Ioannis Cassiani ... De incarnatione Domini libri 7. iam recens aediti. Item beati Cyrilli sermo, De eo quòd verbum Dei factum sit homo

발행: 1545년

분량: 206페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

DE IN CAR. DO. LIB. V. Izi

dus,nsiquam intellecta a te fides est, quam ta- diu ante docuist i Θ Diaconum certe eius te &presbyterum fuisse nosti: si displicebat tibi salutis regula,cur suscipiebas eius rei honorem, cuiqs non approbabas fidem3 Sed prouidus videlieet vir & simplex religiosus,ita temperare te inter utrunque voluisti: ut teneres & sacrilegii phfidiam,& catholici dignitate .Plaga elago auditus tui, & vulnus aurium tuarsi est de' natus,& deus passiis. Et ubi illud tuum est Paule apostole:Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam : ipsis autem vocatis Iudaeis & Graecis Christum dei virtutem & dei sapientiam . Quid est sapientia & virtus dei deus utique. Christum autε qui crucifixus est, dei virtutem de sapientiam praedicat. Ergo si absque dubio sapietia dei Christus, ergo abnque dubio Christus de'.Nos ergo, inquit,prq, dicamus Christum crucifixum, Iud is quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam. Crux itaq; domini, quae stultitia Getibus & Iudaeis scandalii fuit, tibi utrunque est. Neque em aut

stultitia ulla maior est, si non credere: aut maius scandalum,quam audire nolle. Vulneraban 'tur ergo illorum aures ad praedicatione ac passone dei,sicut nunc vulnerantur tu .Plaga es.se hoc auditus sui putabant, sicut tu putas. Et hinc erat qu3d ad nomen dei ac domini Iesi Christi, praedicante Christum deum Paulo apostolo,claudebant illi capitis sui aures, sicut

142쪽

1. IO. CASSIANI

tu claudis animi.Par in hac parte viriΗsque vestrum videri potest impietas:nis quὀd hoc maius est crimen tuum, qudd illi eum negabant, in quo adhuc passio ostendebat homine: tu eudenegas quem etiam resurrectio iam probauit deum. Ac per hoc illi eum persequebantur in terrartu persequeris & in caelo. Nec solum id, sed hoc utique crudelius & scelestius,qusd illi negabant per ignorantiam,tu post fide : illi nescientes dominit,tu confessus deum: illi subqmulatione legis,tu sub professione antistitis:

illi eum a quo se arbitrabatur alienos, tu eum cuius sacerdos es.O facinus indignum de inauditum:eu ipsum persequeris insectatione, cuius adhuc uteris dignitate. Sed magno videlicet perfidiae atque impietatis tuae argumento ad negadum ac persequendum dominum desivieris,dicens:homousios parieti debet ess e natiuitas. Nondu ad plenum dico, ac profero in dei natiuitate penitus hoc non esse seruandit: quia non parientis fuit natiuitas ipse,sed nati:& ipse natus est ut voluit,cuius fuit hoc ipsum ut nasceretur. Interim quia homousion parienti dicis natiuitate esse debere: ego dominu Iesum Christu homousion dico fuisse & patri pariter & matri. Pro personarueriam diuersitate reddidit parienti unicuique similitudine sua. Secudum diuinitatem enim homousios patri:

secundum carne autem homousios matri fuit.

Non qudd alter qui homousios patri,alter quis homousios matri: sed quia ide dominus Iesus

143쪽

DE INCAR. DO. LIB. V. Ias

Christus & homo natus de deus, utriusque in se paretis habuit proprietatem: dum de in eo qudd homo est,humanae matris reddidit similitudine:& in eo quὀd deus, dei patris habuit veritate.Alioquin si no idem Christus ex Maria est qui ex deo natus,duos absq; dubio Christos facis:secundum illud scilicet Pelagian et impietatis scelus squae solitarium homine ex virgine natum adserens, eruditore eum dixit humani generis, magis quam redemptorem fuissse: quia non redemptione vitae hominibus, sed vivendi dederit exemplum: videlicet ut sequetes eum homines dum similia agerent, ad consimilia peruenirent. Vna ergo impietatis vestrae origo,eadem errorsi radix est.Illi selitariti hominem ex Maria natum adserunt,& tu ide.

