L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

s o L. ANNAEI SENE caa LIBER TERTIUS.

Qui est de aquis.

Argumentum. Nilis dolet tam sero ad sudium natura --aeeesiisse, cum fatimsit Dei opera, quam

Philippi aut laxandri latraeinia eel brare. quarum deinde tractationem , adivi ne in dulces O medicatas, instituit. Negas fontes O flumina ex imbribuου nasci, quia expeνimento proprio didicit maximad pluviarum non . tra derem pedes terram madefacere. Terram igitu potius in aquaι mutabilem facit. Thaletem,qui temram aqua. more navigii vehit, ineptire dicit o sutelluris corpus instar humani esse , in quo vena aquarum, ceu sanguinis, arteria Istiritus sint comeeptacula. Buidam etiam fontes impuntur aut d plentur eertis horis aut mensibus , quomodo quam rana ad horam venit, aut podagra ad tempus .r Pondet. Ob aquis ad pisees transit, er aliquanta tum cirra mullos adharet ii quor luxuria I smana Euripis sub mensa/ Dentibus exemptos, ct vitreis ollis inclusos, vario O maculoso colore, id est, pictaem formosa rnorte exspirantes spectabat, oeulosquν pascebat ante gulam. Redit dein ad aquas , O diearum medicaminibus O miraeulis plurima ex ristotele aliunde permisset. ., d diluvia ρ fremo er fatales aquarum inundatisnet gressummovet. Ea evenire, cum mare, flumina, earum inmitium humani generis eon1'iraverint. Oceanus deinde edi omnis aquarum illa eluvies in sedes suas revocatur, redditurque iterum terris homo insius scelerum; qui tamen in innoeentia sua non diurnat, cito redit in nequitiam.

572쪽

On praeterit me, Lucili virorum oris time , quam magnarum rerum fur tamenta ponam senex, qui mundum circuire constitui, dc causas secre que ejus eruere, atque aliis noscenda - prodere. Quando tam multa consequar tam sparsa colligam tam occulta perspiciam 3 Premit a tergo senectus, bc objicit annos inter vana studia

consumptos. innio magis urgeamus, dc damna aetatis male exactae labor sarciat. Nox ad diem a cedat. Occupationes recidantur: patrimonii lo

ge a domino jacentis cura solvatur: sibi totus animus vacet, & ad contemplationem sui saltem in ipso fine respiciat. Faciet, ac sibi instabit, dc quotidie breviintem temporis metietur. Quidquid amissum est, id diligenti usu praesentis vitae recol-tai geti Fidelissimus est ad honesta ex paenitentia transitus. Libet mihi excuniare illum poetae inclyti versum: Tollimiti ingenter an λι-s, O maxima parve

Tempore molimuν. --

Hoc dicerem, si puer iuvenisve molirer. Nullum

enim non tam magnis rebus tempus angustum

est. Nunc vero ad rem seriam , gravem, immen- sam, postmeridianis horis accessimus. Faciamus quod in itinere fieri solet. Qui tardius exierunt, velocitate pensant moram. Festinemus, & opus nescio an superabile, magnum certe, sine aetatis excusatione tractemus. Crescit animus, quoties coepti magnitudinem attendit, Zc cogitat, quantum proposito , non quantum sibi supersit. Consumpsere se quidam e dum acta regum externorum componunt, quaeque passi invicem ausique -sunt populi. Quanto latius est, sua mala exstinguere, quam

573쪽

sτα L. ANNARI sxNEc Arre, quam aliena posteris tradere Quanto potius deoriuri opera celebrare, quam Philipppi aut 'exandri latrocinia , ceterorumque , qui exitio

gentium clari, non minores fuere pestes mort

lium, quam inundatio, qua planum omne Perfi sum est: quam conflagratio, qua magna Pars anumantium exaruit 3 Quemadmodum Hannibal s peraverit Alpes, scribunt: quemadmodum conis firmarum Hispaniae cladibus bellum Italiae inopinatus intulerit: infractisque rebus etiam post Carthaginem pertinax, reges pererraverit, contra Romanos ducem se promittens, etiam sine exercitu. -quemadmodum non desierit senex omnibus an--gulis bellum quaerere. adeo sine patria esse pati po--terat, sine hoste non poterat. Santo satius, quid faciendum sit, quam quid factum sit, quaerere: ac

