Ioannis Cassiani ... De incarnatione Domini libri 7. iam recens aediti. Item beati Cyrilli sermo, De eo quòd verbum Dei factum sit homo

발행: 1545년

분량: 206페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

IO. CASSIANI

creata sunt,& in ipso constant.Et ipse est eaput corporis ecclesiae,qui est principium,primogenitus ex mortuis. ut sit in omnibus ipse primatum tenens: quia in ipso complacuit o- , mnem plenitudinem habitare, & per ipsum

reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius,sive quae in cςlis, siue quae in terris sunt.Nunquid & hoc aliqua interpretationis adiectione indiget cum ita copiose & euidenter expressum sit, ut in se non selum rerum fidem,sed etiam expositionis habeat claritatem.Gratias enim agere nos patri iubet:magna utique causa agendae gratiae adiecta:quia dignos nos fecerit portione sanctorum,& ereptos de potestate tenebraru trastulerit in regnum filii dilectionis suae: in quo habeamus redemptionem & remissionem peccatorum: qui sit imago dei inuisibilis,prim genitus uniuersae creaturae:quia in ipse ac per ipsum creata sint omnia:quorum utique sicut . factor ipse, ita etiam gubernator sit. Et quid post haecsIpse est,inquit,caput corporis eccletiar: qui est principium, primogenitus ex mortuis. Resurrectionem quasi generationem scriptura nominat: sia sicut generatio vita creet, ita resurrectio generet ad vitam. Vnde etiam resurrectio ipsa regeneratio nucupatur, seca,

dum illud domini testimonium: Amen dico vobis,qudd vos qui secuti estis me, in regeneratione cu sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis de vos super sedes duode-

112쪽

DE INCAR. DOM. LIB. V. 93

cim iudicantes duodecim ti bus Israel. Ergo primogenitum ex mortuis eum dicit,quem superius inuisibilem Dei filium atq; imaginem praedicauit. Quis aute imago inuisibilis dei3 nisi unigenitus verbum dei. Et quomodo is resurrexisse ex mortuis dicitur, qui imago verbum dei inuisibilis nominaturZEt quid tamen adhuc additur Vt sit,inquit,ipse prima tum tenens: quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare,& per ipsum recoἡciliare omnia in ipsem, pacificans per sanguine

crucis eius,sue quae in cςlis, siue quae in terra sunt.Nunquid indiget primatu uniuersorum creator omnium ξ aut principatu eorti quae a

se facta sui, ipse qui fecitὸ Aut nilquid dici de

verbo potest,ut in eo qui sit primogenitus ex mortuis,complacuerit omnem plenitudinem habitare qui utique unigenitus filius dei, de verbum dei ante uniuersa rerum exordia, patrem inuisibilem in se habens,ita prius omne plenitudinem in se habuit,ut esset ipse omnisi plenitudo. Et quid postremoὶ Omnia, inquit, pacificans per sanguinem crucis eius,sive quet in terra, siue quae in caelis sunt. Manifestauit utiq; apertissime de quo diceret, que primogenitum ex mortuis nominasset. Nunquid enim per verbi aut spiritus sanguinem reconciliata ac pacificata sunt omnia Z Non utique. neque enim in naturam cadere impassibilem res vlla potuit passionis,aut fundi sanguis v luit nisi hominis, aut mori alter quam homo

113쪽

IO. CASSIANI

Ioan. s.

dc tamen ide qui in sequentibus mortuus di citur,superius imago dei inuisibilis praedicatur. omodo ergo & hoc scilicet quia id omni modo ab apostolis cautum est, ne aliqua videretur in Christo esse diuisio, & unitus in filio hominis filius dei inciperet per erraticas interpretationes duas habere personas,ac per pravas atque impias opiniones, qui esset scilicet in se unus,duplex fieret in nobis . Et ideo pulchre ac mirabiliter ab ipso unigenito filio dei usque ad unitum filio dei filium hominis praedicatio apostolica descendit: ut sicut ipse

