L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

o L. A NN AEI s Ε Nuc Agquain alienum corpus mentientibus. Non enim est in speculo, quod ostenditur. Alioquin non exiret . nec alia procinus in ne obduceretur : nec innumerabiles modo interirent, modo exCiperentur formae. Quid ergo Simulacra ista sunt, Minanis verorum corporum imitatio: suntque ista .

a quibusdam ita composita, ut possint detorquere in pravum. Nam I ut dixi in sunt specula, quae faciem prospicientium obliquent: sunt, quae in infinitum augeant , dc humanum habitum excedant, modumque nothirarum corporum.

CAP. XVI. Hoc loco volo tibi narrare S DIam , ut intelligas, quam nullum instrumentiunirritandae voluptatis libido contemnat, dc ingeniosa sit ad incitandum surorem suum. Hostius quidam fuit obscaenitatis usque in scenam produ-Hunc divitem avarum sesteritum millies servum divus Augustiis in jgnum vindi judic

vit, cum a servis occisus es : dc tamen non pronunciavit jure caesum videri. Non erat ille tam tummodo ab uno sexu impurus, sed tam vir rum quam taminarum avidus fuit. Fecitque sp cula ejus notae, cujus modo retuli, imagines lon-- ge majores reddentia, in quibus digitus brachii . mensuram dc longitudine δc crassitudine excederet. Haec autem ita disponebat, ut cum virum ipse Pateretur, aversus omnes admissarii sui monis iulpeculo videret,ac deinde falsa magnitudine ipsius membri ramquam vera gauderet. In omnibus quidem balneis agebat ille dilectum, dc aperta mensura legebat viros : sed nihilominus mendaciis quoque insatiabile malum delectabat. Inunc,&ciic, speculum munditiarum caussa repertum. F.

da dictu sunt, quae portentum illud lacerandum Ore suo dixerit, feceritque, cum illi specula ab omni pane opponerentur,ut ipse flagitiorum sit

532쪽

NATURA L. χέ A EST. LIE. I. sartum spectator esset: dc quae secreta quoque conscientia premuntur, dc quae accusatus quisque fecisse se negat, non in os tantum, sed in oculos suos -ingereret. At hercules scelera conspectum suum reformidant. In perditis quoque, Mad omne dedecus expositis, tenerrima est oculorum verem

dia. Ille autem, quasi parum esset, inaudita 8c incognita pati, oculos suos ad illa advocavit: nec quantum peccabat videre contentus, specula sibi per quae flagitia sua divideret, disponeretque, circumdedit : 8c quia non tam diligenter intueri poterat, cum compressus erat,& caput merserat, inguinibusque alienis obhaeserat, opus sibi sillim per imagines offerebat. Speculabatur illam libidinemoris sui, spectabat sibi admisses pariter in omnia

viros. Nonnumquam inter marem dc taminam dimitatus, & toto corpore patientiae expositus, spectabat nefanda. Quidnam homo impurus reliquit , quod in tenebris faceret Non pertimuit diem, sed ipsos concubitus portentosos sibi ipse ostendit, sibi ipse approbavit. Quid Z non putas, eo ipso habitu voluisse pingi 3 Est aliqua etiam prostitutis modestia: dc illa corpora, publico objecta Iudibrio, aliquid, quo infelix patientia lateat, obtendunt: adeo quodam modo lupanar quoque -- recundum est. At illud monstium obscaenitatem suam, spectaculum secerat, dc ea sibi ostentabat, quibus abscondendis nulla satis alta nox eae Simul , inquit, ic virum 6c laminam patior: nihilominus illa quoque supervacua mihi parte, alicujus contumelia marem exerceo. Omnia membra stupris occupata sunt. Oculi quoque in partem libidinis veniant, dc testes ejus exactoresque sint. Etiam ea quae ab adspectu corporis noliri positio submovit, arie visamur, ne quis me putet nescire,

quid faciam. Nihil egit natura, quod humanae

ae a libidini

533쪽

libidini ministeria tam maligna dedit, quod Hio - srum animalium concubitus melius instruxit. Inveniam , quemadmodum morbo meo imponam

dc satisfSciam. Quo nequitiam meam, si ad naturae lmodum pecco Id genus speculorum circumponam mihi, quod incredibilem imaginam magnu liudinem reddat. Si liceret mihi, ad verum ista perducerem : quia non licet, mendacio piacata Obicaenitas mea, plus quam capit. videat, dc patientiam suam ipsa miremta Facinus indignum. Hic fortasse cito, & antequam haec videret, occisus

et . Ad speculum suam immolandus suit. C a. XVII. Derideamur nunc philosophi, ouod de speculi natura disserant, quod inquirant, iquid ita facies noltra nobis, dc quidem in nos ob- lversa, redditur. Quid sibi rerum natura voluit. quod cum vera corpora dedisset, etiam simulacra eorum adspici voluit. Quorsus pertinuerit , hanc comparare materiam, excipiendarum imaginum 'potentem. Non in hoc scilicet, ut ad speculum balbam faciemque velleremus, aut ut faciem viri' poliremus. In nulla re illa negotium luxuriae con--essit: sed primum omnium, quia imbecilli oculi

ad sustinetidum cominus solem, ignoraturi erant formam ejus, hebetato illum lumine ostendit.

