L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

L. ANNAEI SENECAE certe mlaus paratum esse. Uuum enim Cum enim

sit ignes, quibus umoxia capi percutem, sol rata transiret, aut noluit justius miriere, aut non successit3Quid ergo secuti sunt cum hoc dicerent . d coercendos animos imperitorum, sapienti mi viri judicaverunt inevitabilem metum, ue s ista nos aliquid timeremas. Vtile erat in tanta a dacia scelerum aliquid esse, adversum quod nemo Gibi satis potens videremta Ad conterrendos itaque eos, quibus innocentia nisi metu non placet, P suere super caput vindicem, & quidem armatum.

CAP. XLIII. Quare ergo id fulmen quod lus Iupiter mittit, placabile est: perniciosum id, de quo deliberavit, εc quod aliis quoque diis amae ctoribus misit Quia Iovem, id est, regem, pr desse etiam solum oportet, nocere non, nisi cum . plucribus visum est.Discant hoc ii, quicumque m gnam potentiam inter homines adepti sunt, sine insilio nec fulmen quidem mitti: advocent, conis siderent multorum sententias, placita temperensi. & hoc sibi proponant, ubi aliquid percini debet; ne Iovi quidem suum satis esse consilium. C A P. X L IV. In hoc quoque eam imperiti

non fuere,ut Iovem existimarent tela mutare.γει ticam ista licentiam decent. - aliud leviusfulmen, cui dextra Cretopum, bitiasammaeque minur, minus addat ira. Tela secunda voearit superi. - 1llos vero altissimos viros error iste non tenuit.

ut existimarem Iovem modo levioribus fulminibus & lusoriis usi: sed voluerunt admonere eos quibus adversus peccata hominum fulminandum est, non eodem modo omnia esse percutienda rquaedam frangi debere, quaedam elidi dc distringi, quaedam admoveri. c Ap. XLV. Ne hoc quidem crediderunt, I

562쪽

NAΥvRA L. QUAEST. LIM II. scivem, qualem in Capitolio & in ceteris aedibus colimus , mittere manu fulmina, sed eundem quem nos Iovem intelligunt , custodem rectoremque universi, animum ac spiritum, mundani hujus

operis dominum oc artificem, cui nomen omnem Fonvenit. Vis illum fatum vocare non errabis.

lHic est, ex quo suspensa sunt omnia, caussa causesarum. Vis illum providentiam dicereὶ recte diceni E1h enim, cujus consilio huic mundo providetur,

. ut inconcussus eat,& actus suos explicet. Vis illum naturam vocare non peccabis. Est enim, ex quo nata sunt omnia, cujus spiritu vivimus. Vis illum ZOCare mundumZnon falleris. Ipse enim est,torum

quod vides, totus suis partibus inditus, & se scitinens visua. Idem Etruscis quoque visum est: re ideo sulmina a Iove mitti dixerunt, quia sine illo nihil geritur. C A P. X L VI. At quare Iupiter aut serienda

transit,aut innoxia feriti In majorem me quaestionemvocas: cui suus locus, suus dies dandus est. Interim hoc dico, fulmina non mitti a Iove, sed sic omnia disposita, ut ea etiam quae ab illo non fiunt, tamen sine ratione non fiant: quae illius est. Vis eorum, illius permissio est. Nam etsi Iupiter illa nunc non facit, secit ut fierent. Singulis non

adest: sed signum, bc vim, dc caussam dedit omnibus .