docere eos qui sua permisere seminae, nihil stabile ab illa datum esse, ejus omnia fluere aura m bilius nescit enim quiescere, gaudet laetis tristia ubstituere,& utraque miscere. Itaque in secundis nemo confidat, in adversis nemo deficiat. alter e sunt vices rerum. Quid exsultas Ista quibus v heris in summum, nescis ubi te relictura sint: ha--hebunt suum, non tuum, finem. Quid jaces 3 ad mum delatus es: nunc est restirgendi locus. In melius adversa, in deterius optata flectuntur. Ita concipienda est animo varietas , non privatarum tantum domuum , quas levis cassis impellit, sed etiam publicarum. Regna ex infimo coorta septa imperantes jacuerunt. Vetera imperia in ipso flore ecidere. Iniri non potest numerus , quam multa ab aliis fracta sint. nunc cum maxime Deus alia exaltat, alia submittit, nec molliter ponit, sed ex fastigio suo nullas habitura reliquias jactata Ma- gna ista, quia parvi sumus, credimus. Multis rebus non ex natura sita, sed ex linmilitate nostra ma

instudo

574쪽

NA TvRA L. Qv AEST. LIB. III. s ygnitudo est. Quid praecipuum in rebus humanis est 3 Non classibus maria complesse, nec in rubri maris littore signa fixisse, nee deficiente terra ad injurias aliorum errasse in oceano, ignota quaerentem: sed animo omne vidisse, dc qua nulla est major victoria, vitia domuisse. Innumerabiles

sunt, qui urbes, qui populos habuere in potestate: paucissimi, qui se. id est praecimum Erigere animum supra minas cic promissa fortunae. Nihil dignum putare quod speres. Quid enim habet di

gnum, quod concupiscas qui a divinorum comtemplatione quoties ad humana recideris, non . aliter caligabis, quam quorum oculi in densam umbram ex claro sole rediere. Quid est praeci puum Posse laeto animo adversa tolerare: quis

uuid acciderit, sic ferre, quasi tibi volueris accisere. Debuisses enim velle, si scisses omnia ex decreto Dei fieri. Flere, queri, ingemere, desciscere -est. Quid est praecipuum Animus contra calami tates fortis & contumax, luxuriae non adversus iantum, sed dc infestus: nec avidus periculi, nec fugax, qui sciat fortunam non exspectare, sed si cere : dc adversus utramque intrepidus incons susque prodire, nec illius tumultu, nec hujus ful--gore percussus. Quid est praecipuum non admi tere in animum mala consilia, puras ad caelum manus tolliae: nullum petere bonum, quod ut ad te transeat, aliquis dare debet, aliquis amittere: optare, quod sine adversario optatur, bonam mem tem: cetera niagno aestimata mortalibus, etiam si quis domum casus attulerit, sic intueri, quasi exiatura, qua venerint. Quid est praecipuum 3 Altos supra fortuita spiritus attollere: hominis memi-nisse, ut, sive selix eris, scias hoc non futurum diu, sive infelix, stias hoc te non esse, si non pu

ter. Quid est praecipuinar in primis labris animam

a habere.

575쪽

s 4 L. ANNAET SENECAE Haec res essicit non ejure Quiritium I berum, sed e jure narurae. Liber autem est, qui servitutem effigit sui. Haec est assidua semius,5c ineluctabilis, & per diem ac noctem aequaliter premens , sine intervallo, sine commeatu. Sibi ser vire, gravissima servitus est: quam discutere facile est, si desieris multa te poscere, si desieris tibi r

ferre mercedem, si ante oculos 3c naturam tuam

posueris 3c aetatem, licet prima siti ac tibi ipse . ixeris: Quid insanio quid anhelo 3 quid si1do quid terram verso quid forum viso Nec multo Opus est, nec diu. Ad hoc proderit nobis inspicere

rerum naturam. primo discedemus a sordidis, d inde animum ipsum , quo magno summoque opus est, seducemus a corpore. Deinde in occubetis exercitata subtilitas, non erit in aperio det rior. Nihil autem est apertius his saritaribus, quae contra nequitiam nostram furoremque discuntur, quae damnamus, nec ponimus. C A P. I. Quaeramus ergo de aquis,& investigemus, qua ratione fiant: sive, ut ait Ovidius, Fons erat illimis nitidis argenteus undis o sve, ut ait Virgilius,

Vnde per ora novem vasto eum murmure montis

It mare praruptum, sepelago premit arva sonantisve ut apud te, Iunior carissime, invenio, Eleu, Sieulis is fontibus exsilit amnis. si qua ratio aquas subministret: quomodo tot flumina ingentia per diem noctemque decurrant: quare alia hibernis aquis intumescant, alia in de se tu ceterorum amnium crescant. Niliam int aim seponamus a turba, propriae naturae dc sing Iaris: illi diem suum Lbimus , nunc vulgares aquas prosequemur, tam frigidas quam calentes. In quibus quaerendum erit, utrum calidae nascaninetur, an fiata De ceteris quoque disseremus . quas. Insignes

576쪽

NAΥvRAT. QvAEs T. L I α III. Insignes aut sapor,aut aliqua reddit utilitas. Quaedam enim oculos, quaedam nervos iuvant, quaedam inveterata & desperata a medicis vitia percurrunt. QDdam mkentur ulceribus, quaedam interiora fovent potu, & pulmonis ac viscerum querelas levant. Quaedam supprimunt sanguinem: tam varius singulis usus, quam gustus est.