Illi filiu hominis a filio dei separant,& tu ide. Illi saluatorem aiunt per baptisma Christum esse factum,tu in baptismo templum dei factu. Illi eum deu non negant factum post passione,

tu negas eum etia post ascensionem.In uno ergo admodum tantii distat vestra peruersitas,*illi in terris blasphemare videntur dominurtu& in caelo.Vicisti ac supergressus es,non negamus,quos imitaris. Illi quasi aliquado desinat deum negare,tu nunquam. Quaquam nec illorum habenda sit ad plenum vera confessio,qui saluatori post passionem tantii honorem diuinitatis impertiunt:& cu eum ante deii negent, postea confitentur: quia ut mihi videtur in deo qui parte denegauerit,totum riegat:&qu i

144쪽

non semper fuisse confessus suerit , semper ἡ gat. Sicut & tu, etiamsi hodie in caeso domina Iesum Christum, qui ex Maria virgine natus

est,uerum deuin diceres: tame nisi semper deudiceres,non verg confitereris. Sed videlicet covis mutare in aliquo, aut variare sententiam quem natum hominem solitarium dicis,etiam hodie deum non esse contendis. O noua .c singularis impietas: quem cum haereticis homine esse asseris, deum nec cum haereticis confiteris. Sed tamen ut dicere institueram,duos a te

absque dubio Christos fieri, idipsum dilucida dum est. Dic mihi quaeso,tu qui Christum filio dei separas, quomodo in symbolo Christuex deo natum esse fatearis Ais enim: Credo in

deum patre , & in Christum Iesum filium dei.

Dicis autem ex Maria non eundem filium dei natu. Ergo alter ex deo Christus, alter ex Maria.Duo ergo in sententia tua Christi sunt. Qui ctim in symbolo Christum non neges, alterum ex Maria Christum asseris, quam eum

quem in symbolo confiteris .:Sed dicis forsan

Christum non esse ex deo natum,& quo do

in symbolo ais : Credo in Iesum Christum lium dei Aut negatur' es ergo symbolum, aut consessurus filium dei Christum.Si autem c5fiteris in symbolo Christum filium dei, necense est ut eundem ex Maria confitearis Chri stum filium dei. Aut si alium ex Maria Chri stum adseris,duos utique Christos esse blasphemes. Sed tamen etiam si peruersitas ac perfi-

145쪽

DE INCAR. DO. LIB. V. I 27

dia tua hac symboli fide non concludatur . nonne quςὶ ratione ipsa,ac luce veritatis obruerisZDic mihi quaeso quisquis ille es haeretice. Trinitas certe est quam credimus, quam confitemur, pater & filius & spiritus sanctus. De maiestate patris ac spiritus nulla qua stio est. Filio calumniaris,eo quod non eundem ex Maria dicas aeditum,quem ex deo patre gen ratum. Dic mihi ergo:clim filium dei unigenitum natum ex deo non negas,hunc qui ex Maria natus est quem velis esse Dicis hominem

solitarium,iuxta illud quod ipse dixisti: quod

natum est ex carne, caro est . Sed appellari homo non potest solitarius ,'qui sola non est humanae creationis lege generatust. Quod enim in ea est, inquit angelus, de spiritu sancto est. Et hoc tamen etiam tu ipse,qui omnia admodum sacramenta falutis negas,negare non audes. Cdm ergo ex spiritu sancto natus sit: & dici homo non queat solitarius, qui est deo inspirante conceptus: si ille non est, qui iuxta apostolum semetipsum exinanivit, formam serui accipiens:& verbum caro factum est & humiliavit semetipsum factus obedies usque ad mortem: & qui propter nos egenus factus est,c diri esset diues:dic mihi ergo,quis ille est qui & ex spiritu sancto aeditus, & deo obumbrante conceptus Alterum absque dubio esse dicis . Duo ergo sunt, id est, & ille qui est ex deo patre in caelo genitus,& ille qui ex Maria deo inspirante conceptus.Ac per hoc quartus est hic,quem