C A P. X L VII. Huic illorum divisioni non

accedo. Ajunt aut perpetua, aut finita esse fulmi-m,aut prorogativa. Perpetua,quorum significatio in totam vitam pertinet; nec unam rem id enunciat, sed contextum rerum per omnem deinceps aetatem futurarum complectitur. Haec sunt fulmiana, quae prima accepto patrimonio,& in novo h minis aut urbis statu fiunt. Finita ad diem utisque respondeat. Prorogativa sunt, quorum minae

a a s disserti

563쪽

diGai possitnt, averti tollique non possunt. CAP. XLVIII. Dicam quid sit,quare huic divisioni non consentiam. Nam x quod perpetuum vocant fulmen, finitum est. AEque enim e

Iia ad diem respondent. Nec ideo finita non sunt, quia multum tempus significant. Et quod pror gativum viderur, finitum est. Nam illorum qu

que consessione certum est, quousque impetretur 1latio. Privata enim fulmimi negant ultra deciamum annum, publica ultra tricesimum posse deferri. Hoc modo & ista finita sunt: quia ultra quod

non prorogentur,inclusum est. Omnium ergo subminum & omnis eventus dies stata est. Non potest enim ulla incerti esse comprehensio. Quae imspicienda sint in sulgure, passim dc vage dicunt, cum possint sic dividere, quemadmodum ab Αγtalo philosopho,qui se huic disciplinae dederat,d, visa sunt, ut ini clatur ubi iactum sit, quando,

cui, in quare, quale, quantum. Haec si digerere in partes suas voluero,quid postea iaciam,nisi in immensum procedam CAP. XLIX. Nunc nomina fulminum, quae a Caecinna ponuntur, perstringam: dc quid de his sentiam, exponam. Ait esse postulatoria, quibus sacrificia intermissa, aut non rite facta repetuntur. Mositoria, quibus docetur, quid cavendum siti Pestifera, quae mortem exsiliumque portendunt. Fallacia, quae per speciem alicujus boni nocenti Dant consulatum, malo futurum gerentibus i &hereditatem, cujus compendium magno sit luem dum incommodo. Deprecanea, quae speciem periculi sine periculo asserunt. Peremptalia, quibus tolluntur priorum fulminum minae. Attestata, quae prioribus consentiunt. Attegranea,quae in imcluso fiunt. Obruta, quibus jam prius percussa nec procurata seriuntur. Regalia, quorum vi tangstur

564쪽

NA Tva AL, QvAEsτ. Tre. vel comitium, vel principalia urbis liberae loca rquorum significatio regnum civitati minatur. Inferrin, cum e terra exsiliunt ignes. Hospitalia,quae sacrificiis ad nos Iovem arcessiant , dc ut verbo eorum molliori utar in invitanti sed si irascente domino invitant, tunc venire cum magno invitantium periculo affirmati Auxiliaria, quae advocata dicuntur, sed advocantium bono veniunt. CAP. L. Quanto simplicior divi sio est, quae utebatur Attalus noster, egregius vir, qui Etruscorum disciplinam Graeca subtilitate miscuerat: Ex

fulminibus quaedam me, quae significant id quod

ad nos periinet: quaedam aut nihil significant, aut id cujus intellectus ad nos non pervenit. Ex his quae significant, quaedam simi laeta, quaedam ad- ver quaedam nec adversa nec laeta. Adversorum hae species suntinui inevitabilia mala ponendunt, aut evitabilia, aut quae minui possunt, aut quae

prorogari. Laeta aut mansura significant,aut cadum. Mixta aut partem liabent boni, partem mali; aut mala in bonum, aut bona in malum vertunt. Nec adversa nec laeta sivit, quae aliquam nobis actionem significant, qua nec terreri nec laetari debemus: ut peregrinationem,in qua nec metus, nec

spei quidquam sit.

