L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

L A N N AE I S E E e Axaliena tractaret a Fortuna nihil petere,nee ab ea pendere. Verum bonum quarendum: er quid illud si, definitum. Itemque quid ab Hones o di

ferat. Omne bonum, secundum Naturam esse:nec tamen quidquid secundum Naturam, Bonum. L Xigis a me frequentiores epistolas. Rationes conseramus: solvendo non eris. Convenerat quidem, ut tua priora essent; tu scriberes, ego re

scriberem : sed non ero dissicilis. bene credi tibi scio: itaque in antecessum dabo. Nec faciam,quod Cicero vir disertissimus facere Atticum jubet, udet iam si rem nullam liabebit, quod in buccamnerit, scribat. Nunquam potest deesse quod scribam, ut omnia illa quae Ciceronis implent epist Ias, transeam: quis candidatus laboret, quis ali nis , quis suis viribus pugnet, quis consulatum fiducia Caesaris, quis Pompeii, quis aperte petat: quam durus sit fenerator Caecilius, a quo minoris

centesimis propinqui nummum movere nonpos --sunt. Sua satius est mala, quam aliena tractare: se excutere, & videre , quam multarum rerum cam. idatus sit, dc non susiragari. Hoc est, mi Lucili, egregium, hoc securum ac liberum , nihil petere,oc tota fortunae comitia transire. Quam putas esse jucundum , tribubus vocatis : cum candidati intemplis suis pende. ant, Zc alius nummOS pronum ciet, alius per sequestrum agat alius eorum manus sculis conterat, quibus designatus contingendam

manum negaturi est, omnes attoniti,Vocem prae

conis exspectant: stare otiosum, & spectare illas nundinas, nec ementem quidquam, nec vende tem Z QPnto hic majore gaudio fruitur, qui nostpraetoria, aut confissaria comitia securus intuetur,

sed magna illa, in quibus alii honores annivei xios petunt, alii perpetuas potetates, alii bellorum

472쪽

eventus prosperos triumphosque, alii divitias, alii matrimonia ac liberos, sti salutem suam suorum---, et Quanti animi res est,solum nihil petere,nulli supplicare, de dicere: Nihil mihi tecum fortuna: non Scio mei tibi copiam. scio apud te Catones repelli, Vatinios fieri: nihil rogo. Hoc est privatam lacere fortunam. Libet ergo haec invicem scribere, dc hanc integram semper egerere materiam, circumspicientibus tot millia hominum inqui rqui ut aliquid pestiferi consequantur, per mala nituntur in malum, petuntque mox fugienda, aut etiam fistidienda. Cui enim assecuto satis fuit, quod optanti nimium videbaturὶ Non est, ut existimant homines, avida felicitas, sed pusilla. ita--que neminem satiat. Tu ista credis excelsa, quia longe ab illis jaces: ei vero qui ad illa pervenit, ii milia sunt. Mentior, nisi adhuc luetit adscendere. Istud quod tu summum putas, gradus est. Om Gnes autem male habet ignorantia veri. tanquam ad bona seruntur, decepti rumoribus. Deinde mala esse, aut inania, aut minora quam speraverim,

Mepti ac multa passi vident: majorque pars miratur ex intervallo talentia, & vulgo magna pro bonis sunt. Hoc ne nobis quoque eveniat, quaeramus

quid sit bonum. Varia ejus interpretatio fuit. Finivit hoc alius alio modo , alius illud aliter e pressit. Quidam ita finiunt: Bonum est, quod invitat animos, quod ad se vocat. Huic statim opponitur: Quid si invitat quidem, sed in pemiciem scis quam multa mala, blanda sint. Verum, oc verisimile, inter se disserunt ita: Quod bonum est, veto jungitur: non est enim bonum, nisi verum est. At quod invitat ad se, allicit iacie , verisimile est: subrepit, sollicitat, attrahit. Qindam linfinierunt: Bonum est, quod appetitionem sui m vel , vel quod impetum animi tendentis ad se m

vetar

473쪽

L. AN N AE I s T NE c Allvet. Et huic idem opponitur: multa enim, impeis tum animi movent, quae petuntur petentium ma-Mo. Melius illi qui sic finierunt: Bonum est, quod

ad se impetum animi secundum naturam movet:& ita demum petendum e1h, cum coepit esse expetendum. Iam & honestium est: hoc enim perfecte est petendum.Locus ipse me admonet, ut,quid intersit inter bonum honestumque, dicam. Aliquid inter se habent mixtum, de inseparabile: nec potest bonum esse, nisi cui aliquid honesti inest: &honestum utique bonum est. Quid ergo inter duo Mnterest 3 Honestum est persectum bonum , quo

beata vita completur, cujus contactu alia quoque bona fiunt. Quod dico, tale est. Sunt quaedam neque bona, neque mala: tanquam militia, legatio,

