L. Annæi Senecæ philosophi opera omnia; ex ult. I. Lipsii emendatione. et M. Annæi Senecæ rhetoris quæ exstant; ex And. Schotti recens L. Annæi Senecæ philosophi tomus secundus. In quo epistolæ, & quæstiones naturales. 2

발행: 1639년

분량: 723페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ta sit: ut placeat sibi, re intellectis veris bonIs,

quae simul intellecta sunt, possidentur, aetatis adjectione non egeat. Ille demum necessitates si pergressus est, oc exauctoratus ac liber, qui vivievita peracta. EPIs T. XXXII LNegat sententias aut chrias e Stoisis Meerpendas. Primum , quia omnia plena talibM O densa sunt e deinde quia turpe , cum auctore se eptiqui. Nostra faciamus . O vita prascramus.

Esideras his quoque epistolis, sicut prioribus,

Mamtibi aliquas voces nostrorum procerum.

Non fuerunt circa flosnalos occupati: totus comtextus illorum virilis est inaequalitatem scias esse, ubi quae eminent, notabilia sunt. Non est admia rationi una arbor, ubi in eamdem altitudinem imia silva surrexit. Ejusmodi vocibus reserta simi Aarmina, resertae historiae. Itaque nolo Epicuri illas. esse existimes: publicae sent, & maxime no--strae. Sed in illo magis annotantur, quia rarae in terveniunt, quia insperatae, quia miri est aliquid sortiter diei ab homine mollitiathrosesita

Ita eniis pletique judicanti 'iud me vero Epic rus est 6c sortis, licet manuleatus sit. Fortirudo,& industria, & ad bellum prompta mens , tam in Persas quam in alte cinctos cadit. Non esh ergo ... quod exigas excerpta, 6c repetita: continuum es apud nostios,quidquid cliud alios excerpitur. Non habemus itaque ista odorisera, nec emptorem decipimus, nihil inventurum cum intraverit, praeter illa quae in fronte subnia sunt. Ipsis permittimus, unde velint sumere exemplar. Puta nos velle singulares sententias ex turba separarer cui illas adsignabimus Zenoni, an Clemini, an Chrysippo,

an Panaetio, an Posidonio ὶ Non sumus sub reger

sibi

92쪽

sibi quisque se vindicati apud istos quidquid dicit

Hetinachus, quidquid Metrodorus, ad unum rofertur. Omnia quae quisquam in illo contubernio locutus est, unius ductu bc auspiciis dicta sunt. Non possemus, inquam, licet tentemus, ex tanta rerum aequalium copia, aliquid educere. Pauperis est numerare pecu .

Qimcumque miseris oculum , id tibi occurrit quod eminere posset, nisi inter paria legeretur. -e depone istam spem, posse te summatim d gustare ingenia maximorum virorum : tota tibi inspicienda sutit, tota tractanda. Res geritur , dc per lineamenta sui ingenii opus nectitur, ex quo nihil subduci sine ruina potest. Nec recuso, quominus singula membra, dummodo in ipso homi--δe, consideres. Non est formosa, culus crustii datur aut brachium, sed illa cujus universa ficies admirationem singulis partibus abstulit. si tamen. exegeris; non tam mendice tecum agam, sed plena manu siet. Ingeus eorum turba est passim jacem tium: sumenda erunt, non colligenda. Non enim . excidunt, sed fluunt perpetua, & inter se coaene sint. Nec dubito, quin multum conserant rudibus adhuc, dc extrinsecus auscultantibus. Facilius enim singula insidunt circumscripta, & carminis modo inclusa. Ideo pueris δc sententias ediscendas damus, dc has quas Graeci orias vocant: quia complecti eas puerilis animus potest: quia plus adhuc non capit certi prosectus. Viro captare floscuri los turpe est, δc fulcire se notissimis & paucissimis vocibus, 3c memoria stare. sibi jam innitatur. dicat ista, non teneat. Τurpe est enim seni aut pro spicienti sene autem, ex commentario sapere. HOC, Zeno dixit. tu quid 3 Hoc Cleanthes. in quid δquousque sub alio moveris dc impera, & dic, quod memoriae tradatur: aliquid θc de tuo profer.

