장음표시 사용
591쪽
L. ANN I SENECAE quae albae venerant, nigrae abeunt. Hoc etiam in otia amnes duo eviciunt: quorum alteri ab effectu Melas nomen est: uterque lex eodem lacu exeunt, diversa facturi. In Macedo ala quoque, ut
ait Theophrastus, est flumen, ad quod qui facere
albas oves volunt, adducunt. Q voci ut diutius potavere , non aliter quam infecta mutantur. At si illis lana opus fuerit pulla, paratus gratuitus ins ctor est: ad Ceronem eumdem gregem appellunt. Auctores novos habeo, esse in calatia flumen, quod idem in omnibus efficiat: este in Cappad cia, quo poto equis, nec ulli praeterea animali,c lor mutatur, & spargitur albo cutis. Quosdam lacus esse , qui nandi imperitos serant, notum est.
Erat in Sicilia, est adhuc in syria stagnum, in quo
nataut lateres, dc mergi projecta non possiuat, liscet gravia sint. Hujus rei palam causti est. quamcumque vis rem expende,& contra aquam tatue, dummodo utriusque par sit modus: si aqua gravior est, leviorem rem, quam ipsa est, seret, dc tanto supra se extollet, quanto erit levior: gravi ra descendent. At si aquae, dc ejus rei quam contra pensabis , par pondus erit: nec pessum ibit, nec exstabit, sed aequabitur aquae: & natabit quidem, sed paene mersa, ac nulla eminens parie. Hoc est cur quaedam tigra supra aquam, paene tota esserantur: quaedam ad medium submersa sint, quidam ad aequilibrium aquae descendant. Namqtie cum utriusque pondus par est, neutraque res auteri cedit, graviora descendunt, leviora gestantur. Grave autem & leve est, non aestimatione nostra, sed comparatione ejus quo vehi debet. Itaqueubi aqua gravior est hominis corpore, aut saxi, non sinit id quo non vincitur, mergi. Sic evenit, ut in
quibusdam stagnis ne lapides quidem pessum eant. de solidis & dutis loquor. Suntenim militi pumi, cosi
592쪽
NA TvRAT. Qv Ars T. LIE. III. si oc leves, ex quibus quae constant insulae, in Lydia natant. Theophrastus est auctor. Ipse ad Cutylias natantem insulam vidi. Alia in Vassim nis lacu vehitur, alia in lacu Statoniensi. Cutyli rum insula & arbores habet, & herbas nutrit, tamen aqua sustinetur: & in hanc atque illam partem non tanrum vento impellitur, sed dc aura. Nec umquam illi per diem 3c noctem in uno loco statio est: adeo movetur levi flatu. Huic duplex caussa est. Aquae gravitas medicatae, dc ob hoc ponderosae i dc ipsius insulae materia vectabilis, quae non est corporis solidi, quamvis arbores alae. Fortasse enim leves truncos , frondesque in lacu sparsas,pinguis humor apprehendit, ac vinxit. Itaque etiam si qua in illa Lxa sunt, invenies exesaia fistulosia: qualia sunt quae duratus humor inicit,utique circa medicatorum sontium rivos: quae ubi purgamenta aquarum coaluerunt, ex spuma solidantur. Necessario leve est, quod ex ventoso inanique concretum est. Quorumdam caussa non potest reddi, quare aqua Nilotica secundiores seminas faciat, adeo ut quarumdam viscera longa sterilitare praeclusa , ad conceptum relaxaverit: quare quaedam in Lycia aquae conceptum semin rum custodiant, quas solent petere, quibus parum tenax vulva est. Quod ad me attinet, pono ista inter temere vulgata. Creditum est , quasdam . aquas scabiem adserre corporibus, quasdam vitiliginem , dc faedam ex albo varietatem, sive infusa
sive pota sit. quod vitium dicunt habere aquam
ex rore collectam. Quis non gravissimas esse aquas credat, quae in crystallum coeunt Contra autem est. tenuissimis enim hoc evenit, quas fri-
gus ob ipsam tenuitatem iacillime gelat. Vnde a tem fiat ejusmodi lapis, apud Graecos ex ipso nomine apparet: enim amitant aeque
