Exercitatio Theologica De Locis, Seu Fontibus Theologiae Christianae

발행: 1820년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

D 4 De laeis Theologieis

praestanda legitimis pastoribus, sicut sactum est in schismate graecorum sub Photio. S in anglicano sub Henrico VIII., quod utrumque usque modo vigere lugemus , tunc pars illa, quae talem divisionem pertinaciter lavet, fit hoc ipso extra Ecclesiam: neque tamen inde inferri potest, quod Ecclesia universa tali schismate inquinari valeat, atque ita ad Statum occultum redigi: nam ut istud fieret, neceme est, non ta tum ut pars aliqua, sed ut tota Ecclesia visibilis seipsam adversus seipsam discinderet, quod est impossibile , & promissioni Christi Domini Math. cap. 28. V. 2Adicentis O ecce ego sobiscum sum uσque ad consuma.

celebrari ineopli praesulente ad

primam sessionem eodem sumismo Pontifice Ioanne XXIII., sed cum is postea ab eo se subtraxisset, ne cogeretur Pontificatui renuntiare , sicut se saei xum spoponderat, si ad extinguendum schisma necessarium esse crederetur, factum est, ut Concilium eo processerit , ut seipsum oecumenicum esse , &a Christo ipso immediarum auctoritatem habere , cui quilibet etiam Papali dignitate praeditus

obedire teneretur, sess. 4. -- Iemniter declaraverit: tum vero vi hujus auctoritatis deposuit primo Joannem xxIII. de

deinde sess. i . admisit, re acceptavit spontaneam cessionem

Gregorij xli. per Procuratorem sibi oblatam i ει sess. 3 7. pro tulit definitivam depositionis

sententiam etiam contra Bene

dictum XIII. postremo vero Fera. o. decrevit, ut non obstante , quod absentes essent a Concilio Cardinales, qui stabant ex pa te Benedicti XIII. procederetur ad eleetionem summi Pontis cis , sicuti factum est se s. 42. in qua a 3o. Cardinalibus Sc 3 o. aliis electoribus, qui hae vice extra ordinem ad eligendum Pontiseem admissi fuerunt, re. nuntiatus suit summus Pontifex Mattinus V. eui postea etiam debitam obedientiam dimissis &sponte abdicatis Pontifiealibus

insignijs exhibuit Clemens VIII.

quem anno I 14. factio sehl- sinatica , quae Benedicto XIII. adhaerebat , eidem Pseudoponorifiei vita iuncto , substituere curaverat I atque ita factum est, ut diuturnum hoc schisma cujus prima semina anno a 378. sub Clemente VII. jacta suerunt, tandem anno a 1 . ex toto evanuerit.

122쪽

Seelio III. cap. III. 13 3tionem saeculi, directe contrarium , & repugnans: jure propterea aiebat S. Cyprianus in Epist. 6. ad Uagnum foris non est Ecclesia , nec scindi adoersum se,

nut dioidi potest: sed inseparabilis , atque individuae

domus unitatem tenet.

Atque hic breviter notandum est, quod tempore schismatis , ut aliquis non desistat esse legitimum , &vivum Ecclesiae membrum , quousque schisma ipsum occultum manet, & immunem se servet ab omni participatione illius , necesse est primo , ut Servato quantum ex se est, mutuo pacis & charitatis vinculo cum

dissidentibus , in omnibus illa sequatur . & firmiter te. neat , quae ab universali Ecclesia ad credendum Stagendum proposita sunt: deinde vero si schisma comitatum fuerit inter diversos Pontifices, tunc ille sequendus erit, pro quo habentur majora motiva legitimae electionis r si vero vel nulla plane ratione appareant hujusmodi motiva , vel interim durante schi Sm te , ille pro quo stant hujusmodi motiva , e vivis a scesserit , tunc salva semper fide Ecclesiae universalis , unusquisque paratus esse debet illum postea sequi Pontificem , quem Ecclesia ipsa , vel tanquam legitime ele.ctum pacifice agnoverit, vel pacifice & libere postea elegerit. Dictum est quousque schisma ipsum occultum manet : nam quando prodit in apertum , S pars una pervicaciter scindit se ab altera, tunc tam fautores illius ,

quam reliqui eidem quomodolibet adhaerentes , vel aliis consilium dantes , reddunt seipsos, Vel ex toto vel ex perte, schismati illi obnoxios . ρ. 2. in Apocalypsi cap. 12. v. 6. legimus Mulier fugit in solitudinem , ubi habebat locum Pnratum a Deo , ut ibi pascant eam diebus mille ducentis Sexagintia: ubi per mulierem aliud intelligi non Potest quam Ecclesia Christi: at vero fuga in solitudi-

123쪽

r i 6 DF 'laeis Theolo gietinem naturaliter significat disparitionem de hoe inundo: ergo Ecclesia Christi potest revera fieri occulta S disparere de hoe mundo: praeterea ab initio vera Christi Ecclesia concludebatur inter paucos tantum fideles: ergo nihil prohibet, quin etiam nunc ad illum statum redigatur .