rerum ordo, ita etiam doctrinae sermo decurreret . Ita cuncta inseparabili connexione, &quasi quodam ponte continuans, ut sine ulla penitus diuisione & interuallo eum quem in principio mundi legeres, in fine temporis inuenires:ώaeq; vlla omnino distractione impiae discessionis admissa,vnu in carne atque alium in spiritu filium dei crederes. Cum ita apostolicum magisterium,deum pariter atque hominem per sacra metum corporeae natiuitatis v-nisset, ut eundem tibi reconciliante in cruce omnia demonstraret,quem ante exordiu mu-

di imagine dei inuisibilis praedicasset. Quod quidem apostoli dicti a sit: tamen doctrina domini est.Idem enim hoc in apostolo ad Christianos,qui consimile illud in euangelio ad Iudaeos per se locutus est,dices: Nunc aute quaeritis me interficere hominem, qui veritatem vobis locutus sim,quam audiui ab eo. Neque

114쪽

DE IN CAR. DO. LIB. v. ss

enim ego a me venio:sed ille me misit.Et desivitque se & hominem esse indicans . Hominem in hoc,qudd hominem ess e se praedicat. Deum in hoc, quod missiim se esse confirmat. Apud eu enim necesse est semper fuerat a quo venerat:& ab eo venerat a quo se missum esse

dicebat. Vnde etia illud fuit,quod dicentibus ad se Iudaeis: Quinquaginta annos non tu habes, & Abraham vidisti 3 Conuenientissima

aeternitatis ac maiestatis suae voce respondit, dicens: Amen amen dico vobis , priusquam Abraham fieret,ego sum. Qugro ergo, cuius

dictia hoc velis esse Christi utique absque dubio. Et quomodo qui natus recenti tempore fuerat, ante Abraham se esse dicebat Per illuscilicet cui unitus erat penitus,verbu dei, ut intelligeret omnes quanta esset Christi ac deiunitas: cum quicquid deus in Christo dicerer, totum iam sibi diuinitatis unitas vindicaret. Bene aut ec5scius aeternitatis su , illa in cor pore tunc Iudaeis voce respondit, qua quodaMoysi locutus fuerat in spiritu .Hic enim ait:

Prius qua Abraham fieret, ego sum. Moysi autem: Ego sum qui sum.Admirabili utique diuinae naturae aeternitatem sermonis magnificentia prςdicauit:quia nihil de deo tam conueniens dici potest, quam ut semper esse di eatur: quia esse nec praeterit initium , nec futuri terminum habet . Et ideo aptissime hoc de aeterni dei natura dicitur, quod aeternitati optime coaptatur . Quae quidem

115쪽

dic at,dicens: Neque tentemus Christum, si cui quidam illorum tentaverunt,& a serpentibus perierunt. Omnes quoque sanctos qui vi xerunt sub lege veteris testamenti,beatus apostolus Petrus per gratiam domini nostri Iesu Christi praedicat esse saluatos. Exi itaque,effuge hinc si potes , tu quisquis ille es qui rabido

ore ac blasphemo spiritu furens, nihil interes.se admodum inter Adam & Christum putas,& qui eum etiam post partum Virginis deum I. Io. q. denegas. ' Ioannes: Omnis, inquit,qui sol uit Iesum, ex deo non est, & hic est Antichri- deratur stus.Agnoscisne eum ii reticeὶ Agnoscis de te hie iam palam & designanter dixisse Nemo enim data.

ita soluit Iesum quam qui non confitetur deti. Cum enim in hoc omnis ecclesiae fides,& om. nis cultus sit, Iesum deum verum fateri: quis magis venerationem eius & cultu soluere potuit, quam qui totum in eo quod omnes colimus,denegauit Caueas ergo Obsecro caueas,

ne quis etiam te Antichristum dicere queat. Conviciari me, aut maledicere putas Θ Non meum est quod loquor, ecce euangelista dicit: Omnis qui soluit Iesum, ex . deo non est, &hie est Antichristus . Si non soluis Iesum, &deum non negas , Antichristum te nullus dicere potest. Si autem negas,quid accusas quod

