L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

tem transferatur. Aves, quae conviviis comparantur, ut immotae facile pinguescant, in obscuro continentur: ita sine ulla exercitatione jacentibus,

tumor pigrum corpus invadit, de super membra iners sagina succrescit. Ita illorum corpora, qui se tenebris dicaverunt, foeda visuntur. Qippe non speciosior illis , qtiam morbo pallentibus, color est: languidi, dc evanidi albent, & in vivis caro

morticina est. Hoc tamen minimum in illis malorum dixerimi quanto plus tenebrarum in animo

est 3 ille in se stupet, ille caligat, invidet caecis. Quis.

unquam oculos tenebrarum caussa habuit Z Inter rogas, quomodo haec animo pravitas fiat, aversandi diem, & totam vitam in noctem transferen di Omnia vitia contra naturam pugnant: omnia debitum ordinem deserunt. hoc est luxuriae prota positum, gaudere perversis: nec tantum discederea recto, sed quam longissime abire, deinde etiam

e contrario stare. Isti non videntur tibi contra naturam vivere, qui jejuni bibunt, qui vinum recipiunt inanibus venis, Sc ad cibum ebrii transeunt Atqui frequens hoc adolescentium vitium est, qui vires excolunt. in ipso paene balnei limine, inter nudos bibunt. imo potant: ut sudorem, quem m verunt potionibus crebris ac serventibus, subinde distringant. Post prandium aut caenam bibere, vulgare est: hoc patres- familiae rustici faciunt, dc verae voluptatis ignari. Merum illud delectat, quod non innatat cibo, quod libere penetrat ad nervos:

illa ebrietas juvat, quae in vacuum venit. Non vi dentur tibi contra naturam vivere , qui commutant cum taminis vestem3 Non vivum contra n turam , qui exspectant, ut pueritia splendeat tempore alieno 3 Quid fieri vel crudelius, vel miserius potest nunquam vir erit, ut diu virum pati possit3M cum illum contumeliae sexus eripuisse debue-

492쪽

Ε P I s T o I. AR. 69 Prat, ne aetas quidem eripiet Non vivunt contra naturam, qui hieme concupiscunt rosamὶ sementoque aquarum calentium, &, calorum apta m ratione, bruma lilium, florem vernum, exprimu9t Non vivunt contra naturam, qui pomaria in sium

mis turribus seruntZquorum silvae in tectis domorum ac sistigiis nutant, inde ortis radicibus, quo improbe cacumina egissent Non vivunt contra naturam, qui fundamenta thermarum in mare jaciunt: nec delicate natare ipsi sibi videntur, nisi calentia stagna fluctu ac tempestate serianturὶ Cum instituerunt omnia contra naturae consuetudinem ivelle, novissime in totum ab illa desciscunt. L

cet : somni tempus est. quies est: nunc exerce mur, nunc gestemur, num pranseamus. Iam lux propius accedit: tempus est caenae. Non opin tet id

facere, quod populus: res sordida est, trita ac vutigari via vivere. Dies publicus relinquatur: pr prium nobis ac peculiare ne fiat. Isti vero mihi iadesunctorum loco sunt. Mantulum enim a funere' absunt, & quidem acerbo, qui ad faces x cereos

vivunt Hanc vitam agere eodem tempore multos meminimus: inter quos & Atilium Butam praet rium cui post patrimonium ivgens consumptum, Tiberius paupertatem coinfitenti: Sero, inquit, ex perrectus es. Recitabat Montanus Iulius Grmen,.

tolerabilis potita, dc amicitia Tiberii notus, 3c frigore. Ortus & occasus libentissime inserebat. it que cum indignaretur quidam illum tota die recitasse, & negaret accedendum ad recitationes ejus, Natta Pinarius ait: Numquid liberalius possum agere Paratus sium illum audire ab ortu ad occa

sum. Cum hos versus recitasset: Incipit ardantes Phoebira producere flammaι,

Spargere se rubicunda dies, jam tristis hirundo Argutii rectura cibos immittere nidis

