L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

L A N N Ah I S E IN E C AEte illarum dubium est, quae sic corpora accipiunt, ut semper in contrarium acceptis refluant. Hanc nostii circumstantiam, Graeci autem appellant, quae in aere quoque scut in aqua fit. Circumstat enim omne corpus a quo impellitur.

Nihil autem opus erit inani adn isto. Sed hoc

C A P. VIII. Nunc autem esse quamdam m/ rerum natura vehementiam, magni impetus, es

colligendum. Nihil enim nisi intensione vel, mentius eth: & tamen mehercules per aliud nihil intendi poterit, nili per semetipsum fuerit intentum. Dicimus enim , eodem modo non posse quidquam ab alio moveri, nisi aliquid fuerit mobile ex semetipso. Quid autem est, quod magis credatur ex semetipso habere intensionem, quam spiritus 3 Hunc intendi quis negabit, cum viderit jactati teriam cum montibus, tecta, murosque plures, & magnas cum populis urbes, cum totis maria littoribus Z Ostendit intensionem spiritus, velocitas Qvi dc diductio. Oculus statim per multa millia aciem suam intendit: vox una toras use hes simul percutit: Iumen non paullatim prorepit, sed semel universis infunditur rebus.' C A P. IX. Aqua autem sine spiritu quemadmodum posset intendi Numquid dubitas, quin sparsio illa quae ex iundamentis mediae arenae crescens in summam altitudinem amphitheatri pervenit, cum intensione aquae fiat3 Atqui nec tolleno magis, nec ullum aliud tormentum aquam poeterit mittere aut agere,quam spiritus. Huic se commodat i hoc inserto & cogente attollitur, & contra naturam suam multa conatur, & ascendit, indefluere. Quid navigia sarcina depressa, parum ostendunt, non aquam sibi resistere quo minus mereamur, sed spiritum Z Aqua enim cederet: Ne

d posset

542쪽

NA TvRA L. QPA EST. LIB. II. s rposset pondera sustinere, nisi ipsa sustineretur. Discus ex loco superiore in piscinam missiis, non descendit, sed resiliti quemadmodum, nisi spiritu reserente Vox autem qua ratione per parietum munimenta transmittitur, nisi quod solido quoque aer inest, qui sonum extrinsecus missum Maccipit de remittit scilicet spiritu non aperta tantum intendens, sed etiam abdita Ac inclusa. Quod illi facere expeditum est, quia nusquam divisus, sed 'per ipsa quibus separari videtur, coit secum. Interponas licet muros dc mediam altitudinem montium , per omnia ista prohibetur nobis esse pervius , non sibi. id enim intercluditur tantum, per quod illum nos sequi possumus. Ipse quide transit per ipsum quod scinditur, & media non circumfundit tantum, sed utrimque cingit. C A P. X. Permeat ab aethere lucidissimo aer,iαterram usque ditasius: agilior quidem, tenuiorque, re altior terris, nec minus aquis: ceterum aethere spissior graviorque, frigidus per se re o scurus. lumen illi calorque aliunde sunt: sed per omne spatium sui similis non est mutatur enim a proximis. Summa pars ejus eoiecissima calidissimaque, dc ob hoc etiam tenuissima, propter viciniam aeternorum ignium, & illos tot motus siderum, assiduumque caeli circimaactum. Illa pars ima & vicina terris, densa & caliginosa est: quia

terrenas exhalationes receptat. Media pars temperatior , si summis imisque conseras, quantum adsiccitatem tenuitatemque pertinet: ceterum utraque parte frigidior. Nam superiora ejus calorem vicinorum siderum sentiunt: inferiora quoque t pent,primum terrarum halitu, qui multum secum calidi affert, deinde quia radii solis replicantur, &quousque redire potuerunt, replicaro caltare benignius is vent. Deinde etiam illo spiritu, qui omni-

