장음표시 사용
641쪽
s o A N N AR I S E N E c AEpeat, promovens. Dedit ventos ad ulietiora n scenda. fuisset enim imperitum animal, ic sine magna experientia rerum homo, si circumscribsretur natalis soli fine. Dessit ventos, ut commoda cujusq: regionis fierent communia: non ut legi nes equitemque gestarent, nec ut perniciosa genti---bus arma transveherent. si beneficia naturae utemtium pravitate perpendimus , nihil non nostro' malo accepimus. Cui videre expedit 3 cui loqui ui non vita tormentum est Nihil invenies tam manifestie utilitatis , quod non in contrarium transferat culpa. Sic ventos quoque natura bonos futuros invenerat: ipsi illos contrarios fecimus..omnes in kaliquod nos malum ducunt. non eadem
est his de illis causa solvendit sed justa nulli. diversis enim irritamentis ad tentandum iter impellaimur. Itaque alicui vitio navigatur. Egregie Plato dicit, qui nobis circa exitum jam testium loco dandus est: minima esse quae homines emant vita. Imo, Lucili carissime, si bene furorem illorum aestimaveris, id est, nostrum in eadem enim turba volutamur in magis ridebis, cum cogitaveris vita parari ea, in quibus vita consumitur. LIBER SEX Tvs.
In quo de terrae motu agitur. '
Argumentum. Aturam ct eaus is terra motus iacta erexplicate enarrat. Ipse iam sene sib Ima pro Neronis, Pompeii celebre Campania onatam rerra motu desedit; in juventu . p. 6m ct m rio Tiberii, XII urbes . ia perdita. Non metuend- tamen terra motin; quia magni
642쪽
N A T v R A L. QE AE S T. L I E. VI. g rcum a tam magna caussa perire. In ea deindererra motus anquirit. Thales terram, ceu navigium, aqua ferri ct fluctuari, alii aquarum subrerra latentium suctu agitari crediderunt. Hae Oeca ne ad quassionem famosam digreditur, de Origine Nili. rictoteles, Theophrasus, callisthenes saternum Alexandri erimen, a quo injuriosa 'necatus diritum terra motorem faeiunt: quibus moser accedit. Ex motu Campano pestilentia orta, qua ovium ibi greges exanimaviso quidam etiam
rerrore lymphatici erravere. Denique in mores r lapsus, non terra motus, non sectus, non virma
metuenda docet; quia rem pusillam,hominis vitam tantum petunt, quam auricula dolor, aut per uviarer osse fur auferrepotest.
C A P v T I. Ompeios, celebrem Campaniae u bem, in quam ab altera parte Surre tinum sabianumque littus, ab altera Herculanense, conveniunt, mareque. ex aperto conductum amoeno sinu
cingit, desedisse terrae motu, vexatis quaecumque adjacebant regionibus, Lucili virorum optime, audivimus: quidem diebus hibernis: quos v care a tali periculo majores nostri solebant promittere. Nonis Febr. fuit motus hic , Regulo Virginio Consulibus, qui Campaniam numquam securam hujus mali, indemnem tamen, dc totiens defunctam metu, magna strage vastavit. Nam dc Herculanensis oppidi pars rute, dubieque stant etiam quae relicta sunt. Et Nucerinorum colonia,
ut sine clade, ita non sine querela esti Neapolis quoque privatim multa, publice nihil amisit, levia ter ingenti malo perstricta. Villae vero praeruptae passim sine injuria tremuere. Adjiciunt his sexcen-
643쪽
64x L. ANNAEI SENE c AEtarum ovium gregem exanimatum, & divisas si tuas: motae post hoc mentis aliquos atque impotes sui errasse. Quorum ut cauta excutiamus, Zc propositi operis contextus exigit, dc ipse in hoc tempus congruens casus. Q renda sunt trepidis solatia, dc demendus ingens timor. Quid enim cuiquam satis tutum videri potest, si mundus ipse concutitur, dc partes ejus solidissimae labant Si,
quod unum immobile est in illo fixumque, utcunω in se intenta sustineat, fluctuat: si quod
proprium habet tena, perdidit, stare: ubi tandem resident metus nostri Quod corpora receptaculum invenient i quo solicita confugient, si ab imo metus nascitur, dc funditus trahitur 3 Consternatio omnium est, ubi tecta crepuere, & ruina
signum dedit: tunc praeceps quisque se proripit, dc penates suos deserit, ac se publico credit. -m latebram prospicimus, quod auxilium, si orbis ipse minas agitet si hoc, quod nos tuetur ac si stinet, supra quod urbes sitae sunt, quod fundamentum quidam orbis esse dixerunt, discedit ac
titubat Quid tibi esse non dico auxilii, sed solatii potest, ubi timor fugam perdidit Quid est, in-
quam, satis munitumὶ quid ad tutelam alterius ac sui firmum 3 Hostem muro repellam: praeruptae alti rudinis castella vel magnos exercitus dissicuuinte aditus morabuntur. Α tempestate nos vindicant portus: nimborum vim egulam, dc sine fine cadentes aquas te propellunt: fugientes non sequirur incendium: adversus tonitrua 3c minas caisti, subterraneae domus,& defossi in altum specus, remedia sunt. Ignis ille caelestis non transverberat. terram, sed exiguo ejus objectu retunditur. In pestilentia mutare sedes licet. Nullum malum sine etagio est. Numquam sulmina populos perusserunt. Pestilens caelum exhausit urbes, non abstulit.