Antichristum te quisquam esse dicat λ Tu hoc de te, tu inquam dum negas , ipse dixisti. Vis scire hoc verum esse λ Dic mihi Iesum cum ex virgine nasceretur, quid velis, hominem

116쪽

s3 ΙΟ. CASSIANI

fuisse an deumZSi deum tantum,seluis vliquo Iesum: qui in eo hominem unitum deo fuisse deneges. Si autem hominem,soluis utique nihilominus:qui solum tantsimodo,ut facis,hominem natum esse blasphemes.Nisi forte existimas quddno soluas Iesum, qui fuisse deum in eo denegas:qui solueris utique etiam si natum cum deo hominem denegares. Sed exemplis forsan hoc manifestius velis fieri, accipe . de utroque . Manicheus extra ecclesia est,qui Iesum deum tanta fuisse asserit: Hebion,quia hominem. Vterque enim negauit ac soluit: al- . ter solum dicedo hominem, alter tantsimodo solum deum. Quia licet diuersa dixerint,partamen est ipsius diuersitatis impietas . Nisi in si vita inter maloru magnitudinem potest esse discretio, iniuriosior blasphemia tua est, quae solum hominem asserit, quam illa quae solum deum: quia licet utrunque malum sit, contu- meliosius tamen est diuina domino quam humana rapuisse. Fides ergo h c tantii catholica haec tantum vera est, dominu Iesum Christusicut deum ita homine, &sicut hominem ita& deu credere.Omnis enim qui soluit Iesum, ex deo non est. Soluere autem hoc est, quod unitum est in Iesu, velle rumpere: & quod indiuiduit, separare. Quid autem in Iesu unitu& individuumὶ Homo utique & deus. Ergo ille Iesum seluit,qui h c separauerit atque disruperit. Alioquin si non didirumpit ac separat, ergo nec soluit. Si aut e separat atque disrum-

117쪽

DE INCAR. DO. II p. V. s,

nit, ille utique soluit.Et ideo omni homini in hanc blasphemiam atque infantam prorumpeti, ipse pro se in euagelio dominus Iesus illud

quod ad Phariis os locutus est,clamat,ac protestatur: Quod deus coniunxit,homo non separet. Quod licet illic ubi a deo dictum est, ad

causam aliam responsum esse videaturetamen

profunditas dei,quar no magis de carnalibus quam de spiritalibus loquebatur, cum de illosoc,tu magis de hoc Hiluit intelligi: quia credentibus tunc Iudaeis id quod tu dicis hominem tantummodo Iesum sine deo esse cum de societate coniugii dominus interrogaretur: no de eo tantum, sed etiam de hoc edocuit:&de minoribus consultus, etiam de altioribus maioribusque respondit,dicens: inod deus eoniuxit,homδ non separet. Hoc est: Nolite id separare quod in me deus iunxit: non separet humana impietas, quod in me uniuit diuina maiestas.Vis autem plenius scire hoc ita esse audi apostolum de his ipsis de quibus tunc

saluator docuit,disserentem,qui utique Vip te magister a deo missus, ut capere tunc auditorum imbecillitas poterat, ea ipsa quae deu&in mysterio praedicarat,exposuit. Cum enim de coniugio carnali,unde interrogatus in euagelio saluator fuerat,disputaret, replicauit ea ipse quibus ille usus tunc fuerat legis veteris testimonia,scilicet ut intelligeretur qudd ea dem rem exponeret qui iisdem testimoniisv teretur.Adiicies praeterea,ne deesse causet ali

118쪽

quid videretur, etiam carnale coniugium mulieris quoque ac viri nomen, quos ad mu-Epbe. 3 tuum adhortabatur affectum, ita posuit: Viri

diligite uxores vestras,sicut & Cnristus eccleΙhi ςm siani.Et iterunt: Ita de viri debet diligere uxores suas ut corpora sua. Qui uxore sua diligit, seipsum diligit. Nemo unqua carne suam odio habuit,sed nutrit & fouet e m, sicut & Christus ecclesiam: quia membra sumus' corporis eius. Vides quemadmodum Christi atque ecclesiae nomina viri ac mulieris nominibus adiungatZOmnes a carnali audientia ad spiritualem intelligentiam traxit . Cum enim omnia

ista dixisset, subdidit ea quibus in euangelio

dominus usus fuerat testimonia, dicens: Propter hoc relinquet homo patrem suum & matrem suam,& adiungetur ad uxorem suam: &erunt duo in carne una. Et quid post l, c quasi cum magna clamoris protestatioe subiecit:

