Ioannis Cassiani ... De incarnatione Domini libri 7. iam recens aediti. Item beati Cyrilli sermo, De eo quòd verbum Dei factum sit homo

발행: 1545년

분량: 206페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

DE INCAR. DO. LIB. V. Io3tinetur.Hoc ergo sacramentum, quod& ma nifestatu est in carne, de apparuit in mudo, gentibus prςdicatur, multi sanctora veterum Dcut praeuidebat in spiritu, ita videre etia in carne voluerui. Amen enim,inquit dominus, dico vobis: quia multi prophetae de iusti copierunt videre quae vos vidistis, & non vid runt:& audire quae alidistis,& no audierunt. Et ideo Esaias propheta: Vtinam, inquit,d 'mine disrumperes c los, & descenderes. Sed '& David: Domine inclina cclos,& descende. Moses quoque:Ostede, inquit,mihi teipsum, Exod. 3vt manifeste videa te.Nemo admodu propius ῆ Μoyses lege capiens, alloquente e nubibus deu,atq; ad ipsam admodu pr sentia maiestatis accessit:Et quomodo cu nemo propiora si ille de deo cerneret,adhuc manifestiora poscebat,dicens: Ostende mihi, inquit,teipsum,ut manifeste videa teὶ scilicet quia hoe ille fieri precabatur, quod iisdem admodu verbis apostolus factu esse dicebat:id est ut palam dominus manifestaretur in carne, palἀm appareret in mundo,paum adsumeretur in gloria: & o- mnia oculis tande carnalibus sancti cerneret,quq spiritalibus prςuidebat.Alioquin si, ut liqreticus ait, deus futurus in domino Iesu Christo erat, velut in statua de in organo, id est ut habitaret latu quasi in homine,& loqueretur quasi per homine: non ut ipse esset qui habitaret, atque ex se de ex suo corpore loqueretur

deus:iam utique sie de habitaret in sanctis, &

Η iiii

122쪽

locutus fuerat e sanctis. In his quoque ipsis, quos supra dixi, qui aduentum ipsius precabatur,sic erat ac loquebatur. Et quid necesse erat ut hoc omnes poscerent quod habebant, si petebant quod iam acceperant Z aut quid videre oculis cuperet quod corde retinebant praesertim cu plus sit eadem rem habere quepiam intra se, quam videre extra se . Aut si se habitaturus erat in Christo deus, sicut in sanctis omnibus : cur magis Christum videre omnes sancti cuperent quam seipsos s Et si eandem re visuri in domino Iesu erant, quam in se habebant : cur non plus multd arbitrarentur eandem hem in se habere quam in altero videreὸ Sed erras in stelix furor,non intelligens ut apor, Ti. 1. stolus ait,& quae loquaris,& de Mibus adfirmes Omnes enim prophetae, de omnes fancti portionem quandam diuini spiritus, prout capere poterant,a deo acceperunt. In Christo autem omnis plenitudo diuinitatis habitauit atque habitat corporaliter. Et ideo longὸ de eius plenitudine sunt,ex cuius plenitudine aliquid accipiunt, quoru adimpletio Christi munus:quia vacui utique omnes erant,nisi ipse esset omniu plenitudo. Hoc ergo sancti omnes optabat, hoc precabantur, hoc sic videre oculis desiderabat,sicut animo ac mente sapiebat. Et ideo Esaias propheta: Vtina,inquit, disru 3, peres citos,& descederes.Sed & Habacuc ideadnuntians quod ille optans: Dum adprppiant, inquit, anni, ostenderis, ii, aduenturu