644쪽
Iit. Hoc malum latissime patet, inevitabile, avia dum, publice noxium. Non enim domos solum, aut familias, aut urbes singulas haurit, sed gentes totas, regionesque subvertit: & modo ruinis operit, modo in Atam voraginem condit: ac ne id quidem relinquit, ex quo appareat, quod non est,tatem fuisse sed siupra nobilissimas urbes, sine ullo vestigio prioris habirus, solum extenditur. Nec d sunt qui hoc genus mortis magis timeant, quo in abruptum cum sedibus suis eunt, dc e vivorum
numero vivi auseruntur, tamquam non omne fatum ad eumdem terminum veniat. Hoc habet in---
ter cetera justitiae suae natura praecipuum, quod
cum ad exitum ventum est, omnes in aequo su-- mus. Nihil itaque interest, utrum me lapis unus elidat, an monte toto premar: utrum supra me domus unius onus veniat, Bc sub exiguo ejus tumulo ac pulvere exspirem, an totus caput meum terrarum orbis abscondat: in luce hunc Bc in aperto spiritum reddam, an in vasto terrarum delibscentium sinu: solus in illud profundum, an cum
magno comitatu populorum concidentium s rati Nihil interest mea, quantus circa mortem meam tumultus siti ipsa ubique tantumdem est. Proinde magnum sumamus animum adversus istam ci dem, quae nec evitari, nec provideri potesti Desi mus audire istos, qui Campaniae renunciavere, quique post hunc casum emigraverunt, negan que se umquam ipsam regionem accessuros. quis
enim illis promittet melioribus fundamentis hoc aut illud solum stare 3 Omnia ejusdem sortis sunt μεc si nondum mota, tamen mobilia: hunc sortasse in quo secutius consistis locum, haec nox, aut hic ante noctem dies scindet. Vnde scies an melior eorum locorum conditio sit, in quibus
jam vires suas fortuna consumpsit, dc quae in s
645쪽
s A N N AE I S E N E c AE- turum ruina sua fulta lunt Z Erramus enim, si uulam terrarum partem exceptam immunemque ab hoc periculo credimus. Omnes sub eadem jacent lege. Nihil ita, ut immobile esset, natura concepit. Alia temporibus aliis cadunt. Et quemadmodum in urbibus magnis , nunc haec domus, nunc illa suspenditur : ita tu hoc orbe terrarum nunc
haec pars facit vitium , nunc illa. Tyros aliquando infamis ruinis suit. Alia duodecim urbes simul perdidit. Anno priore Achaiam & Macedoniam, quaecumque est ista vis maliquae incurriti nunc ampaniam laesit. Circuit fatum, & si quid diu - praeteriit, repetit. Quaedam rarius sollicitat, Ἀ--pius quaedam. Nihil immune esse & innoxium sinit. Non homines tantum, qui brevis dc caduca res nascitnur; urbes oraeque terrarum& littora, & ipsum mare in servitutem fati venit. Nos in men nobis permansura promittimus bona fori nae: dc felicitatem, cujus ex omnibus rebus h manis velocissima est levitas, habituram in aliquo pondus ac moram credimus. Et perpetua sibi omnia promittentibus in mentem non venit,
idipsum, supra quod stamus, stabile non esita Neque enim Campaniae istud aut Achaiae , sed
omnis soli vitium est, male cohaerere,& ex caussis pluribus resolvi; & summam manere , partibus
CAp. II. Quid ago Z solatium adversus pericula dare promiseram: ecce undique timenda denuncio. Nego quidquam esse quieris aeternae: quod Zc perire non possit, dc perdere. Ego ve-ro hoc ipsium solatii loco pono, dc quidem valentissimi : quandoquidem sine remedio timoriuItus esti ratio terrorem prudentibus excutit: imperitis fit magna ex desperatione securitas. Hoc
itaque generi humano dictum puta, quod illis subita
646쪽
sebita captivitate inter ignes dc hostem stupenti his dictum est, a salus victu, nullam sperare saturem.
