L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

aere, qui medius huer lunam dc terram est. In magna tempestiue apparent, quasi stellae velo insidentes. Adjuvari se tunc periclitantes existimant

Pollucis re Castoris numine. Caussa autem me-

Iioris spei est, quod jam apparet frangi tempestatem,& desinere ventos. Aliquando ferunrur ignes, non sedent. Gylippo Syraciasas petenti visa est stella silper ipsam lanceam constitisse. In Romanorum castiis, visa simi ardere pila, ignibus scilicet in illa delapsis a qui saepe, fulminum more, animalia ferire solent & arbusta sed si minore vi

mittuntur, defluunt tantum dc insident, non feriunt nec vulnerant. Alii inter nubes eliciantur, alii sereno , si aer ad exprimendum ignem aptus fuit. Nam sereno quoque caelo aliquando tonat, ex eadem caussa, qua nubilo, aere inter se colliso.

Qui etiam si est lucidior ac siccior, ire tamen dc lacere corpora quaedauri similia nubibus potest, quae percussa reddant sonum. Quandoque igitur fiunt trabes, quandoque clypei, dc vastorum ima. Ines ignium, ubi in talem materiam incidit simi i caussa, sed maior. . IL Videamus nunc, quemadmodum fiatis migor, qui sidera circumnisit. Memoriae proditum est, quo die divus Augustus urbem, ex Apollonia reversus, intravit, circa sesem visum coloris varii cimium, qualis esse in arcu solet: tunc Graeci Halo vocant, nos dicere Coronam aptissime possimus. Quemadmodum fieri dica- tur, exponam. Cum in piscinam lapis missus est, videmus in multos orbes aquam discedere, dc fieri primum angustissimum orbem, deinde latiorem,

ac deinde alios majores,donec evanescat impetus, dc in planiciem immotarum aquarum solvarun te quiddam cogitemus fieri etiam in aere. cum

spissior factus, plagam sentire potest, lux solis aut lunae

512쪽

N A T v R A L. Qv ΑΕ s T. L I B. I. s I rtunae vel cujuslibet sideris incrurrens, recedere illum in circulos cogit. Nam humor, & aer, dc omne quod ex ictu formam accipit, in talem habitum impellitur, qualis est ejus quod impellit.

omne autem lumen rotundum est: ergo & aer in hunc modum percussus lumine,exibit. Ob hoc t les splendores Graeci Areas vocavere: qui a sere tetendis frugibus loca deshinata sunt rotunda. Nos autem non existimemus, istas, sive areae, sive coronae sint, in vicinia siderum fieri. Plurimum enim absunt, quamvis cingere ea dc coronare videantur. Non longe a tetra fit talis essigies: quam visus noster solita imbecillitate deceptus, circa ipsum sidus putat positam. In vicinia autem solis dc stellatum nihil tale poteth fieri: quia illic aether renuis est. Nam formae crassis demum spissisque corporibus imprimi solent: in subtilibus non habent ubi consistant, aut haereant. In balneis quoque circa lucernam tale quiddam adspici solet, obaetis densi obscuritatem: frequentissime autem austro, cum caelum maxime grave spissiam est. Nonnumquam paullatim diluuntur dc desinunt, nonnumquam ab aliqua parte rumpuntur: & inde

ventum nautici exspectant, unde contextus cor

nae perit. Si enim a septentrione discesserit, Aquilo erit: si ab occidente, Pavonius. Quod argumentum est, intra eam partem caeli has fieri coronas, intra quam venti quoque lenti Superiora autem non habent coronas: quia ne ventos quidem. His argumentis 3c illud adjice, numquam coronam coratio, nisi stabili Gre dc pigro. Aliter non solet adspici. Nam qui stat aer, impelli dc deduci, &in Aiquam faciem fingi potest. Is autem qui fluit, nec seritin quidem lumine. Non enim sormatur, nec resistit: quia prima quaeque pars ejus dissipatur. Numquam ergo ullum sidus talem sibi essi-