123쪽

DE INCAR. DO. LIB. VI. 1 os

temporum demostraberis.Deus de Theman, siue illud: Deus ab Austro veniet.Dauid quoque: Deus manifeste veniet. Et iteriim: Qui sedes super Cherubin ,appare. Alii aduentum eius quem mundo praestitit, adnunciabant:

alii postulabant. Nonnulli specie dispari, sed

affectu pari: intelligentes utique aliquatenus quata rem precaretur,ut deus in deo habitas, in forma dei ac sinu permanens , semetipsum exinaniret, forma serui acciperet, & se usque 'ad suscipiendas omnes passionum acerbitates contumeliasq; submitteret, subiret poena pro beneficiis: de quod intolerabilissimum est &indignissimum ab his ipsis mortem exciperet, pro quibus ipse moreretur.Intelligentes ergo hoc aliquatenus sancti omnes:aliquatenus inquam intelligentes : quia quantum sit nemo intelligit:consona omnes aduentum dei voce, de quasi conceptum mutud postulabant. Scietes utique in hoc spem omnium consistere, in hoc salutem omniti contineri: quia nullus soluere vinctos possit, nisi immunis a vinculis: nullus eximere peccatores, nisi peccato cares: nemo liberare aliqua re quenquam potest,nisi ea re ipse liber sit qua re alius liberatur. Et ideo cum in omnes mors pertransisset, omnes

vita indigebat:vt in Ada scilicet, morietes in Christo viverent. Quia quamuis multi sancti, multi electi ac familiares admodu deo fuerutet nulli tame potuertit per se penit' esse salui,nisi

124쪽

Egimus in euangelio, appositis iube te domino quinque panibus innumera dei plebem esse faturata. Et quomodo id tamen factum sit, nec enarrare sermo,nec colligerestimatio, nec intelligere sensus potest. Tanta & tam incomprehensibilis diuinae vis potestatis est:vt cum habeamus in nobis facti ipsius costientiam, impossibile tamen nobis sit facti scire rationem. Iamprimum enim quis comprehedere queat, quomodQ tam exiguus panum numerus, non dicam ad elam ac saturitatem,sed etiam ad diuisionem ipsam appositionemque sufficeret Cum plura multd milia hominum fuerint, quam panes ipsi:plura pene conuiuia quam de tot panibus fragmenta esse possunt . Nata est ergo ex verbo domini rerum copia. Crevit in actu opus. Et cum parum esset quod videbatur,factu est inaestimabile quod dabatur.Nullus ergo hic coniecturae, nullus humanae aestimationi aut rationi locus. Solum est quod in

IOANNIS CASSIANI

de incarnatione domini, liber sextuS.

125쪽

tali re fidelium ac sapientium menti scire Iiaceat: ut quamlibet magna sint quae a deo fiunt atque inaestimabilia,etiam si ea ipsa sensit non capiant, impossibilia tamen deo nulla esse cognoscant. Sed de his tamen tam ineffabilibus diuinae virtutis actibus, quod rectissime ineffabilib' sacri ortus miraculis coaptatur, quia ita res poscit, plenius postea. Interim quia

quinque panum fecimus mentionem, non incongrue, ut reor, quinque eos libris quos iam euoluimus,comparamus. Si enim numero pares sunt, specie non dissimiles. Nam cum illi hordeacii fuerint,& hi quantum ad ingenium nostrum pertinet,hordeacii dici possunt qua-uis testimoniis sacris locupletati,despicabilibus inuolucris salutiferas opes contegant. Et iam in hoc scilicet ab illis non discrepantes: quia sicut illi cum essent pauperes specie, facti sunt diuites benedictione : ita hi quoque cum ingenio nostro viles sint, sunt tamen sacra admixtione preciosi: de cu praeferant in se ex sermone nostro hordei vilitate,habet tamdintrinsecus ex domesticis testimoniis panis vivi saporem. Superest ut ad exemplum illorum, per diuini muneris gratiam, innumeris ex seminibus salutiferos cibos praebeant. Et sicut illi corporalem dederunt edentibus sortitudinem ita ii spiritalem legentibus tribuat

salubritatem. Potens est autem dominus,cuius etiam hoc donum est,sicut illud fuit,ut qui per cibuni fecit non dincere in via satqroli

