장음표시 사용
101쪽
ctanda aut aestimanda rationibus. Aut vero apsa, quisquis es o haeretice, cui de partu suo calumniaris, virgo Maria propriis hoc quod actum est egerit consummaritque virtutibus: ut ei in tanta re, ac tanto opere imbecillitas obiiciatur humana. Si quid itaque in hac re per 'ominis opus actum est, humanas quaererationes. Si autem totum quod actum est, dei virtus est: quid impossibilitatem expectas humanam, ubi efficientiam vides esse diuinam3 Sed de hoc tamen plenius postea. Nunc quod pauid anterius dicere coepimus exequamur: ut omnes sciant in Pelagianis cineribus ignes quaerere se, & nouis sacrilegorum flatibus fauillas veteres excitare. Dicis ergo Christum hominem tantummodo solitarium natum esse:Hoc utique & illa quam in primo libro euidenter ostendimus, Pelagianae impietatis haeresis prςdicauit, Christum hominem tantummodo solitarium natum esse. Addis praeterea, dominum ipsum omnium Iesum Christum theolocon imaginem appellandum,id est non deum,sed susceptorem dei: scilicet ut eum non
propter se quia sit deus , sed quia deum in se
suscipiat, honorandum putas. Hoc utique illa etiam quam ante dixi haeresis asserebat, Christum non propter se colendum,videlicet quia deus esset,sed quia bonis ac piis actibus deum in se habere meruisset. Ergo vides Pelagianum te virus vomere, Pelagiano te spiritu sibilare. Vnde conuenit,ut de te non tam iudi-
102쪽
. eandum quam iudicatum esse videatur : quia eum eiusdem erroris sis, necesse est eiusdem quoque etiam damnationis esse credaris. Vt non dicam illud interim, qudd imperiali statuae comparans, in tantam sacrilegii impietatem ac blasphemiam prorupisti, ut recte admodum etiam Pelagium,qui pene omnes impietatcs vicerit, hac amentia vicisse videaris. Ais ergo Christum theolocon imaginem appellandit,id est, non propter se eu quia sit de', sed quia deum in se susceperit honorandum. Hoc modo ergo nihil inter eum & omnes qui fuerunt sanctos homines esse asseris:quia omnes utique sancti homines deu in se habuerunt. Siquide & in patriarchis deu fuisse,& in prophetis deum locutu non ignoramus. Omnes deniq; no dico apostolos,martyres,sed omnes quoque sanctos dei , de seruos dei habere in se spiritum dei credimus, secundum illud: Vos 2. cor. estis templum dei vivi, sicut deus dixit: Inhabitabo in eis . Et iterum: Nescitis quia tem- I. cor. plum dei estis, & spiritus dei habitat in votabis Θ Et per hoc omnes theoloci sunt: ac sic hoc modo cunctos admodu Christo similes,&deo pares dicis . Sed absit haec abominandi erro ris impietas, ut facturae suae factor, ut famulis suis dominus,ut terrenae fragilitatis deus terrestrium & c testium coparetur: & haec ei ex beneficiis suis iniuria fiat, ut qui habitatione sua dignatur hominem, idcirco idem quod homo esse dicatur. Quin inad hoc inter illum
103쪽
interest & sanctos omnes, quod inter habit culum & habitatorem: quod utique ut habi- tetur non habitaculi est,sed habitatoris,in cuius scilicet arbitrio est & aedificatio habitaculi,&vsus: id est vel vi velit habitaculum ipsum facere, vel ut cum fecerit, dignetur habitare., An experimentum quaeritis,inquit apostolus,eIus qui in me loquitur Christiὸ & alibi: Ne-:ὶ . stitis quia Christus Iesus in vobis est nisi sor