493쪽

L. AN MARI SINI exEDeipit, O mosii partitos ore minis rate Varus eques Romanus L. Vinicii comes, caenarum bonarum assectator, quas improbitate linguae me rebatur, exclamavit: Incipit Buta dormire. Deinde cum subinde recitasset: Iam sua pastorer fabulis armenta Learunt,

Iam dare sopitis nox nigra sistia terris Deipit Idem Varus inquit: Quid dicit jam nox est: ibo.

ec Butam salutabo. Nihil erat notius hac ejus vita in contrarium circuma 1a: quam, ut dixi, multi odem tempore egerunt. Caussa autem est ita via

vendi quibusdam, non quia aliqvid existiment noctem ipsam habere jucundius, sed quia nihil juvat obvium, dc gravis mile conscientiae lux est: dc omnia concupiscenti aut contemnenti, prout magno aut parvo empta sunt, lastidio est lumen Tratuitum. Praeterea, luxuriosi vitam suam esse in sermonibus, dum vivunt, volunt. nam si tacetur, Perdere se putant operam. Itaque male habent, quoties non ficiunt, quod excitet famam. Multi bona comedunt, multi amicas habente ut inter istos nomen invenias, opus est non tantum lux Hosam rem, sed notabilem facere. In tam occupata civitate, fabulas vulgaris neqiuria non invenit. Pedonem Albinovanum narrantem audieramus

erat autem fabulator elegantissimus 3 habitasse se supra domum Sp. Papinii. is erat ex hac turba lucifugarum. Audio, inquit, circa horam tertiam noctis, flagellorum sonos: quaero, quid iaciatZDicitur rationes accipere. Audio, circa horam se rum noctis, clamorem concitatum: quaero, quid sit Dicitur vocem exercere. Quaero circa o amhoram noctis, quis sit ille sonus rotarum velle gestari dicitur. Circa lucem discurritur, pueri u cantur, cellarii. coqui tumultuantur. Q ro quid

494쪽

Ε P I s Y o L AE. 49 3st Dieitur mulsum dc alicam poposcisse, a ba neo exisse. Excedebat, innuit, caena ejus diem minime. valde enim frugali i et vivebat, nihil co sumebat nisi noctem. Itaque crebro dicentibus iuium quibusdam avarum, re sordidum: Vos, in quit, illum dc lychnobium dicetis. Non debes asmirari, si tantas invenis viciorum proprietates: v ria sunt, dc innumerabiles habent facies: comprehendi eorum genera non possunt. Simplex recti cura est: multiplex pravi, dc quantumvis novas

declinationes capit. Idem moribus evenit. natu-ram sequentium, laciles sunt, soluti sunt, exiguas disserentias habent: ab his distorti plurimum, ocomnibus & inter se dissident. Caussa tamen p-cipua mihi viderur hujus morbi, vitae comm ius iastidium. Quomodo cultu se a ceteris distimguunt, quomodo elegantia caenarum, mimdiciis vehiculorum, sic volunt separare etiam temporum s sitione.nolunt solita peccare, quibus pecca di praemium intania eth. Hanc petunt omnes isti. qui, ut ita dicam, retro vivunt. Ideo, Lucili, tenenda nobis via est, quam natura praescripsit, nec ab illa declinandum. illam sequentibus, omniata cilia 3c expedita sunt: contra illam nitentibus,non alia vita est, quam contra aquam remigantibus. E v I s T. CXXIII. . Tenuem aut vilem victum decreto animi, Ofame, bonum optandumque feri. Hae Murpandum etiam divitibus: quis scit an non opus habituris' consuetudo, ct alieni mores,ne ab eant. Sperneo judicia aut voces alienad. Itanere consectus incommodo magis quam Io go,in Albanum meum nocte multa perveni. Nishil habeo paratum,nisi me. Itaque in lecto lassit dinem pono: hanc coqui, hanc pistoris moram boni

