L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

seo L ANNATI SINT e AE Quid ni non sit3 non magis *iam in semine. Vt si

dicas, aliquod arboris, aut fati, bonum: hoc non est in prima fronde , quae emissa cum maxime solum rumpit. Est aliquod bonum tritici: hoc nondum est in herba lactente: nec cum solliculo se exserit spica mollis, sed cum frumentum aestas & debita maturitas coxit. Quemadmodum Omnis natura bonum suum nisi consummata non proserit ita hominis bonum non est in homine, nisi cum - in illo ratio persecta est. Quod autem hoc sit -- num, dicam. Liber animus est ac rectus,alia subji--iem sibi, se nulli. Hoc bonum adeo non recipit infantia , ut pueritia non speret, adolescentia im-- probe speret. Bene agirur cum senectute, si illuc

longo studio intentoque pervenit: ubi hoc Sc b num, de intelligibile est. Dixisti, inquit, aliquod bonum esse arboris, aliquod herbae: potest ergo esse aliquod & instatis. Verum bonum nec in arboribus, nec in mutis animalibus est: hoc quod in illis bonum est,precario bonum dicitur.Quod est3 inquis. hoc quod secundum naturam cujusque

est. Bonum quidem cadere in mutum animal, nullo modo potest: selicioris meliorisque naturae est. Nisi ubi rationi locus est, bonum non est. Q μtuor hae naturae sunt, arboris, animalis, hominis,& Dei. Haec duo quae irrationalia sunt, eamdem naturam habent: illa diversa sunt, quod alterum immortale alterum mortale est.Ex his ergo unius bonum natura perficit, Dei scilicet: alterius cura, hominis. Cetera in sua natura persecta sunt, non

vere persecta, a quibus abest ratio. Hoc enim demum persectam est, quod secundum universam

naturam perfectum est: universa autem natura rationalis est: cetera possunt in suo genere persecta essta In quo non potest beata vita esse, nec id potest quo beata vita essicit beata autem vita bonis es-ficitur.

502쪽

siestur: In muto animali non est quo beata vita es-ficitur: ergo in muto animali bonum non est. M tum animal sensu comprehendit praesentia: praeteritorum reminiscitur, cum id incidit, quo sensus admonetur: tanquam equus reminiscitur viae, cum ad initium eius admotus est. Ire stabulo quidem nulla viae, quamvis saepe calcatae, memoria est. tertium vero tempus, id est, suturum,ad muta non pertinet. Quomodo ergo potest eorum videri persecta natura, quibus usus persecti temporis non est 3 Tempus enim tribus partibus constat: praeterito, praesente,& suturo. II imalibus tantum quod brevissimum est in transcursu datum, praesens: praeteriti rara memoria est, nec unquam revoca tur, nisi praesentium occursu. Non potest ergo perfectae naturae bonum in impersecta esse natura. Aut si natura habet, hoc habet, quod habent 8c sata. Nec illud nego, ad ea quae videntur secundum naturam , magnos esse mutis animalibus impetus ecconcitatos, sed inordinatos ac turbidos. Nunquam--. autem aut inordinatum est bonum, aut turbidum. Quid ergo, inquis, muta animalia perturbate 8cindisposite moventur Dicerem illa periurbare dc indisposite moveri, si natura illorum ordinem c peret : nunc moventur secundum naturam suam. - Perturbatum enim id est, quod esse aliquando dc non periurbatum potest. sollicitum est, quod po- .-test esse securum. Nulli vitium est, nisi cui virtus potest esse. Mutis animalibus talis ex sua natura motus est. Sed ne te diu teneam, aliquod erit bonum in muto animali, erit aliqua virtus, erit alia quid perfectum: sed quale 3 nec bonum absolute, nec virtus, nec perfectum. Haec enim rationalibus selis contingunt, quibus datum est scire, quare, quatenus, quemadmodum. Ita bonum in nullo est,

nisi in quo ratio. Quo nunc pertineat ista disputatio,

503쪽

soti L. ANNAE I SE NE C AEtatio, quaeris, dc quid animo tuo profutura sit 3 Dico. Sc exercet illum,& acuit, 3c utique aliquid acturum occupatione honesta tenet. Prodest autem & quod moratur ad prava properantem. Sed illud dico , nullo modo prodesse tibi possum magis, quam si tibi bonum tuum ostendo, si te a m tis animalibus separo, si cum Deo pono. Quid, im

