit plus capere, quam poterat: inde s

fusio

364쪽

Hsio lutidae bilis, & decolor vultus, tabesque in se putrescentium, & retorii digiti articulis obrigescentibus, nervorum sine sensu jacentium torpor, aut palpitatio sine intermissione vibrantium. id capitis vertigines dicam ' quid oculorum aurium

que tormenta, ic cerebri aestuantis verminati nes,lc omnia per quae exoneramur, internis ulceribus affecta Innumerabilia praeterea febrium g nera , aliarum impetu saevientium, aliarum tenui peste repentium, aliarum cum horrore dc multa membrorum quassatione venientium 3 Quid alios: referam innumerabiles morbos, supplicia luxuriae Immunes erant ab istis malis, qui nondum se Ideliciis liverant, qui sibi imperabiat, sibi minis rabant. Corpora opere ac vero labore durabant, aut cursis delatigati,aut venam,aut tellure versata: excipiebar illos cibus, qui nisi esurientibus placere non poterat. Itaque nihil opus erat tam magna medicorum supellectila, nec tot serramentis, atque pyxidibus. Simplex erat ex simplici caussa valet do: multos morbos multa fercula secerunt. Uide quantum rerum per unam gulam transiturarum permisceat luxuria, terrarum marisque vastatrix lnecesse est itaque inter se tam diversa dissideant, lethausta male digeramr, aliis alio nitentibus. Nec mirum, quod inconstans variusque ex discordi cibo morbus est: dc illa ex contrariis naturae partibus in eundem compulsa redundat. Inde tam nullo aegrotamus genere, quam vivimus. Maximus ille medicorum , dc hujus scientiae conditor,

farminis nec capillos defluere dixit, nec pedes laborare. Atqui hae jam Sc capillis destituuntur, dc

pedibus aegrae sunt. Non murata taminarum natura, sed vita est.nam cum virorum licentiam sequaverint , corporum quoque virilium vitia aequaverunt. Non minus pervigilant, non minus potant,

365쪽

, oleo & mero viros provocant: aeque invitis ingesta visceribus pet os reddunt, vinum omne vomim remetiuntur: aeque nivem rodunt, sol tium stomachi aestuantis. Libidine vero, nec maribus quidem cedunt, pati natae. Dii illas deaeque

male perdant: adeo perversum commentae genus - impudicitiae: viros ineunt. Quid ergo mirandum est, maximum medicorum, ac naturae peritissinium, in mendacio prehendi, cum tot taminae

odagricae calvaeque sint3 Beneficium sexus sis viatiis perdiderunt: bc quia taminam exuerunt, da natae sunt morbis virilibus. Antiqui medici nesciebant dare cibum saepius, & vino sulcire venas

cadentes: nesciebant saniem emivere,dc diutinam, aegrotationem balneo sudoribusque laxare: nesciebant crurum vinculo, brachiorumque, latentem vim, 8c in medio sedentem, ad extrema revocare. Non erat necesse circumspicere multa auxiliorum genera, cum essent periculorum paucissima. Nun veto quam longe processerunt mala valetudinisὶ has usuras voluptatum pendimus, ultra modum asque conrupitarum. Innumerabiles esse morbos mirarist coquos numera. Cessat omne studium:

& liberalia professi, sine ulla frequentia, desertis

angulis praesident. In rhetorum ac philoiphorum scholis, solitudo est: at quam celebres culinae sunt, quanta circa nepotum socos juventus pi niit Transeo puerorum infelicium greges: quos post transacta convivia, aliae cubiculi contumeliae

exspectant. Transeo agmina exoletorum, per nationes coloresque descripta, ut eadem omnibus levitas lit, eadem primae mensura lanuginis, eadem species capillorum, ne quis, cui rectior est coma, crispulis misceatur. Transeo pistorum tu

bam, transeo ministratorum, per quos signo dato ad inferendam canam Escurritur.Dii boni, quan -

366쪽

rum hominum unus venter exercet Quid γ tu illos boletos, voluptarium venenum, nihil occulti Joperis iudicas lacere, etiam si praesentanei non f rant 3 Quid ρ tu illam aestivam nivem non putas callum iecinoribus obducere Quid illa Oitrea, inertissimam carnem, coeno saginatam, nihil exia stimas limosae gravitatis inferre Uid 3 illud sociorum garum, pretiosam malorum piscium saniem, non credis urere salsa labe praecordia' Quid illa purulenta, & quae tantum non ab ipso igne in os transferuntur, judicas sine noxa in ipsis visceribus exstingui -m foedi atque pestilentes ructus sunt'quantum fastidium sui exsulantibus crapulam veteremὶ Scias putrescere sumpta,non concoqui. Memini fuisse quondam in sermone nobilem patinam, in quam quidquid apud lautos solet diem ducere, properans in damnum situm popina

