L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

sio L. ANNA ET SENECAE cum in vicino est. ,Huic contradictioni non consentio, ciam ipsam sententiam probem. Quare dicam. Quia coloratui quidem nubes: sed ita, ut color ejus non undique appareat. Nam ne ipsa quiadem undique apparet. Nubem enim nemo qui in

ipsa est, videt. id ergo mirum, si color ejus

non videtur ab eo, a quo ipsa non visitur Z Atqui, quamvis ipsa non videatur, est: ergo dc color. Ita non est argumentum falsi coloris: quia idem ain parere accedentibus desinit. Idem enim in ipsis evenit nubibus : nec ideo false fiant, quia non videntur.' Praeterea cum dicitur tibi, nubem sole esse suffectam, non dicitur tibi, colorem illum immixtum esse velut duro corpori ac stabili de

manenti , sed ut fluido dc vago, & nihil ampliusquam perbrevem speciem recipienti. Sunt etiam quidam colores , qui ex intervallo vim suam ostendunt. Purpuram Tyriam , quo melior saturiorque est, eo oportet altius teneas, ut fulgorem situm ostendat. Non tamen ideo non habet illa colorem: quia quem optimum habet, non quo- . modociimque explicetur, ostendit. In eadem se tentia sum, qua Posidonius, ut arcum judicem fieri nube sormata in modum concavi speculi oc r

tundi, cui forma sit partis e pila sectae. Hoc probari, ni si geometrae adjuverint, non potest: qui a gumentis nihil dubii relinquentibus docent, solis illam esse efiigiem, non similem. Neque enim

omnia ad verum specula respondent. Sunt, quae videre extimescas i tanta deformitate corruptam faciem visentium reddunt, servata similitulae in pejus. Sunt, quae cum videris, placere tibi viri tuae possint: in tantum lacerti creschini, dc totius corporis supra humanam magnitudinem habitus a getur. Sunt, quae dextras facies ostendant, sunt quae sinistras, sunt quae torqueant vel evertant.

Quid

522쪽

Quid ergo , ejuscemodi speculum quo solis species vitiosa reddatur , in nube quoque fieri

CAP. VI. Inter cetera argumenta & hoc erit,

quod numquam major arcus dimidio circulo adiparet : & quod eo minor est, quo altior est soL-Ei bibit ingens

ut ait Virgilius noster, cum adventat imber: sed non easdem, undecumque apparuit, minas asserta A meridie ortus magnam vim aquarum vehet. vinci enim non potuerunt valentissimo sole: tantum est illis virium. Si circa occasum resulsit, rorabit , & leviter impluet. Si ab ortu circaue surrexit, serena promittit. Quare tamen, si imago solis est arciis, longe ipsb sole major apparet Quia est alicujus speculi natura talis , ut majora multo quam videat, ostendat, & in portentosam magnitudinem augeat formas: alicujus invicem talis est, ut minMat. Illud mihi dic, quare in orbem eat facies , nisi orbi redditur Z Dices fortasse, unde sit ille colot varius. Vnde talis figurae iit, non dices, nisi aliquod exemplar, ad quod formetur , ostendetis. Nullum autem aliud, quam solis est, a quo fatearis illi colorem dari. sequitur ut detur & γma. Denique inter me dc te convenit. colores illos quibus regio caeli depingitur, a sole esse. Illud unum inter nos non convenit: tu chcis illum ico' lorem esse, ego videri. Qui sive est, sive videtur, a sole, tu non expedies, quare subito desinat, Romes fulgores paullatim discutiamur. Pro me est.& repentina eius facies, & repentinus interitus. Proprium enim est speculi hoc, quod non per partes struitur, quod apparet, sed stat; m totum fit. AEque cito omnis imago in illo aboletur, quana componitur. Nihil enim aliud ad ista efficienda Vel

