장음표시 사용
91쪽
Deus: no interest quid in singulis nominetur qui deus in omnibus intelligitur.Non praeiudicat enim diuinitati dignatio aut voluntas sua:cum hoc utique magis diuinitatem ipsam coprobet: quia quicquid voluit, hoc suit. EGgo de quia voluit,in mundu venit: & quia voluit,homo natus est: & quia voluit,filius hominis appellatus est. Omnia enim sicut vocabula sunt, ita virtutes dei. No 1minuit in illo dissimilitudo nominis vim potestatis. Quicquid libet dictus fuerit, in cunctis unu es: silicet in specie vocabuloru aliqua diuersitas,
non est in virtute nominii nisi una maiestas. Verum,quia hactenus euagelicis vel maxime atque apostolicis quasi nouis testibus usi sumus: nuc de prophetis veteribus proferamus: admiscentes interdit antiquis nouar ut intelligant omnes, scriptura sacra venturii in carne dominii, toto quodamodo suo corpore, quasi uno ore clamasse. Ait itaque eximius ille admirabilis tam munere Dei diues , quam testimonio, cui uni admodum contigit sanctificari antequam nasci, Hieremias propheta: Hic est, inquiens, Dominus noster: non reputabitur alius praeter eum : qui inuenit omnem. viam disciplinae, & dedit eam Iacob puero suo, & Israel dilecto suo . Post
haec in terris vijus est, ct inter homines conuersitus est. Hic est, ergo inquit,deus noster.
Vides a propheta deum quasi manu indice ostendi,& quasi digito significante monstrari r
92쪽
Ηic est,enim inquit,deus noster.Dic mihi e go , quem deum his signis propheta tunc atq; indiciis demonstrabat3 nunquid nam patrem Et quid necesse erat ostendi eum quem se omnes nosse credebant Θ Non enim Iudaei deum . tunc ignorabant: quia sub dei lege vivebant. Sed id agebatur utique, ut filiu deum noscerent. Et ideo bene propheta eum qui omnem
disciplinam inuenisset, id est, legem dedisset,
videndum in terris, id est, venturum in carne dicebat:ut quia eum qui legem dedisset,deum esse Iudaei non dubitarent: eum qui in carne
venturus esset, deum esse cognoscerent: cum
eum utique quem legissatorem deum crederent, videndum inter homines per susceptionem humanae carnis audirent: eode ipso quoque scriptura sacra per prophetam aduentum
proprium pollicete: Quia ego ipse qui loque- Ibar,ecce adsum. No reputabitur, inquit,alius praeter eum. Pulchre his propheta praeuidens peruersa dogmata , omnem senium haereticae peruersitatis exclusit, dicens: Non reputabitur alius prςter eum .Hic est enim unus ex deo in deum natus: cuius iussione uniuersitatis opus secutum est: cuius voluntas rerum ortus
est: cuius imperium mudi fabrica est: qui cuncta dixit,& facta sunt:cuncta madauit,&creata sunt. Hic ergo unus est ad patriarchas loquens,in prophetis manens, ex spiritu conceptus, natus ex virgine Maria: in mundo visus, inter homines conuersatus, affiges ligno cru-
93쪽
cis chirographum peccatorum, triumphans in semetipso, aduersarias nobis inimicasque virtutes morte occidens, resurgendi fidem omnibus tribuens, gloria sui corporis corruptionem humanae carnis interimens. Vni ergo haec domino Iesu Christo peculiaria sinit:& ideo non reputabitur alius ad eum ' quia unus in hac gloriae ac beatitudinis singularitate deus ex deo natus est. Id ergo prophetica doctrina tunc agebatur, ut unitus a cunctis
dei patris filius disceretur: & cum ad filium
non reputari deum alterum audirent, unum
utique in patre ac filio deum esse cognoscerent. Post haec, inquit, in terris visus est, &cum hominibus conuersatus est. Vides quod euidenter hic aduentus domini ac diuinitatis designatur Nunquid enim pater unquam, qui non nisi filio tantum visibilis esse legitur, aut in terris visus est, aut in carne aeditus, aut inter homines conuersatus est 3 Non utique. In
te illigis ergo qu3d omnia haec de filio dei dicta sunt. Nam & cum videdum iu terris deum
propheta dixerit:& alius prςter filium non sit visus in terris: non de alio hoc absque dubio propheta dixit, quam in quo dictum postea
res probauit. Cum enim videndum utique deum dixerit, non de alio hoc vere dicere potuit , quam qui vere postea visus filii. Sed de hoc satis hactenus: nunc ad alia transeamuS.