593쪽
hunc perlucidum lapidem, quam illam glaciem,
ex qua fieri creditur. Aqua enim caelastis minimum in se terreni habens, m induruit, longiorisfiigoris pertinacia spissatur magis ac magis: donec omni attre excluso in se tota compressa eii, dc h mor qui fuerat, lapis eflectus est. C A r. XXVI. Astate quaed.ura flumina a gentur , ut Nilus : cujus alias ratio reddetur. Theophrastus est auctor, in Ponto quoque quosdam amnes crescere tempore aes hivo; quintuor autem esse judicant caussas. Aut quia tunc maxime in humorem mutabilis terra esli: aut quia majores in remoto imbres sunt, quorum aqua per s)cretos cuniculos reddita, tacite sussunditur. Tertia, si crebrioribus ventis ostium caeditur, & r verberatur fluctu, amnis restitit : qui crescere videtur, quia non essunditur. Quarta ratio eth siderum. Haec enim quibusdam mensibus magis ut-gent, & exhauriunt flumina: cum longius recesi
Iunt, minus consumunt atque trahunt. Itaque
quod impendio solebat, id incremento accediti Quaedam flumina palam in aliquem specum decudunt , & sic ex oculis ausetuntur: quadam consumunmr paullatim , dis intercidunt : ndem ex intervallo reveri tur, recipiuntque & nomen &cursum. Caussa manifesta eli, sub terra vacat i cus. Omnis autem humor natura ad inserius, bc
ad inane desertur. Illo itaque recepta flumina cursus egere secreto : sed cum primum aliquid si lidi, quod obstaret, occurrit , praerupta parte,
quae minus ad extrum repugnabat, repetiere cu sum suum.
Sic ubi terreno Laeus est epotin hiatu, EUTFit procul hinc, alioque renascitur ore. Sie modo combibitur, tacito modo gurgite lapsis,
F .dditur Argolicu ingens Erastam in unia. Idem
594쪽
NΑΥvRA L. DAEST. LIE. III. ss Idem & in Oriente Tigris facit: absorbetur, de desideratus diu, tandem longe remoto loco, non tamen dubius an in idem sit, emergit. Quidam
fontes certo tempore purgamenta ejectant: ut Arethusa in Sicilia , quinta quaque aestate per Olympia. Inde opinio est, Alphaeon ex Achaia eo uique penetrare, & agere sub mare cursium, nec antequam in Syracusano livore emergere. Ideoque iis diebus quibus Olympia sunt, victimarum stercus secundo traditum flumini illic redundare. Hoc Ma te traditum est in poemate, Lucili carissime, bc a virgilio qui alloquitur Arethusam: Sie tibi eum fluctim subter ubere dicaηos,
Doris amara suam von intermisceat undam.
Est in Chersoneso Rhodiorum fons, qui post na gnum intervallum temporis, feda quaedam turbiadus ex intimo fundat, donec liberatus eliquatusque est. Hoc quibusdam locis fontes iaciunt, ut non tantum lutum, sed folia, testasque, bc quis quid putre iacuit, expellant: ubique autem facit
mare: cui haec natura est, ut omne immundum stercorosumque littoribus impingat. Quaedam verro partes maris id certis temporibus faciunt: ut
circa Messanam 3c Mylas fimo quiddam si mile,
turbulentum in littus mare profert, servetque dc aestuat, non sine odore faedo. Unde illic stabulare Solis boves, fabula est. Sed difficilis ratio est quorumdam : utique inibi tempus ejus rei, de qua quaeritur, inobservatum & incertum est. Itaque proxima quidem inveniri, & vscina non potest caussa, ceterum publica est illa. Omnis aquarum stantium clausatumque iratura se purgat. Nam in his quibus cursus est , non possunt vitia consistere, quae secunda vis desert dc exportat. Illae quae non emittunt quidquid insedit, magis minusve aestuant. Mare vero cadavera, stramentaque, re
595쪽
ss* L. ANNATI SENE et in naufragorum reliquiis similia, ex intimo trahit, nec tantum tempestate fluctiaque, sed tranquillain quoque placidumque purgatur.