quam, vires corporis alis & exerces pecudibus istas majores serisque natura concessit. Quid excolis formam cum omnia seceris, a multis animalibus decore vinceris. Quid capillum ingenti diligentia comis cum illum vel effiideris more sParthorum, vel Germanorum nodo vinxeris, vel iut Scythae solent, sparseris : in quolibet equo densior jactabitur juba, horrebit in leonum cervice formosior. Cum te ad velocitatem paraveris , par lepusculo non eris. Vis tu, relictis in quibus vincite necesse eth, dum in aliena niteris,ad bonum reverti tuum 3 Quod hoc est Z animus scilicet emendatus ac purus, aemulator Dei , super humana se extollens, nihil extra se sui ponens. Rationale animal es. quod ergo in te bonum est perfecta ratio. Hanc tu ad summum finem evoca, in quantum .potest plurimum crescere. Tunc beatum esse te j dica, cum tibi ex te gaudium omne nascetur. cunu tu his quae homines eripiunt, optant, custodiunt,

nihil inveneris, non dico quod malis , sed quod velis. Brevem tibi formulam dabδ, qua te metiariis, qua perfectum esse jam sentias: Bonum tunc habe bis tuum, cum intelliges infelicissimos esse felices.

504쪽

s 3 L. ANNAEI SENECAE

AD LUCILIUM

Naturalium Quaestionum

LIBER PRIMUS. Argumentum. - . altissimam ct animosissimam hilosophia partem esse , qua calesia Ol Deum contemplatur, aescientia morali potiorem. Eam a meteoris ignitis orditur, deinde ad Coronam , Iridem, alia apparentia transgreditur. Coronam undique in orbem aperiri,

quemadmodum circuli Flent, cum lapis in lacum aut piscinam dejicitur. Iridem asoti eolorari, feri nube formata in modum concavi speculi Orotundi,cui formast partu e pila secta, quod etiam censuerat Posidonitu olim. me multa de speculiseumulat, se iis qua radiorum resexione aut refractione videntur. Ab Arcu ad Virgvi edi Paralia transi, deinde ad nocturnos fulgores , chasmata, sellas discurrentes, edi leviter aliquid de Cometis delibatum. Speeula ei memoriam Hostii obscaeni mi nebulonis excitaverunt. Inde legitimum usum speeulorum docet , abusum.

Vantum inter philosophiam interest, Lucili virorum optime, dc ceteras artes: tantum interesse existimo in ipsa

philosophia, inter illam partem qiuae ad homines,& hanc quae ad decu spectat. Altior est haec, & animosior: multum permisit sibi: non fuit oculis contenta. majus esse quissi

505쪽

so . ANNAEI SENE c AEquiddam suspicata est, ac pulchrius, quod extra conspectum iratura posuisseti Denique tantum in- lter duas interest, quantum inter Deum & hominem. Altera docet, quid in terris agendum sit: altera, quid agatur in caelo. Altera errores nostros discutit, bc lumen admovet, quo discemanrur ambigua vitae: altera multo hanc supra caliginem in qua volutamur excedit; & c tenebris ereptos, illo perducit, unde lucet. Equidem tunc naturae rerum gratias ago, cum illam non ab hac parte video,

quae publica est, sed cum secretiora ejus intravi: cum disco, quae universi materia sit, quis auctor, aut custos: quid sit Deus, totus in se intendat, an ad nos aliquando respiciat. iaciat quotidie aliquid, an semel secerit: pars mundi sit, an mundus: IN ceat illi hodieque decernere, dc ex lege fatorum aliquid derogaret an majestatis deminutio sit, & consessio erroris, mutanda secisse. Necesse est enim ei eadem placere, cui nisi optima placere non possunt: nec ob hoc minus liber & potens est. ipse

- enim est necessitas sua. Nisi ad haec admitterer, non fuerat operaepretium nasci. Quid enim erat, cur in numero viventium me positum esse gaud rem3 Ah ut cibos & potiones percolarem ut hoc corpus caussarium ac fluidum, periturumque nisi subinde impleatur, farcirem, & viverem aegri minister ut mortem timerem, cui omnes nascimur - Detrahe hoc inaestimabile bonum, non est vita

tanti, ut sudem, ut aestuem O quam contempta res

est homo, nisi supra humana se erexerit' Quamdiu cum assecti ins colluctamur, quid magnifici facimus etiamsi superiores sumus, portenta vim cim . Quid esh, cur suspiciamus nosmetipsos, quia dissimiles deterrimis sumus 3non video quare sibi placeat, qui robustior est invalerudinario. Multum interest inter vires oc bonam valetudia

nem. Dissiligod by Corale

506쪽

NA TvRA L. QUAEST. LIR. I. sos arein. Efiugilii vitia animi: non est tibi frons ficta, nec in alienam voluntatem sermo compositus, nec cor involutum, nec avaritia, quae quidquid omnibus abstulit, sibi ipsi negat: nec luxuria pecuniam turpiter amittens, quam turpius reparet: nec ambitio, quae te ad dignitatem nisi per india -gna non ducet. Nihil adhuc consecutus es. multa - effugisti: te nondum. Virtus enim quam assecta, mus, magnifica est. non quia per se beatum est,' mal rumisse, sed quia animum laxat, ac praeparat ud cognitionem caelestium,dignumque issicit, qui

