장음표시 사용
81쪽
carne natus est,etiani ante carnis sitsceptione deum fuisse monstremus: ut intelligas cOsentientibus, & quasi conclamantibus sibi diui inorti voluminutestimoniis, eunde te in natio uitate corporea & homine debere credere de Rom. 8 deum, que ante natiu ita te corporearn tantum . deum: & quem post aeditione virginis ilicor pore deum, eunde ante partum virginis verbudeum. Disce ergo primum ab apostolo totius mundi magistro,eum qui est sine exordio deufilium dei, in fine mundi, id est in temporum plenitudine, filium hominis factum esse. Ait Gal. 4. enim. At ubi venit plenitudo temporis, misit deus fili uim suu factum ex muliere, factum sub
lege. Dic mihi ergo nunc,antequam dominus i Iesus Christus ex matre Maria nasceretur, habuit deus filium, aut non habuit Z Negare non potes quin habuerit neque enim unquam aut
sine patre filius, aut sine filio pater: quia sicut ex patre filius,ita ex filio pater dicitur. Vides ergo qudd dicente apostolo, misit deus filium
suum,suum utique suum,ut ipsius verbis utar apostoli,suum filium deus misit. Neque enim aut alienu atque filium misit, quia seu misiise dicitur:aut omnino mittere potuit, si no erat qui mitteretur. Misit ergo, inquit,filium fuit, factum ex muliere. Ergo & quia misit eu, misit qui erat: εο quia suu misit, non alienu ut que,sed seu misit. Vbi ergo illud est tuum cal
liditatis terrenae argumentii: nemo anteriore
se parit Z Nunquid enim non antiquior Maria
82쪽
dominusῖnuquid non antiquior filio hominis de1 filius nunquid non antiquior denique homine ipso deus cu utique nullus hominu non ex deo.Vides ergo qudd no solum antiquiore se Maria peperit mon solum in qua antiquiore se,sed auctore sui, & procreans procreatorem suta .Facta est parentis parens: quia quam propium utique fuit deo natillitate homini tribuere,ia promptum sibi: quam facile ut hominem nasci faceret, ta facile ut ipse ex homine nasceretur. Neque enim circumscripta est in
persona sua potestas dei,ut quod dei in omnibus licet,non liceat in se,& qui utique in natura deitatis ipsius id habet, ut omnia possit deus, in sua tantu persona id non habet ut sit deus in homine. Sequestratis ergo ac repudiatis friuolis de caducis terrenaria argumentationum stoliditatibus, simplici tantummodo iustificationi ac nudae credendum est veritati:& his tantum de deo testibus fides accommodanda quos deus misit,& in quibus ipse de se, ut ita dixerim,praedicauit. Aequum est enim ut de agnitione illius ipsi credamus,cuius scialicet totu est quod de eo nouimus: quia agnosci utique deus ab homine non potuit, nisi agnitionem sibi ipse tribuisset. Et ideo iustum
est ut totum credamus de eo quod scimus,c ius est omne quod scimus: quia si ei non credimus a quo scimus, fit ut omnino nihil sciamus, dum ei non credimus per quem scimus.