si vultis nihil timere , cogitate omnia esse timenda : circumspicite quam levibus caussis discutiamur. Non cibus nobis, non humor, non vigilia, non somnus , sine mentura quadam salubria sunt. -Iam intelligitis nugatoria esse nostra, & imbecilla corpuscula, fluida, non magna molitione perdenda. Sine dubio id unum periculi fatis esset, quod tremunt terrae, quod subito dissipantur, ac superposita diducunt. Magni se aestimat, qui fulminal & motus terrarum hiatusque formidat: vult ille imbecillitatis suae conscius timere pituitam. ita et videlicet nati sumus, tam selicia sortiti membra, & in hanc magnitudinem crevimus, & ob hoc boi si mundi partibus motis, nisi caelum intonuerit, nisi terra subsederit, perire non possumus. Unguiculi nos, & ne totius quidem dolor, sed aliqua a
latere ejus scissura conficit: 8c ego timeam terras trementes, quem crassior saliva suffocat Ego extimescam emotum sedibus suis mare, & ne aestus, majore quam solet cursu, plus aquarum trahens superveniat: cum quosdam strangulaverit potio,
male lapsa per fauces ZQuam stultum est, mare hortere: cum lcias, stillicidio perire te poste 3 Nullum μl esh majus solatium mortis, quam ipsa mortalitas.
nullum autem omnium istorum quae extrinsecus
terrent,quam quod innumerabilia pericula in ipso sinu sunt. Quid enim dementius, quam ad tonitrua succidere, & sub terram correpere fulminum metu' Quid stultius quam timer utationem auc subitos montium lapsus, irruptiones maris extrahitus ejecti: cum mors ubique praesto sit, & undique occurrat: nihilque sit tam exiguum, quod non
in perniciem generis humani satis valeat i Adeo
647쪽
L ANNAyr SANE AEnon debent nos ista confundere, tamquam plus in se mali habeant, quam vulgaris mors: ut contra, cum sit necessarium e vita exire, dc aliquando
emittere animam, majore perire ratione juvet. Necesse est mori ubicumque, quandoque. Stet licet ista humus, 3c se teneat suis finibus, nec ulla sa- .chetur injuria: supra me quandoque erit. Interest ergo, illam ego mihi,an ipsa se mihi imponat 3 Di- ducitur ingenti potentia nescio cujus mali: rumpitur , & me in immensam altitudinem abducit. - Quid porro Z Mors levior in plano est 3 Quid habeo quod querar, si rerum natura non vult me iacere
in ignobili loco3 si mihi injicit sui partem ZEgregie
Vagellius meus in illo inclyto carmine: Si eadendu est, inquit, ea lo cecidisse velim. Idem licet dicere: Si cadendum est, cadam orbe concussb: non quia fas est optare publicam cladem, sed quia ingens mortis solatium est, terram quandoque videre mortalem. C A P. III. Illud quoque proderit praesumere animo, nihil horum deos facere i nec ira numinum , aut c. elum concuti, aut terram. Suas ista caussas habent: nec ex imperio saeviunt, sed ex quia bustam vitiis, ut corpora nostra, turbantur: tunc, cum facere videntur injuriam, accipiunt. Nobis autem ignorantibus verum, omnia terribilia sunt, utpote quorum metum raritas auget. Levius
accidunt familiaria: ex insolito formido est m .- Jor. Quare autem quidquam nobis insolitum est quia naturam oculis, non ratione comprehendimus: nec cogitamus, quid illa facere possit, sed tantum quid feceri. Damus itaque hujus negligentiae Poenas, tamquam novis territi: cum illa non sint nova,sed insolita. Quid ergoὶ Non religionem in-
Cutit mentibus, dc quidem publice, sive deficere sol visus est, sive luna, cujus obseuratio stequentiori
648쪽
NA TvRA L. QUAEST. LIB. VI. ς γtior, aut parte sui,aut tota,delituit longeque magis illae actae in transversum iaces, dc caeli magna pars ardens, dc crinita sidera, dc plures solis orbes, & itellia per diem visae, subitique transcursus ignium, multam post se lucem trahenuum3 Nihil horum sine timore miramur: & cum timendi sit caussa, nescire:non esst tanti scire, ne timeasῖ-nto latius est , caussas inquirere, & quidem toto in hoc intentum animo λ Neque enim illo quidquam inveniri dignius potest, cui se non tantum commodet, sed impendat. C AP. IV. Quaeramus ergo, quid sit quod terram ab infimo moveat, quid tanti molem corporis impellat, quid sit illa valentius, quid tantum onus vi sua labefactet: cur modo cremat, modo luxata subsidat, nunc in partes divisa discedat: realias intervallum ruinae suae diu servet, alias cito
comprimat: nunc amnes magnitudinis not ae convertat introrsus, nunc novos exprimat: aperiat
