L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

gso L. ANNAEI SENECAEgius extenditur dies, δc recti in nos radii ditim tuta Veri eigo simile est, concussas calore magno nives plus humidi eruta. Item terras exoneratas nive, retectasque spirare liberius. Itaque plura ex Septemtrionali parte caeli corpora exire, dc in haec loca quae remissiora ac tepidiora sunt, deserri. Sie impetum Etesias sumere: dc ob hoc a solstitio illis

initium est, ultraque ortum Caniculae non valent:

quia jam multum e frigida caeli parte in hanc egestum est. At sol mutato cursu in nostram rectior tenditur: dc alteram partem aeris attrahit, aliam

vero impellit. Sic ille Etesiarum flatus aestatem frangit: & amensium serventissimorum gravitate defendit. CAP. XI. Nunc, quod promisi,dicendum est, quare Etesiae illos non adjuvent, nec quidquam

huic conferant caussae. Dicimus autem luce auram

incitari, tamdem subsidere, cum illam sol attigit. Atqui Etesiae ob hoc somniculo si a nautis, re delicati vocantur, quod ut ait Gallio mane nesciunt surgere: eo tempore incipiunt prodire, quo ne pertinax quidem aura est quod non accideret, si ut auras,ita illos sol commoveret. Adjice nunc,

quod si causia illis flatus est, solium diei ac lo

gitudo, etiam ante solstitium rarent, cum longis. simi dies sunt, & cummaxime nives tabescunt. Iulio enim mense jam dispoliata sunt omnia, aut certe admodum pauca jacent adhuc sub nive. CAP. XII. Sunt quaedam genera ventorum, quae ruptae nubes dc in pronum solutae praemittunt. Hos Graeci ventos e νεφέας vocant. Qui hoc ut puto modo fiunt. Cum magna inaequalitas ac dissimilitudo corporum, quae vapor terre nus emittit, in sublime eat, εc alia ex his corporibus sicca sint, alia humida: ex tanta discordia corporum inter se pugnantium, cum in unum cons

632쪽

conglobata sunt, verisimile est quasdam cavas em-ci nubes, dc intervalla inter illas relinqui fistulosa,& in modum tibiae angusta. His intervallis tenuis includitur spiritus: qui majus desiderat spatium,

cum everberatus cursu parum Iibero incaluit: dc ob hoc amplior fit, scinditque cingentia, dc erumpit in ventum: qui sere procellosus est, quia su- peme demittitur, dc in nos cadit vehemens Zc acer: quia non susus, nec per apertum venit, sed laborat, dc iter sibi vi ac pugna parat. Hic fere brevis status est. Quia receptacula nubium per quae serebatur, ac munimenta perrumpit: ideo tumultuosas venit aliquando, non sine igne ac sono caeli. Hi venti multo majores diuturnioresque sunt, si alios quoque flatus ex eadem caussa ruentes in se abstulere, dc in unum confluxere Hares: sicut torrentes modicae magnitudinis eunt, quamdiu separatis suus cursus est: cum vero plures in se aquas convertere, numinum justorum ac perennium magnitudinem excedunt. Idem credibile est

fieri dc in procellis, ut sint breves quamdiu singulae sunt: ubi vero sociavere vires , dc ex pluribus caeli partibus elisus spiritus eodem se contulit, re

impetus illis accedit, & mora. CAP. XIII. Facit ergo ventum resoluta nubes: quae plurimis modis solvitur. Nonnumquam conglobationem illam spiritus rumpit inclusi dc in exitum nitentis luctatio : nonnumquam calor, quem modo sol secit, modo ipsa arietatio, ut m gnorum inter se corporum attritus. Hoc loco, si

tibi videtur, quaeri potest, cur turbo fiat: qui evenire in fluminibus solet, ut quam diu sine imp dimento feruntur, simplex dc reeium illis iter sit: ubi incurrere in aliquod saxum ad latus ripae prominens , retorqueantur, dc in orbem aquas sine exitu flectant, ita ut circumlatae in se soIbeantur.