523쪽

vel removenda opus est, quam ostendi 8c abduci. Non eth propria in ista nube substantia, nec corpus i sed mendacium, dc sine re similitudo. Visicite hoc ita ester Desinet arcus , si obtexeris solem. Oppone , inquam, soli alteram nubem: huius varietas peribit. At major est aliquanto arcus, quam sol. Dixi modo, fieri specula , quae multiplicent omne corpus quod imitantur. Illud adjiciam, omnia per aquam videntibus longe esse maiora. Litterae quamvis minutae re obscurae, per vitream pilam aqua plenam maiores clarioresque cernuntur. Poma sormosiora quam sint videntur,s innatant vitro. Sidera ampliora per nubem adspicienti videntur: quia acies nostra in humido labitur, nee apprehendere, quod vult, fideliter potest. Quod manifestum fiet, si poculum impleveris aqua, dc in id conjeceris annulum. Nam cum in ipso fundo jaceat annulus, facies ejus in summo aquae redditur. Quidquid videtur per humorem, longe amplius vero est. Quid mirum, majorem xeddi imaginem solis,quet in nube humida visitur, cum de caussis duabus hoc accidat quia in nube

est aliouid vitro simile, quod potest perlucere, est

aliquia bc aquae: quam si nondum habet, tamen jam apparet ejus natura, in quam ex sua veriatur. , C A P. VII. Quoniam, inquis, vitri secistimentionem, ex hoc ipso contra te argumenrum sumam. Virgula solet fieri vitrea, stricta, vel pluribus angulis in modum clavae torola: haec si ex transverso solem accipit, colorem talem qualis in arcu videri solet, reddit: ut scias ilic non imaginem solis esse, sed coloris imitationem ex re γcuta. In hoc argumento multa sunt pro me. Primum, quod apparet quiddam laeve esse debere, simile speculo quo solem repercutiat: deinde, quod

apparet non fieri ullum colorem, sed speciem filii

coloris,

524쪽

coloris, qualem lut dixi columbarum cervix dc sumit & ponit, utcumque deflectitur. hoc autem & in speculo est, cujus nullus videtur color,sed simulatio quaedam coloris alieni. Unum tamen hoc solvendum est, quia non visitur in illa virgula solis imago, cujus bene exprimendae capax non est. Ita conatur quidem reddere imaginem, quia laevis est materia, & ad hoc tabilis: sed non potest, quia enormiter facta est. Si apte fabricata fbret, totidem redderet soles, quot habuissent infecturas. Quae

quia non discernuntur inter se, non satis in vicem speculi nitent: inchoant tantum imagines, nec exprimunt: dc ob ipsam viciniam turbant, & in speciem coloris unius adducunt. C A P. V III. At quare arcus non implet O bem,sed dimidiatais ejus videtur,cum plurimum porrigitur,incurvaturque Quidam ita opinantur. Sol cum sit multo altior nubibus, a superiore tantum illas percutit parte. sequitur ut inserior pars earum non tangarur lumine. Ergo cum ab una parte solem accipiant, unam partem eius tantum imitantur, quae numquam dimidia major est. Hoc argumentum parum po e Ag est.Quare quia quamvis sol a superiori pane sit, totam tamen permutnubem. Ergo 3c tingit. Quid ni cum radios transmittere soleat, & omnem densitatem perrumpere. Deinde contrariam rem proposito suo dicunt. Nam si superior est sol, & ideo tanrum superiori parte nubium amanditur, numquam terra tenus descendit arcus. Atqui usque in humum demittitur. Praeterea numquam non contra solem est a cus. Nihil ad rem pertinet, supra infrave sit: quia totum, quod contra est, latus verberatur. Deindo aliquando arcum dc occidens facit, cum certe ex inferiore parte nubes ferit, terris propinquus. Αγqui re tunc dimidia pars est, quamvis solem n

