L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

L. AN NAEI SENT C Ax judicas sensum: Ideo non prodest latere peccantI-hus, quia latendi etiam si felicitatem habent, fi--duciam non habent. Ita est. tuta scelera esse possunt: secura non possunt. Hoc ego repugnare se- erae nostrae, si sic expediatur, non judico. quare 'prima & maxima peccantium est poena, pe casse, nec ullum scelus, licet illud Hrtuna exornet muneribus suis, licet rueatuFac vindicet, impuniarum est: quoniam sceleris, in scelere, supplicium est. Sed nihilominus & haec, & illa, secundae poenae premunt ac sequunmr: timere semper& expavescere, dc securitati dissidere. Quare ego hoc supplicio nequitiam liberem quare non semper illam in siispenso relinquam Illic di ssentiamus cum Epicuro,ubi dicit, nihil justum esse natura,& . crimina vitanda esse, quia vitari merus non posi t. Hic consentiamus, mala lacinora conscientia flagellati, & plurimum illi tormentorum esse, eo quod perpetua illam solicitudo urget ac verberat, quod bonsoribus securitatis suae non potest credere. Hoc enim ipsum argumentum Epicuri est, natura nos a scelere abhorrere, quod nulli non iam inter tuta timor est. Multos sertum liberat' poena, metu neminem. quare quia infixa nobis ejus rei aversatio est, quam natura damnavit. Ideo nunquam fides latendi fit etiam latentibus: quia coarguit illos conscientia, dc ipsos sibi ostendit. Proprium autem est nocentium, trepidare. Male de nobis actum erat, quod multa scelera legem te

judicem estu unt, & scripta supplicia: nisi illanaruralia dc gravia de praesentibus solverent, εc in

locum patientiae timor cederet. E v I s T. XCVIU. . Solis internu Bonis fidem me alia venire, abura. me meditaniam, O omnia ut fugacia a Picienda,

382쪽

s tetenda , atque habenda. Praeparandiu itaqua animus ad amisi ionem talium , O ad tolerandum obfirmandus. Midni r alia tulerunt. S quere exempla , imo ipse esto exemplum. Plane

intes bonas utilesque Epistola. quam credideris felicem quemquam, ex selicitate suspensum. fragilibus innititur, qui adventitio laetus est : exibit gaudium, quod intravit. At illud ex se ortum, fidele, firmumque est, dccrescit, & ad extremum usque prosequitur: cetera quorum admiratio est vulgo, in diem bona sunt. Quid ergo non usui ac voluptati esse possunt3 Quis negat ξ sed ita, si illa ex nobis pendent, op ex illis nos. Omnia quae fortunam intuentur,

ita fructifera ac jucunda fiunt, si quis habens illa,

se quoque habet, nec in rerum suarum potestate Errant enim, mi Lucili, qui aut boni aliquid

nobis, aut niali judicant tribuere sortimam: materiam dat bonorum ac malorum, de initia rerum apud nos in malum bonumve exiturarum. V lentior enim omni fortuna animus est: in utramque partem ipse res suas ducit,beataeque ac miserae vitae sibi caussa eae Malus omnia in malum ver-- tit, etiam quae specie optimi venerant: rectus atque integer, corrigit prava fortunae; dc dura atque aspera, serendi scientia mollit: idemque 3c secunda grate excipit modesteque, dc adversi constanter atque fortiter. Qui licet prudens sit, licet exacto ficiat cuncta judicio, licet nihil supra vires suas tentet: non contingit illi bonum integrum illud,& extra minas sortunae positum, nisi certus adverta iis incerta est. Sive alios observare volueris liberius enim inter aliena judicium est; sive teipsum favore seposito: dc senties hoc, & confiteberis,