513쪽

si1 L. ANNAEI sENECAE tiem circumdabit , nisi cum aer erit densus atque immotus, & ob hoc custodiens incidentem in serorundi lineam luminis: nec sine caussa. Repete enim exemplum, quod paullo ante proposui. Lapillus in piscinam aut lacum & aliquam alligatam aquam missus, circulos facit Innumerabiles: de hoc idem non facit in flumine. Quale quia omnem figurain fugiens aqua disturbat. Idem ergo in aere evenit, ut ille qui manet, possit figurari: at ille qui rapitur 3c currit, non det siti potestatem, . & omnem ictum venientemque formam extur bet. Hae de quibus dixi, coronae, cum dilapsae sunt aequaliter, dc in semetipsis evanuerint, significatur aeris quies dc otium dc tranquillitas. Cum ab una parte cesserunt, illinc ventus est unde finduntur.

Si ruptae pluribus locis sunt, tempestas fit. Qitare id accidac, ex his quae jam exposui, intelligi potest. Nam si facies universa subsedit, apparet temperatum esse aera, dc sic placidum. Si ab una pane intercisa est, apparet inde, aera incumbere,dc ideo illa regio ventum dabit. At cum undique dc comcerpta dc lacerata est , manifestum est a pluribus partibus in illam impetum fieri, dc inquietum aera hinc atque illinc assilire. Itaque ex laac inconstantia caeli tam multa tentantis, dc undique laborantis, futura tempestas dc ventorum proelium arparet. Hae coronae noctibus fere circa lunam Malias stellas notantur, interdiu raro: adeo ut quidam ex Graecis negaverint eas omnino fieri, cum illos historiae coarguant. Caussa autem raritanuhaec est, quod solis sortius lumen est, dc aer ipse agitatus ab illo, calefactusque, solutior est: lunae

autem inertior vis est,ia ideo a circumposito aere facilius sustinetur,quod sidera celeia infirma sunt, nec perrumpere acra vi sua possunt. Excipitur it

que illorum imago, dc iv materia solidiore ae

514쪽

N A Τ v R A L. Q v AEsΥ. L F n. I. s Isminus cedente vel satur. Debet enim aer nec tam spissus esse, ut excludat ac submoveat a se runa enimmisitim , nec tam tenuis dc solutus, ut nullam venientibus radiis moram praebeat. Haec noctibus temperatura contingit , cum sidera conl2ctum aera luce levi non pugnaciter nec asipere feriunt, spissioremque, cluam solet esse interdiu, inficiunt. C A P. III. At contra arcus in nocte non fit, nisi admodum raro: quia luna non habet tantum' virium, ut nubes tianseat, & illis colorem sumundat, qualem accipiunt sole perstriciae. Sie cnim formam arcus discoloris essiciunt: quia aliae partes in nubibus tumidiores sunt, aliae submissiores: quaedam crassiores, quam ut solena transmittant; aliae imbecilliores, quam ut excludant. Haec imaequalitas alternis lucem umbramque permiscet,& exprimit illam mirabilem arcus varietatem. Altera causia ejuscemodi arcus redditur. Videmus , cum fistula aliquo loco rupta est, aquam per tenue foramen elidi: quae sparsa contra solem oblique positum , faciem arcus repraesentat. Idem videbis accidere, si quando voluetis observare suulonem : cum os aqua implevit, dc vestimenta rediculis diducta leviter aspergit, apparet varios cssicolores in illo aere aspei , quales in arcu fulgere solent. Hujus rei caussam in humore esie ne dubitaveris. Non fit enim umquam arcus , niti n

bilo. Sed quaeramus quomodo fiat. Quidam clunt esse aliqua stillicidia , quae solem transinittant,

quaedam magis coacta, quam ut transluceant: itaque ab illis fulgorem reddi, ab his umbram, dc sic utriusque intercursu esses arcum; in quo pars sulgeat , quae solem recipit, pars obscurior sit, quae exclusit, ec ex se umbrin proximis secit. Hoc ita esse quidam negant. Poterat enim verum videri, si I I arcus

515쪽

314 L. ANNAEI SENE c Agarcus duos tantum haberet colores, & si ex lumine umbraque constaret. Sed nune dives niteant eum mille Glores,

Transititi ipse tamen De Jantia lumina fallit.

que adeo quod tangit idem es, tamen ultima distant.