93쪽

si x L. ANNAEI SENE cAE--omnes itaque istos nunquam auctores, semper imterpretes, sub aliena umbra latentes,nihil puto habere generosi, nunquam ausos aliquando facere, quod diu didicerant. Memoriam in alienis ex eo uerunt. Aliud est, meminisse: aliud, scire. Meminisse, est rem commissam memoriae custodirerat contra scire, est 3c sua facere quaeque, nec ab exemplari perulere ,/& toties ad magistrum respicere. Hoc dicit Zeno, hoc Cleanthes. Aliquid intersit inter te, dc librum. quousque disces t jam Ze raecipe. Quid est, quare audiam, quod legere pos tum Multum, inquit, viva vox facit. non quidem haec, quae alienis verbis commodatur , Se

Marii vice fungitur. Adjice nunc, quod isti qui

nunquam tutelae suae fiunt, primum in ea re sequuntur priores, in qua nemo non a priore desciviti deinde in ea re sequuntur, quae adhuc quae. Titur. nunquam autem invenietur , si contenti fue--rimus inventis. Praeterea qui alium sequitur, nihil . Invenit, imo nec quaerit. Quid ergo non ibo per priorum vestigia 3 ego vero utar via veteri: sed si propiorem planioremque invenero , hanc mu- , niam. Qui ante nos ista moverunt, non domini

nostri,sed duces sunt. Patet omnibus veritas, non- .

dum est occupara: multum ex illa etiam futuris relictum esLE P r s T. XXXIV. Gaudere se in profectu Lueilii, quia ab ipso est: ipse eum forma υit. Hortatur porro perge e , c, ad summum. Resco&exsulto, &discussa senectute recale sco, quoties ex his quae agis & scribis, intelligo quantum te ipse nam turbam olim reliqueras si -pergrederis. Si agricolam arbor ad fructum perducta delectat, sit pastor ex statu gregis sui capit v

luptatem,

94쪽

Iuptatem, si alumnum suum nemo aliter intuetur quam ut adolescentiam illius suam judicet: quid evenire credis his, qui ingenia educaverunt, Mquae tenera sermaverunt, adulta subito vident γλssero te mihi. meum opus es. Ego cum vidissem indolem tuam, injeci manum , exhortatus sum, . addidi stimulos , nec lente ire passiis sum, sed subinde incitavi: oc nunc idem facio. Sed jam currentem hortor, & invicem hortantem. Quid, aliud, inquis , adhuc volo Z in hoc plurimum est. Non sc quomodo principia totius operis dimidium occupare dicuntur, ita res animo constat: pars magna bonitatis est, velle fieri bonum. Scis quem dicam bonum3 persectum, assolutum, quem malum secere nulla vis, nulla necessitas possit. Hunc in teprospicio, si perseveraveris & incubueris , Mid egeris, ut omnia facta dictaque ma inter se congruant ac respondeant sibi, & una forma percussa lat. Non est hujusmodi animus in recto, cujus discordanti v P I s T. XXXV. istum sibi optat, id est virum bonum. at liter enim amicus nemo est, etiamsi amat. Hoc ergo faciat, O inprimis discat convenienter viavere, id es constanter, id es sapienter. CVm te obnixe rogo ut studeas, meum negotium ago. habere amicum volo: quod co tingere mihi nisi pergas excolere te, ut coepisti

non potest. Nunc enim amas me, amicus non es.