543쪽

s x L. ANNAEI sENECAEbus animalibus,arbutusque ac satis calidus est. Nihil enim viveret sine calore. Adjice nunc ignes, non tantum manu factos bc certos, sed opertos terris: quorum aliqui eruperunt, innumerabiles in abscondito flagrant bc obscuro semper. Etiamnum tot partes ejus sertiles rerum, habent aliquid teporis i quoniam sterile est frigidum, calor autem gignita Media ergo pars aeris ab his submota in frigore suo manet. Natura enim aeris gelida est. C A P. XI. Quia cum sic divisus sit, ima sui parte maxime vatius dc inconstans 5 mutabilis eli. Circa terram plurimum agit, plurimum patitur, exagitat& exagitatur: nec tamen eodem mindo totus assicitur, sed aliter alibi: ac partibus inquietus est ac turbidus. Caussas autem illius mut tionis de inconstantiae alias terra praebet, cujus p sitiones huc aut illo versae, magna ad auris temperiem momenta sunt: alias siderum cursus. Ex quibus soli plurimum imputes. Illum sequitur annus: ad illius flexum hiemes aestatesque vertuntur. Lunae proximum jus eth. Sed 3c ceterae quoque stellae

non minus terrena quam incumbentem spiritum terris assiciunt, dc ortu suo occasuve contrario, modo frigora, modo imbres,aliasque terrarum injurias turbidae movent. Hoc necessarium suit praeloqui, dicturo de tonitruo ac fulminibvl 3c fulgurationibus. Nam quia in aere fiunt, naturam ejus explicare oportebat: quo facilius appareret, quid facere aut pati posset. CAP. XII. Tria sunt ergo quae accidunt, sub gurationes , fulmina ,-tonitrua: quae una facta, serius audiuntur. Fulguratio olhendit ignem: fulminatio emittit. Illa cui ita dicam in comminatio est, oc conatio sine ictu: ista, jaculatio cum ictu. Quaedam sunt ex his, de quibus inter omnes con- enit: quaedam, in quibus diversae sententiae sunt.

544쪽

Convenit illis, omnia ista in nubibus & e nubibus fieri: etiamum convenit, oc fulgurationes 3c fulminationes,aut igneas esse,aut ignea specie. Ad illa nunc transeamus, in quibus lis est. Quidam putant ignem esse in nubibus, quidam ad tempus fieri mec prius esse, quam mitti. Nec inter illos quidem quid proserat ignem, convenit. Alius enim alumine illum colligit. Quidam autem radios solis

intercurrentis recurrentisque, saepius in se relatos,

ignem excitare dicit. Maxagoras ait illum ex aethere distillari, & ex tanto ardore caeli multa decidere, quae nubes diu inclusa custodiant. Arist teles multo ante ignem colligi non putat, sed eodem moments exsilire, quo fiat. Cujus sententia talis est: Duae mundi partes in imo jacent, terra Ac aqua: utraque ex se reddit aliquid. Terrenus v por siccus est, & sumo similis, qui ventos, tonitrua dc fulmina iacit: aquarum halitus humidus est, & imbres & nives creat. Sed siccus ille terr

rum vapor, unde ventis origo est, quia coacere ius est , cum coitu nubium vehementer impin

rum a latere eliditur: deinde, ubi larius serit nubes proximas, plaga 8c cum sono incutitur, qualis in nostris ignibus redditur, cum flamma vitio lignorum virentium crepat. Et ut ille spiritus habens aliquid humidi secum, cum est conglobatus, rumpitur flamma: eodem modo spiritus ille, quem paullo ante exprimi collisis nubibus dixi, imp eius aliis, nec rumpi nec exsilire silentio potest. Dissimilis autem crepitus fit, ob dissimilem impactionem nubium. QPre aliae majorem sonitum liabent, aliae minorem. Ceterum illa vis expressi spiritus ignis est, qui fulgurationis nomen habet,

levi impetu accensus & varius. Ante autem videmus fulgurationem, quam sonum audiamus: quia oculorum velocior est senis,& multum aures a tecedit. CAP.