Videmus in eo aliquid flammei, aliquid lutei, aliquid caerulei, & alia in picturae modum subtilibus

lineis ducta, ut ait Poeta, ut an dissimiles colores sint, scire non possis, nisi cum primis extrema contuleris. Nam commisi ira decipit, usque adeo mira arte naturae, quod a simillimis coepit, in dissimilia desinit. Quid ergo istic duo colores ficiunt

Iuminis atque umbrae, cum innumerabilium ratio reddenda sit 3 Quidam ita existimant arcum fieri. dicunt in ea parte in qua pluit, singula stillicidia pluviae cadentis, singula specula esse: a singulis ergo imaginem reddi solis. deinde multas imagines, imo innumerabiles, dc devexas, & in

praeceps transeuntes confundi: itaque dc arcum esse multarum imaginum solis confusionem. Hoc

sic colligunt. Pelves, inquiunt, mille die sereno pone. & omnes habebunt imaginem solis. in singulis soliis dispone singulas guttas: singulae habebunt imaginem solis. At contra ingens stagnum non habebit nisi imaginem unam. Quare quia omnis circumscripta laevitas de circumdata suis finibus, speculum est. Itaque piscinam ingentis magnitudinis, insertis parietibus divide: totidem illa habebit imagines solis, quot lacus habuerit. Relinque illam sicut est diffusa: semel tibi imaginem reddet. Nihil refert, quam exiguus sit humor aut lacus. Si circumseptus est, speculum est. Ergo stillicidia illa infinita, quae imber cadens deseri, totidem sperata sunt, totide' solis taries habent. Hae contra intuenti perturbatae apparent: nec dispiciuntur

516쪽

NATVR A L. QV. AEST. LIB. I. sis

Huntrur intervalla, quibus siligula distant, spatio prohibente discerni. Deinde pro singulis apparet una facies turbida ex omnibus. Atilioteles idem judicat. Ab omni, inquit, laevitate acies radios suos replicat. Nihil autem laevius aqua dc aere. Ergo etiam ab aere spissio visus noster in nos redit. Vbi vero hebes & infirma eli acies, quolibet aerisimi deficit. Quidam hoc genere valet Pis laborant, ut ipsi sibi videantur occurrere, ut utrique imaginan suam cernant. QPre 3 quia infirma vis oculorum non potest ne proximum quidem sibi aerem perrumpere, sed resistit. Itaque quod in aliis emcit densus aer, in his lacit omnis. Satis enim valet qualiscumque, ad imbecillem aciem repellendam: longe autem magis visum nostrum nobis remittit, qui crassior est, & pervinci non potest, sed radios luminum nos rorum moratur,& eo unde exierint, reflectit. Ergo cum multa stitilicidia sint, totidem specula sunt. Sed quia parva sunt, solis colorem sine figura exprimunt. Deinde cum in stillicidiis innumerabilibus , dc sine inter vallo cadentibus, reddatur idem color, incipit facies esse non multarum imaginum intermissarum, sed unius longae atque continuae. Quomodo , inquis, tu mihi multa millia istic imaginum esse dicis, ubi nullam video 3 Et quare cum solis color unus sit, imaginum diversus est 3 Ut 8c haec quae proposuisti, refellam, de alia quae non minus refellenda sunt, illud dicam oportet: nihil acie nostra sellacius, non tantum in his a quibus su tiliter pervidendis illam colorum diversitas summovet, sed & in his quoque, quae ad manum cernit. Remus integer in tenui aqua fracti speciem reddit. Poma per vitrum adspicientibus multo majora sunt. Columnarum intervalla porticus longiores jungunt. Ad ipsum solem revertere: hunc quem

