L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

rant. Non enim tantum id quo vivant, sed de ido crescant trahunt. Idem ait, circa Arcad , quae urbs in Creta insula fuit, sontes & lacus su stitisse, quia desierit coli terra, diruta urbe: postea vero quam cultOIes receperit, aquas quoque recepisse. Caussam siccitatis hanc ponit, quod obd merit constricta tellus, nec potuerit imbres in gitata transmittere. Quomodo ergo plurimos vid mus in locis desertissiunis sontes Plura denique invenimus , quae propter aquas coli coeperunt, quam quae aquas habere coeperint, quia colebantur. Non enim esse pluvialem hanc aquam, quae uastissima flumiuaa sonte statim, magnis apta vigiis deseri, ex hoc intelligas licet, quod per hiemem aestatemque par est a capite dejectus. Plu via potin facere torrentem: non mtest autem aquali inter ripas suas tenore labentem Aquam non iaciunt imbres, sed excitant. C A P. XIL Paullo repetamus hoc altius, si videtur: & scies non habere quia quaeris, cum ad veram amnium originem accesseris. Flumen nempe secit copia cursusque aquae perennis. Ergo si quaeris a me, quomodo aqua fiat: interrogabo invicem, quomodo aer fiat, aut terra. Si rerum elementa sunt quattuor,non potes interrogare unde aqua sit: quarta enim pars est natauae. Quid erreo miraris, si Ierum naturae portio tam magna, potest aliud ex se semper esiundere 3 Quomodo aer, dc ipse quarta pars mundi, ventos dc auras movet, sic aqua rivos dc flumina. Si ventus est fluens aer, dc flumen est fluens aqua. Satis multum illi virium dedi, cum dixi, elementum est.

Intelligis, quod ab illo proficiscitur, non posse

deficere.

CAP. XIII. Aqua, ait Thales , valentissimum elementum est. hoc fuisse primum putat, ex hoc surrexisse

582쪽

NA TvRA L. QUAEST. LIB. III. fgrsurrexisse omnia. Sed oc nos quoque aut in eaderi r sententia, aut in ultima sumus. Dicimus enim ignem esse, qui occupet mundum, & in se cuneta convertat. Hunc evanidum considere, & nihil relinqui aliud in rerum natura, igne restincto, quam humorem: in hoc futuri mundi spem latere. Ita ignis exitus mundi est, humor primordium. NU- raris amnes ex hoc posse exire semper, qui pro omnibus filii, & ex quo sunt omnia ' Hic humor in diductione rerum ad quartas redactus est, siepositus, ut fluminibus edendis sussicere, ut rivis, ut fontibus posset. Quae sequitur, Thaletis inepta sententia est. Ait enim, terrarum Orbem aqua sustineri, & vehi more navigii, mobilitateque ejus fluctuare, tunc cum dicitur tremere. Non est ergo mirum , si abundat humor ad flumina flandenda, cum mundus in humore sit torus. Hanc veterem re rudem sententiam explode. Nec est quod credas, in hunc orbem aquam subire per rimas Sc facere sentinam. C A P. XIV. AEgyptii quattuor elementa s cere: deinde ex sin is bina, marem dc feminam. Αεrem marem judicant, qua ventus est: seminam; qua nebulosus oc iners. Aquam virilem vocant

.mare: muliebrem omnem aliam. Ignem vocant masculum , qua ardet flamma: & seminam, qua lucet innoxius tactu. Terram ianiorem marem vocant, saxa cautesque: seminae nomen, assignant

huic ita bili ad culturam. C.Ap. XU. Mare unde est 3 ab initio scilicet ita constitutum: habet suas venas, quibus impellis tur atque aestuat. Quomodo marix, sie&huj aquae mitioris vasta in occulto via est, quam nullius fluminis cursus exhauriet. Abdita est virium ejus ratio. Tantum ex illa , quantum superfluum fit, emittitur. Quaedam ex istis uint, quibus asseia'