545쪽

L. ANNAEI SENECAEC A P. XIII. Falsam autem esse opinionem eorum, qui ignem in nubibus servant, per multa colligi potest. Si de caelo cadit,quomodo non quotidie sit, cum tantumdem illic semper ardeat Deinde nullam rationem reddiderunt, quare ignis, quem natura sursum vocat, defluat. Alia enim conditio nostrorum ignium est, ex quibus favilla cadunt, quae ponderis secum aliquid habent. Ita

non descendit ignis, sed praecipitatur dc deducitur. Huic simile nihil accidit in igne purissimo, in quo nihil est quod deprimatur: aut si ulla pars ejus deciderit, in periculo totus est: quia totum potest excidere , quod potest carptim. Deinde illud quod

quotidie levitas cadere prohibet in abdito suo tenet grave, quomodo illic esse potuit, unde caderet 3 Quid ergo Z Non aliqui ignes in inferiora serti solent, sicut haec ipsa de quibus quaerimus fulmina 3 Fato enim non eunt, sed seruntur. Aliqua illos potentia deprimit, quae non est in aethere. Nihil enim injuria illic cogitur, nihil rumpitur, nihil praeter solitum evenit. ordo rerum est, & expurgatus ignis in custodia mundi, summas sortitus oras, operas pulcherrime circumit: hinc discedere non potest , sed ne ab externo quidem exprimit

quia in aethere nulli incerto corpori locus est. Ce ta enim dc ordinata non pugnant. - C A P. XI V. Vos, inquam, dicitis, cum causicas stellarum transvolantium redditis , posse aliquas partes aeris ad se trahere ignem , ex anhere decidentem, & ex eo superioribus locis ardore hic accendi. Sed plurimum interest, utrum aliquis dicat ignem ex aethere decidere, quod natura non patituri an dicat, ex ignea vi calorem in ea, quae subjecta sunt, transilire an hic accendi. Non enim

illinc ignis cadit, quod non potest fieri, sed hic

nascitur. Videmus certe, apud nos late incendio

546쪽

N A Tu R A L. QE AE ST. L I E. II. pervagante, Uusdam insulas, quae diu concajuerant, ex se concipere flammam. Itaque verisimile est, in aere summo, qui naturam rapiendi ignis habet, aliquid accendi calore aetheris superpositi. Necesse est enim, ut dc imus aether habeat aliquid aeri simile, & summus aut non sit dissimilis imo aetheri: quia non fit statim ex div in adversum

transitus. Paullatim ista confinio vim suam miscent ita, ut desulare possis, an aer, an hic jam aether sit. CAP. XV. Quidam ex nostris existimant, aera, cum in ignem dc aquam mutabilis sit, non trahere aliunde caussas flammarum novas: ipse enim se movendo accendit, & cum densos compactosque nubium si mrs dissipat, necessario vastum in tam niagnorum corporum diruptione reddit sonum. Illa porro nubium dissiculter cedentium pugna, aliquid consere ad concitandum ignem : sic, quemadmodum ferro aliquid manus ad secandum confert: sed secare, serri est. C A p. XVI. Quid ergo inter sulgurationem 8c fulmen interest dicam. Fulguratio, late ignis explicitus: Fulmen, est coactus ignis, & impetu jactus. Solemus duabus manibus inter se junctis aquam concipere, dc compressa utrimque palmain modum siphonis exprimere. Simile quiddam& illic fieri puta. Nubium inter se compressarum angustiae medium spiritum emittunt, & hoc ipso

inflammant,& tormenti modo eliciunt. Nam b Iistae qumi scorpiones tela cum sono expellunt. C A P. X VII. Quidam existimant,ipsum spiritum perfrigida atque humida euntem, sonum reddere. Nam ne ferrum quidem ardens silentio tingitur. Sed quemadmodum, si in aquam fervens massa descendit, Ram multo murinure exstinguitur: ita, ut Araxi enes ait, spiritus incidens nubibus