CAP. L I. Revertar ad ea selinina, quae significant quidem aliquid, sed quod ad nos non pertineati tamquam, utrum eodem anno idem fui

rum sit Himen, quod fictum est. Nihil significane fulmina,aut id cujus notitia nos effugit: ut illa quae in vastum mare spargunrur, aut in desertas solitudines: quorum significatio,vel nulla est, vel perita

CAP. LII. Pauca adhuc adjiciam ad enarrandam vim fulminis, quae non eodem modo omnem materiam stexat. Valentiora, quia resistunt, vehementius dissipat: cedentia nonnumquam sine l. ' injuria

565쪽

sς L. ANNAEI SENECAT injuria transi. Cum lapide serroque, & duri Mn quibusque, confligit: quia viam necesse est per illa

impera quaerat. Itaque iacit viam qua effugiat. t necis dc rarioribus parcit, quamquam dc flammis opportuna videantur: quia transitu patente minus saevit. Loculis itaque, ut dixi, integris , pecunia quae in his fuerat, conflata reperirar: quia ignis i nuissimus per occulta foramina transcurrit. Quidquid autem in tigno solidum invenit, ut coni

nax vincit. Non uno autem, ut dixi, modo λ-

viti sed quid quaeque vis secetit, ex ipso genere imjuriae intelligis, dc fulmen Opere cognoscis. Inte dum in eadem materia, multa diversa,ejusdem vis

fulminis fuat: sicut in arbore, quod aridissimum est, urit: quod Qtidissimum& durissimum est,

terebrat & fran*t: summos cortices dissipat, int riores libros interioris arboris rumpit ac scindir, folia perstringit ac tundit: vinum gelat, ferrum dc aes fundit. C A p. LIII. Illud est mirum, quod vinum fulmine gelatum, cum ad priorem habitum redit, potum aut exanimat, aut dementes iacit. Quare id accidat quaerenti mihi, illud occurrit. Inest fulmini vis pestistra. Ex hoc aliquem remanere spiritum in eo humore quem coegit gelavitque , veriatimile est. Nec enim alligari potuisset, nisi aliquod illi esset additum vinculum. Prieterea olei quoque , & omnis unguenti, taeter post fulmen cintest. Ex quo apparet, inesse quamdam subtilissimo

igni, dc contra naturam acto, pestilentem potemtiam, qua non taurum icta cadunt,sed etiam ama-Ia. Praeterea quocumque decidit fulmen, ibi odorem siulphuris esse certum est: qui quia natura gravis est,tapius haustus alienat. Sed ad hoc vacui r veriemur. Fortasse enim libebit ostendere, quantum omnia ista a philosophia artium parente fi

566쪽

NA TvRA L. Q v AX s T. LIB. II. sςs xere. Illa primum δc quaesivit caussas rerum, Mobservavit effectus: & quod fulminis inspectione longe melius est, initiis rerum exitus contulit. C A P. LIV. Nunc ad opinionem Posidonii revertar. E terra terrenisque omnibus pars humida effatur, pars sicca dc fumida. Haec fiuminibuς alimenvim est: illa imbribus. Quidquid in aera sicci fumosique pervenit, id includi se nubibus non fert, sed rumpit claudentia. Inde est sonus, quem nos tonitruum vocamus. In ipso quoque aere quidquid attenuatur, simul siccatur & calet. Hoc quoque si inclusiim est, aeque fugam quaerit,

ec cum sono evadit. Et modo universam eruptionem iacit, eoque vehementius intonat; modo per partes & minutati Ergo tonitrua hic spiritus e primit, dum aut rumpit nubes, aut pervolat. VO- Iutatio autem spiritus, in nube conclusi, valentissimum est accendendi genus. C A P. L V. Tonitrua nihil aliud sunt, quam sicci aeris sonitus, qui fieri, nisi dum aut terit, aut rumpitur, non potes, Et si colliduntur,inquit,n bes inter se, fit is quem desideras ictus, sed non

universus. Neque enim tota totis concurrunt, sed

partibus partes. Nec sonant mollia, nisi illissi duris sint. Itaque non auditur fluctus, nisi impactus. Ignis, inquit, missus in aquam, sonat,dum exstinguitur. Puta ita esse. pro me est. Non enim ignis tune senum efficit, sed spiritus per exstinguentia effiigiens. Vt dem tibi, & fieri ignem in nube, dc exstingui, e spiritu nascitur 3c attritu. Quid ergo inquit. non potest aliqua ex his transcurrentibus stellis incidere in nubem, & exstinguit Existimemus posse aliquando & hoc fieri. Nunc naturalem causiam quaerimus 6c assiduam,non raram dc so tuitam. Puta me confiteri verum esse, quod dicis : aliquando post tonitrua emicare ignes, stellis.

