장음표시 사용
131쪽
apostatam: minus enim intulisses cunctae ecclesiae vel labis vel pestilentiae minus denique esses vel acerbus ad dolorem,vel grauis ad exemplum: si popularis potius tentare quam fa- . cerdos ecclesiam posses. Ergo,ut supra dixi, si Sabelli ante aut Arrianae , vel cuiuilibet haereseos discipulus atque adsertor esses: tueri utiq;. te parentum exemplo velis, magistrorum institutione,plebis societate,symboli fide.Non: iniquum autem haeretice, non iniquu aut graue aliquid postulo . Hoc fac in catholica fide. aeditus,quod fueras pro peruersitate facturus.. Tene parentum institutionem : tene ecclesiae fidem : tene symboli veritatem : tene baptis .matis salutem . Quod genus in te prodigii, quod genus monstri est Θ Pro te tu non facis, quod alii etiam pro errore fecerunt. Sed progressi satis in altum sumus:& pro cognatς vrbis affectu sequentes doloris impetum quasi ventum feruentem,dum cupidi cursus sumus, tenorem admodum recti itineris excessimus. Symbolu ergo haeretice, cuius superius textu diximus, licet omnium ecclesiarsi sit,quia una omnium fides: peculiariter tamen Antiochen ς. urbis atque ecclesiae est, id est, illius in qua tu aeditus , in qua institutus, in qua re natus es. Huius te itaque perduxit symboli fides ad vitae sontem, ad salutis regenerationem, ad eucharistiae gratia m,ad domini communionem.
132쪽
byterii culmen,ad sacerdotii dignitatem. Facile hoe infoelix furor aut leue esse arbitraris non vides quid egeris λ in quod te barathrum praecipitaris Perdens symboli fide, totu quod fueras perdidisti: sacramenta enim sacerdotii ac salutis tuae symboli veritate costabant.Negare te tantummodo illud putas Θ tete inquam ipsum negasti. Sed negare te forsitan non putas . V ideamus symboli textum: ut si ea dicis
quae prius, non arguaris: sin autem multo alia de contraria, non expectes iam ut a me confuteris,cum te tu ipse damnaueris. Si enim de aliud nunc adseris quam in symbolo est , dc aliud quam prius dixisti: quid reliquum est, nisi ut nulli praeterquilin tibi imputes animas
uersionem tuam cum eandem esse videas se tentiam in te omnium,quam tuam. Credo,inquit symbolum, in unum deum, patre omnia potentem , creatorem omnium visibilium de inuisibilium creaturarum. Et in dominum Iesum Christum filium eius unigenitum totius
creaturae,ex eo natu ante omnia secula,& non
factum. Iam primum ad hςc respondere te cω uenit: Confitearis hoc de Iesu Christo dei Glio, aut neges Si confiteris, sana sunt omnia. Sin minus, quomodo nunc negas quod ipse ante cψnsessus es s elige ergo quid malis: alterum enim e duobus fieri necesse est: ut eadem te via ipsa confessio, si permanet, sola liberet et aut si negatur,prima c5demnet. Credo enim,
dixisti in symbolo, in dominii nostrum Iesum
133쪽