547쪽

s ς L. ANNAEI SENECAEbibus tonitima edit, Zc dum luctatur, per obstantia& intercisa vadens, ipsa ignem fuga accendit. C A P. X VIII. Anaximander omnia ad spiritum retulit. Tonitrua, inquit,sunt nubis ictae si nus. Qiare inaequalia sunt quia & ipse ictus inaequalis est. Q re & sereno tonat quia tunc qumque per cras 'imm siccum aera spiritus prosilit. At quare aliquando non fulgurat oc tonat 3 quia i nuior dc infirmior spiritus, quo inflat am non valuit, in sonum valuit. Quid est ergo ipsa fulguratio 3 aeris diducentis se, corruentisque jactatio: languidum ignem , nec exiturum aperiens. Quid est fulmen Z acriotis densiorisque spiritus cursus. C A P. XIX. Anaximandrus ait, omnia ista sic fieri,ut ex aethere aliqua vis in inferiora descendit. Ita ignis impactus nubibus frigidis sonat. At cum illas interscindit,fulget: dc minor vis ignium, fulgurationes facit, major stamina. CAP. XX. Diogenes Apolloniates ait, qua dam tonitrua igne, quaedam spiritu fieri. Illa ignis facit, quae ipse antecedit bc nunciat: illa spiritus, quae sine splendore crepuerunt. Vtrumq: sine ait ro fieri & esse aliquando, concedo: ita tamen, ut non discreta illis potestas sit, sed utrumq; ab utroque essici possit. Quis enim negabit spiritum m gno impetu latum, cum essicit sonum, esseditarum 8c ignem 3 Quis 3c hoc non concedet, aliquanda ignem quoque rumpere posse nubes, dc non exsi lire, si plurimarum acervo nubium, cum paucas

perscidisset, oppressus es t Ergo dc ignis ibit inspiritum, perdetque fulgorem dc jeciem, dum secuta in terra incendit. Adjice nunc, quod neceste est,ut impetus fulminis δc praemittat biritus, dc agat ante se, 6c a tergo trahat venrum, cum tam vasto ictu aesta inciderit. Itaq; omnia antequam seriantur,i

tremiscunt vibrata vento, que ignis ante se pressit.

548쪽

NATVR A L. QUAEST. LI E. II. CAP. XXI. Dimissis nunc praeceptoribus, incipiamus per nos moveri , dc a confessis transeamus ad dubia. Quid enim confessi est ρ Fulmen ignem effer aeque fulgurationem: quae nihil aliud est, quam flamma: futura fulmen, H plus virium habuisset. Non natura ista, sed impetu distant. Esse illum ignem, calor ostendit: qui si non

esset, ostendit essectus. Magnorum enim saepe incendiorum caussa fulmen fuit. Silvae illa cremam tur, & urbium partes : etiam quae non percussa

sunt, tamen adusta cernuntur: quaedam vero velut fuligine colorantur. Quid, quod omnibus fulguritis odor sulphureus est Z Ergo & utramque rem ignem esse constat, utramque rem inter se meando distare. Fulguratio est fulmen, non in te rasusque perlatum. Et rursus licet dicas, fulmen esse fulgurationem, usque in terras perductam. Non ad exercendum verba haec diutius pertracto: sed ut ista cognata esse, dc ejusdem notae ac nat xς, probem. Fulmen est quiddam plus,quam fulg ratio. Vertamus istud. Fulguratio est paene fulmen. CAP. XXII. Quoniam constat esse utramque rem ignem, videamus quemadmodom apud nos

fieri soleat ignis. Eadem enim ratione M supra fit. Duobus modis: uno, si excitatur sicut L l pide percusso: altero, si attritu invenitur, sicut . cum duo ligna inter o diutius tritasunt. Non omnis hoc tibi materia proabit, sed idonea eliciendis ignibus: sicut laurus, hederae, Sc alia in hunc usum nota pastoribus. Potest ergo fieri, ut nubes quoque ignem eodem modo vel percussae reddant, vel attritae. Videamus quantis procellae viribus

ruant, quamo vertantur impetu turbines. Id to

mentum in quod vium fit, dissipatur, 3c rapitur, 3c longe a loco suo projicitur. Quid ergo mirum , si tanta vis ignem excutit, vel aliunde, vel

