장음표시 사용
71쪽
ergo apostolo: tu es Christus filius dei viui: quίd a domino saluatore responsum est Beatus es, inquit, Simon Bariona:quia caro& sanguis no reuelauit tibi,sed spiritus patris mei, qui in coelis est. Si displicet tibi uti apostoli testimonio,dei utere: laudado enim deus quod dictum est, autqritatem suam apostolico dicto addidit: ita vi et iasi dictum illud apostoli ore prodiit, suum esse hoc tamen deus fecerit qui probauit. Beatus es, inquit, Simon Bariona: quia caro de sanguis non reuelauit tibi, sed spiritus patris mei,qui in coelis est. Ergo in apostoli dicto & spiritus sancti,& praesentis filii Scdei testimonium vides: quid ergo amplius aut quid simile requires3 Filius laudauit,pater interfuit:spiritus reuelauit. Apostoli ergo dictu totius diuinitatis est testimonium: quia illius necesse est hoc dictu autoritatem habeat, quo
auctore processit.Beatus ergo es,iquit, Simon Bariona: quia caro& sanguis n9n reuelauit tibi, sed spiritus patris mei, qui in coelis est. Ergo si Petro non caro & san guis reuelauerunt ista & inmirauerunt, iam intelligis qui inspirauerit tibi. Si illum spiritus dei docuit, qui Christum deum esse confessus est: vides quddiu spiritu daemonis doctus sis , qui negare potuisti3 Sed tame dictum illud domini,quoecollaudauit Petrum , quae dicta alia consequunturὶ Et ego, inquit, tibi dico: quia tu es Petrus, & super hac petram aedificabo ecclesiam meam.Vides quod dictum Petri ecclesiae fides
72쪽
est)ergo extra ecclesiam sit necesse est,qui fide ecclesiae non tenetur. Et tibi, inquit dominus, dabo claues regni coelorum .Fides h e coelum meruit: fides haec claues regni coelestis accepit. Intellige quae re maneant. Introire clauis huius ia nuam non poteris, qui fidem clauis istius denegasti. Et portae,inquit,inferini non praeualebunt aduersum te. Portae inferni fides est haereticorum,i md perfidia. Quatum enima coelo inferna distant,tantum ab eo qui Christum deum consessus fuerit, is qui negat. Quae ligaueris,inquit, in terris, ligata erunt in coelis:& quaecunque solueris super terram ,erunt soluta & in coelis .Perfecta apostoli fides potestatem quodammodo diuinitatis accepit: viquet ligasset vel soluisset in terris,vel ligata eL sent in coelestibus,vel soluta.Tu ergo qui contra fidem apostoli venis, cum ligatum te iam in terris videas,superest ut ligatum quoque in coelis esse cognoscas. Sed longum est ire per singula, quae prolixissimam de copiosissimam distertionem numero sui faciunt,etiamsi breuiter strictimque memorentur. Sed unum addere tamen adhuc tibi apostoli testimonium volo:vt intelligas his quae ante passionem domini acta sunt, ea etiam quae post passionem sunt secuta congruere. Illapsus in conuentum discipulorum suorum clausis dominus ianuis, cum veritatem corporis sui apostolis declarare voluisset: palpata Thomas apostolus carne illius, tractato latere, exploratisque vulneri-
73쪽
bus, comperta penitus manifestati corporis 2o. veritate, quid proclamauitὶ Dominus,inquit, meus & deus meus . Nunquid dixit hoc quod
tu dicis homo & non deus, Christus ct non diuinitasὶ Corpus utiquδdontini siti telisit,& deum esse respondit. Nunquid discreti nem aliquam hominis & dei intulit ξ aut cari . nem illam theolocon, ut tu ais, id est, susceptricem deitatis imaginem nominauit Z vel more impietatis tuae eum quem contigix, non propter se, sed propter eum quem in se rece perat, venerandum esse memorauit Sed subtilitatem hanc discretionis tuae apostolus dei sertὸ non norat: de elegantiam iudicii tui ac differentiam non habebatὶ homo videlicet rasticus & imperitus, Dialecticae artis nescius,