146쪽

IO. CASSIANI

introducis: quem intantii cum verbis homine solitarium dicas, re ipsa solitarium non fuisse confirmas: ut eum etia si non ita ut debes, tamen & honorabile & venerandum & adorandum esse fatearis. Ergo cu & adorandus sit utique dei filius,qui ex patre natus: & adorandus qui per spiritum sanctu ex Maria procreatus: duos ergo ' honorabiles tibi & venerabiles facis,quos in tantii a se diuidis, ut peculiariter suo quenque honore venereris. Ac per hoc intelligis , quod negando ac separando a se silia

dei,totum quantum in te est sacramentum di- uinitatis euertis. Dum enim quartam in trinitate persona conaris inserere, vides te tota trinitatem penitus denegasse. Quς cu ita sint: negans ergo unum Iesum Christum fiIiu dei, negasti omnia. Nam & haec ratio ecclesiastici sacramenti,& catholicae fidei est: vi qui parte diuini sacramenti negat, diuini partem non valeat confiteri. Ita enim sibi connexa & cocorporata sunt omnia,ut aliud sne alio stare non

possit: & qui unum ex omnibus denegauerit, alia ei omnia credidisse non prosit. Itaq; si negas deum dominu Iesum Christum,necesse est ut filium dei denegans, etiam patrem neges. Quia iuxta ipsius patris vocem: Qua non habet filium,nec patrem habet:qui autem habet filium,& patrem habet. Negans ergo genita,

etiam Senitorem negas . Negans quoque filiudet in carne natum, conseques est ut etiam in spiritu natum neges: quia idem nat' in carne,

147쪽

qui prius natus in spiritu . Non credes ergo in carne aeditum,necesse est etialia passupa esse nocredas. Non credens autem illius passionem, quid reliquum est,nisi etiam resurrectione neges)quia fides suscitati ex fide mortui est. Nec stare potest ratio resurrectionis, nisi fides mortis ante prςcesserit.Negas ergo passum de mortuum, negas quoque ab inferri resurgentem. Consequens utique est, ut neges etiam ascendentem: quia ascesio sine resurrectione essen5 potuit. Et qui resurrexisse non creditur, necesse est nec ascendisse credatur, dicente apostolo: Qui enim descendit, ipse est & qui ascendit .Ergo quantia in te est,dominus Iesus Chr1stus neque ab inferis resurrexit, neque caelum ascendit, neque ad dexteram dei patris sedet, neque ad illum qui expectatur examinationis vltimae diem veniet,nec vivos ac mortuoS iudicabit. Intelligis itaque o instelix de furiosa eruersitas, euacuasse te penitus omnem sym-oli fidem, omnem spei sacramentique virtutem. Et in ecclesia insuper stare ausus es,& esse te facerdotem putas:cum illa omnia denegauevis,per quae sacerdos esse coepisti.Redi ergo ad viam rectam: recipe sensum pristinum : respisce tandem si aliquando sapuisti. Regredere ad temetipsum,si tamen habuisti in te quondam aliquid quo nuc regrediaris. Agnosce sacrameta salutis tuae,per quae in nouatur , per quae renatus es. Non minus tibi nuc opus sunt quam etac fuerunt: ut te per poenitentia nunc regem . . uεpbe.

148쪽

nerent,quq per fontem ante generarunt.Telie plenum symboli ordine :'tene perfectam fidei veritatem. Crede in deum patrem, crede in filium deum: in unum genitorem , ct unum genitum , de eundem tamen unigenitum & pri mogenitum,dominum omnium Iesum Christum,homousion patri: natum in deitate, nato in corpore: duplicis quidem natiuitatis, sed

unius maiestatis. Qui creator omnium creaturarum, idem fuerit natus ex patre, qui postea natus ex virgine . Hoc enim quod ex carne atque in carne venit,ortus eius fuit,non imminutio:& natus tantum est, non demutatus.