Christu filium eius unigenitu, primogenitum totius creaturae. Si unigenitus & primogenitus totius creaturae dominus Iesus Chrinus, ergo tua ipsa cofessione indubita ter de'. Neq; enim alius unigenitus & primogenitus totius creaturae, nisi unigenitus dei filius,sicut primogenitus creaturaru . Ita& creator omnisi deus. Et quomodo Q litariu homine ex virgine natum asseras, que deum ante secula fuisse cofessus es Z Deinde ex eo, inquit symbolu, id est ex patre natu ante omnia secula,& non factu. od utiq; non nisi unigenito tantu dei filio c5petit: ut natiuitas illius factura non sit,& natus tantum odo non factus esse dicatur: quia cotra ratione rei ipsius atq; honore est,ut factor omnium factura esse credatur:& sic ipse autor coeptoru omniv c cepet it, sicut ab eo csicta coeperiit. Et ideo natus, non factus dicitur: quia singularis ei est natiuitas, non factura comunis. Et cum sit deus ex deo natus, tota ne
cesse est habeat diuinitas geniti quicquid ma
gnitudo generantis. Sequitur autem in syrn- bolo: Deia verum ex deo vero,homousion patri: perque& secula c5 paginata sunt,&omnia facta. Et cum hoc totu dixeris, memeto de domino Iesu Christo te cuncta dixisse. Hoc enim in symbolo habes: Credere te in dominum Ie
sum Christu, filiu dei unigenitu & primogenitum totius creaturae. Et post haec atque aliae deti veru ex deo vero, homousio patri: per quedi secula compaginata sunt. Quomodo ergo
134쪽
idem deus de non deus,idem deus& idem statua,idem deus de idem organum Non cocor- idant sibi haec o haeretice in aliquo nec conueniunt,ut eundem cum volueris dicas desi,cum
volueris putes figmentum. Dixisti in symbo io,verum deum: nunc dicis, hominem solita rium. Quomodo haec sibi competere & coaptari queuntὶ ut idem summa sit virtus, idem sit sola infirmitas:idem summa maiestas,idem sola mortalitas. Non conueniunt haec sibi in uno eodemque domino: ut eundem in cultum de in contunieliam diuidens, ex parte qua vis facias honorem, ex parte qua mauis facias iniuriam. Dixisti in symbolo, cum sacrametum verae salutis acciperes dominum Iesum Christum, deum verum ex deo vero,homousion patri, creatorem seculorum, factorem omnium.
Vbi es o dolor 3 ubi es ille qui tunc fuistiὶ ubi illa fides ubi illa confessioὶ In portenta nunc atque prodigia recidisti. Quae testultitiae,quq
amentiae perdiderunt deum totius potetiae ac maiestatis ad inanima materia, & figmeta insensibilia transtulisti profecit videlicet fides
tua tepore,profecit aetate,profecit sacerdotis deterior senex quam quondam paruulus. nuc peior veteranus quam tyruculus,deterior episcopus quam incipiens factus es : nec discipulus postquam magister esse coepisti.Sed videamus caetera quς sequuntur.Dicens ergo sym- Iolum:dominum Iesum Christum, deum ve-Orum ςx deo vero, homousion patri, pcr quem
135쪽
secula compaginata sunt, & omnia facta: hoe inseparabili statim connexione subluxit: Qui propter nos,inquit venit, & natus est ex Maria virgine. Ille ergo qui verus deus, qui homousus patri,qui creator secutorii, qui factor omnium:ille inquamvenit in mundum,& n tus ex Maria virgine. Secundum illud scilicet Pauli apostoli:At ubi venit plenitudo temporum, misit deus filium suum factum ex muliere,factum sub lege.Vides quomodo scripturis
sacris symboli sacramenta conueniuntῖApo-
stolu, filium dei missiam a patre praedicat,symbolum venisse confirmat. Hoc enim erat co sequens utiq;,ut quem missum apostolus edocuerat,fides confiteretur nostra venisse.Dei de apostolus ait, ex muliere factu: symbolum autem,ex Maria procreatum. Aduertis itaque
quὀd ipsa in symbolo scriptura, loquitur , aqua symbolum ipsum se descendisse testatur.