Itaque quia superiore testimonio patuit, quod
83쪽
deus filium suum misit, de is filius hominis factus est, qui semper filius dei fuit: videamus an idem apostolus alibi simile aliquid testi .. monio huic dixerit: ut lucens iam per se veritas , duplicata testimonioru luce plus luceat. Ait idem ergo apostolus :Misit Deus filiu suu in similitudine carnis peccati. Vides utique apostolum non casu aliquid aut inconsiderata voce dixisse,ut id quod semel dixerat praeteriret:quia scilicet nec cadere in eu casus aut in
c5siderantia poterat, in quo plenitudo diuinic5silii & sermonis habitabat. Quid ergo ait 3 Misit deus filium suum in similitudine carnis
peccati .Idem iterat,ide inculcat dicens: Misrdeus filium suum .Eximius utique dc admira bilis magister,sciens in hoe totum penitus catholicet sacramentum fidei contineri: ut natus in carne dominus, & mis ius esse in hunc mu- dum dei filius crederetur: hoc etia atque etiaclamitat dicens: Misit deus filium um. Nec mirum si ad euangelizandum dei aduentum peculiariter missus,sic prςdicauit,cum id etiaante legem lator legis ipse clamauerit,dices: Obsecro domine, prouide alium que mittas. Quod in Hebraeoru voluminibus multd euidentius legitur: Obsecro domine, mitte que missurus es. Pius utique propheta,& totius in se generis humani ahctum habens , eum qui mittendus a patre ad redemptionem ac salu-
rem Omnium erat, ut quam celerrime mitte
retur,quasi totius a deo patre humanae carnis
84쪽
vocibus postulabat,dicens: Obsecro domine, mitte quem missurus es. Misit ergo, inquit, deu, filium fusi in similitudine carnis peccati.
Bene cum missum eum in carne diceret,peccatu ab eo carnis exclusit. Misit enim,inquit,
Deus filium suum in similitudine carnis peccati: hoc est,ut in vera carnis susceptioe agnosceretur veritas non fuisse peccati: & quantum ad corpus, veritas intelligeretur: quantum ad peccatum , similitudo peccati. Quia
cum omnis caro peccatrix sit, ille autem sine peccato carnem habuerit: similitudinem peccatriuis carnis in se habuit, dum in carne esset: veritate aute peccati caruit, quia sine peccato fuit. Misit ergo, inquit,deus filium suum in similitudine carnis peccati. Vis scire quam bene hoc apostolus praedicarit, audi quem admodum hoc in os apostoli, quasi ex ipsius dei ore defluxerit, dicete domino: Non enim Ioan. . misit deus filium suum in mundum, ut iudicet mundum , sed ut fatuetur mundus per ipsum.Ecce ipse, ut vides dominus missum se adeo patre ad salutem humani generis protestatur. Qudd si euidentius declarandum putas, quem filium ad saluandos homines Deus 'miserit, qua mitis proprius atque unigenitus Dei filius no nisi unus sit:& cum filium suum misisse dicitur, unigenitum utique suum missse monstratur. Audi tamen David prophe- Ps. io εtam, eum qui ad salutem humanam missus sit euidentissime designatem . Misit, inquit,ver-
85쪽
bum suum, & sanauit eos. Nunquid vertere hoc ad carne potes ut dicas ad sanandum humanum genus hominem tantum a Deo mis sum. Non potes utique : reclamat enim tibi cum omnibus scripturis sacris Dauid propheta dicens : Misit verbum suum,& sanauit eos. Vides ergo ad sanados homines verbum
missum esse: quia licet per Christum sanitas data sit, verbum tamen Dei in Christo fuit, quod per Christum cuncta sanavit: ac sic viai to per sacramentum incarnationis Christo& Verbo dei, factus est Christus & verbum dei unus ex re utraque filius Dei. Quo ti-que apostolus Ioannes declarare aperte volens: Misit, inquit,deus filium suum saluatorem mundi. Intelligis quomodo inseparabili
connexione deum hominemque conisixerit
Christus enim qui ex Maria natus est, saluator absque dubio appellatur, secundum illud: Luc. r. saluator, qui est Christus dominus . Hic autem ipsum quod missum est verbum dei, saluatorem nominar, dicens: Misit deus filiu suum saluatorem mu-di. Patet itaque quod per sacramentum uniti cum homine verbi dei,& verbum quod ad saltiandum missum est, saltiator dicitur:& salua tor in carne natus,per verbi utique consortiuDei filius nuncupatur: ac sic indiscreta utriusque nominis maiestate , quia unitus est cum, homine deus, quicquid est homo & deus, to tum penitus nuncupatur deus. Et ideo idem
86쪽
apostolus bene subdidit,dices: Quisquis cre- diderit, quia Iesus est filius Dei, Deus in illo
manet, & charitas dei in eo perfecta est. Illurni vere praedicat credere, illum plenum diuina asserit charitate, qui Iesum filium dei credit hFilium autem dei verbum dei esse testatur: ad per hoc unum atque idem penitus vult in te iligi v nigenitum verbum dei Iesum Chri
stum filium deici Vis aut e plenilux scire, qua uis Christus secundit c rnem vero ex homine ho .mo natus est: tamen propter ineffabilem factae meti unitatem,qua unitus cum deo homo est, . nullam penitus inter Christum ct verbii esse
distantiam 3 Audi dominicum euangeli iam, inad potius audi ipsum descendebiem deum:
Haec est, inquit,vita aeterna, ut coguoscant te Ioa. I7.