567쪽

L. ANNA ET SENECAE transversis dc cadentibus similes. Non ob hoc t nitrua facta sunt: sed cum hoc fieret, tonitrua fi cta sunt. Clidemus ait, fiugurationem speciem in nem esse, non ignem. Sic enim per noctem splendorem motu remorum videri. Dissimile est exemplum. illic enim splendor intra ipsam aquam apparet : hic qui fit in aere, erumpit'exsilit. C A P. L VI. Heraclitus existimat fulgurationem esse velut apud nos incipientium ignium conatus, bc primam flammam incertam, modo i tereuntem , modo resergentem. Haec antiqui suugetra dicebant: tonitrua nos pluraliter dicimus. Antiqui aut tonitruum dixerunt, aut tonum. Hoc

apud Caecinnam invenio, secundum virum: qui habuisset aliquod in eloquentia nomen, nisi illum

Ciceronis umbra pressistet. Etiamnum illo verbo utebantur antiqui, correpto,quo nos producta una

syllaba utimur. Dicimus enim ut splendere, sic fulgere. At illis ad significandum lianc e nubibus

subitae lucis eruptionem mos erat, media syllaba correpta, ut dicerent fulgere-C A P. L VII. Quid ipse existimem, quaeris

Adhuc enim alienis opinionibus accommodavi manum. Dicam: Fulgurat, cum repentinum late lumen emicuit. Id evenit, ubi in ignem extenu tus in nubibus aer vertitur, nec vires, quibus longius prosiliat, invenit. Non miraris, puto, si aera

aut motus extenuat, aut extenuatio incendit. Sic

liquescit excussa glans funda, dc attritu aeris velut igne distillat. Ideo aestate plurima fiunt fulmina, quia plurimum calidi est. Facilius autem attritu calidorum ignis existit. Eodem modo fit fulgor qui tantum splendet,dc fulmen quodinittitur sed illi levior vis, alimentique eth minus. Et, ut breviter dicam quod sentio: Fulmen est fialgur intentum. Ergo ubi calidissimissique natura,emitate

568쪽

NA TvRA L. Qv Alls T. LII. II. ris, in nubes incidit, dc diu in illarum sinu vol lata est, novissime erumpit. Et quia vires non habet, splendor est. At ubi fulgura plus habuere materiae, & majore impetu arserunt, non apparent tantum, sed decidunti CAP. LVIII. Quidam utique exit imant suumen reverti: quidam subsidere, ubi alimenta pringravaverunt, dc fulmen ictu languidiore delatum est. At quare fulmen iubitum apparet, nec continuatur assiduus ignis Quia celerrimi motus est: simul nubes rumpit, dc acta incendit. Deinde desinit flamma quiescente motu. Non enim est asisiduus spiritus cursus, ut ignis possit extendi, sed quoties sortius ipsa jactatione se accendit, fugiendi

impetum capit. Deinde cum evasit, pugna de- .siit, ex eadem caussa modo usque ad terram profertur, modo dissblvitur, si minore vi depresilis est. Quare oblique fertur Quia spiritu constat. Spiritus obliquus est, flexuosusque. Et quia natura ignem sursum vocat, injuria deorsum premit, incipit obliquus esse. Interdum dum neutra vis alis teri cedit, & ignis insuperiora nititur, oc in inseriora deprimitur. Quare frequenter cacumina montium feriuntur Quia opposita sunt nubibus, & e caelo cadentibus, per haec transeundum est.