CAP. II. Aut stant omnes aquae,aut fluunt, aut colliguntur, aut varias habent venas. Aliae sit dulces, aliae variae: aspera quippe interveniunt, salsae aut medicatae: ex quibus sulphuratas dicimus , serratas, aluminoses. Indicat vim sapor. Habent praeterea multa discrimina. Primum tactus: frigidae calidaeque sunt. deinde ponderis: IN ves & graves sunt. deinde coloris: purae sunt &turbidae, caeruleae, lucidata deinde salubritatis sunt enim salubres & utiles, sunt mortiferae, sunt quae cogantur in lapidem. Quaedam tenues, quaedam pingues: quaedam alunt, quaedam sere ulla bibentis ope transeunt, quaedam haustae fecund

ratem afferunt.

CAP. III. Vt stet aqua,aut fluat,Ioci positio evicit: in devexo fluit, in plano continetur Astagnat, & aliquando in adversum spiritu impellimr: tunc cogitur, non fluit. Colligitur ex imbribus: ex suo nte nativa est. Nihil tamen prohibet, eodem loco aquam colligi,& nasci: quod in Fucino videmus, in quem montis circumjecti fluvii derivantur. Sed& magnae latentesque in ipse undae sunt. itaque etiam cum hiberni defluxere

torrentes, faciem suam servant. C A p. IV. Primum ergo quaeramus, quomodo ad continuandos fluminum cursus terra sussiciat,unde tantum aquarum exeat. Miramur, quod accessionem fluminum maria non sentiant.

que mirandum est, quod detrimenta exeuntium

a terra

577쪽

fL. ANNAEI SENECAS

terra non sentit. Quid est, quod illam sic impI

vit , ut praebere tantum ex recondito possit, ac subinde suppleat Quamcumque rationem reddiderimus de flumine, eadem erit rivorum ac λntium.

C r. V. Quidam iudicant, terram, quidquid

aquarum emisit, rursus accipere: & ob hoc maria non crescere, quia quod influxit,non in suum vertunt, sed protinus reddunt. Occulto enim tibnere subit terras, & palam venit, secreto reveri, tur, colaturque in transitu mare: quod per mulimplices mstactus terrarum verberatum, amaritudinem ponit, & pravitatem saporis in tanta inli v xietate exuit,& in sinceram aquam transit. C L P. VI. Quidam existimant, quidquid ex imbribus terra concipit, in flumina rursus emitti. Et hoc argumenti loco ponunt, quod paucissima flumina sunt in his locis, in quibus rarus est imber. Ideo siccas esse ajunt AEthiopiae solitudines, paucosque inveniri in interiore Africa sentes: quia servida caeli natura sit, & paene semper aestiva. Squalidae itaque sine arbore, sine cultore M nae jacent, raris imbribus sparsae, quos statim coinhibunt. At contra constat, Germaniam Galliamque, & proxime ab his Italiam, abundare rivis &fluminibus: quia caelo humido utuntur, & ne aestas quidem imbribus caret. C A P. VII. Adversus haec multa dici posse vides. Primum ego tibi vinearum diligens istat a firmo , nullam pluviam esse tam magnam, quae terram ultra decem pedes in altitudinem madefaciat. Omnis humor intra primam crustam conla-mitur, nec in inseriora destendit. Quomodo ergo potest imber suggere amnibus vires, qui summam humum tingit Z Pars major ejus per fluminum auisos in mare ausertur. Exiguum est quod instet

terra,

578쪽

quidquid in se fusum esti aut satiata, si quid supra

desiderium cecidit, excludit. Et ideo primis imbribus non augentur amnes: quia totos in se sitie terra trahit. Gid quod quaedam flumina erumpunt saxis & montibus ὶ His quid conserent pluviae, quae per nudas rupes deseruntur, nec lubent terram cui insideant 3 Adjice, quod in siccissimis

locis putei in altum acti, per ducenum aut tricenum pedum spatia, inveniunt aquarum uberes venas, in ea altitudine, in quam aqua non penetret:

ut scias illic non casestem esse, nec collectitium humorem, sed quod dici solet, vivam aquam. Illo