495쪽

49 L. ANNA ET SENECAE

boni consulo. Mecum enim de hoc ipso loquor,

quam nihil sit grave, quod leviter excipias : quam indignandum nihil, nisi ipse indignando adstruas. jNon habet panem meus pistor: sed habet villicus, i' sed habet atriensis, sed habet colonus. Malum ρο-- l' nem, inquis. Exspecta,bonus fiet: etiam illum is nerum tibi Zc siligineum fames reddeta Ideo non est ante edendum, quam illa imperet. Exspectabo

ergo: nec ante edam, quam aut bonum panem ha-

here coepero, aut malum fastidire desiero. Neces. sarium eth, parvo assuescere. Multae difficultates I locorum, multae temporum, etiam locupletibus re instructis. a diis optantem prohibent oc occur- - runt. Quidquid vult, habere nemo potest: illud potest, nolle quod non habet: rebus oblatis hilaris viti. Magna pars libertatis eth, bene moratus venter, dc contumeliae patiens. AEstimari non potest, quantam voluptatem capiam ex eo, quod lassitudo mea sibiipsi acquiescit. Non unctiones , non balneum, non ullum aliud remedium quam temporis quaero. Nam quod labor contraxit, quies tollit: haec qualiscumque caena adjiciali jucundior erit. Aliquando enim experimentum animi sumpsi subitum: hoc est, simplicius Sc verius. nam ubi se praeparavit, dc indixit sibi patientiam, non aeque apparet, quantum habeat verae firmitatis. Illa siuit certissima argumenta, quae ex tempore dedit, si non tantum aequus molesta,sed placidus adspexit:

si non excanduit, non litigavit, si quod dari deberet, ipse sibi non desiderando supplevit, dc cogit .vit, aliquid consiuetudini suae, sibi nihil deesse.

Multa quam supervacua essent, non intelleximus, nisi cum deesse coeperunt. Hebamur enim illis, non quia debebamus, sed quia habebamus. Quam multa autem paramus, quia alii paraverunt i quia apudplerosque sunt Inter caussa, malorum no sitorum

496쪽

strorum est , quod vivimus ad exempla: nec ratione componimur, sed consuetudine abducimur. Quod, si pauci iacerent, nollemus imitari: cum plures iacere coeperunt, quasi honestius sit, quia frequentius, sequimur: dc rem apud nos locum t net error, ubi publicus factus est. Omnes jam sic di

peregrinantur, ut illos Numidarum praecurrat γquitatus, ut agmen cursorum antecedat. turpe est, nullos esse, qui occurrentes via dejiciant, qui ho- .nestum hominem venire magno pulvere ostendant. Omnes jam mulos habent, qui crystallina

dc murrhina, caelata magnorum artificum manu,portentaturpe est,uideri, eas te habere sarcinas, quae tuto concuti possint. Omnium paedagogia oblita facie vehuntur, ne sol, ne Rigus teneram c rem laedati turpe est, neminem esse in comitata puerorum, cujus sana facies medicamentum desi- eret. Horum omnium sermo vitandus est. hilant, qui vitia tradunt, alio aliunde transferunt. Pessi

mum genus hominum videbatur, qui verba gest renti sunt quidam qui vitia gestant. Horum sermo multum nocet. nam etiamsi non statim officit: semina in animo relinquit, sequiturque nos etiam cum ab illis discesserimus, resurrecturum postea natum. Quemadmodum qui audierunt symphoniam, ferunt secum in auribus modulationem illam ac dulcedinem canrus, quae cogitationes impedit, nec ad seria patitur intendi: sic adulatorum,& prava laudantium sermo, diutius haeret quam auattur: nec facile est, animo dulcem sonum excutere.prosequitur dc durat, dc ex intervallo recurrit. 'deo claudendae sunt aures malis vocibus, dc qui-Mem prunis. Nam cum initium fecerunt, admis