525쪽

s14 L. ANNA ET SI NE callbes ex humili 3c sordido accipiant. Nostri qui siein nube, quomodo in speculo , Iumen reddi volunt, nubem cavam faciunt, & sectie pilae partem: quae non poteth totum orbem reddere, quia ipsa est pars orbis. Proposito accedo, argumento non consentio. Nam si in concavo speculo tota facies oppositi orbis exprimitur, oc in semiorbe nihil prohibet adspici totam pilam. Etiamnum diximus circulos apparere soli lunaeque in similitudine a cus circumdatos: quare in illis circulus jungitur, in arcu numquam 3 Deinde quare semper concat aenubes solem accipiunt, nec aliquando planae Scrumentes Aristoteles ait, post autumnale aequinoctium, qualibet hora diei arcum fieri, aethate non fieri, ni si aut incipiente aut inclinato jam die. Cujus rei caussa manifesta est. Primum, quia medio die sol calidissimus nubes evincit: nec potest: ab his imaginem suam recipere, quas scindit. At

matutino tempore, & vergens ad occasum minus

virium habet: de ideo a nubibus & sumneri de s percuti potest. Deinde cum arcum iacere non si leat, nisi adversus his, in quibus facit, nubibus: cum breviores dies sunt, semper obliquus est. It que qualibet diei parte, etiam cum altissimus est, habet aliquas nubes, quas ex adverso serire potesti

At temporibus aestivis supra nostrum verticem fertur. Itaque medio die excelsissimps terras rectiore adspicit linea, quam ut ullis nubibus possit

occurri. Omnes enim tunc sub se habet. C A P. IX. Nunc dicendum est de virgis,quas minus pictas variasque, oc aeque pluviarum sigina

solemus accipere. In quibus non multum ope Caeconsumendum est: quia virgae uilia aliud quam imperfecti arcus sunt. Nam facies quidem illis est picta, sed nihil curvati habent. In rectum jacenti Fiunt autem juxta solem sere in nube tramida, dc

526쪽

NA TvRA L. QUAEST. LIB. I.

iam se spargente. Itaque idem est in illis qui in arcu color, tantum figura mutatur: quia nubium quoque, in quibus extenduntur, alia est. C A P. X. Similis varietas in coronis est: sed hoc differunt,quod coronae ubique fiunt, ubici-que sidus est: arcus non nisi contra solem: virgae non nisi in vicinia solis. Possum hoc modo disserentiam omnium reddere. Coronam si diviseris, arcus erit: si direxeris, virga. In omnibus color multiplex est, ex caeruleo fulvoque varius. Uirgaesbii tantum adjacenti Arcus solares lunaresque omnes sunt. Coronae omnium siderum. C A p. XI. Aliud quoque virgarum genus apparet , cum radii per angusta soramina nubium t

nues , intenti distantesque inter se diriguntur: oc ipsi signa imbrium sunt. Quomodo nunc me hoc loco geram' Quid eas vocemi imagines solis 3 Historici soles vocant, & binos ternosque apparuisse memoriae tradunt. Graeci paretia appellant: quia in propinquo sere a sole visuntur, aut quia accedunt ad aliquam similitudinem solis. Non enim totum imitantur, sed imaginem ejus, figuramque. Ceterum nihil habent ardoris, hebetes ac languidi. His quod nomen imponimus 3 Au facio quod Virgilius, qui dubitavit de nomine, deinde id de

quo dubitaverat, possiit

te nomine dieam,

tisa ' nee eellis ideo eontende Falernis.

Nihil ergo prohibet illas paretia vocari. Sunt autem imagines solis in nube spissa dc vicina, in modum speculi. cauidam paretion ita definiunt, Nubes rotunda, & splendida, similisque soli. Sequitur enim illum, nec umquam longius relinquitur, quam fuit cum apparuerit. Numquis nostrum miratur , si solis estigiem in aliquo sonte aut placido lacu viditi Non,ut puto. Atqui tam in sublimis

