장음표시 사용
81쪽
8o ANNAEI SENE e Angratuita sunt. Non possiim seire an ei prolaturus sim, quem admoneo: illud scio, alicui me pros turum, si multos admonuero. Spargenda est na nua: non potest fieri, ut non aliquando succedat, Iulia tentanti. Hoc, mi Lucili, non existimo faciendum magno viro. diluitur ejus auctoritas, nec habet apud eos satis ponderis, quos posset minus πιbsoletacta corrigere. Sagittarius non aliquando ferire debet, sed aliquando deerrare. Non est ars, i quae ad effectum casu venit. Sapientia ars est. certum petat: eligat profecturos: ab his quos desporavit, recedat: non tamen cito relinquat, sed in ipsa desperatione extrema remedia tentet. Marceu linum nostrum ego nondum despero. etiamnum
servari sotest: sed si cito illi manus porrigitur. quidem periculum ne porrigentem trahat. mawain illo ingenii vis eth: sed jam tendentis in pravum..HNihilominus adibo hoc periculum, dc audebo illi mala sua ostendere. Faciet quod solet, advocabit illas facetias, quae risum evocare lugentibus pos- . sunt: dc in se primum , deinde in nos jocabitur romnia quae dicturus sum, occupabit. Scrutabitur scholas nostras, & objiciet philosophis congiaria, amicas, gulam: ostendet mihi alium in Vulterio, alium in popina, alium in aula r ostendet mihi lepidum philosophum Aristonem, qui in gestatione
diserebat.hoc enim ad edendas operas tempus acceperat. De cujus secta cum quaereretur, Scaurus ait: Utique Peripateticus non est. De eodem cum
consuleretur Iulius Graecinua, vir egregius, quid sentiret: Non possum, inquit, tibi dicere. nescio enim quid de gradu faciat. tanquam de essedario interrogaretur. Hos mihi circulatores, qui phil sophiam honestius neglexissent, quam Uendunt, . faciem ingeret. Constitui tamen contumelias uerpeti. moveat ille mihi risum : ego sortasse illi lacrimas
82쪽
Ε v I s Y o L AE. 8 elacrImas movebo: aut, si ridere per erabit, gau-debo, tanquam in malis, quod illi genus insaniae hilare contigerit. Sed non est illa hilaritas longa. observa, videbis eosdem intra exiguum tempus acerrime ridere, & acerrime rabere. Propositum est aggredi illum, dc ostendere quanto pluris fuerit,cum multis minoris videretur. vitia ejus, etiam si non excidero, inhibebo. non desinent, sed i ternilitent, fortasse autem Sc desinent, si intermise. tendi consuetudinem secerint. Non est hoc ipsum
fastidiendum. quoniam quidem graviter affectis sanitatis loco est bona remissio. Dum me illi paro, tu interim qui potes, qui intelligis unde quo eva seris, & ex eo suspicaris, quousque sis evaserus,
Compone mores tuoS, attolle animum, adversus
formidata consiste, numerare eos noli, qui tibi metum iaciunt. Nonne videatur stultus, si quis multitudinem timeat eo loco, per quem transitus singulis est 3 aeque ad tuam mortem multis aditus non est, licet illam multi minentur. Sic istud natura disposititi spiritum tibi tam unus eripiet,quam unus dedit. Si pudorem haberes, ultimam mihi pensionem remisisses. Sed ne ego quidem me so dide geram in fenore aeris alieni, dc tibi quod debeo impingam. Nunquam volui populo placere. . nam quae ego scio nonprobat populus: quae probat populus, ego nescio. Quis hoc inquis. Tanquam nescias cui imperem. Epicurus. Sed idem hoc omnes cibi ex omni domo conclamabunt, ripatetici, Academici, Stoici, Cynici. -is enim κplacere potest populo, cui placet viras malis ar- tibus popularis favor quaeritur: similem te illis facias oporcita non probabunt , nisi agnoverint. -- Multo autem ad rem magis pertinet, qualis tibi . videaris, qtiam qualis aliis. Conciliati nisi turpio Satione amor turpium non potest. Quid ergo illa