jurisdictio. Haec cum honeste administrata sunt, bona esse incipiunt, & ex dubio in bonum trans. eunt. Bonum societate honesti fit, honestum per se bonum ess Bonum ex honesto fluit, honestiunex se est. Quod bonum est, malum esse potuit rquod honestum est, nisi bonum esse non potuit. Hanc quidam finitionem reddiderunt: Bonuntes , quod secundum naturam est. Attende quid dicam. Quod bonum est,& secundum naturam est: non protinus quod secundum nauaram eth, & b num est. Multa quidem naturae consentiunt: sed tam pusilla sunt, ut non conveniat illis bovi nomen. Levia enim sunt, Zc contemnendae nutilum nec minimum contemnendum bonum. Nam quamdiu exiguum est, bonum non est e cum bonum esse coepit, non exiguum elL Vnde aliquid cognoscitur bonum si persecte secundum naturam est. Fateris, inquis, quod bonum est, secum dum naturam esse: haec ejus proprietas est. Fateris 6c alia secundum naturam quidem esse, sed bona non esse. Quomodo ergo illud bonum est, cum haec

474쪽

haec non sint quomodo ad aliam proprietatem

pervenit, cum utrique praecipuum illud commune sit, secundum naturam esse ξ ipsa scilicet magnitudine. Nec hoc novum est, quaedam crescendo mutari. Infans fuit, factus est pubes: alia ejus proprietas fit: ille irrationalis est,hic rationalis, Quaedam

incremento non innium in maius exeunt, sed in

aliud. Non fit, inquit, aliud quod majus fit. Utrum lagenam an dolium impleas vino, nihil refert: in utroque proprietas vini est. Exiguum mellis pol dus, & magnum, sapore non differt. Diversa ponis exempla. in istis enim eadem qualitas est:

quamvis augeantur, manent. Quaedam amplificata in suo genere, in sua proprietat e perdurant: quaedam post multa incrementa, ultima demum vertit adjectio, & novam illis, aliamque quam in qua fuerant, conditionem imprimit. Unus lapis secit fornicem, ille qui latera inclinata cuneavit, dc inter tu suo vinxit. Summa adjectio quare plurimum tacit, vel exigua quia non auget, sed implet. Quaedam processu priorem exuunt sorinam,& in novam transeunt. Vbi animus aliquid diu protulit, & magnitudinem ejus sequendo lassatus est, infinitum coepit vocari: quod longe aliud factum est quam suit, cum magnum videretur, sed finitum. Eodem modo aliquid difficulter secari

cogitavimus : novissime crescente dissicultate, i secabile inventum est. sic ab eo quod vix dc aegre movebatur, processimus ad immobile. Eadem ratione aliquid secundum naturam sulti hoc in aliam proprietatem magnitudo sua transtulit, dc bonum secit. EPIs T. CXIX. IDiυitias a nobu pati posse ,-aecipi, ni veru cuum pilenda. Finem omnium rerum Bedria

475쪽

dum, qui Naturam non excedit. Satu ea habere, non multum,quariL Ostendit deinde divites υuiago, omnes pauperra esse. Pulchra, O s Deus M.

ne i i vera senti Q Voties aliquid inveni, non exspecto donec dicas, In commune : ipse mihi dico. Quid sit quod invenerim, quaeris ὶ sinum laxa, merum i -crum est. Docebo quomodo fieri dives celerrime possis, quod valde cupis audire. Nec immerito: ad maximas te divitias compendiaria ducam. Opusta erit tamen tibi creditore. ut negotiari possis , aes alienum facias oporici: sed nolo per intercesibrem mutueris, nolo proxenetae nomen tuum jactent. Paratum tibi creditorem dabo, Catonianum illud: a te mutuum sumes. Qi tulumcumque est, satis

erit, si quidquid deerit, id a nobis perierimus.

hil enim, mi Lucili, interest, utrum non desideres, an habeas. Summa rei in utroque est eadem: non torqueberis. Nec illud praecipio, ut aliquid Irarurae neges: contumax est, non potest vinci, suum poscit: sed ut quidquid naturam excedit, scias precarium esse, non necessanum. Esurio edendum est. utrum hic panis sit plebeius, an sili-Y gineus, ad naturam nihil periinet. Illa ventrem non delectari vult, sed impleri. Sisio. utrum haec aqua sit ex lacu proximo excepta, an ea quam multa nive clusero, ut rigore refrigeretur alieno, ad naturam nihil pertinet. Illa hoc unum jubet, sitim exstingui. Vtrum sit aureum poculum, an crystallinum, an murrhinum, an Tiburtinus c lix , an manus concava, nihil referti Finem omnium rerum specta, dc supervacua dimittes. Fames me appellat: ad proxima quaeque tendatur manus: ipsa mihi commendabit, quodcumque comprehendero. Nihil contemnit esuriens Quid sit ergo,