Quamvis enim eum Orientem occidentemque

contemplari liceat: tamen habitum ejus, ipsum qui verus est, non rubentis, sed candida luce futigentis , nesci remus, nisi in aliquo nobis humore laevior & adspici facilior occurreret. Pretterea duorum siderum occursum, quo interpolari dies ilet, non videremus, nec scire possemus, quid esset,nisi liberius humi solis lunaeque imagines videremus. -Inventa sunt specula, ut homo ipse se nosceret. Multa ex hoc consecuta primo sui notitia, deinde dc ad ui tam consilium. Formosus, uῖ vitaret infa-

534쪽

NAτvRA L. QZAEs T. LIB. I. Intamiam: deformis , ut sciret redimendum est bvirtutibus, quidquid corpori deesset: juvenis , ut flore aetatis admoneretur,illud tempus esse disccndi, M sonia audendi: senex, ut indecora canis deponeret , & de morte aliquid coueraret. Ad hoc rerum natura facultatem nobis dedit, nosmetipsos videndi. Fons cuique perlucidus aut laeve saxum imaginem reddit. Nuper me in littore vidi,

Cum plaeidum ventu staret mare. --

QDodem fuisse cultum putas ad hoc speculum se comentium usitas illa simplicior , & fortuitis

contenta , nondum in vitium beneficium detoi-quebat, nec inventum naturς in libidinem luxumque rapiebat. Primo faciem suam cuique casus ostenditideinde cum insitus sui mortalibus amor, dulcem adspectum formae suae faceret, saepius ea despexere , in quibus prius efsigies suas videratar. 'Postquam deterior populus ipsas subiit terras , cffossurus obruenda, serrum primo in usu sui id homines impune eruerant, si solum et iant.

Tunc demum alia terrae mala, quorum laevitas

aliud agentibus speciem suam obtulit, quam hic

in poculo , ille in aere ad alios usus comparato vidit. ἐκ mox proprii' huic ministerio praeparatus est orbis : nondum argenti nitor, sed fragilis vilisque materia. Tunc quoque cum antiqui Eli viri incondite viverent, satis nitidi, si silualorent opere collectum adverso flumine eluerent, cura conarie capillum fuit, ac prominentem barbam depectere:& in hac re quisque sibi, alterique operam dabat invicem. Conjugum quidem manu crinis ille, quem essundere olim mos viris suit, attrectabatur: sed illum sibi sine ullo artifice forniosi quatiebant, non aliter quam jubam generota animalia. Postea rerum iam potiente luxuria, specula Z 3 tozis

535쪽

s 3 4 L. A N N AT I S x N v c Aa totis paria corporibus auro argentoque caelata sunt, denique gemnis adornata: & pluris unum ex his taminae constitit . quam antiquartim dos fuit illa, quae publice dabatur imperatorum pauia perum filiabus. An tu existimas, ex auro nitidum habuisse Scipionis filias speculum, cum illis dos sui stet aes grave O paupertas felix, quae tanto titulo locum feciti Non secisset illis Senatus d tem, si habuissent. At quisquis ille fuit, cui soceri loco senatus suit, intellexit se accepisse dotem, quam in non esset reddere. Iam libertinorum virgunculis in unum *cculum non sufficit illa dos, qtiam dedit senatus pro Scipione. Processit enim immodestius, paullatim opibus ipsis invitata lux

ria: dc incrementum ingens vitia acceperunt. Α- deoque omnia indiscreta sunt perversissimis artibus, ut quidquid mundus muliebris vocabatur, farcin. ae viriles sint: minus dico, etiam militares. Iam speculum ornktus tantum caussa adhibitum,

nultio vivo necessarium lactum est.