Laeque sunt, plus audendi Inde ad haec pervenitur verba: Virtus 6c philosophia,& iustitia, verborum inanium crepitus est. Una selicitas est, bona vitae

facere

497쪽

49ς L. ANN AEI s ENA C Agfacere omnia libere,frui patrimonio. hoc est vivere , hoc est se mortalem esse meminisse. Fluunt dies , dc irreparabilis vita decurrit. Dubitamus quod juvat facere, dc aetati non semper volupinies decerpturae,interim dum potest, dum poscit, ing rerer Quid juvat frugalitate ultro mortem praecuserere,& quidquid illa ablatura est, jam sibi interdiceret Non amicam habes, non puerum, qui amicae moveat invidiam quotidie sobrius prodis: sic caenas, tamquam ephemeridem patri approbaturus. Non est istud vivere, sed alienae vitae interesita Quanta dementia est, heredi suo procurare,dc sibi negare omnia, ut tibi ex amico inimicum magna ficiat hereditas ρ Plus enim gaudebit tua morte, quo plus acceperit. Istos tristes & superciliosios alienae vitae censores, suae hostes, publicos paedagogos, assis ne seceris: nec dubitaveris, bonam vitam, quam opinionem bonam, malle. Hae voces non aliter fugiendae sunt, quam illae, quas Vlyxes nisi alligatus, praetervehi noluiti Idem possunt: a ducunt a patria, a parentibus, ab amicis, a virtu- tibus,& in rurpem vitam miseros turpius illidunt..-to satius est, rectium sequi limitem, & eo se perducere, ut ea demum sint tibi jucunda, quae ho--nesta 3 Quod assequi poterimus, si fecerimus duo, esse genera rerum, quae nos aut invitent, aut f genti Invitenti ut divitiae, voluptates, forma, ambitio, cetera blanda & arridentia. Fugent: labor, mors, dolor, ignominia, victus astrictior. De --mus itaque exerceri, ne haec timeamus, ne illa cuipiamus. In contrarium pugnemus, dc ab invitan tibus recedamus, adversus petentia concitemur. Non vides, quam diversus sit ascendentium habitus,& descendenrium 3 qui per pronum eunt, res pinant corpora: qui in arduum, incumbunt. Nam

si descendM, pondus suum in priorem partem

dare:

498쪽

E P I s Y o 2 AT. .set dare: si ascendas,retro abducere, cum vitio, Lucili, consentire est. In voluptates descenditur: in res asperas& duras, subeundum est. hic ι impellamus

corpora, illic remenemus. Hoc nunc me existimas dicere, eos tantum perniciosos esse auribus nostris, qui voluptatem laudant, qui doloris merum, per se formidabilis rei, incutiunt Illos quoque nomcere nobis existimo, qui nos sub specie Stoicae s et e hortantur ad vitia. Hoc enim jaetant: solum sapientem & doctum,esse amatorem.solus apte ad hanc artem, aeque combibendi & convivandi, s piens est peritissimus. Quaeramus, ad quam usque aetatem juvenes amandi sint. Haec Graecae consu dini data sint: nos ad illa potius aures dirigamus: Nemo est casu bonus: discenda virtus est. Volu pias humilis res & pusilla est, dc in medio habenda pretio, communis cum mutis animalibus, ad quam minima & contemptissima advolant. Glo ria vanum dc volatile quiddam est,auraque mobilius. Paupertas nulli malum est, nisi repugnanti. --Mors malum non est: quid querelis 3 sola jusaeqdum est generis humani. superstitio error ius Pnes est: amandos timet; quos colit, violat. Quid enim interest, utrum deos neges,an infunes Haec discenda, imo ediscenda sint. non debet excus, tiones vitio philosophia suggerere. Nullam habet spem salutis aeger, quem ad intemperantiam mediacus hortatur.