nil ex his optabilibus dc caris utile esse, ni si te

contra

383쪽

381 L. ANu ATI SE NE c Arcontra levitatem casus, rerumque casum sequen--tium, instruxeris: nisi illud frequenter & sine querela, inter singula damna dixeris: Diis aliter visiim est. Imo mehercule, ut carmen sortius ac justius petam, quo animum tuum magis fulcias, hoc dicito, quoties aliquid aliter quam cogitabas evene- . rit: Dii melius. Sic composito nihil accidet. sic a tem componetur, si, quid humanarum rerum v rietas possit, cogitaverit, antequam senserit. Si dc liberos, & conjugem, atque patrimonium sic habuerit, tamquam non utique semper habiturus:& tamquam non fururus olyhoc miserior, si habere esierit. Calamitosus est animus futuri anxius, 3cante miserias miser, qui solicitus est, ut ea quibus dele statur, ad extremum usque permaneant. Nullo enim tempore conquiescet: dc expeditatione furuti, praesentia, quibus frui poterat,amittet. In aequo es- autem amissio rei, dc timor amittendiae. Nec ideo praecipio tibi negligentiam. Quin vero metuenda

declina: dc quidquid consilio prospici potest, prospice: quodcumque laesurum est, multo ante quam accidat, speculare dc adverte. In hoc ipsiun tibi plurimum conseret fiducia, δc ad tolerandum om-

Mino obfirmata mens. Potest sertunam cavere,

qui potest serre: certe in tranquillo non tumul. Quatur. Nil est nec miserius nec millius, quam praetimere. quae illa dementia est, malum suum antecedere Denique, ut breviter includam quod sentio, di istos strageos, ac sibi molestos describam tibi: tam intemperantes in ipsis miseriis sunt, . quam ante illas. Plus dolet quam necesse est, qui ante dolet quam necesse sit. Eadem enim infirmitate dolorem non aestimat, qua non exspectat. E

dem intemperantia fingit sibi perpetuam selicitatem , fingit sibi crescere debere quaecumque Contigerunt, non tantum durare: dc oblitus hujus p

inuri,

384쪽

Ε v I s Y o et AT. 383 tauri, quo humana ja, hantur, sibi uni formitorum constantiam spondet. Egregie itaque videtur mihi Metrodorus dixisse in ea epistola, qua sororem, amista optimae indolis filio, alloquitur: Mortale est omne mortalium bonum. de his loquitur bonis, ad quae concurritur. Nam illud verum bonum non morirur: cerrum est sempiternumque, sapientia & virtus: hoc unum contingit immortale mortalibus. Ceterum tam improbi sunt, tam-que obliti quo eant, quo illos singuli dies trahant, ut mirentur aliquid se amittere, amissuri uno die --omnia. Quidquid est, cui dominus inscriberis, apud te est, tuum non est: nihil firmum infirmo, nihil fiagili aeternum 8c invictum est. Tam neces

se est perire quam perdere: & hoc ipsum, si intellia

mus, solatium est, aequo animo perdere, quod periturum est. Quid ergo adversius has amissiones auxilii inveniemus 3 Hoc, ut memoria thiramus amissa, nec cum ipsis fructum excidere patiamur, quem ex illis percepimus. Habere, eripitur: ha- isse, nunquam. Peringratus est, qui cum amis rit, pro accepto nihil debet. Rem nobis eripit casus, usu ructumque apud nos relinquit: quem

nos iniquitate desiderii perdimus. Dic tibi, Ex istis quae tertibilia videntur, nihil est invisitam.

-Singula vicere dam multi: ignem Mucius, crucem Regulus, venenum Socrates , exsilium Rutilius, mortem seno adactam Cato:& nos vincamus ali-

uid. Rursus ista, quae ut speciosa δc felicia trahunt vulgum, a multis 3c saepe contempta sunt. Fabricius divitias imperator rejecit, censor not vit : Tubero paupertatem dc se dignam Ac Capit ho judicavit, cum fictilibus in publica caena usiis, ostendit , debere his hominem esse contentum, quibus dii etiamnum uterentur. Honores repulit pater Sextius, qui ita natus ut rem' deberet capes-