Octrinam rei naturalis, in eam qua eateis: stia, meteora , O terrena pertractat, pam' ritur. De aere aliquid praemittit, quia meteororum or omnium sublimium Deus eommunis est. Eum ex distantibus eorpus tu, ut pulverem,eonstructum non esse. Diviso ejus in tria regiones. In arire, fulgura, frimina, tonitrua rore ripi. naxastoras refutatvi, quifulmina creditsia virum emunctiones O distillationes esse. Aristoteli etiam, Mnaximene, Mnaximandro , Diogene Min

536쪽

elidi i maximam tamen eorum vim penet Adera esse, quorum ingeno ait, O confessa lentia est. Ut subterranei ignis, insulam majorum avo in mari Egeo , O alteram sua memoria enatam esse. Tonitruorum ct fulminum divisiones, ram ei pha ca ratione,quam vana disciplina usicorum. minum o auguriorum significationes non avertisaerificiis, sed haec aegra mensis solatia esse. fata

emim nulla prece aut misericordia eommoveri:quadam tamen a Diis immortalibus ita suspensa relicta esse, ut in bonum vertant , s admota Diis preces fuerinr, s vota suscepta. aeuia vero meliuν. λιna non timere, quam nosse, vid contemptum fulminum em mortis digreditur. Hanc qui nometiamet, nec fulmina , nee naufragia, nee bella . pro

feras metuet. Mortem aurem cur tantopere me

ruamuar Omnes ad eam prediti sumus , O meliua est utironeum ire, quam invitum trahi C A v v T LMnis de universo quaestio In taetes ita, sublimia, di terrena dividitur. Prima pars uuam . siderum scrut tur, & magnitudinem , & sormam ignium quibus mindus includitur: solidum ne sit cadum,ac firmae concretaeque materiae, an ex subtili tenuique nexum: agatur, anag t: dc infra se sidera habeat, an in contextu sui fixa: quemadmodum sol anni vices servet: an retro flectat: cetera deinceps his similia. Secunda

pars tractat inter caelum terramque versantia. Haec sunt nubila, imbres, vives , dc humanas motura tonitrua mentes: quaecumque aer facit patiturve.

Haec sublimia dicimus, quia editiora imis sunt. Tenia illa pars de agris, terris, arbustis, satis q--. rix, & ut Iu consultorum verbo utarὶ de omni,

537쪽

s i ς L. A N N AE I s E N 1 C AEbus quae solo continentur. Quomodo, inquis, de terrariun motu quaestionem eo posuisti loco, quo de tonitruis fulgoribusq: di hiurus 3 Quia cum motus terrae fiat spirim, spiritus autem sit aer agitatus, Be si subeat terras, non ibi spectandus esti cogitet in ea sede in qua illum natura disposuit. Dicam, quod magis videbitur mirum: inter caelestia S de tetra dicendum erit. QuareZ inquis. quia cum propria terrae excutimus suo loco , utrum lata sit re inaequalis , & enormiter projecta , an tota in formam pilae spectet, dc in orbem partes suas agat, alliget aquas, an aquis alligetur ipsa: animal sit an iners corpus, & sine sensu, plenum quidem spiritus, sed Sileni: dc cetera hujusmodi quotiens in minus venerint, teriam sequentur, dc in imis collocabuntur. At ubi quaeretur, quis terrae sit stus, qua parte mundi subsederit, quomodo adversus sidera caelumque posita sit, haec quaestio cedit superioribus, bc ut ita dicam meliorem conditio. nem 1equiriir. C A P. II. Quoniam dixi de partibus, in quas omnis rerum naturae materia dividitur, quaedam incommune sutat dicenda, & hoc primum praesumendum, interea corpora, a quibus unitas est, aera esse. Quid sit hoc 3c quare praecipiendum Q xit, scies, si paullo altius repetiero, & dixero aliquid esse continuum, aliquid commissiam. Continuatio est partium inter se non intermissa coniunctio. Unitas est sine commissura continuatio, re duorum inter se conjunctorum corporum tactus. Numquid dubium et , quin ex liis corporibus qu ae videmus tractamusque, quae aut sentium tur aut lentiunt, quaedam sint composita Illa constant aut nexu, aut acervatione: ut puta flanis frumentum; navis. Rursus non composita: ut arbor,

lapis. Ergo concedas oportet, ex his quoque quae . , sensum

538쪽

N A T v R A L. Q U AEST. L I S. II. s 37sensum quidem effugiunt, ceterum ratione prenduntur, esse in quibusdam unitatem corporum. Vide, quomodo auribus tuis parcam. Expedire

me poteram, si philosophorum lingua uti voluissem, ut dicerem unita corpora: hoc cum tibi remittam, tu invicem mihi reser gratiam. Quare istud3 si quando dixero unum, memineris me non ad numerum referre, sed ad naturam corporis, nulla ope externa, sed unitate sua cohaerentis. Ex hac nota cossorum aer est. C A P. III. omnia quae in notitiam nostram cadere possunt, mundus cqmplectitur. Ex his quaedam sunt partes, quaedam materiae loco remio. Desiderat omnis natura materiam, sicut ars omnis quae manu constat. Quid si hoc apertius faciam. Pars est noliri,manus,osi nervi, oculi: materia, succus retenti cibi iturus in partes. Rursiis, quasi pars nostri est sanguis: qui tamen & materia est. Praeparat enim & alia v. dc nihilominus innumero est eorum, quibus totum corpus etsi-

citur.