Bene autem apostolus, factu inquiens ex muliere,factum pro nato posuit,diuini eloquii insuetudine,qua factus pro nato ponitur,secundum illud: Pro patribus tuis facti sunt tibi fi- η -- lii. Vel illud: Priusquam Abraham fieret, ego Ioan.8. sum. In quo scilicet euidenter dixisse noscitur: priusquam nasceretur, ego sum: facti nominerem natiuitatis ostendens: quia efficientiam facti habet quicquid non indiget ut fiat. Qui propter nos,ergo inquit,venit, & natus est ex Maria virgine. Si homo solitarius ex Maria natus est: cur venisse diciturὶNeq; enim venit
136쪽
nisi qui habet idipsum in essentia, ut venire
possit. Quia aute nonduidipsum acceperat ut esset: quomodo id habere poterat ut veniret)Ηomo aute ante c5ceptum omnino non fuit: ergo in se non habuit ut venire possi. Deum ergo venisse censi est:cui in utraque re prςp
sita & esse suppetit & venire. Qbi utique &quia erat venit,& quia venire semper potuit, semper fuit Sed quid de verbo argumεtamur, cum res eluceant & in symboli textu indicia reru quaerimus, cum ipse in eo sit sermo reru Repetamus c5fessionem symboli,& tuam tua enim quae illius; quia cofessionem illius tuam confitendo fecisti,ut intelligas praeuaricatsi te non tantum a symbolo,sed& a te Credo ergo inquit symbolu, in unum solum veruis deum,
patrem Omnipotentem , creatore omniu visibilium de inuisibilium creaturarum. Et in domino Iesum Christu filium eius unigenitu,
primogenitu totius creaturae: ex eo nata ante
omnia secula, de n5 factum: deum veru ex deo vero, homousion patri: per quem & secula c5- paginata sunt,& omnia facta. Qui ,ypter nos venit,&nat' est ex Maria virgine. Propter nos - ergo, inquit symbolum, dominus noster Iesus Christ ' venit,& natus est: di crucifixus est sub Pontio Pilato: & sepultus, ct resurrexit seca dum scripturas.Confiteri hoc ecclesias no pudet, apostolos praedicare non puduit. Tu ipse, tu inqua ipse,cuius nunc omnis vox sacrilegi ab est:qui nihil admoda non negas:hςc tamς omin
137쪽
nia negasti, deii utiq; natu, desi passum, deum. resurrexisse .Et O post hςcῖqud deuolutus es: quid effect'ξ in qu ς redact'ξquid ais quid eum. mis squod ipse scilicet,ut quidam ait,non sani esse hominis non sanus iuret Orestes. Quid enim dicis Quid est igitur,quia Christoloco natus est filius dei: ut puta si dixerim': credo in deu verbii filiu dei,unigenitu ex patre natum, homousion patri: qui descedit,& sepultus est: non statim auditus ipse accepit plagam : deus
mortuus. Et iterum: nec fieri, inquis,potest,ut qui ante omnia secula natus est,secuda vice nascatur, dic hoc deus. Si fieri omnia haec omnino no potueriit: quomodo ecclesiaru symbolu facta esse diciis duo modo etiam tu ipse dixistis Coseramus enim cum his quae ante lite dicta sunt,ea quae nunc a te dicuntur. Dix isti prius: Credo in deu patre & in Iesum Christu filium eius,deu verum ex deo vero,homouson patri: qui propter nos venit: & natus ex Maria virgino: dc crucifixus est sub Pontio Pilato,& sepultus est. Nunc aute quid aisὶ Si dixerimus: Credo in deu verbii filium dei unigenitum,ex patre natu ,homousion patri:qui descendit,&sepultus est: n5 statim auditus ipse accepit plagam . Acerbitas quide atq; impietas dicti tui cogere nos ad immoderatu ac feruidii respondendi impetum potest: sed restringeda paululum pii doloris sunt retinacula . Te inqua e
go te ipsum c5sulo:dic mihi quaeso,si Iudaeoru quispia aut paganoru carholicae fidei symbolu
138쪽