Quia licet in forma dei manens,formam serui assumpserit, infirmitas tamen habitus humani non infirmauit naturam dei: sed incolumi utique atque integra diuinitatis virtute in carne hominis totum quod actum est, profectus fuit hominis, non defectio maiestatis. Nam chi aeditus in carne humana deus est, nondum est in carne natus: ne deus in se maneret, sed ut deo in se manente homo deus esset. Et ideo M aria cum carnalibus oculis hominem cerneret,spiritalibus tamen deum confitebatur,dices: V tique domine, ego credidi quia tu es Christus filius dei vivi, qui in mundum venisti. Ideo Petrus reuelante spiritu sancto, com extrinsecus filiu hominis aspicerei,dei tamen filium prςdicabat, dicens: Tu es Christus filius dei vivi. Ideo Thomas cia carnem tangeret, deum tetigissse credebat,dicens: Dominus meus & deus

149쪽

meus. Vnsi enim Christum omnes confitebantur, ne duos facerent . Hunc ergo crede:& ita crede dominum omnium Iesum Christit,vnigenitum & primogenitum, eundem reru creatorem, quem hominum conseruatorem: eunde prius conditorem totius mundi, quem postea redemptorem generis humani. Qui cum patre atque in patre permanens , homousios patri:& iuxta apostolum, formam serui accipies, humiliavit se usque ad mortem , mortem autucrucis:& iuxta symbolum, natus est ex Maria virgine,crucifixus sub Pontio Pilato,& sepultus. Et tertia die resurrexit secundum scripturas,& iii caelum ascendit: & iterum veniet iudicare vitios & mortuos . Haec est enim fides vestraehaec est salus vestra: deum ac dominum Iesum Christum , eundem de ante omnia cre

de re,& post omnia. Quonia, ut scriptu est, Ie- sus Christus heri & hodie, ipse & in secula. In heri enim omne praeteritum tempus ostendit, in quo ante 'principium natus a patre est. In hodie aulcm seculi istius sapientia, in quo rursus ex virgine natus est, passus est , resur rexit. In eo vero quod ipse in secula dicitur, omnis futura aeternitas & immensitas designatur. Sed dicis forsitan: si eundem in sine temporum natum dicam ex virgine, qui ante Omnia natus fuerit ex deo patre, carneum me

etiam ante mundi initia deum dicere : qui ipsum dicam postea hominem, quem semper deum : ac per hoc hominem illum qui natus si,

150쪽

IO. CASSI ANI

postea semper fuisse. Nolo te hac ignorantiaec citate atque hac errorum nocte confundi,ut putes me hominem qui ex Maria nat' est, ante exordia rerum asserere,& deum etiam ante principia mudi semper corporeum praedicare.

Non ita inquam, non ita dico: qudd priusquanasceretur,homo in deo fuerit: sed qudd postea in homine natus deus sit. Non enim caro illa quae ex carne virginis nata est, semper fuit: sed deus qui semper fuit, ex carne virginis in carne hominis aduenit. Verbum enim caro factum,non carnem secum exhibuit, sed carni se hominis dignatione diuinitatis univit. Dic Gnim mihi, quando, vel ubi verbum caro factii est,aut ubi exinanivit semetipsum formam serui accipiens: aut ubi egenus factus est, cum esset diues nisi in illo sacro virginis utero: ubi dum incarnatur, verbii dei caro dicitur factsi: dum aeditur, forma serui in veritate suscepit: cum humana conditione patibulo affigitur,fit egenus:& pauper redditur passione carnali,cuellet maiestate diuina diues. Alioquin,s ut ipse ais, post haec in eum ut in unum prophetarum atque sanctorum diuinitas venit: ergo αin illis in quibus habitare dignatus est, verbum caro factum est:ergo per unumqueque illorum , exinanivit semetipsum formam serui accipiens. Ac per hoc nihil nouum nec praecipuum in Christo factum est, nihil singulare,nihil mirabile nec conceptio ipsius habuit, nec

natiuitas, nec mors. Et tamen ut ad superiora

SEARCH

MENU NAVIGATION