83쪽
si L. ANNAEI SENE exElaudata, dc omnibus praeferenda artibus res usque hilosophia praestabit Z scilicet ut malis tibi placere , quam populo: ut aestimes judicia, non na- meres : ut sine metu deorum hominumque vivas: , t aut vincas mala, aut finias. Ceterum si te videro celebrem secundis vocibus vulgi, si intrante te clamor, plausus, dc pantomimica ornamenta obstr puerint, si tota civitate seminae te puerique laud verint : quid ni ego rui miserear, cum sciam quae
Morti parari nos debere, se robur in eam sumere, ab exemplo Musidii Basse qui senex libenter audit de ea, O loquitur, , rationibus adfruit, non timendam. Obiter ista aliqua. D Assiun Aufidium, virum optimum, vidi quac M sum, aetati obluctantem. Sed jam plus illum degravat, quam quod possit attolli. Magno senectus es universo pondere incubuit. Scis illum 1 per infirmi corporis dc exhausti fuisse: diu illud continuit, & ut verius dicam, concinnavit.subito desecit. Quemadmodum in nave quae sentinam ierahit, uni rimae auialteri obsistitur: ubi plurimis locis laxari coepit & cedere, succurri non potest navigio dehiscenti: ita in senili corpore siquat . nus imbecillitas sustineri oc fulciri potest. ubi tamquam in putri aedificio omnis junctura diducitur,& dum alia excipitur, esia discinditur: circumspisciendum est, quomodo exeas. Bassus ramen no- . ster alacer animo est. hoc philossiphia praeitat: in quocumque corporis habitu fortem, in conspectu mortis hilarem laetumque,nec deficientem,quam is deficiat. Magnus gubernator 8c scita tiavigat velo, dc si exarmavit, tamen reliquias navigii vini ad cursum Hoc ficis Bassus noster:o eo animo
84쪽
uestuque finem suum sipectat, quo alienum spe re, nimis securi esse putares. Magna res est haec Lucili, dc diu discenda, cum adventat hora illa . inevitabilis, aequo animo abire. Alia genera moratis, spei mixta Liat. Desinit morbus, incendium exstinguitur, ruina quos videbatur oppressura deposuit; mare quos hauserat , eadem vi qua sorbebat, ejecit incolumes: gladium miles ab ipsa perituri cervice revocavit: nihil habet quod speret, quem senectus ducit ad mortemo huic uni inter cedi non potest. Nullo genere homines mollius moriuntur . sed nec diutius. Basses noster videtulmihi prosequi se , dc componere, & vivere tan quam superstes sibi, & sapientet sene discidium sui. Nam de morte multa loquitur, ocidagiis dulo, ut nobis persuadeat, si quid incommodi aut metus in hoc negotio est, morientis vitium esse, .non mortis: nec magis in ipsa quidquam esse molestiae, quam post ipsam. Tam demens autem timet quod non est passurus, quam qui vinet quod non est sensurus. An quisquam hoc Hrurum. credit, ut per quam nihil sentitur, ea sentiarur Εrgo, inquit, mors adeo extra olime malum est, ut sit extra omnem malorum metum. Haec ego scio
dc saepe dicta, & saepe dicenda. sed neque cum Iegerem , aeque mihi profuenmt: neque cum audirem, his dicentibus, qui negabant timenda a quorum meru aberant. Hic vero plurimum auctoritatis habuit, cum loqueretur de morte vicina .micam enim quid sentiam. Puto etiam sortiorem eum esse, qui in ipsa morte est, quam qui circa mortem est. Mors enim admota, etiam imperitis animum dedit, notavitandi inevitabilia. Sic gladiatoriola pugna timidissimus jugulum adversario praestat, dc errantem gladium sibi attemperata.
ut illa quae in propinquo est, utique ventura, desiderat.