congesserat: veneriae spondylique, dc ostrea eat nus circumcisa, qua eduntur, intervenientibus distinguebantur echinis: toni distractique sine uulis oliuaus mulli constraverant. Piget jam esse singula: coguntur in unum sapores. In caena sit, quod sieri debet cituro in ventre. Exspecto jam ut manducata ponantur. Quantulo autem hoc minus est, testas excerpere atque ossa, & dentium opera coquum sun*ὶ Grave est luxuriari per singula: omnia semel, ic in eumdem saporem versa, ponanruta Quare ego ad unam rem manum porrigam plura veniant simul: multorum serrulorum ornamenta coeant & cohaereanti Sciant protinus hi, qui j

elationem ex istis peti δc gloriam ajebant, non ostendi ista, sed conscientiae dati. Pariter sint, quae disponi solent, jure uno perfusa: nihil intersit, ostrea echinis , spondyli Prturbati mullis concoctique ponanrur. Non esset confusior vomentium cibus. Quomodo ista perplexa sunt,sic ex istis non

367쪽

L. ANNAEI SENECAAsingulares morbi nascuntur, sed inexplicabiles A. versi, multiformes: advelsus quos dc medicina a mare se coepit multis generibus, multis observationibus. Idem de philosophia dico. Fuit aliquan do simplicior inter minora peccantes,& lavi qum ique cura medicabiles: adversum tantam morum eversionem, omnia conanda. Et utinam sic den,

que lues ista vincereturi Non privarim χlum, sed tapublice furimus. Homicidia compescimus,de sim gulas caedes: quid bella, dc octarum gentium gloriosum scelus Non avaritia, non delitas modum novit: δc ista quamdiu furtim,& sing lis fiunt, minus noxi minusque monstrosa sunt: ex senatusconsultis plebisque scitis scelera exe , centur, & publice νGenrur,vetiin privatim. Quae clam commissa creue luerent, eadem quia pes dati secere, laudamus. Non pudet homines, mirissimum genus, gaudere sanguine alterno, bella gerere, gerendaque liberis tradere: cum inter se etiam mutis ac seris pax sit Adversus tam pote tem explicitumque late furorem operosior philosophia is est, & tantum sibi virium sumesit,

quantum his, adversus. quae parabatur, accesserat. Expeditum erat, obiurgare indulgentes mero, &petentes delicatiorem cibum non erat animus ad

galitatem magna vi reducendus, a quo pauli tum discesserat:

Nune manibus rapita opus', nunc arte missistra. - oluptas ab omni parte quaeritur: nullum intra se manet vitium. In avaritiam praeceps luxuria est: honestatis oblivio invasiti nihil turpe est, cujus placet pretium. Homo, sacra res, homo jam per lusum & jocum occiditur: quem erudiri ad inserenda accipiendaque vulnera nefas erat, is jam

nudus inermisque producitur: sarique spe cullia

368쪽

Ε v I s Y o L AE. 3ς homine, mors est. In hac ergo morum perversitate, desideratur solito vehementius aliquid, quod mala inveterata discutiat. decretis agendum est, ut revellatur penitus selsorum recepta persu sto. His si adjunxerimus praecepta consolationes, adhortationes, poterunt valere: per se inessicaces uni. Si nolumus habere obligatos, 3c malis, quihus jam tenentur, avellere: discant quid malum, quid bonum sit: sciant, omnia, praeter virtutem,

mutare nomen , modo mala fieri, modo bona.

a madmodum primum militiae vinculum est: religio, Bc signorum amor, &deserendi nefas itunc deinde facile cetera exiguntur mandantumque jusjurandum adactis: itain his, quos velis ad beatam vitam perducere, prima sundamenta j cienda sunt, & insinuanda virtus. Hujus quadam

superstitione teneantur: hanc ament: cum hac vivere velint, sine hac nolint. Quid ergo non qui- 'dam sine institutione subtilievaserunt probi, -- gnosque prosectus asi ii sunt, dum nudis in tum praeceptis obsequuntur Fateor t sed felix imgenium illis fuit, Zc salutaria in transim rapuit.