. . quod

476쪽

E r I s ae o L AE. AT quod me delectaverit, quaeris Z Videtur mihi egre gie dictum: Sapiens , divitiarum naturalium est quaesitor acerrimus. Inani me, inquis, lance m neras. Quid est illud inane Z jam ego paraveram fiscos: circumspiciebam in quod me mare negotiaturus immitterem, quod publicum agitarem, quas accerserem merces. Decipere est istud, doc re paupertatem, cum divitias promiseris. Ita tuis.

pauperem iudicas, cui nihil deestὶ Suo, inquis, de patientiae suae beneficio , non fortunae. Ideo ergo illum non judicas divitem, quia divitiae ejus desinere non possunt Vtrum malis habere multum, an satis Z qui multum habet, plus cupit; quod est argumentum, nondum illum satis habere: qui fatis laiciet, consecutus est, quod nunquam diviti contingit, finem. An tam ideo non putas esse divitias, quia propter illas nemo proscriptus estὶ quia propter illas nulli venenum filius, nulli uxor impegit quia in bello tutae sunt 3 quia in pace otiosae ' quia nec habere illas periculosum est, nec, operosum disponere An parum habet, qui tantum non es get, non esurit, non sitit plus rupiter non habet. ψ Nunquam parum est, quod satis est: nunquam multum est, quod satis non est. Post Darium & Indos pauper est Alexander Macedo: quaerit quod

suum laciat, scrutatur maria ignota, in oceanum classes mittit novas, dc, ut ita dicam, mundi cla stra perrumpiti Quod naturae satis est, homini non. est. Inventus est qui concupisceret aliquid post mnia. Tanta est caecitas mentium, dc tanta inistiorum suorum unicuique,cum processit, oblivio. Ille modo ignobilis anguli non sine controversia dominus, de tanto fine eerrarum per suum reditu---gus orbem tristis est. Neminem pecunia divitemiscite imo contra, nulli non majorem sui cupidi

477쪽

- plus incipit habere posse, qui plus habet. Ad si1mmam, quem voles mihi ex his quorum nomina cum Crasso Licinoque numerantur, in meditam licet protrahas: afferat censum, dc quidquid habet,

de quidquid sperat, simul computet: iste, si mihi credis, pauper est: si tibi, potest esse. At hic qui se

ad id quod natura exigit, composuit, non tantum extra tensum est paupertatis, sed extra metum. Sed ut stias, quam dissicile sit res suas ad naturalem modum coarctare, hic ipse quem circa naturam diximus, quem tu vocas pauperem, habet aliquid supervacui. At excaecant populum, & in se convertunt opes,si numerati multum ex aliqua domo

effertur, si multum auri tecto quoque ejus illinitur , si familia aut corporibus electa, aut spectabi- is cultu est. Omnium istorum selicitas in publio cum spectat: ille quem nos & populo dc fortunae subduximus , Marus introrsim est. Nam quod ad illos pertinet, apud quos falso divitiarum nomen invasit occupata paupertas: sic divitias habent . quomodo habere dicimur febrem, cum illa nos habeat. Econtrario dicere debemus: Febris illum

tenet. eodem modo dicendum est, Divitiae illum tenent. Nihil ergo monuisse te malim,quam hoc. quod nemo monetur satis: ut omnia natiualibus desideriis metiaris, quibus aut gratis satis fiat, aut parvo. Tanrum miscere vitia desideriis noli .Quaeris, quali mensa, quali argento, quam paribus m ni steriis, dc levibus, asseratar cibus ὶ nihil praeter cibum natura desiderati

quo desinat, mon nimis curat. Infelicis luxuriae isti tormenta sunt. quaerit quemadmodum post

478쪽

Lituritatem quoque esuriat 1.queniadminium non impleat ventrem , sed farciat; quemadmodum sitim prima potione sedatam revocet. Egregie ita. que Horatius negat ad sitim pertinere, quo poculo aqua, .aut quam eleganxi manu ministretur.

Nam si pertinere ad te judicas, quam crinitus puer, & quam perlucidum tibi poculum porrigat,