633쪽

L. ANNAEI SENECAE8c vorticem efficiant. Sic ventus, quamdiu nihil obstitit , vires suas efiindit. Vbi aliquo promontorio repprcussus est, aut vi locorum coeuntium in canal convexum tenuemque collectus: set pius in se volutatur, similemque illis , quas diximus converti, aquis facit vorticem. Hic ventus circumactus, & eumdem ambiens locum, oc se in ipsa vertigine concitans, turbo est.' Qui si pugnacior est, ac diutius volutatur, inflammatur, &efficit quem Graeci vocanti Hic est igneus turbα Hi fere omnia pericula venti erupti de nubibus produnt, quibus armamenta rapiantur,& totet naves in sublime tollantur. Etiamnum quia

dam venti diversos. ex se generant, dc impullam aera in alias quoque partes, quam in quas ipsi inclinavere Alispergunta Illud quoque dicam, quod mihi occurrit, quemadmodum stillicidia,' qua vis jam inclinent se & labantur, nondum tamen essecere lapsum, sed ubi plura coiere, dc turba vires dedit, runc fluere dc ire dicuntur: sic quamdiu

leves sunt aeris motus, agitati pluribus locis, nomdum ventus est; tunc esse incipit, cum omnes illos miscuit , dc in unum impetum contulit. Spiritum a vento modus separat: vehementior enim spiritus ventus est; invicem spiritus leviterfluens aer.

CAP. XIV. Repetam nunc quod primo dix ram, edi e specu ventos, recestuque interiore te rarum. Non tota solida contextu terra in unum usque fundatui, sed multis partibus cava, ,-- ct eaeu suspensa tatebrmalicubi habet inania sine humore. Ibi etiam si nulla lux discrimen aeris monstrat, dicam tamen nubes nebulasque in obscuro consistere. Nam ne hae quidem supra terras, quia videntur, sunt: sed quia

sunt, videntur. Illic quoque nihilominus ob id

- ' sunt,

634쪽

sunt, quod non videntur. Flumina illic scias licet nostiis paria, sublabi: alia leviter ducta, alia in confragosis locis praecipitando sonantia. Quid ergo non illud aeque dabis , esse aliquos dc subterra lacus, Zc quasdam aquas sine exitu stagnare e. Quae si ita stat, necesse eth dc illud, acta onerari,

oneratumque incumbere, dc ventum propulsu suo concitare. Ex illis ergo subterraneis nubibus sciemus nutriri inter obscura flatus, cuin tantum virium fecerint, quanto aut terrae obstantia auferant ; aut aliquod apertum ad hos amatus iter o cupent , dc per hanc cavernam in nostras sedes es. ferantur. Illud vero manifestum est, magnam esse

sub terris vim sulphivis, & aliorum non minus ignem alentium. Per haec loca cum se , exitum quaerens, spiritus torsit, accendat Bammam ipso obstrictu necesse est. Deinde flammis latius fusis. etiam si quid ignavi aeris erat, extenuatum m veri, dc viam cum fremitu vasto atque impetu quaerere. Sed hoc diligentius persequar, cum qua

ram de motibus terrae.

CAP. X V. Nunc mihi permitte narrare sab Iam. Asclepiodotus auctor est,demisses quam plurimos a Philippo in metallum antiquum olim destitutum, ut explorarent quae ubertas ejus este quis status,an aliquid futuris reliquisset vetus avaritia: descendisse illos cum multo lumine,dc mu

tos durasse dies: deinde longa via seligatos,vidisse

flumina ingentia, dc conceptus aqualum inertium vastos , pares nostris, nec compresibs quidem terra supereminente, sed liberae laxitatis, non sine: horrore visos. Cum magna haec legi voluptate. imtellexi enim faeculum nostrum, non novis vitiis,.sed jam antiquitus traditis laborare: nec nostrae aetate primum avaritiam, venas terrarum lapidumque curatam, in tenebris male obstrusa quae