583쪽

181 ANNARI SENE e AElire possimus: sed hoc amplius censeo. Plaeet tia tura regi terram: 8c quidem ad nostrorum corporum exemplar, in quibus & venae simi re arteriae illae sanguitiis, hae spiritus receptacula. In terra quoque sunt alia itinera, per quae aqua; dc alia, per quae spiritus currit: iam ue illam ad simili disnem humanorum corporum narura formavit, ut majores quoque nostri aquarum appellaverint v nas. Sed quemadmodum in nobis non tantum

finguis est, sed multa genera humoris, alia neces.sarii, alia corrupti, ac Θllo pinguioris, in capite cerebrum, in ossibus medulla, mucusativaeque &lacrymae, dc quiddam additum aniculis,per quod citius flectantur ex lubrico: sic in terra quoque

sunt humoris genera complura. Quaedam quae ma rura durentur. Hinc est omnis metallorum ti mus, ex quibus aurum argentumque petit avaritia: dc quae in lapidem ex liquore vertuntur. In quibusdam vero locis terra humorque liquescite sicili bitumen,& cetera huic similia. Haec est causica aquarum, secundum legem naturae,voluntatemque nascentium. Ceterum ut in nostris corpor,

hus, ita in illa e humores vitia concipiunt: aut ictus, aut quassatio aliqua, aut loci senium, aut H-gus, aut aelius, corrupere Iraturam: dc sulphuratio. contraxit humorem qui modo diuturnus est,m do brevis. Ergo ut in corporibus nostris sanguis, cum percussa vena est, tamdiu manat, donec om. nis emuxit,aut donec venae scissura subsedi atque interclusit, vel aliqua alia caussa retro dedit Q guinem: ita in terra, solutis ac patelactis venis, risos aut flumen effunditur. Interest, quantum aperta sit vena,quomodo consumpta aqua siti m do exsiccatur aliquo impedimento, modo coit velut in cicatricem, comprimitque quam fecerat viam: modo illa vis terrae, quam esse mutabilem diximus,

584쪽

NA TvRA L. Q EAE SY. LIR. IIL diximus, desinit posse alimenta in humorem convertere: aliquando autem exhausta replenrur: m

do per se viribus recollectis, modo aliunde trans. latis. Saepe enim inania apposita plenis humorem in se attrahunt. Saepe terra, si facilis est, ipsa in tabem re luitur, dc humescit. Idem evenit sub ter- ra, quod in nubibus, ut spissetur, gravioremque, quam ut manere in narura sua possit, gignat humorem. Saepe colligitur roris modo, tenuis δc dis spersus liquor, qui ex multis in unum locis comnuit. Sudorem aquileges vocant: quia guttae quindam vel pressura loci eliduntur, vel aestu evocan- hr. Haec tenuis unda vix fonti lassicit. At ex magnis caussis , magnisque conceptibus excidundamnes: nonnumquam leviter, si aqua pondere suo

se tantum detulit: nonnumquam vehementer

cum sono suo, si illam spiritus intermixtus ejecita C A P. XVI. Sed quare quidam fontes senis horis pleni, senisque sicci sunt 3 Supervacuum est:

nominare singula flumina, quae certis mensibus. magna, certis angusta sunt: dc occasionem sing lis quaerere, cum possim eamdem caussam omnibus reddere. Quemadmodum quartana ad horam venit, quemadmodum podagra ad tempus resipo .

det, quemadmodum purgatio, si nihil obstitit, statum diem servat, quemadmodum praesto est ad mensem suum parius: sic aquae intervalla habent, quibus se retrahant, & quibus reddant. QMdam

autem intervalla minora sunt, & ideo notabilia: quaedam majora, nec minus certa. Et quid hoc mirum est, cum videas ordinem rerum oc nati ram per constituta procedere 3 Hiems numquam aberravit. IZstas suo tempore incaluit. Autumni,

verisque, ut solet, lacta mutatio est. Tam soli i-tium, quam aequinoctium , suos dies retulit. Santoc sub terraminus nota nobis jura naturae, sed non