549쪽

3 8 L. AN NATI SE NE c ATDbi 3 Vides enim quanrum seri orem sensura corpora sunt, horum transitu trita exanimata. Nihil tamen tantum in his debet credi ac in m siderum, quorum ingens &consessa potentia est. C A p. X XIII. Sed sortasse nubes quoque in nubes incitatae, fremente vento, dc leviter urgen-re, ignem evocabunt, qui exsplendescat, nec exsis M. Minore enim vi ad fulgurandum opus est, quam ad fulminandum. Superioribus collegimus, in quantum servorem quaedam artrita perducerentur. Cum autem aer mutabilis in ignem, maximis vitibus suis in ignem conversm, atteratur redibile est re verisimile, ignem caducum excuti,dccito interiturum , quia non ex solida materia oritur , nec in qua possit consistere. Transit itaque tantumque habet morae,quantum itineris: dc cursus sine alimento conjectus esti CAP. XXIV. Quomodo, inquis, cum dicarlianc ignis esse naturam, ut petat supe Iiora, fulmen tamen terram petit an falliam est, quod de

igne dixisti 3 Est enim illi aeque issum iter, atque

deorsum. Utrumque verum potest essα Ignis enim

narura in verticem surgit, oc si nihil illuni prohibet,Ucendit. Sicut aqua natura desertur: si tamen aliqua vis accessit, quae illam in contrarium ageret, illo intenditur, unde imbre dejecta est. Fulmen autem cadit eadem necestige, qua excutitur. Inliis ignibus accidit quod arboribus: quarum cacumina si tenera sunt, ita deorsum trahi possunt, ut etiam terram attingant, sed cum permiseris, in locum suum exsilient. Itaque non est, quod eum spectes cuiusque rei habitum, qui illi non ex voluntate est. Si ignem permittis ire quo velit, caelum, id est, levissimi cujusqto sedem repetet: ubi est aliquid, quod eum ferat, dc ab impetu suo ave rur, id non natura, sed servitus ejus fici

550쪽

tas edere ignem , cum sint humidae, imo udae: quomodo ergo possunt gignere ignem, quem non magis verisimile est ex nube, quam ex aqua generari 3C A P. XXVI. Ignis qui nascitur, primum in nubibus non est aqua, sed aer spissus, ad gignendam aquam praeparatus, nondum in illam mutatus, sed iam pronus δc vergens. Non est quod eam existinies tunc colligi, sed e Tindi. Simul & sit,& cadit. Deinde si concessero humidam esse nubem, conceptis aquis plenam: nihil tamen prohibet, ignem ex humido quoque educi, imo ex ipso quod magis mireris 3 humore. Quidam negaverunt, in ignem quidquam posse mutari, priusquam mutatum esset in aquam. Potest ergo nubes, salva, quam continet, aqua, ignem parte aliqua sui res dere : ut saepe alia pars ligni ardet, alia sudat. Nec hoc dico, non contraria inter se ista esse, & est rum altero petimi: sed ubi valentior ignis, quam

humor est, vincit. Rursus ubi copia humoris exsuperat, tunc ignis sine effectu est Itaque non ardent virentia. Resert ergo , quantum aquae sit. Exigua enim non resistit, nec ignem impedit. Quid ni 3 Majorum nostrorum memoria , ut Posidonius tradit, cum insula in AEgeo mari surgeret, spumabat interdiu mare , & sumus ex alto serebatur. Nam demum prodebat ignem, non continuum, sed ex intervallis emicantem, staminum more, quotiens ardor inserius jacens , superum pondus evicerat. Deinde sexa revoluta, rupesque partim illaesae, quas spiritus, antequam ver eius, expulerat, partim exece, & inlevitatem pumicis veris: novissime cacumen exusti montis emicuit. Postea altitudini adjectum, Zc saxum illud in magni-.uidinem insulae crevit. Idem nostra memoria, δε-

lerio

SEARCH

MENU NAVIGATION