635쪽

ς 3 L. ANNAEI SENE e AE-sse. Illi quoque majores nostii, quos celebramus laudibus, quibus dissimiles querimur nos esse, spe

ducti, montes ceciderunt, dc supra hicrum sub - ruina steterunt. Ante Philippum Macedonem reges fuere,qui pecuniam in altissimis usque latebris sequerentur, ec relicto spiritu libero,in illos se demitterent specus, in quos nullum noctium di rumque perveniret discriman, & a tergo lucem Helinquerenti tanta spes fuit Qis tanta n cessitas hominem ad sidera erectum incurvavit,&d odit, & in fundum telluris intimae mersit, ut . meret aurum, non minore periculo queterendum, quam possidendum Z Propter hoc cuniculos egit, di circa praedam lutulentam incertamque rapi vit , oblitus dierum, oblitus naturae melioris, aqua se avertit. Nulli ergo mortuo terra tam gravisis, quam istis supra quos avaritia urgens terrarum pondus injecit, quibus abstulit caelum, quos in imo , ubi illud malum virus latitat, infodit. Illo descendere ausi sunt, ubi novam rerum positi nem, terrarumque pendentium habitus, vento que per caecum inane experirentur,& aquarum in illis fluentium horridos fontes , & altam perpetuamque noctem. Deinde cum ista secerint, inse-

Tos metuunt.

C v. XVI. Sed ut ad id de quo agitur, revertar, venti quattuor sunt, Inorium, occasum, meridiem, septemtrionemque divisi. Ceteri, quos va, riis nominibus appellamus, his applicantur. Eurm ad auroram Nabatheaque regna recessit, Per aque, e, radiisjuga subdita matutinis.

V per , Oeeiduo qua littora sole tepescunt, Proxima sunt Zephyro. Scythiam septems triones

Horrifer in sit Borean contraria tellus

Nubibus Uiduis, pluvisque madesiit ab .Austro. Vel, si brevius illos complecti mavis, in unam

636쪽

tempestatem quod fieri nullo modo potest congregemur. una Eurusque Notuoque ruunt, erebres praeellis& qui locum in illa rixa non habuit, Aquilo.Quidam illos duodecim iaciundi Q ttuor enim caeli partes in ternas dividimi, 3c singulis ventis binos suffectos dant. Hac ane Varro, vir diligens, illos ordinat: nec sine causi, Non enim eodem semper loco sol oritur , aut occidit. Sed alius est onus occasusque aequinoctialis ibis autem aequinoctium est: in alius solstitialis, alius hibemus. Qui largit ab oriente aequinoctiali, Subsolanus apud nos diciatur: Graeci illum αι vocant. Ab orie te hiberno Eurus exit: quem nostri vocavere Vulturnum. Et Livius hoc illum nomine appellat, in

illa pugna Romanis parum proDra, in qua Hai

nibal re contra solem ocientem exercitum n strum, & contra ventum constituit: cum venti

adjutorio ac sulgoris praestringentis oculos hostium vicit. Varro quoque hoc nomen usurpat. Sed dc Eurus jam civitate donatus est , & nostro sermoni non tamquam alienus intervenit. Ab oriente solstitiali excitatum, Graeci Κωκίαν ainpellam: apud nos sine nomine est. AEquinoctialis occidens Favonium mittit: quem Zephyrum esse dicent tibi, etiam qui Graece nesciunt loqui. Αsolstitiali occidente Corus venit, qui apud quosdam Argestes dicitur. Mihi non videtur: quia Cori violenta vis est, & in unam partem rapax : Argestes sere mollis est, δc tam euntibus communis, quam redeuntibus. Ab occidente hiberno Africus iuribundus & ruens, apud Graecos λιαν dicitur. A septemtrionali latere summus est Aquilo , medius Septemtrio, imus Thracias. Huic deest apud nos vocabulum. Α meridiano axe Euromtus est.