aliquando aquarum calentium venas, aliquando refrigeret: ignesque nonnumquam per aliquod ignotum antea montis aut rupis foramen emittat, aliquando notos Zc per saecula nobiles comprimat. Mille miracula movet, faciemque mutat i cis,dc defert montes, silbrigit plana, valles extuberat, novas in profundo insulas erigit. Haec ex quibus caussis accidant, digna res est excuti. Quod, inquis, erit pretium operae quo nullum majus est, noste naturam. Neque enim quidquam habet in se hujus materiae trafinio pulchrius, cum mutita habeat sutura usui , quam quod hominem magnificentia sui detineti nec mercede, sed miraculo colitur. Inspiciamus ergo quid sit,propter quod accidant haec: quorum est adeo mihi dulcis inspeetiitio, ut quamvis aliquando de motu terrarum volumen juvenis ediderim , tamen tentare me voluerim,
649쪽
L. ANNAEI SENECAE voluerim, de experiri, an aetas aliquid nobis aut ad scientiam, aut certe ad diligentiam adjecerit. C A P. V. Caussam, qua terra concutitur, alii
in aqua esse, alii in ignibus, alii in ipsa terra , alii in spiritu putavere: alii in pluribus , alii in omnibus his. Quidam liquere ipsis aliquam ex ilὶis caussam esse dixerunt; sed non liquere, quae esset. Nunc singula persequamur. Illud ante omnia niihi
dicendum est, opiniones veterum parum exactas esse, bc rudes. Circa verum adhuc errabatur. Nova omnia erant primo tentantibus, post eadem
illa limata sunt: ic si quid inventum est, illis nihi. Iominus resem debet acceptum. Magni animi res fuit, rerum naturae latebras dimovere, nec contentum exteriori ejus consipectu, introspicere, dein deorum secreta descendere. Plurimum ad inveniendum contulit,qui speravit posse reperiri. Cum ... excusatione itaque veteres audiendi sunt. Nulla res consummata est, dum incipit. Nec in hac
tantum re omnium maxima atque involutissima, in qua etiam cum multum actum erit, Omnis tamen aetas quod agat, inveniet: sed in omni alio negotio, longe semper a perfecto fuere principia. C A P. VI. In aqua caussam esse, nec ab uno dictum est, nec uno modo. Thales Milesius totam retinoi subjecto judicat humore porori re ina
tare : sive illud oceanum vocas, sive magnum m
re, sive alterius naturae simplicem adhuc aquam dc humidum elementum. Hac, inqua, uiuia sustinetur orbis,velut aliquod grande navigium dc grave his aquis quas premit. Supervacuum est reddere caussas, propter quas existimat, gravissimam partem mundi non posse spiritu tam tenui fugacique gestari: non enim nunc de situ tetrarum , sed
de motu agitur. Illud argumenti loco ponit, aquas
650쪽
NA TvRA L. Q VA EST. L I a. VI. ς 9 esse in causta, quibus hic orbis agitatur, quod in omni majore motu erumpunt fere novi fontes: sicut in navigiis quoque evenit,ut si inclinata sunt, re abiere in latus, aquam sorbeant: quae in omni onere eorum quae velut, si immodice depressa sunt, aut supersunditur, aut certe dextra sinistr que solito magis surgit. Hanc opinionem falsam esse, non est diu colligendum. Nam si terram aqua
sustineret, tota aliquando concuteretur, sempermoveretur: nec agitari illam miraremur, sed manere. Tum tota. concuteretur , non ex parternumquam enim navis dimidia jactatur. nunc vero non terrarum universarum,sed Qx parte motus est.
Quomodo ergo fieri potest, ut quod totum vehi tur , totum non agitetur, si id quo vehitur, agi tum est 3 At quare aquae erumpunt 3 Primum omnium saepe tremuit terra, & nihil humoris novi' fluxit. Deinde si ex hac caussa unda prorumperet, a lateribus terrae circumsunderetur: sicut in fluminibus ac mari videmus accidere, ut incrementum aquarum, quotiens navigia desidunt, in lateribus maxime appareat. Ad ultimum non tam ex iama fieret quam dicit eruptio, nec velut per rimam hentina subreperet, sed fieret ingens inundatio, ut ex infinito liquore, & serente universa.
C A P. VII. auidam motum terrarum aquae imputavere: sed non ex eadem caussa. Per omnem, inquiunt, terram, multa aquarum genera decurrunt. Alicubi perpetui amnes, quorum navigabilis etiam sine adjutorio imbrium magnitudo esti Hinc Nilus per aestatem ingentes aquas invehit: hinc qui medius uater pacata ec hostilia fluit, Dari nubius ac Rhenus, alter Sarmaticos impetus cohibens,& Europam Asiamque disterminans,alter Germanos,avidam gentem belli, repellens. Adjicenunc patentissimos lacus, oc stagna populis inter