Sacramentum,inquit,hoc magnum est. Remouit utique de hoc omnino & amputauit carnalem intellectum, ubi sacramentum penitus dixit esse diuinum. Et quid tamen post ista subdidit 3 Ego autem dico in Christo & in ecclesia. Cum dixisset, sacramentum hoc magnum est: non dixit, haec est expositio sacrameti. Sed quid Θ Ego autem dico in Christo & in ecclesia. Hoc est dicere Illud quidem magnum est sacramentum: sed ego in Christo dico & in ecclesia. Hoc est, ut quia capere illud ad praesens forsitan oes no queunt,vel hoc capiant, quod

119쪽

DE INCAR. DO. LIB. V. Iortamen ab illo non discrepat, nec diuersum est: quia utrunque de Christo est. Sed quia profuit 'diora illa no capitit, haec salte faciliora cognoscanta ut cum promptiorem intellectum cceps. rint capere,ad altiorem valeant peruenire : &planioris nunc rei adipiscentia ,sit postea profundioris via. Quod ergo magnum illud est sacramentum, quod sub viri atque uxoris nomine designatur Apostolum ipsum interrogemus: qui ad docendam eandem rem alibi ver- . bis rei ipsius usus est,dicens: Et manifeste ma--3 snum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu: apparuit angelis,praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria . Quod ergo magnum est illud facramentum , quod manifestatum est in carne Deus

scilicet natus e carne, deus visus in corpore.

Qui utique sicut palam est manifestatus in carne, ita palis est adsumptus in gloria. Hoc

ergo magnum est sacramentum, de quo ipse ait: Propterea relinquet homo patrem suum& matre,& adhaerebit uxori suae:& erunt duo in carne una. Qui fuerunt ergo duo in carne unaὸ deus scilicet atque anima. In una enim ea

quae unita deo est carne hominis, deus est atq; anima,secudum illud ipsius domini:Nemo potest ἱ me tollere animam meam: sed ego ponoeam a meipso. Potestatem habeo ponendiu , de potestatem habeo iterum sumendi eam.

120쪽

Tria ergo nunc in hoc vides, Deum,carnena anima: deus est qui loquitur: caro,in qua loquitur: anima,de qua loquitur. Propterea ergo homo ille,de quo propheta dicit, Frater noredemit, redimet homo λ Qui,ut dictum est, . ascedit ubi erat prius,& de quo legimus; Ne mo ascendit in cςlum,nis qui de ciςlo descen est filius hominis, qui est in octo. Propter hoc

inqua relinquet patrem suu & matrem: id est Deum ex quo natus est, & Hierusalem illam quae est mater omniu nostrum: & adhaesit humanς carni quasi uxori suae. Et idcirco de patre expresse dixit: Relinquet homo patre suit;

de matre autem non dixit, sua,sed tantu modo matre positit: quia non tam ipsius erat mater, quam uniuersorii credentiti, id est omniti nostrum. Et ad iiictus est uxori suae: quia sicut vir& mulier unu corpus sunt, ita maiestas diuinitatis,& caro hominis uniutur,& facti sunt duo, id est deus atq; anima in carne una. Quia sicut caro illa habitatorem in se habuit deu, ita anima quoque in se cohabitatem deo. Hoc ergo magnia est illud sacramentu, quod inquirendum nos admiratio apostoli vocat, & adhortatio diuinitatis inuitat: non alienu utiq;e iam a Christo & ab ecclesia,vt ipse ait: Ego autem dico in Christo & in ecclesia. Quia de caro ecclesiς caro Christi est,& in carne Christi deus est atque anima: ac si idem in Christo quod in ecclisia: quia secramentum quod in christi carne credit; r,etia fide in ecclesia c0

SEARCH

MENU NAVIGATION