85쪽
η L. A N N Ag I S E N E e AAdetat lentam animi firmitatem: quae est ratior, nec potest nisi a sapiente praestari. Libentissime isque illum audiebam , quasi serentem de morte sentenerim, 3c qualis esset ejus natura, velut propius imspectae, indicantem. Plus, ut puto , fidei haberet apud te, plus ponderis, si quis revixisset, dc in momte nihil mali esse narraret expertus. Accessus mortis quam perturbationem afferat, optime hi tibi dicent, qui secundum illam steterunt, qui veniem xem, dc viderunt, & receperunt. Inter hos Bassum 1icet numeres, qui nos decipi noluit. is ait, tam-
stultum esse qui mortem timeat, quam qui sene- sctutem. Nam quemadmodum senectus adolescem lcam sequitur,ita mors senectutem. Viverς noluit, qui mori non vult. Uita enim cum exceptione mortis data est: ad hanc itur. quam ideo timere dementis est; quia certa exspe rur, dubia me-- xuuntur. Mors necessitatem habet, aequam&ii victam. Quis queri potest, in ea conditione se esse, in qua nemo non est prima enim pars aequitatis, est aequalitas... Sed nunc supervacuum est, naturae causiam agere: quae non aliam voluit legem no- seram esse, quam suam. quidquid composuit, resolvit: & quidquid resolvit, componit iterum. Iam vero si cui contigit, ut illum senectus leniteremitteret, non repente avulsum vitae, sed minui
tim subductam, nae ille gratias agere diis omnibus debet, quod satiatus ad requiem homini necesi xiam, lasib gratam, perductus est. Vides quosdam
optantes mortem, & quidem magis quam rogatis et vita. Nescio utros existimem majorem nobis animum dare: qui deposcunt mortem, an qui hilares eam quietique opperiantur. quoniam illud ex rabie interdum, ac repentina indignatione fit, haec ex judicio certo tranquillitas est. Venit aliquis ad mortem iratus morti: venientein nemo
86쪽
. . E P I s τ o T AT. 8 hilaris excipit, nisi qui se ad illam diu compositerat. Fateor eigo, ad hominem mihi carum, expliuibus me caussis frequentius venisse, ut scirem an illum toties eumdem invenirem : numquid cum corporis viribus minueretur animi vigor. qui
sic crescebat illi, quomodo manifestior notari s let agitatorum laetitia, cum septimo spatio palmae appropinquant. Dicebat quidem ille Epicuri praeceptis obsequens, primum spelare se, nullum d Iorem esse in illo extremo anhelitu: si tamen esset, habere aliquantulum in ipsa brevitate solatii. Nullum enim dolorem longum esse, qui magnus est. Ceterum succursura sibi etiam in ipsa distractione corporisque, si cum cruciatu irfieret, post illum dolorem se dolere non posse. Non dubitare autem se, quin senilis anima in primis labris esset, nec magna vi distraheretur a corpore. Ignis qui-- valentem materiam occilavit, aqua, & interdum ruina exstinguendus est: ille qui alimentis deficii. rur, sua sponte sebsidit. Libenter haec, mi Lucili, audio, non tanquam nova, sed tanquam in rem praesentem perduinu. Quid ergoZnon multos spe- ωvi abrumpentes vitam t ego vero vidi: sed plus momenti apud me habent, qui ad mortem v niunt sine odio vitae, & adi utrunt illam, non a trahunt. illud quidem clebat tormentum nostra
nos sentire opera, quod tunc trepidamus, cum prope a nobis esse credimus mortem. A quo enim non est, parata omnibus locis, omnibusque momentis Sed consideremus, inquit, tunc cum aliqua caussa moriendi videtur accedere,quanto aliae
propiores sint quae non timemta Hosse alicui
mortem minabatur et hanc cruditas occupavit. . Si distinguere voluerimus caussas metus nostri imveniemus alias esse, alias videri. Non moriem Lia
87쪽
8ς L. A N N AR I s E N E e AE semper tantiamdem absumus. Ita si timenda mors est, semper timenda est. quod enim tempus morti exemptum est Sed vereri debeo, ne tam longas epitiolas, pejus quam mortem, oderis: itaque finem iacio. Tu tamen mortem, ut nunquam timeas, semper cogita. E P I s T. XXXI.