Quid ergo haec inter se diversa sum3 imo dissimi' lia. Qui amicus est, amat: qui amat, non utiquel amicus est. Itaque amicitia semper prodest: amor . etiam aliquando nocet. Si nihil aliud ob hoc profice, ut amare discas. Festina ergo, dum mihi pro

ficis , ne istuc alteri didiceris. Ego quidem percipio

95쪽

s L. ANNARI SENAc Anpio jam fructu cum mihi fingo, o nos animo futuros, dc quidquid aetati meae vigoris abscessit, id ad me ex tua, quamquam non multum abesh , rediturum: sed tamen re quoque ipsa laetus esse volo. Venit ad nos ex his quos amamus, etiam absentibus, gaudium: sed id leve dc evanidum. onspectus, & praesentia, & conversatio aliquid

habet vivae voluptatis: utique si non tantum quem velis,sed qualem velis videas. Asser itaque te mihi, ingens munus: 3c quo magis instes, cogita me sonem esse, te mortalem. Propera ad me, sed ad te ---Prius. profice, dc ante omnia hoc cura, ut constes tibi. Goties experiri voles, an aliquid actum sit, observa an eadem velis hodie quae heri. Mutatio voluntatis indicat animum natare aliubi, atque aliubi apparere, prout tulit venim. Non vagatur,

quod est fixum & fundarum. Istud sapienti perse-Mcontingit aliquatenus & proficienti provecto,sque. Quid ergo interest hic commovetur quia dem , non tamen trans , sed suo loco nutati ille nec commovetur quidem. Ε P I s T. XXXV L

Laudat quemdam qui otio se admovit, a republiea

amovit: Θ ur eontemnat vulgi voces. mergat

bonus esse , aut magis fieri a pergat O mortem assemam idque ratione. - Micum tuum hortare, ut istos magno animo contemnat, qui illum obiurgant, quod umbram 8c otium petierit, quod dignitatem suam de- stiruerit, dc cum plus consequi posset, praetulerit quietem omnibus. Quam utiliter negotium situm. gesserit, quotidie illis ostendet. Hi quibus invide- mr, non desinent transire. alii elidentur , alii ca- dent. Res est inquieta, felicitas: ipsa se exagitat, movet cerebram , non uno genere. Alios in aliud

irritat:

96쪽

- PISTOLAE. 'F cfiuit: hos in potentiam, illos in luxuriam: hos

inflat, illos mollit, bc totos resolvit. At bene aliquis illam seri: sic, quomodo vinum. Itaque non

est quod tibi isti persuadeant, eum esse felicem, qui a multis obsidetur. sic ad illum, quemadmodum ad lacum, concurritur: quem qui exhauriunt, & ciubant. Nugatorium & inertem vocanta

Scis quosdam perverse loqui, & signare contraria. Felicem vocabanti quid ergo erat Z Ne illud quidem curo, quod quibusdam nimis horridi animi videtur oc taetrici. Aristonajebat, malle se adole-scentem tristem, quam hilarem dc amabilem turbae. Vinum enim fieri bonum, quod recens durum & asperum visam Ein: non pati aetatem, quod in dolio placuit. Sine eum tristem appellent, & inimicum processibila suis. bene se diu i in veriistate

ipsa tristitia: perseveret modo colere virrutem,pe

hibere Iiberalia stiudia, non illa quibus persandi si ris est, sed haec quibus tingendus est animus. hoc est discendi tempus. Quid ergo aliquod est, quo

non sit discendum 3 minime. sed quemadmodum omnibus annis studere honestum est: ita non om--bus institui. Turpis dc ridicula res est, elementarius senex. Iuveni parandum, seni utendum est. Facies ergo rem utilissimam tibi, si illum quam optimum feceris. Haec ajunt beneficia esse expetenda tribuendaque, nondubie primae sortis, quaeram prodest dare quam accipere. Denique nihil illi jam liberi est: spopondita minus autem rurpe

est creditori, quam spei bonae decoquere. Ad illud

aes alienum solverulum, opus est negotianti navigatione prospera, agrum colenti ubertate ejus quam colit terrae, dc caeli favore: ille quod debet, sola potest voluntate per lvete. In mores fortum ius non habet. Hos disponat: ut quam tranquil