585쪽

s 84 L. ANNAEI SINE c Anminus certa. Crede infra, quidquid vides supra. Sunt dc illic specus vasti, sunt ingentes recessus,de spatia suspensis hinc dc inde montibus laxa. Sunt abrupti in infinitum hiatus , qui saepe illapsa, urbes receperunt, dc ingentem in alto ruinaria comdiderunt. Haec spiritu plena sunt. Nihil enim inquam inane est, dc flagria obsessa tenebris Iocis amplis. Animalia quoque illis innascuntur, sed tarda dc informia: ut in aere caeco pinsuique concepta, dc in aquis torpencibus sim: pleraque ex his Caeca, ut talpae dc subterranei mures, quibus deest lumen, quia supervacuum est. Inde, ut Theophrastus affirmat pisces quibusdam locis eruuntur. . C A P. X VIL Multa hoc loco tibi in memtem venient, quae urbane in re incredibili fabulam

dicas. Non cum retibus aliquem, 'aut cum hamis,

sed cum dolabra ire piscatum. Exspecto ut aliquis in mari venetur. Quid est autem, quare pisces in

terram non transeant, si nos maria transimus Permutabimus sedes. Hoc miraris accidere. Qua to incredibiliora sunt opera luxuriae, quoties naturam aut mentitur, aut vincit In cubi i uatant pisces: dc sub ipsa mensa capitur, qui statim transieratur in mentim Parum videtur recens mullus, nisi qui in convivae manu moritur. Uitreis ollis inclusi offeruntur, observatur morientium c lor , quem in multas mutationes mors luctante spiritu vertit: alios necant in garo, 6 condiunt vivos. Et sunt qui fabulas putant, piscem vivere posse sub terra, dc essedi, non capi. Quam incredibile illis videretur, si audirent natare tu garo piscem:

caenae caussa occisum esse super caenam, cum multum in deliciis suit, & oculos, antequam gulam,

pavit.

CAP. XVII L Permitte mihi, quaestione seposita, casti Me luxuriam. Nihil est,inquis, mullo exspi-

586쪽

NA TvRA L. in AEST. LIB. III. exspirante stirmosius. Ipsa colluctatione animam agenti rubor primum, deinde pallor sustundit ut quam aeque variatur, & incerta facies inter vitam re mortem coloris est. Vacatio longa somniculosae inertisque Iuxuriae. Quam sero experiecta, circumscribi se re fraudari tanto bono sensit. Hoc adhuc tanto spectaculo & tam pulchro piscatores fruebantur, qui coctum piscem dc exanimem in ipso ferculo etiam experirentur. Mirabamur tantum in illis esse fastidium, ut nollent attingere, nisi eodem die caprum piscem : qui, ut ajunt, saperet ipsum mare. Ideo cursu advehetatur, ideo gerulis cum anhelitu oc clamore properantibus dabatur via. Quo pervenere deliciae Z Is pro putrido jam piscis affertur, qui non hodie eductus, hodie occisus est. Nescio de re magna tibi credere. Ipse oportet mihi credam: huc afferatur, coram me animam agati Ad hunc saltum pervenit venter delicatorum, ut gustare non possint piscem, nisi quem in ipso convivio natantem, palpitan--temque viderim. QDantum ad sollertiam luxuriae pereuntis accedit, tanto subtilius quotidie de ei gantius aliquid excogitat furor, usitata contemnens. Illa audiebamus , Nihil esse melius saxatili mullo. At nunc audimus: Nihil est moriente sormosius. Da mihi in manus vas vitreum, in quo exsultet, in quo trepidet. Vbi multum diuque la datus est, ex illo perlucido vivario extrahitur: tunc ut quisque peritior est, monstrat Vide quomodo exarserit rubox, omni acrior minio: vide quas per latera venas agat: ecce sanguineum putes ventrem: quam lucidum quiddam,caeruleumque

sub ipso tempore effulsiti jam porrigitur dc pallet,& in unum colorem componitur. Ex his nemo morienti amico assidet, nemo videre mortem patris sui sustinet, quam optavit. Qimius quisquo