vota, O iudicia vulgi, 1sternendum: ad verum
bonum eundum est. id autem , Scientia rerum.
per quam vera , falsa nosca ; peritura mansura. Exemplis illustrat. AGnosco Lucilium meum, incipit quem promiserae exhibere. sequere illam impetum animi, quo ad optima quaeque, calcatis popularibus. onis, ibas. Non desidero majorem melioremque te fieri, quam moliebaris. Fundamenta tua multum loci occupaverunt. tandam eme, quam tum conarus es:& illa quae tecum in animo tulissi, tracta. Ad summam, sapiens eris, si clauseris au-I res. quibus ceram parum est obdere. firmiori spis' ento opus est,quam usiam in sociis Vlixem ferimi. Illa vox qxue timebatur,erat blanda, non tamen publica: at haec quae timenda est, non ex uno scopulo,sed ex omni terrarum parte circumsonat.
Praetervehere itaque non unum locum insidiosa voluptate suspectum, sed omnes urbes: surdum te amantissimis tui praesta. Bono animo male pre- cantur. & si vis esse felix,deos ora, ne quid tibi ex Ahis quae optantur eveniat. Non mi ista bona, quae in te isti volunt congeri: inium bonum est, quod beatae vitae caussadi firmamentum est, sibi fidere. Hoc autem contingere non potest, nisi contem, plus est labor, & in eorum numero habitus , quae neq; bona simi, que mala.Fieri enim non potest, ut una res modo mala sit, modo bona: modo lis
88쪽
i hieφεiis E P r s Y o L AE. 87vis & perserenda, modo expavescenda. Labor bo num non est quid ergo est bonum laboris contemptio. Itaque in vanum operosos culpaverim. turta ad honesta nitentes,quanto magis incubue-xint, minusq: sibi vinci ac strigare permiserint,admirabor & clamabo, Tanto melior surge 8c resipiam: & clivum istum uno, si potes, spiritu exsupera. merosos animos labor nutrit. Non est ergo quod ex illo veteri voto parentum tuorum eligas, quid contingere tibi velis, quid optes:-in totum, jam per maxima acto viro turpe est, etiamnum deos f Migare. Quid votis opus est 3 sec& te ipse felicem. iacies autem, si intellexeris bona esse, quibus admixta est virtus: turpia, quibus malitia conjuncta est. Quemadmodum sine mixtura lucis nihil splendidum est: nihil atrum, nisi quod tenebras habet,aut aliquid in se traxit obscuri. quemadmodum sine adjutorio ignis, nihil calidum est, nihil sine aere frisdum: ita honesta dc turpia, viriniis& malitiae societas efficit. Qvid ergo est bonum terum scientia. Quid malum est rerum imperitia. Ille prudens atque artifex, pro tempore, quaeque repellet aut eliget. Sed nec quae repellit timet, nec miratur quae eligit: si modo magnus illi invictus animus est. Submitti te ac deprimi veto. la borem si non recuses, parum est: posce. Quis ergo , inquis, labor frivolus δc supervacuus est in quem humiles caussae vocaverint, non est malus, . non magis quam alle qui pulchris rebus impendi-- rur: quoniam animi est ipsa tolerantia, quae se assidum 3c aspera hortatur,oc dicit: Quid cesses non .est viri, timere sudorem. Huc oc illud accedat, ut 'perfecta virtus sit, aequalitas ac tenor vitae per Omnia consonans siuit quod non potest esse, . nisi verum scientia contingat, & ars, per quam divinavi humana noscantur. Hoc est summum bonum:
89쪽
88 L. ANNARI SENECAT quod si occupas, incipis deorum esse socius, ncm supplex. Quomodo, inquis, isto pervenitur Z non