lissimus ille animus ad petist ri veniat, qui nec

97쪽

ablatum sibi quidquam sentit, nec adjectum, sed

in eodem habitu est, quocumque res cadunt. Cui sive aggeruntur vulgaria bona, supra res suas eminet : sive aliquid ex istis vel omnia casus excussit, minor non fit. Si in Parthia natus esset, arcum insans statim tenderet: si in Germania, protinus puer tenerum hastile vibraret: si avorum nostr rum temporibus suisset, equitare, & hostem cominus percutere didicisset. Haec singulis disciplina gentis suae suadet, & imperat. Quid ergo huic meditandum est 3 quod adversus omnia tela, Modadversus omne hostium genus bene facit, mortem contemnere: quae quin habeat in se aliquid terribile, ut animos nostros quos in amorem siti natura formavit in ossentat,nemo dubitat: nec eum necesse esset in id comparari & acui, in quod ii stinctu quodam voluntario iremus sicut serumtur omnes ad conservationem sui. Nemo discit, ut, si necesse fuerit, aequo animo in rosa iaceat: . sed in hoc duratur, ut tormentis non submittat Gdem : ut, si necesse suerit, stans etiam aliquando saucius, pro vallo pervigilet, & ne pilo quidem incumbata quia solet obrepere interim Qmnus in aliquod adminiculum reci natis. Mors nullum habet incommodum. Esse enim debet aliquid , c jus sit incommodum. Quod si tanta cupiditas Iongioris aevi te tenet, cogita nihil eorum quae ab

oculis abeunt, dc in rerum naturam, ex qua prodierimi, ac mox processura sunt, reconduntur, consumi. Desinunt ista, non pereunt. Et mors, quam pertimescimus ac recusamus,intermittit vitam, non eripiti veniet iterum, qui nos in lucem

reponat dies, quem multi recusarent, nisi oblitos reduceret. Sed postea diligentius docebo, omnia

quae videnrur perire, mutari. AEquo animo debet .

Miuuus exue. Observa orbem rerum in se r I

98쪽

ineantium: videbis in hoc mundo nihil exstingui, sed Uicibus descendere, ac resurgere. aEstas abit, sed ster annus illam adducit: hiems cecidit, reserent illam sui menses: solem nox obruit, sed ipsiunstatim dies abiget. Stellarum iste decursus , quidquid praeterierit, repetita pars caeli levatur assidue, Pars mergitur. Denique finem faciam, si hoc unum adjecero, nec infantes, nec pueros, nec mente la- os, timere mortem: & esse turpissimum, si eam secuntatem nobis ratio non praestat,ad quam stultitia perducit. E P T s T. . XXXVII. Perseverandum in via O militia Sapi/ntia esse. Abbae salutem , felicitatem , libertatem pendere. Perυeniri,'vinci, Ratione duee. QVod maximum vinculum est ad bonam me rem, promisisti virum bonum. Sa cramento gatus es. Deridebit, si quis tibi dixerit, mollem esse militiam & facile nolo te decipi. Eadem honestissimi hujus, & illius turpissimi auctoramenti, verba sunt, uri, vinciri, serroque necari. Ab illista qui manus arenae locant, bc edunt ac bibunt, quae per sanguinem reddant, cavetur ut ista vel inviti patiantur: a te, ut volens libensque patiaris. Illis licet arma submittere , misericordiam populi tentare: tu neque submittes, nec vitam rogabis. r

cto tibi invictoque moriendum est. Quid porro prodest, paucos dies aut annos lucrilacere t sine missione nascimur. Quomodo ergo, inquis, me expediam effugere non potes necessitates: potes vincere. Fiat via: & hanc tibi viam dabit philosophia. ad hanc te conser, si vis stivus esse, sisecurus, si beatus: denique si vis esse,quod est maximum, liber. Hoc contingere aliter non potest. Hu