385쪽

384 L. ANNAEI SENECAE sere, latum clavum divo Iulio dante, non recepit. Intelligebat enim, quod dari posset, re eripi posita os quoque aliquid ipsi taramus animose: simus inter exempla. Quare deficimus quare desper mus3quidquid fieri potuit,potesti Nos modo pu

gemus animum, sequamurque naturam, a qua aberranti cupiendum timendumque est,& fortuitis serviendum. Licet reverti in viam, licet in in tegrum restitui. Restituamur, ut possimus dolores, quocumque modo corpus invaserint, perse re dc fortunae dicere: Cum viro tibi negotium est, quaere quem vincas. His sermonibus, oc his simialibus, lenirur illa vis ulceris: quam opto mehercules mitigari , dc aut sanari, aut stare, Zc cum ipso senescere. Sed securus de ipso sum. de nostro damno agitur, quibus senex egregius eripitur. Nam ipse vitae plenus est, cui adjici nihil desiderat sua caussi, sed eorum quibus utilis est. Liberalitet facit, quod vivit. Alius jam hos cruciatus fini hic tam turpe putat mortem sugere, quam ad mortem confugere. Quid ergo non, si suadebit tes,

exibit 3 Qvidni exeat3 si nemo jam eo mi poterit si nihil aliud quam dolori operam dabit3 Hoc est, mi Lucili, philosophiam in opere discere, dc ad

verum exerceri: videre quid homo prudens animi habeat contra mortem, contra dolorem: cum illa ccedat, hic premat. Quid iaciendum sit a faciem te distendum est. Adhuc argumentis actum est,an possit aliquis dolori resistere, an mors magnos quoq: animos admota submittere. Quid opus est. verbis Z in rem praesentem eamus. nec mors illum contra dolorem facit fortiorem, nec dolor contra mortem. contra utramque sibi fidit: nec spe mortis patienter dolet, nec taedio doloris libenter m ritur. hunc fert, illam exspectata.

386쪽

Γ Pistolam, quam scripsi Marullo, cum filium

parvulum amita et,& diceretur molliter serre, si tibi. In qua non sum morem solitum secutus, nec putavi leniter illum debere tractari, cum objurgatione esset quam consolatione dignior. ΑΩ- flicto enim,& magnum vulnus male ferenti,pinulisper cedendum est: exsatiet se, aut certe primum

imperum essundat. Hi qui sibi lugere sumpserunt,

protinus castigentur,& distant,quasdam etiam lacrymarum ineptias esse. Solatia exspeetas conviacia accipe. tam molliter tu fers mortem filii3 quid

saceres, si amicum perdidisses 3 Decessit filius incertae spei, parvulus: pusillum temporis periit. Caussa, doloris conquirimus, & de fortuna etiam inique queri volumus:quasi non sit justas querendi caussas praebitura. At mehercule satis mihi jam

videbaris animi habere, etiam adversus solida in Ia , nedum ad istas umbras malorum, quibus inis gemiscunt homines moris caussa. Quoa damno rum omnium maximum est, si amicum perdidis ses, danda opera erat, ut magis gauderes quod habueras , quam maereres quod amiseras. Sed pleri

que non computant, quani perceperint, quantumve gavisi sint. Hoc habet inter reliqua mala dolor, quod non supervacuus tantum, sed ingra--aus est. Ergo quod habuisti talem amicum, periit

opera tot annis, innin conjunctione vitae, tam familiari studiorum societate,nihil actum est Cum amico effers amicitiam: 3c quid doles amisisse, si tabuisse non prodest Mihi crede, magna pars ex illis quos amavimus, licet ipsos casus abstulerit. apud nos manet.Nostrum est quod praeteriit tem-