per Peninum Grajumve montem, nec per deserta Candaviae: nec Syrtes tibi, nec Scylla aut Charybdis, adeundae sunt: quae tamen omnia transisti procuratiunculae pretio. Tutum iter est, jucundum est,ad quod natura te instruxit. Dedit tibi illa, quae si non deserueris, par Deo surges. Paren autem Deo pecunia non faciet: Deus nihil habet. Praetexta non faciet: Deus nudus est. Fama non
faciet, nec ostentatio tui, & in populos nominis sdimissa notitia. nemo novit Deum. .multi de illo male existimant, & impune. Non turba servo'rum, lecticam tuam per itinera urbana ac perem portantium: Deus ille maximus potentissimus que ipse vehit omnia. Ne se a quidem dc vires beatum te facere possunt: nihil horum non patitur vetustatem. Quaerendum est ergo quod non fiat in dies deterius, eui non possit obstari. Quid hoc est animus : sed hic reduis, bonus , magnus.-Quid aliud voees hunc, quam Deam in humano corpore hospitantem Hic animus tam in equitem Romanum, quam in libertinum, quam in servum, potest cadere. Quid est eques Roma
nus, avi libertinus, aut servus Nomina ex ambitione , aut ex injuria nata. Subsilire incaelum ex angulo licet: exsurge modo,& te quoque dignum Finge Deo. Finges autem non amo, non argentor non potest ex hac materia imago Deo exprimi 11 -
ro hortatur, nequis tempus eripiat, illud tam breVe Ofugam contemnia esiam vulgaria vota. ' Inquiro
90쪽
E v I s Y o et AT. 8sv Nquiro in te, &ab omnibus sciscitor, qui ex ista regione veniunt, quid agas, ubi dc cum quibus moreris. Uerba dare non potes. tecum sum. Sic vive, tamquam quid facias auditurus sim: imo tanquam visurus. Quaeris, quid me maxime
his quae de te audio, delectet quod nihil audio:
quod plerique, ex his quos interrogo, nesciunt quid agas. Hoc est salutare, Eon conversari dissse milibus, dc divem cupientibus. Habeo quidem -- fiduciam non posse te torqueri, mansurumque in lproposito,etiam si selicitantium rurba circumeat. 'I Uid ergo est 3 non rimeone immutent te, time ne impediant. Multum autem nocet 3c qui mor rur , utique in tanta brevitate: quam breviorem inconstantia facimus, aliud ejus subinde atque aliud facientes initium. Diducimus illam in paritiaculas ac lancinamus. Propera ergo Lucili carissim me, dc cogita , quantum celeritati additurus fustis, si a tergo hostis instaret, si equitem adventares irareris , ac sugientium premere vestigia. Fit- hoc, premeris: accelera, dc evade. perduc te in ri tum, & inde considera, quam pulchra res sit eo umore vitam ante mortem, deinde exspe resecurum reliquam temporis sui partem: in possessione beatae vitae positum: quae beatior non fit,si longior. O quando videbis illud tempus,quo scies tempus ad te non periinere, quo tranquillus
placidusqi eris, dc crastini negligens, & in summa uisatietate i Vis scire,quid sit quod faciat homines avidos futuri Nemo sibi contigiti optaverunt utique tibi alia parentes tui: sed ego tibi contra,
omnium eorum contemptum opto, quorum illi copiam. Vota illorum multos compilant,ut te locupletenti quidquid ad te transferunt,alicui deerahendum est. Opro tibi tui facultatem,ut vagis c meaconibus aestata mens,tandem resistat, dc c -