517쪽

L. ANNAEI SENE e AEquem toto olbe terrarum majorem probat ratio, acies nostra sic contraxit, ut sapientes viri Ped, lem esse contenderint. Quem velocissimum omnium esse scimus, nemo nostrum videt moveri: nec ire crederemus, nisi appareret iste. Mandum ipsum praecipiti velocitate labentem, Zc ortus oc-Musque intra momentum temporis revolve tem , nemo nostrum sentit procedere. Quid ergo

miraris, si oculi nostri imbrium stillicidia nons parant . ingenti spatio intuentibus mi autarum imaginum discrimen interit 3 Illud esse dubium nulli potest, quin arcus imκo solis sit,ioscida de

cava nube concepta. Quod ex hoc tibi apparer. Numquam non adversa sisti est, sublimis aut humilis, prout ille se submisit, aut fultillit, contrario motu. Illo enim descendente altior est,alto depressior. Saepe talis nubes a latere tilis est, nec arcumessicit, quia non ex recto imaginem trahit. Varietas autem non ob aliam caussam fit, quam quia

pars coloris a sole est , pars a nube illa: humor

autem modo caeruleas lineas, modo virides, modo purpurae sintiles, dc luteas aut igneas ducit,

duobus coloribus hanc varietatem evicientibus, temisib 5c intento. Sic enim dc purpura eodem conchylio non in unum modum exit. Interest, quamdiu macerata sit,crassius medicamentum,an aquatius traxeriti saepius mersa sit & excocta, ausemel tincta. Non est ergo mirum, cum duae res

sint, sol re nubes, id est,corpus N. speculum, si tam

multa genera colorum exprimuntur, quae in multis generibus possunt aut incitari, aut relanguescere. Alius enim est color ex igneo lumine, alius ex obtuso dc leniore. In aliis rebus vaga inquisitio est, ubi non habemus quod manu tenere possimus, &' late conjectura mittenda est: tac apparet duas causisas esse arcus, solem, nubcmque, quia nec sereno

umquam

518쪽

NAΥvRAT. QPAEs T. LIB. I. s I umquam fit, nec ita nubilo, ut sol lateat. Ergo utuque ex his est, quorum sine altero non est.

C A P. IV. Iana illud accedit, quod aeque nra nifestum est, Peculi ratione imaginem reddi, quia numquam nisi e contrario redditur : id est, nisi ex altera parte steterit quod apparet, ex altera quod ostendit. Rationes quae non persuadent, sed cogunt , a geometris adseruntur. Nec dubium cuiquam relinquitur, quin arcus imago solis lit male expressi, ob vitium figuramque speculi. Nos interim tentemus alias probationes. Inter argumenta sic nascentis arcus pono, quod celerrime nascitur: ..igneum enim variumque corpus caelo intra momentum subtexitur, 3c inlue celeriter aboletur.

nihil autem tam cito redditur, quam a speculo imago. Non enim facit quidquam, sed ostendit. Parianus Artemidorus adjicir, & quale genus nubis esse debeat, quod talem solis imaginem reddit. Si speculum, inquit, concavum seceris, quod sit sectae pilae pars , si extra rnedium constiteris, quicumque juxta te steterint, universi a te videbuntur , propiores tibi quam speculo. Idem, i

quit, evenit, cum rotundam & cavam nubem intuemur a latere, ut solis imago a nube discedat, priorque nobis sit, & in nos magis conversa. Color igitur igneus a sole est, caeruleus a nube: ceteri

utriusque mixrurae., CAP. V. Contra haec illa dicuntur. De speculis duae opiniones sunt: alii enim in his simulacra cerni putant, id est, corporum nostrorum figuras, a nostris corporibus emissas ac separatas: alii ima ,

gines uni non esse in speculo , sed ipsa adspici

corpora, retorin oculorum acie, dc in se rursus reflexa. Nunc nihil ad rem pertinet, quomodo videamus quodcumque videmus t sed quomodo