in consortium Dei veniat. Tunc consummatum .habet plenumque bonum sortis humanae, cum , calcato omni malo, petit altum, & in interiorem naturae sinum venit. Tunc juvat inter sidera ipsa vagantem, divitum pavimenta ridere, & totam cum auro suo terram: non illud tantum dico quod

egessit, oc signandum monetae dedit, sed dc illud

quod in occulto servat posterorum avaritiae. Nec potest ante contemnere porticus, dc lacunaria e re fulgentia, ic tonsiles silWas, ἐκ derivata in domos flumina, quam totum circumeat mundum, dc terrarum orbem superne despiciens, angustum,& magna ex parte opertum mari, etiam qua exstat, late squalidum dc aut usitam aut rigentem.

bi ipse ait: Hoc est illud punctum, quod inter tot gentes ferro re igni dividit Z O quam ridiculi

simi mortalium termini l. Ultra Isti um Dacus rion exeat: Strymo Thracas includat: Parthis obstet Euphrates: Danubius Sarmatica ac Romana di-shermineti Rhenus Germaniae modum faciat: Pirenaeus medium inter Gallias 5c Hispanias jugum extollat: inter AEgyptum& AEthiopias harenarum inculta vastitas jaceat. Si quis sormicis det intellectum hominis, nonne dc illae unam aream in mul-- provincias dividenti Cum te in illa vere magna, Nub II. y suit

507쪽

L. ANNA ET SENECAE

sustulari si quotiens videbis exercitus subrectis Ire vexillis, dc quasi magnum aliquid agarur, equitem modo ulteriora exploratuem, modo a lateribus Hasum, libebit dicere:

It nigrum eampis agmen. - -.

Formicarum illa discursiis es , in angusto labora - eivin. Quid illis & nobis interest, nisi exigui mem ista corpusculi Punerum est istud in quo navigatis, in quo bellatis, in quo regna disponitis: miniama , etiam cum illis utrimque Oceanus o Trit. Sursum ingentia spatia sunt, in quorum possessi nem animus admitti : at ita minimum secum ex corpore tulit. si sordidum omne detersit,& expeditus levisque ac contentus modico emicuit. Cum illa tetigit, Arur, crescit: ac velut vinculis liberatus, in originem redit. Et hoc haeret argu-

mentum divinitatis suae, quod illum divina des

ctant: nec ut alienis interest, sed ut suis. Securespectat occasus siderum atque ortus, 3c tam diversas concordantium vias. Observat ubi quaeque stella primum terris lumen ostendat, ubi culmen ejus summum, qua cursus sit, quousque desce dat. Curiosus spectator excutit fingula, & quaerit. Quid ni quaeraci Scit illa ad se pertinere.Tunc comtemnit domicilii prioris angustias. Qiumrum enim

est, quod ab ultimis littoribus Hispaniae usque ad Indos jacet 3 Paucissimorum dierum spatium, si

navem suus ventus implevit. At illa regio caelestis Aper triginta annos , . velocissimo sideri viam praestat, nusquam resistenti, sed aequaliter esto. Illic

demum discit, quod diu quaesivit: illic incipie

Deum nosse. Quid est Deust Mens uiuversi.Quid est Deus 3 Quod vides totum, dc quod non vides totum. Sic demum magnitudo sua illi reddirur, qua nihil maius excogitari potest, si sol est om- uia, opus sirum & extra & intra tenet. Quid ergo

. . interest:

508쪽

N Axv R A t. Qv AE sΥ. L I E. I. so interest inter naturam Dei, re nostram 3 Nostri melior pars, animus est: in illo, nulla pars extra

animum. totus ratio est. Cum interim tantus error mortalia teneat, ut hoc, quo neque formositis

est quidquam, nec dispositius, nec in proposito

constantius, existiment homines fortuitii m dc casu volubile, ideoque tumultuosum inter fulmina, nubes, tempestates, & cetera quibus terrae ac terris vicina pulsantur. Nec haec intra vulgum d

mentia est, sapientiam quoque prosesibs contigit. Sunt qui putent, sibi ipsis animum esse,& quidem providum ac dispensantem singula, & sua, dc aliena : hoc autem universium, in quo nos quoque sumus, expers esse consilii, & aut ferri temeritate quadam, aut natura nesciente quid faciat. Quatu utile existimas ista cognoscere, re rebus terminos ponere ' quantum Deus possit: materiam ipse sibi formet, an data uintur utrum idea materiae prius supervenit, an materia ideae 3 Deus quidquid vule efficiat, an in multis rebus illum tractanda destituatit:&7 a magno artifice prave formentur multa, non quia cessat ars, sed quia id in quo exercetur, saepe inobsequens arti est 3 Haec inspicere, haec discere , his incumbere, nonne transilire est mortalitatem suam, de in meliorem transscribi sortem