CAP. XXVII. monet me locus, ut qua ram, cum Dialis dies diluvii venerit, quemadmodum magna pars terrarum undis ot matur. Utrum Oceani viribus fiat, dc externum in nos pelagus exsurgat: an crebri sine intemissiorie imbres, &elisa ciuite hiems pertinax, immensam vim aquarum
ruptis nubibus dejiciat. An flumina tellus largius
fundat, aperiatque fontes novos: aut non sit una tanto malo caussa, sed omnis ratio consentiae, 6c simul imbres cadant,flumina increscant, maria sedibus suis excita percurrant,&omnia uno agmine ad exitium humani generis incumbant. Ita est. .hil dissicile est naturae utique ubi in finem sui Π
perat. Ad originem rerum parce utitur viribus.dis. pensatque se incrementis talentibus: subito ad ruinam toto impetu venit. Quam longo tempore opus est, ut conceptus ad puerperium perducatur infans Zquantis laboribus tener educaturς quam diligenti nutrimento obnoxium novissime corpus adolescit 3 at quam nullo negotio solvitur ' Vrbes constituit aetas: hora disibivit. Momento sit c nis i diu silva. Magna tutela stant ac vigent omnia: cito ac repente dissiliunt. Quidquid ex hoe
statu rerum natura flexerit, in exitium mortalium satis. Ergo cum assuerit illa necessitas temporis, multa simul fata caussas movent: nec sine comcussione mundi tanta mutatio est, ut quidam putant, inter quos Fabianus est. Primo immodici
cadunt imbres, dc sine ullis solibus triste nubilo
caelum est: nebulaque continua , dc ex humida spissaque caligine, numquam exsiccantibus ventis. Inde vitium satis, & segetum sine fiuge sur- Senuum marcor. Tunc corruptis quae s eruntur
596쪽
manu, palustris Omnibus campis herba succrescit: mox injuriam dc validiora sensere. Solutis quippe radicibus, arbusta procumbunt 8c vitis i atque omne virgultum non tenetur solo, quod molle fluidumque est: jam nec gramina aut pabula laeta aquis sustinet, fame laboratur, bc manus ad antiqua alimenta porrigitur; quare ilex dc quercus excutitue, quaecumque in his arduis arbor commissura astri lapidum stetit. Labant ac madent tecta, dc in imum usque receptis aquis fundamem in desidunt, ac tota Immus stagnat, seu stra tit bantium fulcra tentantur. Omne enim fundame tum in lubrico figitur, de lutosa humo nihil si bile est. Postquam magis magisque nimbi imgruunt , dc congestae saeculis tabuerunt nives, de- 'volutus torrens altissimis montibus rapit silvas male haerentes, δc saxa revolutis remissa compagibus rotat. Abluit villas , dc intermixtos ovium greges devehit; vulsisque mininibus tectis, quae in transitu abduxit, tandem in majora violentus oberrat. Vrbes, dc implicitos trahit moenibus suis Populos, ruinam an naufragium querantur, incem eos: adeo simul,& quod opprimeret,& quod me geret, venit. Auctus deinde processu aliquo in se torrentibus raptis plana passim populatur. Novissime ruina magna gentium clarus onustusque