deinde

637쪽

L. ANN AT I SENE CAEdeinde Notus, Latine Auster. deinde Libonotus, qui apud nos sine nomine eiu C A P. XVII. Placet autem duodecim ventos esse: non quia ubique tot sint quosdam enim in clinatio terrarum excludit sed quoniam plures nusquam sunt. Sic casus sex dicimus: non quia omne nomen sex recipit, sed quia nullum plures quam sex. Qui duodecim ventos esse dixerunt, hoc secuti sunt, totidem ventorum esse, quot caeli discrimina. Caelum enim dividitur in circul quinque, qui per mundi cardines eunti Esh septemtrion iis, est solsticialis, est aequinoctialis, eth b-

malis, est contrarius septemtrionali. His sextus accedit, qui superiorem pariem mundi ab inferi re secernit,ut scis. Dimidia enim pars mundi se per supra, dimidia infra est. Hanc lineam, quae imeter aperta & occulta est, Graeci vocant: nostri finitorem dixere, alii finientem. Adjiciem dus est ad hunc laberidianus circulus, quo horia zonta rectis angulis secati Ex his quidam circuli in transversa cumini, & alios interventu suo scimdunt. Necesse autem est, tot aeris discrimina esse, quot partes. Ergo horizon sive finiens circulus, quinque illos orbes, quos modo dixi fieri, secat, re efficit decem partes, quinque ab ortu, quinque ab occasu. Meridianus circulus, qui in hori Zonta incurrit, regiones duas adjicit. Sic duodecim aer distrimina accipit, & totidem facit ventos. Quia dam sunt quorumdam locorum proprii, qui non transimi trunt, sed in proximum serunt. Non est illis a latere universi mundi impetus. Atabulus Α-puliam insedit, Calabriam Iapyx, Athenas Sci-τon, Pamphyliam Cataegis, Galliam Circius : cui Iedificia quassanti, tamen intalae gratias agunt, tamquam salubritatem caeli sui debeant ei. Divus cerie Augustus templum illi,cum in Gallia mora

xetur,

638쪽

NATURA L. D Ars T. LIM V. σ3 retur, ic vovit re fecit. Infinitum est, si singulos velim perseqvi. Nulla enim propemodum regio

est, quae non habeat aliquem flatum ex se nascentem, dccirca se cadentem. C A P. XVIII. Inter cetera itaque Provide trae opera, hoc quoque aliquis , ut dignum admia ratione suspexerit. Non enim ex una caussa vem tos, aut invenit, aut per diversa disposuit: sed primum ut aera non sinerent pigrescere, sed assidua vexatione utilem redderent, vitalemque tracturis. Deinde ut imbres terris iubministrarent,iidemque nimios compescerent. Nam modo adducunt nubes, modo diducunt, ut per totum orbem pluviae

dividi possent. In Italiam Auster impellit, Aquilo in Africam rejicit: Etesiae non patiuntur Hud nos nubes consistere. Iidem totam Indiam dc AEthiopiam continuis per id tempus aquis irrigant. Quid, quod fruges percipi non possum, nisi flatu supervacua admixta servandis ventilarenrur, nisi esset quod segetem excitaret, dc latentem frugem, ruptis velamentis suis, quae follicissos agricolae vocant, adaperiret Quid, quod omnibus inter se populis commercium dedit, & gentes dissipatas locis miscuit Ingens naturae beneficium, si illud in inj xiam suam non vertat hominum furor. Nunc quod de C sere olim majore vulgo dictitatum est,ie 1 Tito Livio politum, in incerto esse , utrum illum magis nasci Reip. profuerit, an non nasci: diui etiam de ventis potesst: adeo quidquid ex illis utile re necessarium est, non potest his repensari, quae in perniciem suam generis humani dementia ex itat. Sed non ideo non sum ista natura sua ii , si vitio ale utentium nocent. Nimirum in ho Providentia , ac dispositor ille mundi Deus, aera ventis exercendum dedit, & illos ab