Wa. s. L bor, inquit Esaias propheta, labor Aegypti de negociatio Aethiopiae,& Sabaim viri sub- '
94쪽
limes ad te trasibunt,& tui erunt post te ambulabunt, vincti manibus pergent,& te ad rabunt, teque deprecabuntur: quoniam in te est deus,& non est praeter te deus. Tu es enim deus noster,& nesciebamus,deus Israel saluator. Quam bene sibi diuina semper scripta
conueniunt. Superior enim propheta dixit, hic est deus noster: iste autem , tu es deus noster. In illo utique diuina doctrina,in hoc humana confessio est. Alter personam magistri docentis, alter personam populi confitentis explicuit.Pone enim nunc docentem quotidie in ecclesia, sicut facit, Hieremiam pro phetam, ac dicentem de domino Iesu Christo, hic est deus noster: quid aliud utique responderet cuncta ecclesia, sicut facit, quam id quod alius propheta ad dominum Iesum dixit,tu es deus nosterὶ Ita ut bene praesenti c5- fessioni etiam praeterita ignorantia possit ad iungi,dicente populortu es deus noster,& nesciebamus. Bene enim hi qui prius daemonicis superstitionibus occupati, ignorabant deum, conuersi ad fidem dicere possunt: tu es deus noster,& nesciebamus. Qiidd si ex Iudaeorum magis persona probari tibi idipsum cupis:c5sidera post infiniiceni ignoratiam, α impiam persecutionem conuertentes se ad fidem, & a gnosce res deum passim populos Iudaeorum: vide an recte dicere possint: tu es de' noster, Sc nesciebamus. Sed ego addo aliud: ut tibi nosx confitentibus tantumodo Iud is,sed etiani t
95쪽
ex neg antibus probem. Interroga enim eos qui perdurant adhuc in sacrilegio Iudaeos, an sciant vel credat deum. Scire utique se,& credere confitebuntur. At contra interroga an credant filium dei megabunt profect3 & blasphemabunt. Vides ergo quod de eo hoc propheta dixit,quem Iudςi & nescierunt semper, ct adhue nesciunt: non de eo quem utique de credere se putant de confiteri.Et ideo bene hi qui ex Iudaeis ad fidem post ignorantiam veniunt,dicere possunt: tu es deus noster, de nesciebamus. Recte enim hi qui post ignorantia credunt, nescisse se dicunt, quem adhuc none credentes se nescire contendunt. Palam enim est,qudd eu nescisse se prius dicunt,post ignorantiam confitentes,quem adhuc nesciunt d negantes. Labor,inquit, Aegypti de negociatio Aethiopiae, & Sabaim viri sublimes ad te transibunt.In his diuersarum nationum vocabulis aduentum creditur harum gentiu significari: nemini dubium est. Transisse autem ad Christu getes,negare no vales: utpote quae nomine Christianitatis indepto, non fide latum ad dominu Iesum Christ sed etia ipso nomiane transiersit. Quia cum ide quot sunt vocentur,factsi est quod erat fidei opus, nominis sacramentu. Ad te,inquit, transibui,& tui eruta post te ambulabunt, vincti manicis pergent. Sicut sunt vincula coercionis, ita sunt vincula
charitatis: secundum illud quod ait dominus: Attraxi eos in vinculis charitatis . Vere enim
96쪽
magna sunt hςc vincula,& ineffabilis charitatis:quibus qui alligantur, gaudet catenis suis. Vis scire hoc veru esse λ audi apostolu Paulum
gaudentem dc exultantem vinculis suis, cum ait: Obsecro vos ego vinctus in domino. Et illud obsecro:cum sis talis ut Paulus senex, nsic auteri & vinctus Christi Iesu.Vides quantum gaudebat vinculorum suoru merito, quorum etiam nos deus prouocabat exemplo. Non dubium est aute,in quibus est domini amor,vnu esse dominicae vinculationis affectum,secunduillude Multitudinis aute credetiu erat cor unu Aa, adc anima una.Te,inquit,adorabunt,teque deprecabunturi quonia in te est deus,& nec praeter te deus. Dictum prophetae & apostolus euidenter exposuit dices: Quoniam deus erat in a. cor.s Christo, mundum reconcilians sibi. In te ergo est deus,inquit,& non est prςter te deus.Bene propheta dicens, in te est deus,non tantu eum
qui praesens esset, sed etia eum qui esset in prς- senti mostrauit:habitante scilicet ab eo in quo habitaret, naturae significatione: n0n unitatis .: .r Iabnegatione distinguens. Tu, inquit, deus,&nesciebamus, deus Israel saluator. Quamuis multis iam scriptura & euidentibus signis, de quo loqueretur,ostenderet: expressit tame manifestissime in saluatoris nomine Christi nomen: quia ide saluator utique qui Christus,dicente angelo: Quia natus est vobis hodie sal- Lucae a. uator, qui est Christus dominus. Iesum enim Hebraice saluatorem interpretari nemini du-
97쪽
bium est: sicut angelus sanctae M ariae virgini
protestatur , dicens: Et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim saluunt faciet populum suum a peccatis eorum. Ac ne forte eum hoc modo , . saluatorem diceres praedi eatum , quo de aliis dictum est: Et suscitauit eis dominus saltiato
'Τ iem Othoniel filium Chenez.& iterunt: Susci ibidem. tauit eis dominus saluatorem Aod filium Getara. adiecit: Ipse enim saluum faciet populum