126쪽

io 3 IO. CASSI ANI

per hune saeiat non deviare saturatos. Sed tamen quia illic ubi paruo quidem esu, sed magno munere innumera plebs dei pasta est, additi quinque illis panibus duo pisces leguture par est ut nos quoque qui offerri per nos omnibus sequentibus deu populis spiritalis pradii cupimus, quinque illis libris quasi qui que panibus, duos adhuc libellos quasi duo,

pisces adiiciamus. Te orantes domine, te obsecrantes: ut videns nisum officii, ac voti nostri, des pio conatui opus efficax. Et cum nos pro obsequio affectuque nostro numerum illum panum ac piscium, libellorsi numero exaequare cupiamus, tu virtutem benedictionis illius in haec transferas: dc qui scriptiunc Iam nostram numero edan gelico munera ris, numerum quoque ipsum euangelico fructu expleas, tribuasque haec ad sanctum de fa-Iubrem cibum cunctis ecclesiae tuς populis,omni qtati,& omni sexui. Et si qui sorte iam letifero illo virosi anguis spiritu adflati sunt,

corruptoque animarum ac mentium statu,pestiferos venis languentibus morbos trahunt: des cunctis fani sensus vigorem: des plenam fidei sanitatem: ut tribuεs per scripta haec nostri operis, tui muneris saluatorem, omnibus curam ad instar penitus sanctificati in euangelio te cibi,sic it per esum illu corroborata esurietes, ita per hunc sanari iubeas tabescentes. Igitur quia neganti deu haeretico abunde iam,vt reor, cuctis superioribus scriptis diuia

127쪽

DE INCAR. DO. LIB. VI. io,

norum testimonioru autoritate resp5dimus: nue ad fidem Antiocheni symboli virtutemque veniamus. In quo cum ipse baptizatus stac renatus, suis eum professionibus argui,suis ut ita dica armis coleri oportet: ut his testimoniis sacris,etia seipso ut ita dica) teste superetur. Neq; enim aliis iam reb' cotra eu agi necesse erit, cum palam se & euideter ipse c5- uicerit.Textus ergo ac fides Antiocheni symboli haec est: Credo in unum & selum verum

deum patrem omnipotentem,creatorem om

nium visibilium & inuisibilium creaturarum. Et in dominu nostrum Iesum Christu , filium

eius unigenitum,& primogenitu totius creaturae, ex eo natum ante omnia secula, & non factum, deu verum ex deo vero,homousion patri. Per quem & se vita compaginata sunt, de omnia facta. ini propter nos venit .Et natus est ex Maria virgine: & crucifixus sub Diatio Pilaxo,& sepultus:& tertia die resurrexit secudum scripturas:& in coelos ascedit: & iterum veniet.iudicare viuini t mortuos. Et reliqua. In synibplo,quod ecclesiarum omnium fidem loquitur, scire opto quid sequi malis, hominuautoritatem an dei ξ Quamuis ego tecum non censerie aut seuere agam, ut tibi eligedet tantualterius xei copiam tubila: ut unum perime , alterum Megem: utrunque eitim de vir qq; c5-

cedo. Et quid concedoHic ad utrunq; te etias nolis traho: utrunque enim in symbolo esses vis, oportet sapias voluntarius: si non vis,

128쪽

necesse est copellaris inuitus. Symbolii quip

pe,ut scis,ex collatione nomen accepit. Quod

enim Graece μζολω dicitur, Latine collatio nominatur. Collatio autem ideo, quia in unu ab apostolis domini, totius catholicae legis fide quicquid per uniuersum diuinorum voluminum corpus immesa funditur copia, totuni in symboli colligitur breuitate perfectarsecu- apostoli: Verbum, inquit,consum

mans de breuians in aequitate: quia verbum breuiatum faciet dominus super terram. Hoc