Quid tibi, inquis, ista proderunt 3 Si nihil aliud.

hoc certe sciam, omnia angusta esse. Sed haec deinde. C A P. I. Nunc ad proposirum veniam opus

Audi quidde ignibus philost, phia velis, quos aettransversos agit. Magna vi illos excuti argumentum est, quod obliqui seruntur, & praerapida celsritate. Apparet illos non ire .sed projici. Ignium multae variaeque facies senti Aristoteles quoddam genus illorum Capiam vocati si me interrogaveris , quare: prior mihi rationem reddas oportet, y α quare

509쪽

sos V ANNAEI SENECAE quare Haedi vocentur. Si autem , quod commodissimum eth, convenerit inter uos, ne alter ait

vim interroget. Quid dicit ille satius erit de re ipsa quaerere, quam mirari, quid ita Aristoteles globum ignis appellaverit Capram. Talis fuit QNma ejus, qui, bellum adversus Perseum Paullo gerente, lunari magnitudine, apparui . Nos quoquerissimus non semel flammam ingentis pilae specie, quae tamen in ipQ cursu suo dissipata est. Vbdimus circa divi Augusti excessum simile prodigium: vidimus cum de Seiano actum est nec Ge nianici mors sine denunciatione tali fuit. Dices mihi: Ergo tu in tantis erroribus es, ut existimes deos mortium signa praemittere, dc quidquam esse in terris tam magnum, quod perire mundus sciat Erit aliud illi rei tempus. Videbimus, an cerius omnium rerum ordo ducatur,& alia aliis ita complexa sint,ut quod antecedit, aut caussa sit sequentium , aut signum. Videbimus, an diis humana sunt curae an sem ipsa, quid iactitra sit, certis r Tum notis nunciet. Interim illud existimo, hujusmodi ignes exsis ere, adire vehementius trito, cum inclinatio ejus in alteram partem facta est, oc non cessit, sed intra se pugnavit. Ex hac vexatione n scuntur trabes, dc globi, dc iaces, dc ardores. At

cam levius collisus, oc ut ira dicam strictus est,

minora lumina excutiuntur, crinemque vesantia

idem ducunt. Tunc ignes tenuissimi iter exile designant, δί caelo producunt. Ideo nulla sine huiusmodi spectaculis nox est. non enim opus est ad efficienda ista magno aeris motu. Denique, ut breviter dicam, eadia ratione fiunt ista, qua sulmis

, sed vi minore. Quemadmodum nubes medi criter collisae, fulgurationes efficiunt; majore impetu pulsae, fulmina. Aristoteles ejusmodi rati nem reddit: Vatia dc multa terrarum orbis exspi-

510쪽

NA TvRAT. DAEST. LIB. I. sosrat, quaedam humida, quaedam sicca, quaedam algentia, quaedam concipiendis ignibus idonea. Nec mirum est , si tetrae omnis generis & varia evaporatio est : cum in caelo quoque non unus appareae color rerum, sed acrior sit caniculae rubor, Martis remissior, Iovis nullus, in lucem puram nitore perducto. Necesse est ergo in magna copia corpusculorum, quae terrae ejectant, Zc in il periorem agunt partem, aliqua in nubes Fervenire alimenta ignium, quae non tantum collisa possint ardere, sed etiam amata radiis solis. Nam apud nos quo que , mamenta sulphure aspersa, ignem ex intervallo trahunt. Veri ergo simile est, talem mae

etiam intra nubes congregatam facile succendi, de majores minoresve ignes ex sistere, prout illis filii e plus aut minus vi rium. Illud enim stultissimum est: existimare, aut stellas decidere, aut transilire, aut aliquid illis auferri 6c abradi: nam si hoc fitisset, . jam defuissent. Nulla enim nox esst, qua non plurimae ire, re in diversum videantur abduci. Atqui, quo solent, quaeque inveniuntur loco: magnitudo sua singulis constat. Sequitur ergo, ut infra illas ista natantur: de cito intercidant, quia sit --damento sunt & sede certa. triare ergo etiam non interdiu transferuntur Quid si dicam stellas in . terdiu non esse, quia non apparent Quemadmodum illae latent, ec solis fulgore obumbrantur: sic sices quoque transcurrunt etiam interdiu, sed abs dicare sibi suum sulgorem possint, apparent. NO-stra certe areas non et vidit diurnas faces, alias ab oriente in occidentem vetias, alias ab occasu

in ortum. Argumentum tempestatis nautae putant,

cum multae transvolant stellae. quod si signum ventorum est, ibi est, ubi venti sunt, id et , in y 3 aeIe, condit eas diurni luminis claritas. Si quando tamen tanta vis emicvit, ut etiam adversus diem vin-

SEARCH

MENU NAVIGATION