CAP. I V. Sic mundi pars est aer, & quidem necessaria. hic est enim qui 'caelum terramque connectit, qui ima ac summa sic separat ut tamen iungat. Separat, quia medius intervenit: jungit, quia utrique pel hoc inter se consensus est. supra se dat, quidquid accipit a terris. Riussis vim siderum in terrena transfundit. Quam sic partem mundi voco , ut animalia & arbusta. Nam genus animalium arbustorumque, pars est universi: quia in consummatibnem totius assumptum: dc quia non est sine hoc universum. Vnum autem animal, dc una arbor, quasi pars est: quia quamvis peri rit, tamen id ex quo perit, totum est. Aer autem, ut dicebam, dc caelo dc terris cohaeret. Utrique imnatus est. Habet autem unitatem, quidquid ali-

539쪽

s 3 8 L. A N N At I s E N E e Arcujus rei natura pars est. Nihil enim nascitur sine

unitate.

C A P. V. Terra & pars est mundi,& ninteria. Pars quare sit, non puto te interrogδturum, autaeque interroges, quare caelum pars sit: quia sciliacet non magis sine hoc, quam sine illa universum esse potest, quod cum his universum est, ex quibus, id est, tam ex illo,quam ex ista,alimenta om. . Iribus animalibus, omnibus satis, omnibus stellis

dividuntur. Hinc quidquid est virium singulis , hinc ipsi mundo tam multa poscenti subministratur: hinc profertur quo sustineantur tot sidera tam ex ditata, tam avida, per diem noctemque, ut in Ure, ita & in pastu. Et omnium quidem rerum uatura, quanrum in nutrimentum sui satis sit, apprehendit. Mundus autem, quorum iu . Elemum

desiderabat, invasit. Pusillum tibi exemplum magnae rei ponam. Ova tantum complectuntur hinmoris, quantum ad eflectum animalis exituri s lis est. CAP. VI. Aεr continuus terrae est, & sic appositus, ut statim ibi suturus sit, unde illa discessit. Pars est totius mundi: sed idem tamen, quivi quid terra in alimentum misit, recipit: ut scilicet materia, non pars intelligi debeat. Ex hoc omnis inconstitntia tumultusque est. Hunc quidam ex distantibus corpusculis, ut pulverem struunt, plurimumque a vero recedunt. Numquam enim contexti niti per unitatem corporis nisus est, cum partes consentire ad intensionem debeant,dc conserre vires. Aer autem, si in atomos dividitur, sparsus est. Teneri vero disjecta non possisnt. Intem sonem aeris ostendent tibi inflata, nec ad ictum cedentia. Ostendent pondera, per magnum spatium ablata, gestante vento. Ostendent voces, quae remissae elataeque mi, prout tar se concitavit.

540쪽

Quid enim est vox, nisi intensio aeris, ut audiatur, linguae sormata percussuὶ Quid cursus & m

tus omnis, nonne intenti spiritus opera sunt Hic facit vim nervis, & velocitatem currentibus. Hic cum vehementer concitatus ipse se torsit, arbusta

silvasque convellit, & aedificia tota corripiens in altum frangit. Hic mare per se languidum & j

cens incitat. Ad minora veniamus. Quis enim sine intensione spiritias cantus est cornua & tubae, res ea quae aliqua presilira majorem sonitum reddunt, quam qui ore reddi potest, nonne aeris intensione partes suas explicant Z Consideremus quam inagentem vim per occultum agant parvula admodum semina: 5c quorum exilitas in commissura lapidum vix locum inveniat, in tantum conva-Ieicunt, ut ingentia saxa distrahant,& in momenta di luanti scopulos rupesque, radices minutis simae, ac tenuissimae. Hoc quid est aliud,quam intensio spi ritus, sine qua nil validum , dc contra quam nil validius est 3 Esse autem imitatem in aere, vel ex hoc intelligi potest, quod corpora nostra inter se cohaerent. Quid enim aliud est quod tenet ea, quam spiritus' Quid est aliud quo animus noster agitetur3Quis est illi motus,nisi intensioὶ Quae intensio, nisi ex unitate Quae unitas, nisi hac es.set in aere quid autem aliud producit fruges & segetem imbecillam, ac virentes erigit arbores, ac

distendit in ramos, aut in altum erigit, quam spiaritus intensio dc unitas 3C A P. VII. Quidam aEra discerpunt, & in particulas diducunt, ita ut illi inane permisceant.

Argumentum autem existimant m n pleni corporis, sed multum vacui habentis, quia avibus in illo tam iacilis motus, quod maximis minimisque per illum transcursus est. Sed falluntur. Nam

aquarum quoque similis tacilitas est: nec de unit

SEARCH

MENU NAVIGATION