te reprobi estis. Et iterum:In interiore inquit homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris.Vides quid intersit inter doctrinam apostolicam & blasphemiam tuam Θ Tu in Christo deum velut in homine habitare dicis: ille Christum ipsunt in hominibus habitare testatur. Quod profectd, ut tu ais,caro &sanguis facere non positat: scilicet ut ex hoc ipso quo eum deum tu ess e negas,deus probetur. Nam cum eum qui in homine habitet desinon neges , necesse est ut eum quem in hominibus habitare cognoscimus, euidentissime deum esse credamus. Omnes ergo siue patriaretiae, siue prophetae, siue apostoli, siue martyres,siue denique sancti omnes,habuerunt quidem in se deum,& omnes filii dei facti sunt,&omnes theoloci fuerunt: sed diuersa utique multd dissimilique ratione. Omnes enim credentes deum, filii dei sunt per adoptionem, unigenitus autem filius per naturam: qui non ex materia aliqua est a patre genitus: quia omnis res, & omnis rerum materia, per uni-
104쪽
genitum dei filium est, non ex nihilo, quia ex patre: non quasi partus, quia nihil in deo v cuum atque mutabile: sed inessibiliter atque inastimabiliter deus pater in his quae ingenita in se erant, unigenitum suum genuit: ac se ab ingenito summo de sempiterno patre,vnigenitus summus& sempiternus est filius:idem habendus in carne, qui habetur in spiritu: idecredendus in maiestate, qui nasciturus in camne.Non diuisionem aliquam aut discissionem sui fecit,ut se ex parte aliqua non nascete pars sui aliqua nasceretur: aut aliquid in eo diuinitatis postea superueniret,quod in eo natum ex virgine non fuisset. Omnis enim,iuxta apostolum, omnis in Christo plenitudo diuinitatis habitat corporaliter.Non quia aliquando habitauerit, de aliquando non habitauerit: nec quia postea fuerit, & ante non fuerit. Alioquin ad illam Pelagian haereseos impietatem deuoluimur:ut dicamus ex certo tepore habitantem in Christo deum:tum in eum superu nisse, quado ille vita & conuersatione id pr meruerit, ut in se virtus diuinitatis habitaret. Hominum ergo hominum sunt haee, non dei: ut inquantum humana imbecillitas valet,deo se humilient, deo subdant,dei se habitaculum faciant, de habere hospitem atque habitatore deum fide & pietate mereantur. mia prout quis idoneus munere dei fuerit, ita eum diuina gratia muneratur.Prout si quis dignus putatur deo, ita dei fruitur aduentu,secundu illά
105쪽
Ioaa . domini promissionem: Si quis diligit me,ser
monem meum seruabit: & ego & pater meus veniemus ad eum,& mansionem apud eum faciemus. Longe autem alia de Christo res atq;
ratio est : in quo omnis plenitudo diuinitatis habitat corporaliter:& qui ita diuinitatis plenitudinem in se habet,ut cunctis de sua pleni tudine largiatur: qui inhabitante in se diuinitatis plenitudine, ita ipse in singulis sanctorii habitat,prout eos dignos suo putarit habitaculo : de ita omnibus de plenitudine sua tribuit , ut ipse in plenitudine sua iugiter perse
ueret: qui utique etiam cum in corpore suo in terra eslet,animabus tamen sanctorti omnium inerat: cςlos, terras,mare,omnem deniq; uni versitatem infinitate potentiae suae ac maiestatis implebat: & ita totus in seipso erat, ut eum tamen mulli uniuersa non caperet. Quia
quamlibet magna sint & ineffabilia quae facta sunt, nulla tamen tam capacia & immensa sunt, quae ipsum possint capere factorem. Iste ergo est de quo propheta dicit: Quoniam in te est deus non est praeter te deus. Tu es enim deus noster, & nesciebamus, deus Israel faluator: qui in terris utique postea visus est,' cum hominibus couersatus est. De quo etiad I.11.Dδuid propheta ex persona ipsius dicit : De
ventre matris meae deus meus es tu. Ostendes
utique qudd nunquam homo ille dominicus' sine unitate dei fuerit: in quo ipso statim vir ginis utero plenitudo diuinitatis habitaret.