dis. funditur. Flumina vero suapte natura vasta, dc tempestatibus rapta , alveos relinquunt. Quid tu esse Rhodanum, quid putas Rhenum atque D nubium,quibus torrens etiam in canali suo cursus est, cum superfusi novas sibi secere ripas, ac scissa humo simul excessere alveo Quanta cum praecipitatione volvuntur, ubi per campestria fluens Rhenus, ne spatio quidem languidus, sed latissime velut per angustum aquas implet 3 Cumque Danubius non jam radices nec media montium stringit,
597쪽
sος L. ANNAEI SENI c Arstringit, sed j ipia sollicitat, serens secum madefacta montium latera, rupesque dejectas,& m girarum promontoria regionum, quae fundamenti, laborantibus a continente recesserunt. Deinde non inveniens exitum somnia enim sibi ipse praecluserat in in orbem redit ingentemque terrarum ambitum atque urbium uno vortice involvit. Interim permanent imbres, fit caelum gravius ac sie diu malum ex malo colligit. Quod olim fuerat nubilum , nox est: dc quidem horrida & tertibilis , intercussu luminis diri. crebra enim micant fulmina, procellae quatiunt mare: tunc primum au tam fluminum accessu , dc sibi angustum, jam promovet littus : non continetur suis fini- bus, sed prohibent exire torrentes, aguntque fluctus retro: pars tamen major, ut maligno ostio r tenta, restignat, dc agros in formam unius lacus redigit. Iam omnia, qua prospici potest, aquis obsidenrur. Omnis tumulus in profundo latet, immensa ubique altitudo est. tantum in summis montium jugis vada sunt. In ea excelsissiuna cum liberis conjugibusque fugere, actis ante segregibus : diremptum inter miseros commercium ae
transitus: quoniam quidquid submissius erat, id unda complevit. Editissimis quibusque adlaa: rebant reliquiae generis humani: quibus in extrema perductis, hoc unum solatio fuit, quod transierat
in stuporem metus. non vacabat timere mirantibus : ne dolor quidem habebat locum. Quippe vim suam perdit in eo, qui ultra sensum mali miser est. Ergo insularum modo eminent montes,& sparsas Cycladas augent, ut ait ille poetammingeniosissimus egregie, sicut illud pro magnitudine rei dixit:
Omnia pontus erat o deerant quoque littora
598쪽
NA TvRΛL. QvΑEsΥ. LIB. III. s' nisi tantum impetum ingenii di materiae ad pueriles ineptias reduxisset. Nat lupin inur oves, fulvos vehit unda leones. Non eth res satis λbria, lascivire devorato orbe terrarum. Dixit ingentia, dc tantae confusionis imaginem cepit, cum dixit: Exsatiata ruunt per apertos flumina eampos. - Pressaque labant sub gurgite turres.
Magnifice hoc, si non curavit, quid oves & lupilaciant. Natari autem in diluvio & in illa rapina
potest aut non eodem impetu pecus omne, quo raptum erat, mersum est Concepisti imaginem quantam debebas, obrutis omnibus tenis, caelo ipso in terram ruente. Perser. Scies quid deceat, si
cogitaveris orbem terrarum natare. Nunc ad propositum revertamur.