imago similis debet e speculo reddi. Quidnam eth

519쪽

si 8 L. ANNAEI SENECAE tam iussimile, quam sol, dc arcus, in quo neque color, neque figura solis, neque magni rudo apparet 3 Arcus enim longior ampliorque est, longeque ea parte, qua fulget, rubicundior quom soli ceteris

vero coloribus diversus. Deinde cum velis spec Ium aeri comparare, des oponet mihi eamdem laevitatem corporis, eamdem aequalitatem, eumdem nitorem. Atqui nullae nubes habent similitudinem speculi. per medias saepe transimus, nec in illis nos cernimus. Qui montium summa conscendunt, spe runt nubem: nec tamen imaginem

suam in illa cernunt. Singula stillicidia singula spocula sunt. Concedo: sed illud nego, ex stillicidiis

constare nubem. Habet enim quaedam ex quibus

fieti stillicidia possunt, non ipsa. Nec aquam quidem habet nubes, sed materiam futurae aquae. Concedam etiam tibi oc guttas innumerabiles in nubibus esse, dc illas faciem reddere: non tamen omnes unam reddunt, sed singulae singulas. Deinde inter se specula coniunge: in unam imaginem non coibunt: sed quaeque particula in se rei similitudinem claudet. Sunt quaedam specula ex mutitis minutisque composita: quibus si unum ostem deris hominem, populus apparet, unaquaque parte laciem suam exprimente. Haec cum sint coniuncta Bc simul collocata, nihilominus seducunt imagines suas , & ex uno turbam efficiunt. Ceterum catervam illam non confundunt, sed direm- iptam in facies singulas distrahunt. arcus uno circumscriptus est ductu: una totius est facies. Quid ergo non&aqua, rupta fistula, sparsa, &ore excussa, habere quiddam simile his quos videmus i. in arcu, coloribus solet Verum est: sed non ex ihac caussa, ex qua tu videri vis: quia unaquaeque jnilla recipit imaginem solis. Citius enim cadunt istillae, quam ut concipere imaginem possint. Stam 'dum

520쪽

dum est, ut id quod imitantur, excipiant. Quid ergo sit3Colorem, non imaginem ducunt: alioquin, ut ait Nero Caesar disertissime, Colla C theriaeae splendent agitata columba r& variis coloribus pavonum cervix, quoties aliquo deflectitur, nitet. Numquid ergo dicemus specula eiusmodi plumas, quarum omnis inclinatio in colores novos transit Non minus nubes diversam speculis naturam habent, quam aves quas retuli ,-chamaeleontes. 8c reliqua animalia , quorum color aut ex ipsis mutatur, cum ira vel cupidine accensa, cutem suam variant humore

suffuso, aut positione lucis, quam prout re tam vel obliquam receperim, ita colorantur. Quid enim simile speculis habent nubes: cum illa non perluceant, hae transmittant lucem Illa densia dccoacta, hae rarae sint: illa ejusdem materiae tota, hae diversis temere compositae, dc ob hoc discordes, nec diu cohaesurae Praeterea videmus, ortu solis partem quandam caeli rubere: videmus n. bes aliquando ignei coloris. Quid ergo.prohibet, quomodo hunc colorem unum accipiunt solis. . occursu, sic multos ab illis trahi, quamvis non habeant speculi potentiam λ Modo, inquit, inter argumenta ponebas, semper arcum contra solem excitari, quia nec a speculo quidem imago redd . retur, nisi adverso. Hoc, inquit, commune nobis est. Nam quemadmodum opponendum est speculo id, cujus imaginem in se transserat: sic ut

nubes infici possint: ita solis ad hoc opus est radi qmm idoneus ictus. Haec dicuntur ab iis qui

ridem volunt nubem colorari. Posidonius, 3c hi qui speculari ratione essici judicant visum, hoc respondent: Si ullus esset in arcu color, permaneret , & videretur eo manifestius, quo propius. Nunc imago arcus. Ionginquo clara est: interit,

SEARCH

MENU NAVIGATION