omni parte, ne quid esset situ squalidum, Hudit r

639쪽

g38 L. ANN AEI SEN E CAEnon ut nos classes panem steti occupaturas com seremus milite armato, dc hostem in mari aut ost mare inquireremus. Quae nos dementia ex gitat, dc in mutuum compellit exitium3 Uela vencis damus bellum pararuri, dc periclitamur peri- culi caussa. Incertam soriunam experimur: vim tempestarum nulla ope humana iuperabilem, mortem sine spe sepulturae. Non erat runci, si ad 'pacem per ista veheremur. Nunc autem cum evaserimus tot scopulos latentes, sc insidias vadosi maris: m etagerimus procellosos desuper montes, in quos praeceps navigantes ventus impingit; cum involutos nubilo dies, δc nimbis ac tonitruis horrendas noctes, cum turbinibus divulsa nobgia : quis erit hujus laboris ac metus stuctus quis nos fetas tot malis portus excipiet Bellum scilicet, δc obvius in littore hostis, & trucidandae

gentes tracturae magna ea parte victorem, & anti-

uarum urbium flamma. Quid in arma cogimus populos quid exercitus scribimus, directuros aciem in mediis fluctibus 3 quid maria inquiet

must Parum videlicet ad mortes nostras terra late tet. Nimis delicate son a nos tractate nimis dura dedit nobis corpora, felicem valetudinem. Non depopulatur nos casus incurrens r emetiri cuique annos suos ex commodo licet, & ad sens ctutem decurrere. Itactve eamus in pelagus, & v

- emus in nos fata cessantia. Miseri, quid quaeritis mortem, que ubique superest Petet illa vos & ex lectulo i seia ubique innocentes petati occupabit vos in vestra domo; sed occupet nullum mollem res malum. Hoc vero quid aliud quis dixerit, quam insaniam, circumferre pericula, dc ruer ignotos,irarum sine injuria occurrentia de a

tem, ac serarum more occidere, quem non

B Illis tamen in uicionem, aut ex seme morsus est:

640쪽

NA TvRA L. MAEST. LIM V. σ3s in t nos sine ulla parsimonia nostri alienique lamguinis, movemus maria, Zc navigia deducimus, Llutem committimus fluctibus, secundos optamus ventos, quorum selicitas est ad bella perferrL-Quousque nos malos mala nostra rapueret Parum est, intra orbem suum surere. Sic Persarum rex stolidissimus in Graeciam trajicit, quam exercitus' non vincet, cum impleverit. Sic Alexander est xior Bactris δc Indis volet quaerere, quid sit ultra magnum mare, dc indignabitur aliquid esse ultrumum sibi. Sic Parthis avaritia Crassum dabit. Non horrebit revocantis diras Tribuni, non te pestates longissimi maris, non circa Euphratem praesaga fulmina, & deos resistentes. Per homi--- num deorumque iras ad aurum ibitur. Ergo non immerito quis dixerit, rerum naturam melius acturam suisse nobiscum, si ventos flare vetuisset,

dc inhibito discursu furentium, in sua quemque terra stare jussisseti Si nihil aliud, cene suo quisque

tantum ac suorum malo nasceretur. Nunc parum- vi domestica, externis quoque laborandum est. Nulla terra tam longe remota est, quae non mili re aliquo suum malum possit. Vnde scio an nunc aliquis magnae gentis in abdito dominus, fortunae indulgentia tumens,non contineat intra terminos arma, an paret classes ignota moliens de scio,. hic mihi, an ille ventus bellum invehet Z Magna pars erat pacis humanae, maria praecludi. Non

men sui paullo ante dicebam queri possumus de

alictore nostri Deo, si beneficia ejus corrumpimus ,& ut essent contraria, efiicimus. Dedit ille ventos ad custodiendam caeli terrarumque tem periem, ad evocandas supprimen ue aquas, ad alendos satorum atque arborumfructus: quos ad maturitatem, cum aliis caussis adducit ipsa jactatio, attrahens cibum in summa, & ne to peata

SEARCH

MENU NAVIGATION