sollim verum devia , & quem misisti Iesitim Christum. Superius audisti verbum dei ad sa nandos honi ines missuim esse:hic austem aludis eum qui misitis, Iesuin Christum, esici deparahod si potes: cum videas tanta ubi inde Chri stidρ verbi esse, ut non solum vnstu eum Christo verbum, sed etiam propter unitatestii ipsam Cluistus iam verbu esse dicatair Sed pam in hoc elucere forsi 4n putas: non quia parum luceat,sed quia ipfidelitas tenebr)osse semper tris a sibi etiam in tenebras secitHudi ita , , paucis sermonibus nane hoc vilitatis domi nicae sacramen tu apostolum con plectenteni. 'V nus,inquit, minus noster sus a Christui, por quu Omnia. I se bone, quaxa est autorix
87쪽
. in verbis tui suua enim sunt quae a tuis per te dicuntur.Ecce hoc apostoli dictum quam paticis quanta complectitur Vnus, inquit,dominus Iesus Christus,per quem omnia.Nuquid ad praedicandum tanti musterii sacramentum aliqua circumitione verborum usus est aut id quod intelligi a nobis voluit, longae orationis narratione tractauit Vnus,inquit,dominus noster Iesus Christus, per que omnia. Simplici tantum & breui locutione arcanum tantae maiestatis edocuit: hac scilicet fiducia, qua sciebat sermonem suum in negotio Dei longis argumentationibus non egere, de fide dictis suis diuinitatem dare. Sola enim ad dictorum confirmationem,rerum sufficit demostratio,quando probatio in autoritate dicentis est.Vnus,ergo inquit,dominus Iesus Christus, per quem omnia. Considera ubi hoc de
verbo patris legeris, quod de Christo legis. Ioan .i. Omni/, inquit euangelium, per ipsum facta sunt: de sine ipi factum est nihil. Apostolus
dicit,per Christum omnia:euangelium dicit, per verbum omnia. Nunquid repugnant sibi sermones sacri Non utique, sed unum atque eundem intelligi voluit & apostolus Christuper quem omnia creata dixit, & euangelista vides Verbum per quod omnia facta esse memoratur bis oportuerat itaque quisquis es. ' Audi aliquid inquam quid ipse de se verbum dei deus pro- deesse. nunci rit. Nemo,inquit,ascendit in coelum, Ioan. 3. descendit, filius hominis qui
88쪽
est in coelo. Et iterum: Si videritis,inquit,si lium hominis ascendentem ubi erat prius. Filium hominis e coelo descendisse memorauit. Quid est λ quid mussitas Negato hoc,si hoc
vales. Sed rationem dicti quaeris: non reddo interim: Deus hoc dixit: deus locutus est, verbum illius summa ratio est. Removeo argumenta, remoueo disputationes: sola mihi ad
credulitatem sitfficit persona dicentis. Non licet mihi de fide dicti ambigere,n5 licet d liberare . Quid mihi quaerere quomodo verusit quod deus dixit: cum dubitare non debea, quin verum sit quod deus dixeriis Nemo,inquit, ascendit in coelum,nisi qui descendit de coelo filius hominis,qui est in coelo. Verbum utique patris semper in coelo fuit:& quomodo ille filium hominis semper in coelo fuisse memorauit Intellige ergo qudd eum filium hominis est e docuit,qui semper dei filius fuit:
eum utique eum qui filius hominis nuper extitit,in coelo semper fuisse confirmet.Huc a
cedit maius aliud, qudd eundem filium hominis,id est verbum dei quod descendisse de coelo dixit, etiam tunc cum in terra loquitur, in coelo esse testatur. Nemo,enim inquit,ascendit in coelum, nisi qui de coelo descedit filius hominis, qui est in coelo. Quis quaeso est qui