387쪽

L. ANNAEI SENECAE

pus : nec quidquam est loco tutiore, quam quod fuit. Ingrati adversus percepta, spe futuri, sumus: quasi non quod futurum est, si modo successerit nobis, cito in praeterita transiturum sit. Anguste fiuctus recum determinat, qui tantum praesentibus laetus est & futura bc praeteriin delectant: haec, exspectatione: illa, memoria. sed alterum peIadet,& non fieri potest: alterum non potest non fuisse. Quis ergo furor est, certissimo excidere Acquies--- camus his quae jam hausimus: si modo non pers rato animo hauriebamus, oc transitatiente quissi quid acceperat. Innumerabilia sunt exempla e

rum,qui liberos juvenes sine lacrymis extulerint: qui in senatum, aut in aliquod publicum ossicium ά rogo redierint, Zc statim aliud egerint: nec im- aerito. Nam primum, supervacuum est dolere. si nihil dolendo proficias: deinde iniquum est queri de eo, quod uni accidit, δc omnibus reflat. Deinde, desiderii stulta conquestio est, ubi minimum interest inter amissum dc desiderantem. Eo itaque aequiore animo esse debemus, quod quos amisimus, sequimur. Respice celeritatem rapidis. simi temporis: cogita brevitatem hujus spatii, per

quod citatissimi currimus: observa hunc comitatum generis humani, eodem tendentis, minimis intervallis distinctum, etiam ubi maxima videntur: quem putas periisse, praemissus est. Quid autem dementius, quam cum idem tibi iter em

ttendum sit, flere eum qui antecessit 3 Flet aliquis fictum, quod non ignoravit futurum Z aut si mortem in homine non cinavit, sibi imposuit. Flet aliquis faetiim, quod clebat non posse non fieri

quisquis aliquem queritur mortuum esse, queritur .a ominem fuisse. Omnes eadem condicio devi xit: cui nasci contingit,mori restat. Intervallis distinguimur, exitu aequamur. Hoc quod inter primum

388쪽

mum diem & ultimumacet, varium, & incem tum est. si molestias aestimas, etiam puero longum : si velocitatem, etiam seni angustum. Nil non lubricum dc seduc, omni tempestate mobilius. Iacuuitur cuncta, dc in contrarium trans. eunt, jubente fortuna: dc in tanta volutatione Ie rum humanarum, nil cuiquam, nisi mors, ce tum. Tamen de eo queruntur omnes, in quo uno nemo decipitur. Sed puer decessit. Nondum dico 'melius agi cum eo qui vita defungitur: ad eum , transeamus qui consenuita quantulo vincit infin-tem 3 Propone profividi temporis vastitatem, ω universiim complectere: deinde hoc Nod aeratem vocamus humanam, compara immero: videbis quam exiguum sit, quod optamus, quod extendiamus. Ex hoc quantum lacrimae, quantum solici

tudines occupant, quantum mors, anteliam veniat, optata: quantum valetudo, quanim timor.

quantum teneri aut rudes aut inutiles anni dimiadium ex hoc edormitur. Achice labores, luctus, pericula: dc intelliges, etiam in longissima vita minimum es quod vivitur. Sed quis tibi concedat, non melius se habere eum cui cito reverti liacet, cui ante Iassirudinem peractum est iter Uita, nec bonum nec malum est:boni ac mali locus est. lIta nihil perdidit ille, nisi aleam in damnum ceratiorem. Potuit evadere modestus ac prudens, po-tuit sub cura tua in meliora λ ait: sed quod iustius timetur pomis fieri pluribus similis. Ad spice illos juvenes, quos ex nobilissimis domibus

in arenam luxuria projecit: adspice illos,qui suam alienamque libidinem exercent,mutuo impudici: quorum nullus sine ebrietate, nullus sine aliquo insigni flagitio dies erit: plus timeri quam *erari potuisse, manifestum erit. Non debes itaque causitas doloris accersere i nec levia incommoda indiar 2 gnando