106쪽
DE INCAR. DO. LIB. V. 37Sieut & alibi idem propheta: Veritas,inquit, pus s.
de terra orta est, & iustitia de cito prospeesit. ''Vt intelligeremus scilicet prospiciente e cςlis filio dei, id est adueniente ac descendente, iustitiam natam esse e carne virginismon phantasiam corporis, sed veritatem. Ipse est enim veritas, secundum illud ipsius testimoniu veritatis:Ego sem veritas, d vita. Ergo quia anterioribus libris veritatem hanc, id est domimum Iesum Christum natum ex virgine deum probauimus: nunc ut libello abhinc proximo instituimus, eum qui ex virgine nasciturus esi. set, semper deum praenunciatum esse doceamus. Ait itaq; Esaias propheta: miescite ab ihomine,cuius spiritus in naribus eius: quia in quo reputatus est ipse.vel vi atque euidelius in Hebraeo est: quia excelsus reputat' est ipse. Pulchre aute dices, quiescite, verbo vim prohibentis inquietudine persecutionis expresi sit. QSiescite,inquit, ab homine,cuius spiritus in naribus eius et quia excelsus reputatus ipse est. Nunquid non una eademque sententia de humani corporis susceptionem, de dei locutus est veritatem Quiescite, inquit, ab homine , cuius spiritus in naribus eius: quia excelsus reputatus est ipse. Nonne tibi quaeso palam alloqui persecutores domini videtur, dicens: Viescite ab homine,quem persequimini: quia hic homo dei est3 Et licet in humilitate humanae carnis appareat, in celsitudinextimen diuinae magnificentiae perseuerat.Bene
107쪽
autem dices propheta: Quiescite ab 'omine.
cuius spiritus in narib' eius:certissima humani corporis significatione homine demostrauit. Intrepide utiq; ac fiducialiter: utpote qui tam costater veritate hominis assereret quΙm dei: quia haec fides vera est & catholica,crede re dominu Iesum Christum ita substantia veri corporis, sicut veritatem perfectae diuinitatis habuisse.Nifi sorte in illo aliquid ambige-
dum putes,quia excelsum pro deo posuit: cum utiq; hic mos scripturae sacrae sit excelsum pro deo dicer e,sicut illud prophetae: Dedit vocem sitam excelsus, & mota est terra. Et, Tu solus, stiper omnem terram .Esaias quoque
qui haec dicit: Excelsus&sublimis habitans aeternitate. In quo manifeste intelligendu est: cum illic excelsum sine ulla adiectione dei posuerit,quod etiam hic deum in excelsi nomine nuncuparit. Ergo quia euidenter per prophetam sermo diuinus dominum Iesum Christum de hominem & deum praenunciauit: videamus an veteribus testimoniis etiam nunc I,Da. I. conueniant & concordent noua. Quod fuit, inquit apostolus Ioannes, a principio , quod audiuimus,quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, & manus nostrae palpaverunt de verbo vitae, & vita manifestata est: & vidimus,& testamur,& an nunciamus vobis vitam aeternam, quae erat apud patrem, & apparuit nobis. Vides quemadmodum vetera recentibus roborentur, & antiquam prae-
108쪽
nunciationem nouae prςdicationis confirmatio c5sequatur Esaias dixit: Quiescite ab homine,cuius spiritus in naribus: quia excelsus reputatus est ipse.Ipse Ioannes autem: modfuit,inquit,a principio,quod audiuim', quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus &manus nostrae palpaverunt. Ille persequendu Iudaeis hominem esse dixit: hic palpatu hominem humanis manibus prςdicauit. Ille eudem quem hominem annunciarat,Deum excelsum praedixit: hic eum quem palpatum ab hominibus esse docuit, deu in principio semper fuisse memorauit. Ergo euidentissimum est, qu6d ambo dominum Iesum Christum Sehominem manifestarunt & deum: quia eundem postea hominem quem semper deum: ac per hoc homine de deum, quia homine ipsum deum . Quod fuit ergo, inquit,in principio, quod audiuimus, quod vidim' oculis nostris, quod perspeximus,& manus nostrae palpau