527쪽

L. ANNAEI SE ME CAEcies ejus poteth, qtiam inter nos, reddi: si modo idonea esh materia, quae reddat. C A P. XII. Quoties defessionem solis voI mus deprehendere, ponimu pelves, quas aut oleo aut pice implemus: quia Immis humor minus cile turbatur, 3c ideo quas recipit imagines, se Vat. Apparere autem imagines non possunt,nisi in liquido & immoto. Tunc solemus norate, quemadmodum se luna si ii opponat, ut illum tanto majorem, subjecto corpore abscondat, modo ex parte, si ita contigit, ut latus occurreri modo totum. Haec dicitur persecta defectio, quae stellas quoque ostendit, & intercipit lucem, tunc scilicet, cum uterquetorbis sub eodem libramento stetita Quemadmodum ergo utriusque imago in te ris adipici potest: ita in aere, cum sit coactus aer 8c limpidus, constitit, ut faciem solis acciperet, quam, aliae nubes accipiunt, sed transiriittunt, si aut mobiles sunt, aut rarae, aut sordidati Mobiles enim spargunt illam, rarae emittunt, sordidae tu pesque n5n sentiunt, sicut apud nos imaginem

maculosa non reddunt.

CAp. XIII. Solent & bina fieri paretia, e dem ratione. Quid enim impedit quo minus tot sint, quot nubes Herunt aptae ad exhibendam effigiem solis3 Quidam in illa sententia sunt, quotiens duo simulacra talia exsilhint, ut judicent, unum esse solis, alterum imaginis. Nam apud nos quoque cum plura specula disposita sunt ita, ut alteri sit consipectus alterius, omnia implenmr, dc una imago a vero est, ceterae imaginum em es sunt.

Nihil enim refert quid sit, quod speculo ostenda-etur. Quidquid enim videt, redditi Ita illic quoque in sublimi, si nubes λrs aliqua disposuit, ut inter

se adspiciant, altera nubes solis imaginem, altera imaginis reddit. Debent autem hae nubes,quae hoe

528쪽

praestant, densae esse, laeves, splendidae, plane n turae solis. Ob hoc omnia quae hujusmodi sunt' mulacra, candida sunt, & similia lunaribus eire lis et quia ex percussu oblique accepto sole resipiendent. Nam si infra solem nubes fuerit, & propior,

ab eo dissipatur: longe autem posita radios non romittit, nec imaginem efficit. Quia apud nos quoque specula cum a nobis procul abducta simi, faciem non reddunt, quia acies nostra non habet usque ad nos recursiim. duviarum autem & hi λ-

Ies utar enim historica lingua indicia sunt: utique si a parte Aultri onstiterunt, unde maximae

ruibes ingravescunt: cum utrimque item cinxit talis em es sit Arato credimus in tempellas surgit. C A P. XIV. Tempus est, alios quoque ignes percurrere,quorum diversae figurae sent. Aliqua do emicat stella, aliquando ardores sunt, aliquando fixi dc haerentes,nonnumquam volubiles. Horum plura genera conspiciuntur. Sunt enim velut corona cingente introrsus ignes. Caeli recessus est:

similis effosse in orbem speluncae. Sunt Pithyae, cum magnitudo vasti rotundique ignis dolio tamilis, vel fertur, vel in uno loco flagrati Sunt Chasmata, cum aliquando caeli spatium discedit,3c flammam dehiscens velut in abdito ostentat. Colores quoque horum omnium plurimi sunt. Quidam ruboris acerrimi, quidam evanidae ac I vis flammae, quidam candidae lucis, quidam micantes, quidam aequalitei dc sine eruptionibus aut radiis sului. Videmus ergo

'Stellarum longos a tergo albescere tractin.