est ergo breuiatum verbum quod fecit domi nus, fidem scilicet duplicis testamenti sui inipauca colligens, sed sensum omnium scripturarum in breuia concludens, sua de suis con- dens,& vim totius legis copendiosissima breuitate perficiens. Consutres scilicet in hoc,ve piissimus pater, vel negligentiae quorundam filiorum suorum, vel imperitiae: ut non Iabo raret utique quavis simplex & imperita mens eapere,quod possit facilὸ etiam memoria c5tineri.Vides ergo in symbolo autoritatem dei esse: verbum enim breuiatum faciet dominus super terram. Sed hominum fortasse quaeris

ne id quidem deest, per homine enim id deus

fecit. Sicut enim immensam illam scriptura ' rum sacrarum copiam per patriarchas & prophetas maxime suos condidit : ita symbolum per apostolos suos sacerdotesque constituit.

Et quicquid ille per suos larga ac redudati copia dilatauit, ide hic per suos plenissima bre -

129쪽

uitate conclusit. Nihil ergo in symbolo deest, quod ex scriptis dei per apostolos dei condi

tum,totum in se, quantum ad autoritate pertinet, habet quicquid vel hominu est, vel dei. Quamuis etiam quod per homines factu est, dei existimandum sit: quia non tam illorum per quos factum est, quam illius credendu esse qui fecit. Credo, ergo inquit symbolum, in

unum verum solum deum,patrem omnipotelem, creatorem omnium visibilium & inuisibilium creaturarum: & in dominum nostrum

Iesum Christum filium eius unigenitum, &primogenitum totius creaturae: ex eo natum ante omnia secula, & non factuna. Deum verum ex deo vero, homousion patri, per quem de secula compaginata sunt, de omnia facta. Hi propter nos ven id, de natus est ex Maria virgine, & crucifixus sub Pontio Pilato & sepultus. Et tertia die resurrexit secundum scripturas, dc inc los ascendit. Et iterum veniet iudicare vivos dc mortuos. Et reliqua. Si Arrianae aut Sabellianae haereseos adsertor esses, ct non tuo ipse symbolo tecum uterer, c5uincerem te: tamen testimoniorum facrorum autoritate conuincerem, legis ipsius voce conuincerena. Denique probata per uniuersum mundum symboli veritate, licerem te,etiamsi expers intelligentiae ac sensus esses, oportere tamen sequi saltem consensum generis humani: nec pluris facere debere paucol una improborum peruersitate quam ecclesiarum omniu

130쪽

sidem: quae utique a Christo fundata, ab api

stolis tradita,non aliud existim ada esset quam vox atque autoritas det,quae haberet in se uti que de vocem & sensum dei. Et quid tandem si sic apud te agerem ,quid diceres quid respo-deres nonne obsecro illudξ Non ita te imbutum,non ita institutum esse: aliud tibi I paretibus , aliud a magistris atque autoribus tuis traditum Non hoc te in conuenticulo illo paterni dogmatis, nec in ecclesia vestrae professionis audisse: aliud postremo textum ipsum atque sermonem traditi tibi atque insinuati

symboli continere. In eo te baptizatum, in eo te renatum esse. Hoc tenere quod accepisses:& in eo te fidere diceres, in quo regeneratum esse didicisses . Nonne quaeso dicens haec, se tissimo te etiam contra veritatem scuto uti arbitrarerisῖ Et vere in negocio quamuis improbo , non importuna defensio: & quae non absurde causam erroris diceret,si pertinaciam non sociaret errori.Nam cu hoc teneres quod a paruo accepisses,plus haberet in te emendatio quod de praesenti errore corrigeret, quam seueritas quod de praeterito vindicaret. Nunc autem cum in catholica urbe natus, catholica fide institutus, catholico baptismate regeneratus sis munquid agere tecum quasi cum Arriano aut Sabelliano possumῖ mi utina fuisses, minus dolorem in malis aeditum quam de bonis lapsum, minus fidem no habitam quam

amissam,minus vetere hqreticum quam nouu

SEARCH

MENU NAVIGATION