Philosophica disputationis ignarus: cui scili cet institutio domini sui abunde sufficiebat: de qui nihil omnino sciebat nisi hoc quod domino docente cognouerat, Et ideo sermo suus caelestis doctrina erat: fides sua magisterium diuinum erat: disiungere, ut tu facis, a corpo
re suo dominum non didicerat: & diuellere a seipso deum penitus nesciebat, Sanctus,sync rus, pius: innocentiam, peritiam, fidem illaesam, scientiam incorruptam habens: sensum cum astutia simplicem,cum perfecta simplicitate sapientiam totius mali expertem, totius corruptionis ignarum, totius haereticae peruersitatis immunem: qui formari diuini magisterii in se exprimens , hos tantum quod
74쪽
didicerat tenebat.Itaque ille,ut tu sersitan p utas,rusticus de imperit' breui te nuc resposione cocludit,paucis sermonis sui coleret.Quid
ergo apostolus Thomas tetigit,cum ad palpa- dum deii accessitὶ Christu utiq; absque dubio.Quid aute exclamauitὶ Dominus,insit, meus,& deus meus. Nunc,si potes,& Christit a deo separa, & muta dictum hoc, si vales. Da Dialecticam dissiputationem:da prudentiam mundialem, & stultam illam verbosam callidita'
tem sapientiam.Verte omnes tete in facies,&contrahe. Quicquid siue animis siue arte valeas , quidlibet dicas, quidlibet facias : exire hinc nusquam vales : nisi hoc quod apostolus tetigit, deum esse fatearis. Et quidem si quomodo possis, immutare forsan histori euagelicae praedicatione velis: ut nec corpus domini Thomas apostolus contigisset, nec Christum dominum deum dixisse legeretur. Sed immu- . tari quod in euangelio dei scriptum est,nequaquam potest. Cςlum enim Sc terra transibunt, Mat. verba vel 3 dei non praeteribunt. Ecce enim etiam nunc tibi ille qui nunc testatus est Thomas .apostolus clamat: Deus est Iesus quem, tetigi, deus est cuius membra palpavi: non ego in corporalia tenui, nec intractabilia tractaui: non spiritum manu contigi: ut de eo tantum credar dixisse, deus est : spiritus enim i xta domini mei dictum, carnem & ossa non habet. Ego corpus domini mei tetigi rego carnem & ossa palpaui: ego digitos meos in lo-
75쪽
cum vulnerum misi: & de Christo meo,quemco palpaueram, proclamaui: Dominus meus,& deus meus. Non enim noui inter Christum
S deum facere distantiam: inserere sacrilegas opiniones inter Iesum & deum nolo: diueli re a seipso dominum meum nescio. Facesse ime quisquis diuersa sentis,quisquis diuersa loqueris. Ego aliud Christu quam deum esse nonoui: hoc cum coapostolis meis tenuithoc e
clesiis tradidi:hoc getibus praedicaui: hoc etiatibi clamo, Christus deus est, Christ' deus est. Aliud mens sana n5 sentit: aliud fides sana noloquitur: diuelli a se diuinitas non potest. Et cum utiq; quicquid est Christus, deus est, inueniri in deo aliud no potest quam de'. Quid
ais tu nunc i, retice sufficiuntne hqc testimonia fidei etiam summae infidelitati: an aliquid adhuc addendii est &quid vel post prophetas, M. II. postolos addi potestὶ Nisi forte, Vt Iudaei quondam expostulabant, signum tibi de coelo etiam tu dari postules. Sed petenti hoc tibi illud quod respusum tunc illis est, necessis
est responderi.Generatio praua & adultera signum quςxit:&signu non dabitur ei,nisi ignuIOnς prophet q. Et vere sufficere tibi signu hoc vel cum Iudaeis crucifigentibus poterat,vi dominum deum nostrum etiam hac re sola doct' crederes,quam etiam illi qui persecuti fuerat, crediderunt. Sed tamen quia caelestis signi se cimus mentione,ostedam tibi de otio signum & quidem tale, cui nςc daemonςs unquam
76쪽
contra dixersit: dum ipsa veritatis necessitate. licet Iesum corporeum esse cernerent,deu tamen quod erat esse clamabant, Quid ergo ait
evagelista de domino Iesu Christoὶ Baptizatus autem,inquir,confestim ascendit de aqua.