CAP. XXVIII. Sunt qui existiment, im- modicis imbribus vexari terras posse, non obrui. - 2 agno impetu magna ferienda simi. Faciet pluvia segetes malas, fructum grando decutiet, intum scent rivis flumina: sed residenta mibusdam placet moveri mare, di illinc caussam tantae cladisi accersi. Non potest torrentium, aut imbrium, aut fluminum injuria fieri tam grande naufragium. Vbi instat illa pernicies, mutarique genus hum num placuit, fluere assiduos imbres, dc non esse modum pluviis concesserim: si1ppressis aquiloni' bus, dc flatu sicciore : austris nubes dc imbres reamnes abundare., -Sed adhue in damna profectum Hr. Sternuntur segetes, O deplorata colonis Vota iacent, longique perit labor irritus anni. Non laedi debent terrae, sed abscondi. Denique cum per ista prolusum est, crescunt maria, sed si per solitum, dc fluctum ultra extremum tempest eis maximae vestigium mittunt. Deinde a tergo ventis
599쪽
ANNARI sENI CAEventis surgentibus, ingens aequor evolvunt; quod longe a conspectu littotibus sangitur. Deinde ubi littus bis terque prolatum est, & pelagus in alieno
constitit, velut admoto malo cominus procurrit aestus ex imo recessu maris. Nam ut aeris,ut aethetis, sic hujus elementi larga materia est, multoque in abdito plenior. Haec fatis motii, non aestiI, nam aestus iati ministerium est attollit vasto sinu fiterum, agitque ante se. Deinde in miram altitudinem erigitur: dc illis tutis hominum receptaculis superest. Nec id aquis arduum est , quoniam aequo terris fastigio ascenderet. Si quis excelsa perlibret, maria paria sunt. Nam par undique sibi ipsa tellus est. Cava dc plana undique inferiora sunt. Sed istis adeo in rotundum orbis aequatus est, in parte autem ejus-maria sunt, quae in unius aequalitatem pilae coeunt. Sed quemadmodum campos intuentem, quae paullatim devexa sunt, fallunt: sic non intelligimus curvaturas maris, & videtur planum quidquid apparet. at illud aequale terris est. Ideoque ut effluat, non magna mole se tollet: dum si iis est illi, ut supra paria veniat, leviter exsurgere: nec a littore ubi inserius est, sed a medio, ubi illecumaeus est, defluit. Ergo ut solet aestus aequinoctialis, sub ipsum hinae solisque coitum, Omnibus aliis major undare : sic hic qui ad occupandas terras emittitur, solitis maximisque violentior, plus aquarum trahit: nec antequam supra cacumina eorum, quos perfusurus est, montium crevit, devolvitur. Per centena millia quibusdam Iocis aestus excurrit innoxius, & ordinem servat. Ad mensuram enim crescit, iterumque decrescit. At illo tempore solutus legibus, sine modo sertur. Qua ratione , inquis 3 Eadem, qua conflagratio futura est. Vtrumque fit, cum Deo visum ordiri meliora, V tela finiri. Aqua dc ignis terrenis dominantur. Ex
600쪽
NA TvRA L. QvAEs T. LI x. III. syshis ortus, dc ex his interitus est. Ergo quandoque placuere res novae mundo, sic in nos mare emiti reir desuper, ut servor ignis, cum aliud genus exitii placuit. CAP. XXIX. Quidam existimant terram qu que concuti, bc dirupto selo no/a fluminum c pita detegere, quae amplius ut e pleno prosundanta Berosus, qui Belum interpretatus est, ait cursu ista siderum fieri: dc adeo quidem id assirmat, ut com flagrationi, atque diluvio, tempus assignet: arsura enim terrena contendit, quando omnia sidera, quae nunc diversos agunt cursus, in Cancrum comvenerint, sic sub eodem posita vestigio, ut recta linea exire per orbes omnium possit: inundationem futuram, cum eadem siderum turba in Caprico num convenerit. Illic solstitium, hic bruma comficitur. Magnae potentiae signa: quando in ipsa m ratione anni momenta sunti Et istas ego receperim caussas neq: enim ex uno est tanta pernicies & iulam quae in conflagratione nostris placet, huc quoque transferendam puto: sive anima est mundus,
sive corpus: natura gubernante,ut arbores, ut sata,
ab initio ejus usq: ad exitum quidquid iacere, quidquid pati debeat, inclusum est ut in semine omnis
suturi ratio hominis comprehensa est. Et legem barbae de canorum nondum natus infuis habet. totius enim corporis, dc sequentis artatis in parvo occultoque lineamenta suqt. Sic origo mundi, non minus solem dc lunam, & vices siderum , dc animalium ortus, quam quibus mutarentur terrena, continuiti In his fuit inundatio, quae non secus quam hiems, quam aestas, lege mundi venit. It
que non pluvia istud fiet, sed pluvia quoque: non
incursu maris, sed maris quoque incursu: non te rae motu, sed terrae quoque motu. Omnia adjuvabunt natulam, ut naturae constituta peragantur. Maxu