-non sitis. Inter reliqua, hoc nobis natura praestitit pracipuum, quod necessitati fastidium e cus--st. Recipiunt supervacua delectum. Hoc parum decens, illud patum lautum, oculos hoc meos lae- it. Id actum est ab illo mundi conditore, qui nobis vivendi jura descripsit, ut salvi essemus , non delicati. Ad salutem omnia parata sunt, Zc in prompta: deliciis omnia misere ac selicite comis parantur. Vcamur ergo hoc naturae beneficio intelmagna numerando: & cogitemus, nullo nomi- ne melius illam meruisse de nobis, quam quia

quidquid ex necessitate desideratur, sine fastidio

sumitur. Ε v I s T. C X X Eoni notitia quomodo ad nos venerit' observatione, O collatione: natura etiam ducente. Venit ct ex contrario id est, vitii detestatione. Deseribit Sapientem .invulgo petenda aut timenda ealcan- rem, etiam ipsam morIem. Denique unum semper,.sbi constantem. EPistola tua per plures quaestiunculas vagata est, sed in una constitit, dc hanc expediri desiderat: Quomodo ad nos boni honestique prima notitia pervenerit. Haec duo apud alios diversa sunt, apud nos tantum divisa. Quid sit hoc,dicam. Bonum putant esse aliqui, quod utile est. itaque hoc & divitiis, & equo, & vino , dc calceo nomen imponunt: tanta est apud illos boni vilitas, α

479쪽

i a . . .

g L. A NNA ET SENECAEatio usque ad λrdida descendit. Honestum putant, cui ratio recti ossicii constat: tanquam pie curatam patris senectutem adjutam amici paupertatem, fortem expeditionem, prudentem miae- ratamque sententiam. Ista duo quidem facimus, sed ex uno. Nihil est bonum, nisi quod honestium est: quod honestium est, utique bonum. Supere cuum judico adjicere , quid inter ista discriminis 4-sit, cum saepe dixerim. Hoc unum dicam: Nihil nobis bonum videri, quo quis & male uti pineiu Vides autem, divitiis, nobilitate, viribus, quam multi male utantur. Nunc ergo ad id revertor, de quo desideras dici: Quomodo ad nos prima boni honestique notitia pervenerit. Hoc nos docere narura non potuit: semina nobis scientiae dedit, scientiam non dedit. Quidam ajunt nos in notitiam incidisse: quod eis incredibile, virtutis alicui speciem casu occurrisse. Nobis videtur observatio collegisse , & rerum saepe factarum inter se collatio, per analogiam nostro intellectu & honestum dc bonum judicante. Hoc verbum cum Latini grammatici civitate donaverint, ego damnandum non puto, nec in civitatem suam redigendum. Vtar ergo illo non tantum tanquam recepto, sed tanquam usitato. Quae si haec analogia, dicam. N veramus corporis sauitatem ex hac collegimus esse aliquam δc animi. noveramus corporis vires: ex his collegimus esse & animi robur. Aliqua beniagna iacta, aliqua humana, aliqua fortia, nos o itu fecerant : haec coepimus tanquam persecta mirari. Suberant illis multa vitia, quae species alicujus conspicui secti fulgorque celabat: haec dissi- inulavimus. Natura jubet augere laudanda: nemo non gloriam ultra verum tulit. Ex his ergo speciem ingentis boni traximus. Fabricius Pyrrhi re gis aurum repulit, majusque regno judicavit, regias

480쪽

Ε Ρ r s Y o L AE. 479vas opes posse contemnere. Idem, medico Pyr-rhi promittente venenum se regi daturum , monuit Pyrrhum, caveret insidias. Ejusdem animi-suit, auro non vinci, veneno con vincere. Admirati sumus ingentem virum, quem non regem, non contra regem promissa flexissent, boni exempli tenacem : quod dissicillimum est, in bello in

nocentem: qui aliquod esse crederet etiam in ho ste neias: qui in summa paupertate, qua sibi de cus secerat, non aliter refugit divitias quam vene---um. Vive, inquit, beneficio meo Pyrrhe, gaude , quod adhuc dolebas, Fabricisim non posse corrumpi. Horatius Cocles solus implevit pontis angustias , adimique a tergo sibi redirum, dum-miao iter hosti erretur, jussit: dc tam diu restitit prementibus, donec revulsa ingenti ruina tigna sbnuerunt. Postquam respexit, 3c extra periculum esse patriam periculo suo sensit: Veniat, si quis vult, inquit, sic euntem sequi: deditque se in praeceps: di non minus solicitus in illo rapido

alveo fluminis, ut armatus, quam ut salvus exiret, retento armorum victricium decore, tam tutus rediit, quam si ponte venisset. . Haec& hujusmodi

facta imaginem nobis ostendere virtutis. Adjiciam quod miruiu sortasse videatur: mala interdum speciem honesti obtulerunt, & optimum ex comtrario nituit. Sunt enim, ut scis , virtutibus vitia confinia , & perditis quoque ac rurpibus recti Gmilitudo est. Sic mentitur, prodigus liberalem r- cum plurimum intersit, utrum quis dare sciat, an servare nesciat. Multi, inquam, sunt, Lucili, quia non donant, sed projiciunt. non voco ego liberalem, pecuniae sitae irarum. Imitatur negligentia facilitatem , temeritas sortitudinem. Haec nos similitudo coegit attendere, & distinguere specie quidem vicina, re autem plurimum inter se dissiden-

SEARCH

MENU NAVIGATION