587쪽

εῖς L. ANNAEI sEN re ΑΕ funus domesticum ad rogum prosequitur 3 pr

trum , propinquorumque extrema hora deseritur: ad mortem mulli concurritur. Nihil enim - eli illo formosius. Non tempero mihi, quin utar interdum temerariis verbis, & proprietatis modum excedam. Non sunt ad popinam dentibus,& ventre, & ore contenti: oculis quoque gul si sunt. CAP. XIX. Sed ut ad propositum revertar,accipe

argumentum: magnam vim aquarum in subtere,neis occultis, fertilem foedorum situ piscium. Si quando erupit, affert secum immentam anim, hum turbam, horridam adspici, & turpem, ac noxiam gustu. Certe cum in Caria circa Lor mam urbem talis exsilisset unda , periere quicumque illos ederant pisces, quos ignoto ante eum diem caelo novus amnis ostendit. Nec id mirum. Erant enim pinguia & disteria ,ut ex lamgo otio, corpora: ceterum inexercitata, dc in tenebris sagitiata, dc lucis expertia, ex qua salubritas ducitur. Nasci autem posse pisces in illo terratum pro ado, sit indicium, quod anguillae quoque latebrosis locis nascuntur. gravis dc ipse ebhus ob ignaviam, utique si altitudo illas luti pen,

tus abscondit. Habee ergo non tantum vennaquarum terra, ex quibus corrivatis flumina essici possunt, sed & amnes magnitudinis vastae: quorum aliis semper in occulto cursus est, donec aliquo sinu devorentur: alii sub aliquo lacu emergunt. Iam quis ignorat, esse quaedam stagna s, ne sundo Θ Qiorsus hoc periinet Vt appareat,

hanc magnis amnibus aeternam esse materiam, cujus non tanguntur extrema, sicut fluminum dc fontium.

CAP. XX. At quare aquis sapor varius 3 pr pter quattuor causas. Ex solo prima est, per quod

γ feruntur.

588쪽

scitur. Tertia ex spiritu, qui in aquam transfigura tus est. Quarta ex vitio, quod saepe concipiunt corruptae perinjuriam. Hae caussae saporem dant aquis varium: hae medicaminum potentiam : haegravem spirirum, odoremque pestiferum: hae levi

ratem gravitatemque, aut calorem, aut nimium rigorem. Interest, utrum per loca sulphure, an nitro, an bitumine plena transeant. Hac ratione corruptae, cum vitae periculo bibuntur. Hinc illud, de quo Ovidius ait: Flumen habent Cleones , quodpotum saxea reddit Viscera , quod tactis inducit marmora rebus. Medicamenrum est, dc ejus naturae habet limum, ut corpora & adglutinet & induret. Quemadmodum Puteolanus pulvis, si aquam inigit, saxum est: sic e contrario, haec aqua si solidum tetigit, haeret 8c afligitur. Inde est, quod res abjectae in eumdem lacum , Myideae iubinde extrahuntur. Quod in Italia quibusdam locis evenit, sive vi gam, sive frondem demerseris, lapidem post paucos dies extrahis. Circumianditur enim corpori limus, alliniturque paullatim. Hoc minus videbitur tibi mirum, si notaveris, Albulam. 3c sere filuphuratam aquam , circa canales suos tubosque

durari. Aliquam harum habent caussam illi l cus , quos quisquis faucibus hausit, ut idem poeta ait,

Aut furit, aut patitur mirum gra Pitate soporem. Simile habet vim mero, sed vehementiorem. Nam quemamodum ebrietas, donec exsiccetur,

dementia est, dc nimia gravitate desertur in somnum: si cavae hujus sulphurea vis habet quoddam acrius ex aere noxio virus, quod mentem aut furore movet, aut sopore opprimit.Hoc habet m