suum a peccatis eorum. Non autem humanae
opis redimere populum a captiuitate peccati: . quod illi soli utique possibile est, de ilicidi-i Ioan .L est. Ecce agnus det,qui tollit peccata naui, di. Caeteri enim non suum populum, sed dei:&non'a peccatis , sed ab hostibus saluauerunt.. Tu,ergo inquit, deus noster, & nesciebamus, deus Israel saluator. Q ios magis putas hoc dicereῖ quibus hoc magis putas couenisses Iu daeis an gentibus ξSi Iudaeis: Iudaei uti cin Chriw. I. non eognouerunt ,secundum illii dilsraesaute me non cognouit,& populus me non in-Ioan. I. tellexit. Et illud: Et mundus per ipsum factust est, & mundus eum non cognoui in propria venit,& siti eum non receperunt. Si autem ge- itibus:palam est qudd Christum getilitas ido
lis occupata nesciuit: quamuis illa nec patrem scierit et sed tamen etiamsi nunc laquisi Vides ergo quddsue e gentibus sit credePs popu- . lus, siue ex Iudaeis,ben e pro se uterq; dicit: Tu es deus ster, de nesciebamus,deus Israel sal uator. Quia & gentes colentes prius idola,
98쪽
ignorabant deum:& Iudaei negantes dominii, ignorabant situ dei. Ac per hoc bene de Christo tam illi quam isti dictit: Tu es deus noster,& nesciebamus. Quia tam illi nesciebant deuqui non credebant, quam illi filium qui negabant. Sic ergo Christus credendus est,ut veritas loquitur, ut diuinitas protestatur,ut Christus denique ipse praedicat, qui utrunque est. Quid interserere te in elix furor inter deum& Christu niteris quid separare corpus suum a filio dei appetis,& ipsum a se deum diuidere
conaris ξ unita dissecas,& coniuncta discernis. Verbo dei de deo crede: nulla enim re melius confiteri diuinitate dei omnino poteris,quam ea ipsa de se sicut diuinitas docuit, voce fatearis. Scitote enim iuxta prophetam:quia dominus ipse est deus, qui inuenit omne via disci plinae: qui utique & in terris' visus est inter homines conuersatus est.Ipse lumen fidei in mu- dum intulit: ipse lucem salutis ostendit. Deus enim dominus,& illuxit nobis .lluc ergo crede, hunc dilige, hunc confitere. Quia quando ei, ut scriptum est, omne genu flectetur, caelestium & terrestrium & insernorum: de omnis
lingua confitebitur,quia dominus Iesus Christus in gloria est dei patris: velis nolis, negare non poteris, quia dominus Iesus Christus in
gloria est dei patris. Haec enim perfectae confessionis perfecta virtus est, deum ac dominum Iesum Christu semper in dei Patris gloria confiteri. Amen
99쪽
de incarnatione domini, liber quintus.
ximus libro prino haeresim Pelagianae haereseos disciplina atq; imitatricem, id omnib' modis telasse atq; pugnasse, ut dei filius dominus Iesus Christus, natus ex virgine, homo ta- tumodo solitarius crederetur: & arrepta postmodum virtutis via id eum pie religioseq; vivendo obtinuisse,ut dignus per hanc vitς sanctimoniam fieret,cui se maiestas diuina sociaret: ac sic exclusa ab eo penitus sacrae originis dignitate,sola ei tantummodo meritorum relinqueretur electio.Id adnitentes utique ac laborantes,ut eo quasi in plebem omnium misso,& velut in turbam humani generis aggregato, id per bonorum actuum couersationem mereri omnes homines posse dicerent, qui crequid bene vivendo ille meruisset. Pestifera scilicet ac lethalis assertio quae & deo vera derogans,& hominibus falsa promittens, in utroque esset damnabilis mendacii: dum & sacrilegii iniuria deum afficit,& hominem in spem
100쪽
salsae praesumptionis inducit.Peruersissima scilicet atque impiissima assertio,mortalitati donans quod non erat, deo tollens quod erat. Huius ergo pernitiosae ac mortiferae prauitatis haec quae nunc orta est recens haeresis,quasi redivivos Quoda in modo suscitans cineres, inveteribus favillis nouum mouit incendig. Solitarium quippe si minem natum esse asierit dominum Iesum Christum. Et ideo quid necesse est ut requiramus , an in consequentibus eius peruersitatis sit quae est in capite ipso sceleris unius ξ Superfluum quippe est expectare in posterioribus qualis sit, quae expectandi omnino causas iam in principio non reliquit. Quae enim ratio est explorare, an in similiti dinem superioris haereseos eadem promittat homini,quae quod immanissimum scelus est eadem tollit deo Ita ut pene impium sit, cum videamus quid praecesserit, requirere quid sequatur : quasi vero aliqua in consequentibus causa afferri possit, qua se probet non esse impium qui negaret deum. Ait ergo,ut saepe iam diximus, noua hqress dominum Iesum Christum hominem tantummodo solitarium , ex virgine natum esse: & ideo Mariam Christo-tocon, non theolocon esse appellandam: quiast Christi mater, non dei. Addit praeterea sacrileget assertioni quam praua argumenta,tam friuola,dices: Nemo anteriore se parit. Quasi
ver i unigeniti dei natiuitas a prophetis praedicta, a seculis praenuntiata, humanis sit tra-