Et ecce aperti sunt ei coeli, & vidit spiritum descendentem sicut columbam venientem super se. Et ecce vox de coelis dicens: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Quid ad haec nunc haeretice ais Dictum dis sit icet, an persona dicentis Nec interpreta tione eertὸ indiget intelligetia allocutionis,
nec commendatione verborum dignitas alloquentis. Deus pater est qui dixit: euidens est quod dictum est.Nunquid aut tam impudentem, aut tam sacrilegam vocem proferre poteris,ut dicas de unigenito Dei filio nec Deo patri esse credendum λ Hic est ergo,inquit,filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Si tentabis forsitan dicere, ut est dementia, ide verbo hoc, non de Christo dictum fuisse. Dic mihi ergo , quis erat qui baptizabatur verbum an Christusὸ caro an spiritusὶ Nega re utique non potes Christum fuisse. Homo ergo ille ex homine ac deo natus,spiritu sancto in virginem descendente,& virtute altissimi obumbrante conceptus, ac sic hominis& dei filius, ille utique, ut negare non potes, baptizatus est. Si ergo ille baptizatus est, ille nominatus : quia ille utique nominatus qui baptizatus cst. Hic est,inquit,filius meus dis
77쪽
lectus,in quo mihi complacui. Nunquid dicisgnificatius aut expressius quicquam potesti Christus baptietatus est: Christus ascendit de aqua: Christo baptizato coeli aperti sunt:propter Christum columba descendit super Christum: in corporali specie spiritus sanctus adstitit: Christum pater appellauit. Hoc si de Christo dictum negare ausus es, superest Ut nec baptietatum Christum fuisse, nec spiritu
descendisse, nec patrem locutum esse contendas . Sed urget tamen & premit te ipsa veritas:ut etiam si consteri eam notis,tamen negare non possis. Quid enim ait euangelistaὶ Baptizatus autem confestim ascedit de aqua. Qui baptizatus estὶ Christus utique .Et ecce,
inquit,aperti sunt ei coeli. Cui scilicet nisi illi qui baptizatus est, Christo utique Θ Et vidit spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se. Quis vidit λ Christus scilicet. Super quem descenditὶ super Christum utique. Et vox facta est de caelo, dicens: De quo de Christo scilicet. Quid enim sequi tur ξ Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Vt omnia illa propter quem facta
essent ostenderetur, vox consecuta est, dices:
Hic est filius meus dilectus. Hoc est dicere: . Hic est propter quem cuncta haec facta sunt. Hic est enim filius meus: propter hunc caeli aperti sunt:propter hunc spiritus meus venit: propter hunc vox mea facta est. Hic est enim illius meus. Dicens enim hic est filius meus
78쪽
quem designabat illum utique quem columba tangebat. Quem ergo columba tetigit Christum scilicet. Ergo Christus.Impleta est ut reor,sponsio mea. Vides ergo prosectd haeretice signum tibi de coelo datum: de quidem lnon unum,sed & multa & singularia. Habes lenim unum in apertione coeli, aliud spiritus descensionis,tertium in patris voce. Quae utique euidentissime omnia Christum deum es. se decurant; quia eum & reseratio coelorum de uni indicat,& descensio super eum spiritus sancti deum approbat,& allocutio patris deuesse confirmat. Neque enim vel coelum nisi
domini sui honore patuisset: vel spiritus specie torporali nisi stiper dei filium descedisset: nec pater filium nisi vere filium declarasset: praesertim cum his diuinae natiuitatis significationibus, quae non solum veritatem piae fidei confirmarent , sed etiam prauitatem impiae opinionis excluderent.Ineffabili enim diuini dicti magnificentia cum expresse ac significanter dixisset pater: hic est filius meus dilectus: addidit etiam illus quod secutu est i diis ctus scilicet,in quo mihi coplacui. Vtiq; sicut per propheta deu forte, de deum magnu iam praedicauerat: ita hic dicens, filius meus dilectus in quo coplacui,super proprii filii sui nomen etia dilecti & coplaciti sibi filii nomε adiecit: ut propriet te diuinae videlicet naturae
nomin si significaret adiectio: & id ad honor
filii dei peςuliariter pertineret, qd nulli oano
79쪽
homini cotigisset. Itaque sicut illa propria ac peculiaria in persona domini nostri Iesu Christi fuerunt, qudd coeli aperti sunt, qudd eum
deus pater cunctis videntibus per aduentantem atque astantem columbam quasi manu quodammodo sua tetigit: de quia digito indicante monstrauit dicens, Hic est filius meus:ita illud quoque proprium ei ac singulare, qudd peculiariter patri complacitus no natur: ut peculiarem utique naturae significationem peculiaria additamenta monstraret, ct proprietatem unigeniti filii etiam cognominum proprietas confirmaret, quam iam honor signorum praecedentium comprobasset. Sed iam libelli istius finis sit. Neq; enim dictum hoc dei patris augeri humanis sermonibus,aut exaequari potest.Nobis de domino Iesu Christo filio suo, satis per se ipse deus pater idoneus testis est dicens:Hic est filius meus. Tu si cotradicendum his Dei patris vocibus putas:illi a te necesse ρst contradici, qui eum euidentissima declaratione filium suum esse ab omni mundo fecit agnosci. t L . -
80쪽
de incarnatione domini, Liber Ru artu L
onsummatis It bellis tribus quasi fidelissimis atque opulentissimis testibus, ut aperte
quoru veritas noli umanis tantum,
sed etiam diuinis testimoniis locupletata est, sufficere quidem nobis ad causae probationem, per
diuinam autoritatem abunde poterant: cum
ipsa utique per se causae suae autoritas diuina sufficiat. Sed tamen quia plena est his testimoniis sacrorum voluminu series: ubi tot testes si inti, quot sententiae r i md ubi ipsa scriptura sacra, quasi unum quodammodo diuini oris est testimonium: adcumulanda quaeda adhuc putauimus,non pro necessitate approbationis, sed pro facultate rerum & copia: ut quicquid necessarium non esset defensioni, totum proficeret ornatui. Ergo quia superioribus libris dominum Iesum Christum no prophe-iticis tantum atque apostolicis, sed eria euangelicis testimoniis, cum in carne atque in terra esset, deum probauimus: nunc eum qui in