589쪽

st 3 L. ANN εI SENECAE Suem parum moderato gutture traxise Haud altier titubat, quamsi mera vina bibissset. CAP. XXI. In quosdam specus qui despexere, moriuntur: tam velox malum est, ut transvolantes aves dejiciat: talis est aer, talis locus, ex quo letalis aqua distillat. Quod si remissior fuerit aeris di loci pestis, ipsa quoque temperatior noxa, nihil amplius quam tentat nervos, velut ebrietate torpentes. Nec miror, si locus atque aer aquas imficit, similesque regionibus reddit, per quas,dc ex quibus veniunt. Pabuli sapor apparet in lacte, dc vini vis exsistit etiam in aceto. nulla res est, quae non ejus a quo nascitur, notas reddat. C ΑΡ. XXII. Aliud est etiam aquarum g nus, quod nobis placet coepisse cum mundo. Sive ille aeternus est, hoc quoque fuit semper: sive initium aliquod est illi, hoc quoque cum toto dispositum est. Quid sit hoc, quaeris 3 Oeeanus, &quodcumque ex illo mare rins tmerluit. Iudicant quidam flumina quoque, quorum inenarrabilis natura est, cum ipso mundo traxisse principia, ut Istrum,ut Nilum, vastos amnes, magisque insignes, quam ut dici possit; eamdem illis originem, quam ceteris esse.

CAP. XXIII. Haec est ergo aquamm divisio, ut quibusdam videtur. Post illam caelestes, quas ex superioribus nubila ejiciunt. Ex terrenis aliae sunt, ut ita dicam, supernatantes, quae in summa humo repunt: aliae abditae, quarum reddita

est ratio. γCAP. XXIV. Quare quaedam aquae caleant, quaedam etiam serveant in rantum, ut non possint esse usui, nisi aut in aperto evanuere, aut mixtura frigidae intepuere, plures caussae redduntur. Emp docles existimat ignibus, quos multis locis terra

opertos tegit , aquam Qescere, si si ecti sunt

590쪽

solo, per quod aquis transcursus est. Facere solemus dracones dc miliaria & complures formas, in quibus aere tenui fistulas struimus, per declive circumdatas: ut saepe eumdem ignem ambiens aqua per tantum fluat spatii, quantum essiciendo calori sat esti Frigida linque intrat, emuit calida. Idem sub terra Empedocles existimat fieri : quem non falli credent ii, quibus balnearia sine igne cale- sunt. Spiritus in illa servens loco aestuanti infunditur. FΙic per rubos lapsus, non aliter quam igne subdito, parietes vasa balnei calefacit. Omnis denique frigida transim mutatur in calidam : nec trahit saporem evaporatio, quia clausa perlabituri Quidam existimant, per loca sulphure plena exeuntes vel introe tes aquas, calorem beneficio materiς, per quam fluunt, trahere: quod ipso odore gustuque teliantur. Reddunt enim qualitatem ejus, qua caluerunt, materiata Quod ne accidere mireris, vivae calci aquam insunde, servebit. C A P. XXV. Quaedam aquae moriiserae sunt, nec odore notabiles, nec sapore. Circa Nonacrin

in Arcadia Styx appellata ab incolis, advenas fallit : quia non facie, non odore suspecta est: qualia

sunt magnorum arii ficum venena, quae deprehendi nisi morte non possunt. Haec autem, de qua paullo ante retuli, aqua, summa celeritate corrumpit : nec remedio locus est, quia protinus

hausta duratur: nec aliter quam gypsum sub humore constringitur, dc alligat viscera. Est autem noxia aqua in Thessula circa tempe: quam dc serae dc pecus omne devitat: per serium 8c aes exit: tanta vis illi inest, etiam dura molliendi: nec arbusta quidem ulla alit, 3c herbas necat. Quibusdam fluminibus vis inest mira. Alia enim sunt, quae pota inficiunt greges ovium: intraque breve tempus, quae fuere nigrae, albam serunt lanam: quae

SEARCH

MENU NAVIGATION