quoque argumento haec opinio resellitur, quod quidam sontes in summo montis cacumine redundant. Apparet ergo, illos sursum agi, aut ita concipi, cum omnis aqua pluvialis decurrat. . CA P. VIII. Quidam existimant, quemadmodum in exteriore parte terrarum vastae paludes .icent ,.magni oc navigabiles lacus , quemadmo-um ingenti spatio terrae maria porrecta sunt, infusa vallibus : sic interiora terrarum abundare aquis dulcibus, nec minus illas stagnare, quam apud nos Oceanum, & sinus ejus: imo eo latius, quo plus terra in altum patet. Ergo ex illa prosunda copia isti amnes egeruntur: quos 'uid miraris si terra detractos non sentiat, cum adjectos maria non sentiant C A P. IX. Quibusdam haec placet caussa. Miunt habere terram intra se cavos recessus,& multum spiritus: qui necestario frigescit, umbra gravi piessus. Deinde piger oc immotus, in aquam, cum se desiit serre , co*vertitur. Quemadmodum s pra nos mutauo aeris imbrem facit, ita infra te xas flumen aut rivum Mit. Supra nos stare non po

test segnis diu dc gravis. Aliquando enim sole

579쪽

s 3 L. AN M AEI SINT cis tenuatur, aliquando ventis expanditur. Itaque intervalla magna imbribus sunt. Sub terra vero quidquid eli, quod illum in aquam convertar, idem semper est, umbra perpetua,frigus aeternum, inexercitata densitas: semper ergo praebebit fonti aut flumini caussas. Placet nobis terram esse m tabilem. Hoc quoque quidquid efflavit, quia non aere libero concipitur,crassescit,& protinus in hu

morem convertitur.

C A P. X. Habes primam aquarum sub terra nascentium caussam. Adjicias etiam licet, quod fiant omnia ex omnibus. Ex aqua aer. Ex aere aqua. Ignis ex aere. Ex igne aer. Quare ergo non rena fiat ex aqua, dc ex terra aqua quae si in alia mutabilis est, & in aquam: imo maxime in hanc. Vtraque cognara res est, utraque gravis, uir que densa , utraque in extremum mundi coinpulsa. Ex aqua terra fit. Cur non aqua fiat e terra γ At magna flumina sunt. Cum videris, quanta sunt: rursus ex quanto prodeant . ad ice. Rulsas miraris, cum labantur assidue, quaedam vero concitata rapiantur, quae praesto sit illis se

per aqua nova. Quid si mireris quod cum venti totum aera impellant, non deficit spiritus, sed per dies noctesque aequaliter fluit : nec ut flumina certo alveo sertur, sed per vastum caeli spatium lato impetu vadit Quid si ullam undam superesse mireris, quae superveniat tot fluctibus fractis Ni- ihil deficit quod in se redit. Omnium elementorum alterni recursus sunt. Quidquid alteri perit, in alterum transit. Et natura partes suas velut in pomderibus constitutas examinat: ne portionum aequitate turbata , mundus praeponderet. Omnia in Umnibus sunt. Non tantum aer in ignem transit,

sed numquam sine igne est. Detrahe illi calorem: rigescet, stabit, durabitur, Trausit aer in hum

rem:

580쪽

rem di sed nihilominus non sine humore. Et aera & aquam facit terra: sed non magis umquam sine aqua est, quam sine aere. Et ideo ficilior in . vicem transitus est: quia illis in quae transeundum est, jam mixta eli. Habet ergo terra humorem: hunc exprimit. Habet aera: hunc umbra hiberni frigoris densat, ut faciat humorem. Ipsa quoque mutabilis est in humore natura sua utitur.

CAP. XI. Quid eigoὶ inquis, si perpetuae sunt

causis, quibus flumina oriuntur, ac fontes: qua re aliquando siccantur, alliquando quibus non fuere locis, exeunt sa Te mora terrarum itinera turbantur, dc ruina interscindit aquas, quae r tentae novos exitus quaerunt, & aliquo impetu ficiunt, aut ipsius quassatione terrae aliunde alio transseruntur. Apud nos evenire solet, ut amita

canali suo flumina primum refundantur: deinde quia perdiderunt viam,faciant hoc, quod accidisse ait Theophrastus in Coryco monte, in quo post

terrarum tremorem nova vis fontium emersit. Sed dc alios quoque cassis intervenire quidam opinantur , qui aliter evocent aquas, aut a cursu suo de-3iciant, atque avertant. Fuit aliquando aquarum

inops Haemus: sed cum Gallorum gens a Cassandio obsessa in illum se contulisset, &silvas cecidi siet, ingens aquarum copia apparuit, quas vid licet in alimenrum suum nemora ducetant: quibus excisis, humor, qui desiit in arbusta consumi, superfusus est. Idem ait dc circa Magnesiam accidisse. Sed pace Theophrasti dixisse liceat, non hoc est simila veri: quia sere aquosissima sunt, quaecumque umbrosissima. Quod non eveniret, si

aquas arbusta siccarenti quibus alimentum ex proximo est: fluminum vero vis ex intimo manat , ultraque excipitur, quam radicibus evagari

licet. Dein, succisae arbores plus humoris desid ' h b L rant.

SEARCH

MENU NAVIGATION