runt de verbo vitae,& vita manifestata est: &vidimus,& testamur, & annuneiamus vobis Vitam aeternam, quae erat apud patrem,& apparuit nobis . Vides quot indiciis, quot modis,quam variis, quam multiplicibus dilectissimus ille ac deuinctissimus deo apostolus,sacramentum diuinae incarnationis insinuet3 Iaprimu qudd eum qui in principio semper fuerit, visum in carne esse testatur. Deinde ne id quod auditum ae visum dixerat, parum incredulis videretur, palpatum quoque, id est ta-
109쪽
etum atque tractatum tam suis quὶm eaetero rum manibus confirmauit. Bene utiq; per ma Τnisestatione assumptς carnis, opinione Mamtionitarum, ac Manichaei errorem excludens: nequis phantasiam ab hominibus visam crederet , cum palpatam corporis veritatem se apostolus praedicasset.Deinde addat, verbum vitae,& vita manifestatam:hoc se vidisse, hoc annuciare,hoc protestari, simul scilicet & exequens ossicium fidei,&ingerens terrore incredulitati: ut cum ille utique protestatur se praedicare,sibi no imputaret periculum suum qui noluisset audire. Annunciamus vobis,inquit,
vitam aeterna, quae erat apud patrem, dc apparuit nobis: hoc quod apud patre semper fuit, hominibus apparuisse: hoc quod in principio semper fuit,ab hominib'visum esse:hoc quod
verbum vitae sne exordio erat,palpatum humanis manibus docuit esse. Vides quot mOdis , quam variis,quam multiplicibus, quam indiuiduis,quam apertis ita sacramentum Vitae cum deo carnis exposuit, ut nemo alteru- dicere omnino possit,qui non utrunque
memoraret. Quod ipse quoque apostolus alibi euidentissime: Iesus enim, inquit, Christus heri & hodie, ipse in secula. Hoc est illud utique quod superiore testimonio dixit:quod erat a principi', hoc manus nostrae palpaverunt. Non quia palpari spiritus per se possit: sed quia verbum scilicet caro factum in homine quodammodo, eui unitum fuerat, P N
110쪽
pabatur. Et ideo idem Iesus heri & hodie: id
est idem ante exordium mundi, qui in carne: idem in praeterito,qui in praesenti: idem quoque etiam in secula, quia idem per omnia qui ante omnia. Et hoc totum domiti' Iesus Christus. Et quomodo idem ante mundi ortum, qui nuper ortus scilicetὶ quia idem in homine
nuper ortus, qui ante ortum omnium deus.
Et ideo Christus totu nominatur quod deus: quia lata est Christi & dei unitas, ut nemo utique iam omnino possit vel Christum dicens, non deum in Christi nomine dicere vel deum dicens,non Christum in dei nomine nuncupare. Ac sic unito sibi penitus per maiestatem sacrae natiuitatis utriusque substantiae sacramento, quicquid erat, scilicet homo & deus, factum est totum deus. Vnde apostolus Paulus videns reuelatis fidei oculis totum in Chri sto inexplicabilis maiestatis arcanum, ita locutus est, in uitans ad referendam deo gratia
agnoscentes beneficia dei populos: Gratias, colos, inquit, agetes patri, qui dignos nos fecit portione sortis inoru in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebraru, & transtulit in regnsi filii dilectionis suae: in quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum: qui est imago dei inuisibilis,primogenitus uniuersae creaturae: quia in ipse c5 dita sunt uniuersa in caelis de in terra, visibilia β: inuisibilia,sive throni, siue dominatio nes,sive potestates:omnia per ipsum &in ipse