Haec velut stellae exsiliivit 3c transvolant, viden. inrque longum ignem porrigere, propter immensam celeritatem: cum acies nostra non discernae transitum earum, sed quacumque cucurrerunt, id totum igneum credat. Tanta uenim est velocitas

motas

529쪽

L. ANNATI SENECAE motus,ut partes ejus non dispiciantur, sed tantum isiimma prendantur. Intelligimus magis, qua in pateat stella, quam qua eat. Itaque velut igne con-

tinuo totum iter signat: quia visus nostri tarditas non subsequitur momenin currentis, sed ridet simul & unde exsilierit,& quo pervenerit. Quod fiein fulmine, longus nobis videtur ignis ejus : qu tacito spatium suum transilit, dc oculis nostris o currit universum per quod dejectus est. At ille non

est extenti corporis, per semne qua venit. Neque tam longa & extenuata in im tum valent. Quomodo ergo prosiliunt Attritu aeris ignis incensus, vento praeceps impellitur: non sempertamen vento attrituve fit. Nonnumquam ex aliqua opportunitate aeris nascitur. Multa enim sunt in sublimi sicca, calida,terrena, inter quae oritur, & pabulum suum subsequens defluit, ideoque velociter rapitur. At quare color diversus est Quia r feci , quale sit id quod incenditur, & quam vehemens quo, incenditur. Ventum autem significat

ejusmodi lapsus, & quidem ab ea pane qua erumpit.

C A P. X U. Fulgores, inquis, quomodo fiunt, quos Graeci Sela appellant Multis, ut ajunt, modis. Potest illos ventorum vis edere, potest superioris caeli fervor. Nam cum late fusus sit ignis, inseriora aliquando, si sunt idonea accendi, corripit. Potest stellarum motus cursu suo excitare ignem , & in subjecta transmittere. Quid porro non potest fieri ut aer vim igneam usque in aethera elidat, ex qua fulgor ardorve sit stellae, vel similis excursus 3 Ex his fulgoribus quaedam in praeceps eunt, similia prosilientibus stellis: quaedam

certo loco permanent, dc tantum lucis emitrunt, ut fugent tenebras, & diem repraesentent, donec consumpto alimento, primum obscuriora sint,

deinde

530쪽

deinde flammae modo , quae in se cadit, per assiduam di irationem redigantur in nihilum. Ex his quaedam in nubibus apparent, quaedam supra nubes, cum aer spissus ignem, quem propior ter-xis diu paverat, usque in sidera expressita Horum

aliqua non patiuntur moram, sed transcurrunt aut

exstinguuntur subinde qua reluxerant. PIi fulgores dicuntur : quia brevis facies illorum 8c caduca est, nec sine injuria decidens: saepe enim fulminum noxas ediderunt. Ab his tecta videmus icta, quae Astrapopleira Graeci vocant. At quibus longior mora& scinior ignis est, motumque caeli sequens, aut qui proprios cursus agunt, Cometas nostri putant: de quibus dicendum est. Horum genera sunt pogoniae, lampades, & cyparissiae, de alia omnia: quorum ignis in exitu sparsus est. Dubium, an inter hos ponanmt trabes, dc pithiae, quae raro sunt visae. Mota enim conglobatione ignium indigent, cum ingens illorum orbis alia quando matut ni amplitudinem solis exsuperet. Inter haec ponas licet, dc quod frequenter in historiis legimus, caelum ardere visium: cujus nonnumquam tam sublimis ardor est, ut inter ipsa sidera videatur: nonnumquam tam humilis,ut speciem longinqui incendii praebeat. Sub Tiberio

Caesare cohortes in auxilium Ostiensis coloniae

cucurrerunt, tamquam conflagrantis: cum coeli a

dor fuisset per magnam partem noctis , parum i cidus , crasti sumidique ignis. De his nemo dubiatat quin habeant flammam quam ostendunt: cem in illis substantia est. De prioribus quaeritur, de arcu dico & coronis, an decipiant aciem, dc mendacio constent: an illis quoque verum sit quod

appaset. Nobis non placet, in arcu aut coronis

subesse aliquid corporis certi. nihil enim judicamus in speculis, nisi fallaciam esse, nihil aliud

tom. II. et quam

SEARCH

MENU NAVIGATION