E P I s G CXXIV. contra Dieureos, in Ratione, non Sensu, Tonum osse. Itaque infantes nondum ejuι capaees: neque

plenum efLn, si ubi plena Ratio. Suomodo intela ligam in me esse is extra ma nihil quaram. Domum multa tibi veterum praeepta referre,' Ni refugis, tenuuque piget cognosco curas. Non

499쪽

498 L. A N N AE I s E NEC AENon refugis autem, nec ulla te subtilitas abigiti Non eli elegantiae tuae, tantum magna sectari. Sicut illud probo, quod omnia ad aliquem profectum rcdigis, & tunc tantum offendetis, ubi silmma subtilitate nihil agitur: quod ne nunc quidem fieri laborabo. Quaeritur, utrum sensit an intellectu comprehendatur bonum. Huic adsunctum est, in mutis animalibus & infantibus non esse. Quicumque voluptatem in summo ponunt, sensibile

judicant bonum: nos contra intelligibile , qui illud animo damus. Si de bono sensus judicarent,

nullam voluptatem rejiceremus: nulla enim non invitat, nulla non delectat. Et econtrario nullam dolorem volentes subiremus: nullus enim non ΟΩfendit sensum. Praeterea, non essent digni reprehensione, quibus nimium voluptas placet , quibusque summus est doloris timor. Atqui improbamus gulae ac libidini addictosi & contemniamus illos qui nillil viriliter ausuri sunt doloris metu. Quid autem peccant, si sensibus, id est, judiciabus boni ac mali,parentZlus enim tradidistis an titionis&sugae arbitrium. Sed videlicet ratio isti rei praeposita est, quemadmodum debeat de vita, quemadmodum de virtute, de honesto, sic dc de bono maloqile constitui. Nam apud istos vilissima

parti datur de meliore sententia, ut de bono pr nunciet sensus, obrusa res ec hebes, 3c in homine quam in aliis animalibus tardior. Quid si quis velit non oculis, sed tactu minuta discernere 3 subtilior ad hoc nulla acies, quam oculorum , dc intentiordarerur, bonum malumque dignoscere. Vides inquanta ignorantia veritatis versetur,dcquam humi

sublimia ac divina projecerit, apud quem de summo bono maloque judicat tactus. Quemadmodum, inquit. Omnis scientia atque ars aliquid debet habere manifestum, sensu comprehensum, ex quo

500쪽

tum dc initium a manifestis ducit, & eo quod iubsensum cadit. Nempe vos a manifestis beatam viatam sui initium capere dicitis. Dicimus beata esse, quae secundum naturam sunt: quid autem secundum naturam sit, palam dc protinus apparet, sicut quid sit integrum. Quid est secundum nat ram Z quod contingit & protinus nato, non dico bonum, sed initium boni. Tu summum bonum voluptatem infamiae donas, ut inde incipiat nascens, quo consummatus homo pervenit. Cac

men radicis loco ponis. Si quis diceret illum in

materno utero jacentem vixque inceptum , tenexum, dc imperfectum & insormem, jam in aliquo

bono esse, aperte videretur errare. Atqui quant lum interest inter eum qui cummaxime vitam accipit , dc illum qui maternorum viscerum latens onus est Uterque, quantum ad intellectum boni ac mali, aeque maturus est : dc non magis infans adhuc boni capax est, quam arbor, aut mutum aliquod animal. Quare autem bonum in arbore animalique muto non estὶ quia nec ratio. ob hoc in infante quoque non est : nam & huic deest. Tunc ad bonum perveniet, cum ad rationem pervenerit. Est aliquod irrationale animat: est ali quod nondum rationale: est rationale, sed imperfectum. In nullo horum bonum: ratio illud se- .cum asserti Quid ergo inter ista, quae retuli, distat 3 Nunquam erit bonum in eo quod irrationale est: in eo quod nondum rationale est, tunc

esse bonum non potetξ: in impersecto iam potessesse bonum, sed non est. Ita dico, Lucili, bonum

non in quolibet corpore, non in qualibet aetate invenitur: Zc tantum abest ab infantia, quantum aptimo ultimum:quantum ab initio persectum. e go nec in te ro modo coalescente corpusculo est.

SEARCH

MENU NAVIGATION