hoc loquiturῖ Christus utique.Vbi autem lucerat cum loqueretur in terra scilic .Et quomodo se & e coelo cum natus est descendisse, ct cum loquitur,in coelo esse testatur: dc eum
89쪽
. a .duar dem filium hominis esse dicit cum utique &ὰ c lo nisi deus descendere non potuerit:& cuin terra loquitur , in cςlo utique nisi per Dei infinitatem esse non possit. Adverte ergo tandem & percipe, qu6d idem est filius hominis qui verbum dei:quia & filius est hominis, da
ex homine vere nascitur:& verbum dei,dum idem qui in terra loquitur, manet semper incςlo. Ac sic humanae est natiuitatis, qudit filiuse hominis vere dicit: diuinae autem infinita et is, qudd e cςlo penitus non recedit. Et ideo bene apostolus instar diuinorum verboru do Eph. q. ceus: Qui enim, inquit,descendit, ipse est & qui ascendit super omnes caelos , ut impleret omnia: & ipsum descendisse dicit quem asce--disse. Descendere autem e cςlo no potuit, nisi
verbum dei. Quod utique cum in forma dei' esset,exin ais suit semetipsiim,sormam serui ac .cipiens,in similitudinem hominum factus, &habitu inventus ut homo : humiliavit semetipsum factus obediens usque ad. mortem, mor
tem autem crucis. Delcendit ergo e cςlo verbum dei:ascedit autem filius hominis: ipsi m ait ascendisse quem descendisse . Ergo vides - ὀd idem & filius hominis qui verbum dei. Et ideo secundum diuinp verbi magisterium intrepid) iam & in cunctanter & filius hominis E c lo descendisse, & dominus maiestatis crucifixus esse dicedus est:quia secundu suscesti corporis sacramentum, & filius dei factus
si fili' hominis, & in filio hominis crucifixuq
90쪽
DE INCAR. DO. LIB. IIII. prest dominus maiestatis. Et quid plura logum
est de singulis multa dicere:dies enim me deficiet,si omnia quae ad hanc re afferri possunt, conquirere aut explicare tentavero. Reuolueda enim hoc volenti scriptura omnis, ac relegenda est. Nam quae sunt quae non pertineant ad hoc 3 cum omnia scripta sint propter hoc. Breuiter ergo ac strictim nonulla dici necesse est, ut dici possint:& enumeranda quaeda magis quam explicanda, ac damnis, ut ita dica, damna redimenda. Cum propter hoc utique conueniat aliqua transcurri, necesse sit prope cuncta reticeri. Venit ergo, inquit saluator in Luc. I 'euangelio, venit filius hominis saluare quod perierat. Et apostolus : Fidelis , inquit, termo, & omni acceptione dignus : qudd Iesus I 'rim.
Christus venit in mundum peccatores saluos facere,quorum primus ego sum. Sed & Ioannes euangelista: In propria, inquit,venit, & isti eum non receperunt. Vides ergo qudd scriptura alibi filium hominis, alibi Iesum Christum , alibi verbum Dei in mundum venisse praedicat λ Intellige itaque dissimilitudinem
appellationum este, non rerum : & in diuersa nominum specie unam esse virtutem.Nam licet venisse in mundum nunc filius hominis, nunc dei nominetur, id est verbum: unus tamen in utroque nomine designatur. Na cum utique secundum euangelistam is in mundum
Venerit, per qstem ipse factus est mundus : &filius hominis factus sit, qui est msidi creator