--Nam ut dii immortales nullam didicere virtutem, cum omni editi: 3c pars naturae eorum est,

esse bonos: ira quidam ex hominibus egregiam soniti indole in ea quae tradi lent,perveniunt fine longo magisterio: & honesta complexi sunt, cum primum audierunt. Vnde ista tam rapacia is virtutis ingenia, vel ex se fertilia λ At illis aut he-betibus & obtusis, aut mala constietudine obses.sis,diu rubigo animorum effricanda est. Ceterum ut illos in bonum pronos citius educit ad uamma, di hos imbecilliores adjuvabit, vacuisque opinionibus extrahet, qui illis philosophiae placita tradiderit: quae quam sint necessaria,licet Videas. Quae--

dam insident nobis quae nos ad alia pigros, ad alia

369쪽

368 L. ANNAEI SE vr c ax litemerarios iaciunt. Nec haec audacia r riimipo itest, nec illa inertia suscitari, nisi caussis eorum eximantur, talia admiratio, falsa formido. Haee nos quamdiu possidensidicas licet: Hoc patri prae- . stare debes, hoc liberis, hoc amicis, hoc hos mbus. tentantem avaritia retinebiti sciet pro patria spugnandum esse:dissuadebit timon Sciet pro ambeis desiitandum esse, ad extremum usque s m -- lrem: sed deliciae vetabunt. Sciet in uxorem gravissimum essi genus injuriae, habere pellicem: sed illum libido in contraria impingeti Nihil ergo proderit dare praecepta, nisi prius amoveris ota istantia praeceptis: non magis, quam proderit a ma in conspe positisse, propiusque admovisse, nisi uisae manus expediuntun Vt ad praecepta quae damus, possit minius ire, solventas est. remus aliquem fuaere,quod orietinon faciet assidue, non seciet aequaliter: nescit enim quareciat. Aliqua vel cati, vel exercitatione, exibunt recta: sed non erit in manu regula, ad quam exigantur , cui credat recta esse quae fecit. Non promittet se talem in perpetuum, qui casu bonus est. Deinde,praestabunt tibi fortasse praecepta,ut quod oportet fictas: non praestabunt, ut quemadmo-- oportet: dc si hoc non praestant,ad virrutem

-- perducunt. Faciet quod oportet monitus. Co

cedo. sed id parum est quoniam quidem non in ficto laus est sed in eo quemadmotam fiat. Quid

est caena sumptuosa flagitiosius,& equestrem cen-ssim consumente quid tam dignum censoria no ea, si quis, ut isti ganeones loquuntur, sibi haec Mynio suo praestet 3 3c tricies tamen Hs. adjiciales caenae frutilissimis vitis constiterunti Eadem res si gulae datur,rurpis est: si honori,reprehensionem offugit. Non enim luxuria, sed impensa sollennis est. Mullum insenus forma quare autem non

370쪽

pondus adjicio, de aliorum gulam irrito quattuor pondo dc ad selibram fuisse Metantin Tiberius Caesar missim sibi, cum in macellum deferri devenire jussisset, Amici, inquie, omnia me fallunt,

nisi istum mullum aut Apicius emerit, aut P. Octavius. Ultra spem illi conjectura processit. licitati sunt: vicit Octavius, dcingentem consecutus est inter suos gloriam, cum quinque millibus Hs. emisset piscem, quem Caesar vendiderat, ne Apicius quidem emerati Numerare tantum Octavio fuit turpe. nam ille qui emerat, ut Tiberio mitteret, quamquam illum quoque reprehenderim)admiratus est rem, qua putavit Caesarem dignum. Amico aegro aliquis assidet: probamus. at hoc si hereditatis caussa facit, vultur est, cadaver exspe- t. Eadem dc turpia sunt,& honesta: reseri,M re, aut quemad um fiant. Omnia autem ho-i neste fient, si honesto.nos addixerimus, idque unum in rebus humanis bonum judicaverimus, quaeque ex eo sunt: cetera, in diem bona sunt. Ergo infigi debet persuasio, ad totam pertinens ubtam: hoc est, quod decretum voco. Qualis haec persuasio fuerit, talia erunt quae agentur, quae cogitabuntur: qualia autem haec fuerint, talis vita erit. In particulas suasisse, totum ordinanti parum est. M. Brutus in eo libro, quem--τ inscripsit, dat multa praecepta & parentibus re liberis dc fratribus. haec nemo faciet quemadmodum debet, nisi habuerit quo referat. Propona mus oporte finem summi boni, ad quem nil mur, ad quem omne factum nostrum dictumque

respiciat: veluti navigantibus ad aliquod sidus dirigendus est cursus. Vita sine proposito, Vaga est. 'Quod si utique proponendum est, iocipiunt necesibia esse decreta. Illud, puto, concedes nihil esse turpius dubio, & incerto ac timido, pedem

SEARCH

MENU NAVIGATION