C A P. LIX. Intelligo quid jamdudum desideres, quid emagites. Malo, inquis, fulmina non

timere, quam nosse. Itaque alios doce, quemadmodum fiant. Ego mihi metum illorum excuti malo, quam naturam indicari. Sequar quo vocas. somnibus enim rebus, omnibusque sermonibus maliquid salutare miscendum est. Cum imus per occulta naturae, cum divina tractamus, vindicandus

est a malis suis animus, ac subinde firmandus rquod etiam eruditis, & hoc unum agentibus, necessarium est: non tu essugiamus ictus rerum sum

569쪽

constanterque patiamur. Invicti esse possumus, inconcussi non possi quamquam interim spes subit, inconcutas uiaoque esse nos posse. Qia modo, inquis3 Contemne mortem: dc omnia quae ad mortem ducunt, contempta sunt: sive illa bella sint, sive naufragia, seta morsus ferarum, seu ruinarum subito lapsit procidentium pondera. Numquid amplius facere possunt, quam ut corpus ab anima resolvant Haec nulla diligentia evitat, nulla felicitas domat. nulla potentia evincit. Alia fortuito disponuntur: mors omnes aeque vocat. Iratis-

diis propitiisque moriendum est: animus ex ipsa desperatione sumatur. Ignavissima animalia, quae natura ad fugam genuit, ubi exitus non patet, tentant fugam corpore imbelli. Nullus pemicior hostis est, quam quem audacem angustiae faciunt: longeque violentius stmper ex necessitate, quam

ex virtute corrigimur. Majora, aut certe paria,conatur animus magnus ac perditus. Cogitemus, nos, quantum ad mortem, proditos esi, oc sumus. Ita est, Lucili.omnes reservamur ad mortem. -

tum hunc quem vides populum,quousque cogitas esse cito natura revocabit Sc condet: nec de re, sed de die queritur. Eodem citius tardiusve venie '-dum est. Quid ergo Non tibi timidissimus om-jnium videtur, re insipientissimus, qui magno amabitu rogat moram mortis Nonne contemneres

eum, qui inter perituros constitutus, beneficii l Co peteret, ut ultimus cervicem praeberet Idemiscimus. Magno aestimamus, mori tardius. In omnes constitutum est capitalesupplicium,& quidem constitutione iustissima. Nam, quod maximum solet esse solatium extrema passuris, omnium caussa eadem est. Sequeremur traditi a j

dice aut magistratu, oc carnifici nostro praestat

570쪽

mus obsequium: quid interest, utrum ad mortem jussi eamus, an ultrones 3 O te dementem, & oblitum fragilitatis tuae, si tunc mortem times, cum tonati Ita ne salus tua in hoc vertitur 3 Vives, sistamen estutaris 3 Petet te gladius, petet lapis, pe- ltet sebris. Non maximum ex periculis, sed speci sissimum fulmen est. Male scilicet erit acium t lcum, si sensum.mortis tuae celeritas infinitarrinvenerit, si mors tua procurabitur, si tu tunc quoque cum exspiras, non supervacuae , sed alicujus magnae rei signum es. Male scilicet tecum agitur,

si cum fulmine conderis. Sed pavescis ad caeli se gorem, dc ad inane nubilum trepidas, dc quoties aliquid essulsit, exspiras. Quid ergo Honestius udicas dejectione animi perire quam fulmine Z Eo

itaque sortior adversus caeli minas surge, & cum mundus undique exarserit, cogita te nihil habere

de tanta mole perdendum. Quod si tibi parati ci dis illam caeli confusionem, illam tempestatum discordiam, si propter te ingestae illisaeque nubes

strepunt, si in tuum exitium tanta vis ignium ex cutitur : at tu solatii loco numera tanti esse mortem tirum. .ed non erit huic cogitationi locus. Casus iste donat merum. Est inter cetera quoque hoc commodum ejus, quod exspectationem tuam antecedit. Nemo umquam fulmen timuit, nisi

qui effugit.

SEARCH

MENU NAVIGATION