milis res est stultitia, abjecta, sordida, servilis,

99쪽

98 L ANNAEr SENE cAE multis affectibus & saevissimis subjecta. Hos tam graves dominos, interdum alternis imperantes, interdum pariter, dimittit a te sapientia, quae Gola libertas est. Una ad hanc seri via, & quidem - . non aberrabis: vade certo gradu. Si vis cibi iaomnia subjicere,ie subjice rationi. multos reges, si ratio te rexerit. Ab illa disces,quid oc quemadmodum aggredi debeas mon incides rebus. Neminem mihi tabis , qui sciat quomodo quod vult Coepeerit velle. non consilio adductus ullo, sed imperu Ampactus esti Non minus sepe sortuna in nos in- . currit, quam nos in illam. Turpe est non ire, sed ferri: & subito, in medio turbine rerum stupentem, MXrere : Huc ego quemadmodum veni ΕPIs T. XXXVIII. Praesta utilia ad Sapientiam, magis quam DF. sertationes sepe esse. Illa irrepere in animum, , seminis modo fiuctificare o dissandi. Erito exigis, ut hoc inter nos epistolarumo, commercium frequentemus. Plurimum proficit sermo, qui minutatim irrepserit animo. Disi putationes praeparatae, & essitis audiente populo, plus habent strepitus,minus familiaritatis. Philo iophia bonum consilium est: consilium nemo ci more dat. Aliquando utendum est 5 illis, ut ita dicam , concionibus; ubi qui dubitat, impellem dus est: ubi vero non hoc agendum est, ut velit discere, sed ut discat, ad haec submissiora verba eniendum est. Facilius intrant, sed & haerent. haec enim multis opus est, sed evicacibus. Seminis modo spargenda sunti quod quamvis sit exiguum,

Cum occupavit idoneum locum, vires suas explicat , dc ex minimo in maximos auctus dissund in tur. Idem iacit oratio. non late patet, si aspicias:

in opere crescit. Pauca sivit quae dicuntur: sed si illa

100쪽

Ε r I s Y o L AE. IIIa animusBene exceperit, convalescunt& exsul gant. Eadem est, inquam, praeceptorum conditio, quae seminum multum essiciunt, dc si angusta sunt: tantum, ut rix idonea mens rapiat illa, di in se trahat. Muta invicem dc ipsa generabit, di plus reddet, quam acceperit.

Varie, se varios, in philosophia seripsisse: excitarinos debere,stardorem capere ab exemplo. Nar ram eo dueere, qua ad excelsa vocat: in quibuου

non Hy plebeia Felicitas,non item voluptas, quia aut fragilia sunt, aut nocent. Commentarios quos desideras, diligenter ornavi tos, & in angustum coactos , ego vero componam : sed vide ne plus profectura sit oratio orditiaria, quam haec quae nunc vulgo Breviarium dicirur, olim cum Latine loqueremur, Summarium vocabatur. Illa res discenti magis 'ecessaria

est: haec scienti. illa enim docet, haec admonet. Sed utriusque rei tibi copiam faciam. Tu a me, non est quod illum aut illum exigas. qui notorem dat, ignotus esti Scribam ego quod vis, sed meo

- more. Interim multos habes, quorum scripta nescio an satis ordinent. Sume in manus indicem

philosophorum: haec ipsa res expergisci coget, si

videris quam multi tibi laboraverint, concupisces& ipse ex illis unus esse. Habet enim hoc opti- mum in se generosus animus, quod concitatur ad onesta. Neminem excelsi ingenii virum humilia Ielectant δc sordida: magnarum rerum species ad se vocat dc extollit. Quemadmodum flamma su git in rectum, jacere ac deprimi non potest, non magis quam quiescere: ita noster animus in motu est , eo mobilior dc actuosior, quo vehementiortauerit. Sed felix qui ad meliora hunc impetum de-e a. diti

SEARCH

MENU NAVIGATION