389쪽

gnando cumulare. Non hortor, ut nitaris de urgeas: non tam male de te judico, ut tibi adversus haec totam putem virtutem advocandam. Non est

dolor iste, sed morsus: in illim dolorem facis. SNne dubio multum philosophia profecit, si puerum,

nutrici adhuc quam patri notiorem, animo sorti esideras. Quid Z nunc ego duritiam suadeo, dein funere ipso erigere vulrum volo, & animum ne contrahi quidem patior Minime. inhumanitas elh ista, non virtus, funera suorum iisdem oculis quibus ipsos videre, nec commoveri ad primam familiarium divisionem. Puta autem me vetare: -- quadam non sunt sat ituis. Excidunt etiam retinentibus lacrimae, & animum profusae levant. --Qnid ergo est permittamus illis cadere, non imperemus. Fluant quanrum Meetias ejecerit, non quantum poscet imitatio. Nihil vero maerori adjiciamus , nec illum ad alienum augeamus exem-olum. Plus ostentatio doloris exigit, quam dolor: t quotusquisque sibi tristis est Clarius, cum au- Miuntur, gemunt: dc inciti quietique, dum secretum est: cum aliquos viderint, in flerus novos exin itantur. Tum capiti suo manus ingerunt, quod potuerant facere, nullo prohibente, liberius: tunc mortem comprecantur sibi, tunc lectillo devo, untur. Sine spectatore cessat dolor. Sequitur nos,

ut in aliis rebus, ita in hac quoque hoc vitium, ad Plurium exempla componi; nec quid oporieat, sed quid soleat, adspicere. A natura discedimus : γ- Pulo nos damus, nullius rei bono auctori, & in hac re, sicut in omnibus, inconstantissimo. Videt aliquem fortem in luctu suoZimpium vocat,& e feratum. Videt aliquem collabantem, & corpori

affusum: effaeminatum est, oc enervem. Omnia itaque ad rationem revocanda sunt. Stultius vem

nihil est,quam lamam captare tristitiς,6c lacrimas

390쪽

Ε v I s T o 2 AT.. 38s approbare: quas judico sapienti viro alias permis. Ῥcadere, alias vi sua latas. Dicam quid intersitas

Cum primum nos nuncius acerbi funeris perculit, cum tenemus corpus e complexu nostro in ignem transiturum, lacrimas naturalis necessitas exprimit: dc spiritus ictia doloris impulsus, quemadmodum totum corpus quatit, ita oculos, quibus asiacentem humorem perpremit'expellit. Hae la- . Crimae per elisionem cadunt, nolentibus nobis. Aliaesunt, quibus exitum damus, cum memoria eorum quos amisimus, retinetur: dc inest quid. dam dulce tristitiae: cum occurrunt sermones e rum jucundi, conversatio hilaris, officiosa pietas, tunc oculi velut in gaudio relaxantur. His indutigemus, illis vincimur. Non emtaque,quod lacri mas propter circumstantes assidentesque aut contineas, aut exprimas: nec cessant, nec fluunt uinquam tam turpiter, quam finguntur. Eant sua spon--- te: ire autem possunt placidis atque compositis. aepe salva sapientis auctoritate fluxerunt, tanto temperamento, ut illis nec humanitas, nec digilla , as deesset. Licet, inquam, naturae obsequi, gravitate servata. Vidi ego in funere sitorum vetendos. in quorum ore amor eminebat, remota omni lugentium scaena. Nihil erat, nisi quod veris dab -tur affectibus. Eth aliquis 6c dolendi decor. hic sapienti servandus est: & quemadmodum in ceteris rebus, ita dc in lacrimis aliquid sat est. Impruden---tium ut gaudia, sic dolores exundavere. AEquo animo excipe necessaria. Quid incredibile, quid

novum evenit 3 quam multis cum maxime fimus locaturὶ quam multis vitalia eruuntur quam multi post luctum tuum lugent Quoties cogitaveris puerum fuisse, cogita dc hominem, cui nihil certi promittatur, quem fortuna non utique perducit ad senectutem: unde visum est, dimittit. Ceterum

SEARCH

MENU NAVIGATION