neget, num audiendum eum existimes esseta6 utique. Quid si idipsum haereticus aut apostata multo eerte minus: quia intolerabilius est veritatem cognitam derelinquere, quam incognitam negare. Duos igitur in te videmus, catholicii & apostatam: & prius quidem catho licum, nunc apostatam. Quod ergo nobis sequendum putes, ipse constitve: alterum enim praeponere in te non potes , nisi alterum in tς ipse damnaueris. Dicis ergo damnari I te eum qui prius fueris, damnari catholicum a te symbolum, damnari omnium consessionem, damnari fidem. Et quid igiturῖ o indignum facinus, o intolerabilis dolor. Quid facis in ecclesia catholica,catholicoruro praeuaricator Cur coetum populi polluis: qui fidem populi denegasti Insuper , cosistere in altario,& conscedere tribunal, & offerre impudentissimum ac perfidissimum os tuum populo dei ausus es: Occupare cathedram,praesumere sacerdotium, profiteri magistrum. Vt quid doces Christia nos, Christum non credens cum ipsum in cuius dei templo sunt, deum neges, & post haec omnia. o insania, o furor. Decorem te & episcopum puta sicum eum ipsum utique,6 in foelix caecitas, eum ipsum inquam deu denebes, cuius te esse adseras sacerdotem . Sed esserimur prς dolore. id ergo inquit symbolum vel quid tu in symbolo ipse dixistiὸ Dominum
utiq; Iesum Christum, deum veru ςx deo Vero , homousion patri; per quem secula creata
139쪽
DE INCAR. DO. LIB. V. 12 Isunt, do omnia facta. Hunc eunde propter nos venisse, & natum esse ex Maria virgine. Cum ergo dcum natum ex Maria dixeris,quomodo Maria dei matrem negaes ρ Clim deum venisse dixeris, quomodo deu nunc negas esse qui venit Dixisti in symbolo: Credo in Iesum Christum filium dei:credo in deum veru ex deo Vero,homousion patri: qui propter nos venit,&natus est ex Maria virgine , & crucifixus sub Pontio Pilato,& sepultus est. Nunc autem dicis: Si dixerimus: Credo in deum verbum filiudet unigenitum,ex patre natum, homousio patri: qui descendit,& sepultus est: non statim auditus ipse accepit plagam .Vides ergo destruere te penitus atquM radicare omnem catholici symboli, omne catholici sacramenti fidem o scelus,o portentum, ut ille ait, in ultimas terras asportandum: quia hoc rectius de te dicitur , ut in illam scilicet selitudinem transeas, ubi nullum valeas inuenire quem perdas .Fide ergo salutis nostrae, sacramentu spei ecclesiasti .cae tu auditus tui atque auriu plaga putas. Et quomodo quodam cu ad baptismum curreres, sanis haec sacramenta auribus audiebas quomodo cii te magistri ecclesiarum docerent,aures tuae non vulneratae sunt sine ulla tunc certe plaga duplici oris atque aurium fungebaris officio: cum & audita ab aliis diceres, & ipse
te dicentem dictor audires. Vbi erat tunc haec aurium tuarum vulnera ubi haec auditus tui
plaga t Cur con contradixisti, & reclamastit
140쪽
Sed videlicet pro arbitrio ac libidine tua, cuvis,discipulus es ecclesiae: cum vis, hostis: comvis,catholicus:cum vis,apostata.Dignus nimirum autor,qui in quamlibet partem te coni I ris , ecclesias post te trahas: cuius voluntas lex vitae nostrae sit,qui mutabilitate tua humanu genus mutes : & quia tu esse nolis quod omnes sunt,quod tu velis. Pri clara videlicet autoritas: ut quia tu quod eras non es, esse mundus desinat quod fuit. Sed paruulum te forsitacum renascereris fuisse dicis: & ideo nec sapere tunc,nec reclamare valuisse.Verum est,obstitit tibi infantia ne contradiceres, qui mori vir contradicendo potuisses. Quid enim si in illa fidelissima ac deuotissima Christi ecclesia, cum sacerdos symbolum respondenti & adclamanti populo dei traderet mutire tu in aliquo aut reclamare tentasses Audiendus fortasse fueras,ac non statim ut nouum prodigii mo stri genus in pestem aliquam externa iniumque mittendus. Non quia piissima illa ac religio-gissima plebs dei colaminari vel impiissimi cuiusqua sanguine velit: sed quia in magnis plerunque urbibus seruens dei amore populus,csi
exurgere contra deum suum quempiam viderit,calorem fidei retinere non nouit. Sed esto, infans, si tamen ita est, contradicere ac rect mare symbolo non potueris: cur adultior iam robustiorque tacuistiὶ Crevisti certὸ & vir factus, 3c ministerio ecclesiastico infert Vs es .Per