Respond. ad primum dist. fuga in solitudinem Apo. cal. cap. 12. v. 6. significat disparitionem de hoc mundo , si sermo sit de solitudine incognita cone. secus nego . Quod in capite ia. Apocalypsis v. 6. per mulie rem quae iugit in solitudinem intelligi possit Christi Ecclesia, nulla plane est difficultas : verum nulla est etiam necessitas, neque ex sacra Scriptura probari potest, quod per fugam in solitudinem intelligi debeat locus incognitus : nam primo fili j lsrael post exitum de AEgypto suerunt in solitudine per quadraginta annos , non fuerunt tamen in loco incognito , nec incogniti : delude quod hoc loco per solitudinem intelligi non debeat locus aliquis incognitus materialis , patet ex eodem capite: nam vers. 17. legitur, O iratus est draco in mulierem , Sane non invisibilem & incognitam ) ct abbi Deere Proelium cum reliquis de semine eius, qui custodiunt mandata Dei, S habent testimonium Jesu Christi. Profecto autem , isti, de quibus hic dicitur, quod servent mandata De i, & habeant testimonium Jesu Christi, erunt visibiles, ¬i, alioquin enim quomodo tu illa persecutione secutura in fine mundi, de qua hoc in loco fit sermo , draco posset facere cum illis praelium Z igitur nihil impedit, quin eo in loco per fugam in solitudinem intelligainus, non locum aliquem occultum , sed potius vel secessum a viiijs , sicut accipitur oseae cap. a. v. I ubi legimus ducam eam in solitudinem , ct loquar ad cor ejus , & in psal. s . v. s. ecce elongavi fugienso mansi in solitudine vel etiam per respectum ad

124쪽

Metio III. cap. III. II

Christi nativitatem cum S. P. Augustino enarrat. in psal. I 2. num. 3. ubi monet dicens Domini In S L. xstorem nostrum Daum Christum caput es/e corporis sui, illum unum mediatorem esse Dei ct hominum, hominem Iesum natum ex Virgine tanquam in solitudine stetit in Mocalypsi audivistis r per soliIudinem quime arbitror , quod solus ita natus est: hune enim mulier ilia peperit recturum Populum in Mirga

ferrea

Ad alterum dist. Ab initio Ecclesia Christi , concludebatur inter paucos fideles manifestos cone. occultos nego . Licet Ecclesia Christi ab initio non suerit em nenter visibilis, hoc nimirum sensu , quod jam tunc esset gentibus omnibus manifesta, atque conspicua, idest in sensu stricto: suit tamen visibilis & manifesta in sensu largiori ; nam etiam tunc praedicabatur &annuntiabatur gentibus fides Christi, non in occulto , sed in publico & coram omnibus ; administrabantur Sacramenta , S patrabantur ubivis patentissima miracula : quae satis sunt ad ostendendum; quod pauci illi fideles , qui ab initio formabant veram Christi Ecclesiam , non detinebantur in latebris , ita ut cssent occulti: sed datio etiam , quod pauci illi fideles revera & absolute occulti fuerint, inde tamen nihil pla ne sequitur adversus perpetuam visibilitatem Ecclesiae Christit nam loquimur hic , non de Ecclesia nascente , sed de jam formata, & Apostolorum praedicatione ad orbem universum jam propagata ; neque de illa , sed de ista tantum intelligi debet Propositio , qua sustinemus , quod Ecclesia Christi non possit redigi ad

statum occultum . ν

Propositio In Visibilis Ecclesia Christi est insallibilis in rebus fidei & morum , tam passive seu in cre dendo , quam active seu in docendo .

Probat. Visibilis Ecclesia Christi est indefectibilis ,

125쪽

118 De Ioela Theologieis

ut usquemodo probatum fuit: ergo est passive insali bilis : quod autem sit infallibis etiam active , clarissimum est: nam primo Math. cap. 36. v. I 8. ait Christus

ad Petrum tu es Petrus ct super hanc miram aedisca-ho Eeelesiam meum O portae inferi non praevalebunt adversus eam : prosecto enim, quod hic sermo fiat de Ecclesia visibili, evidens est, tum ex verbis super hanc petram, quae sub quavis intelligentia aliquid sensibile significant, ut notatum suit in probatione ad primam Propositionem: tum etiam ex Verbo a discabo, quod ad Ecclesiam invisibilem , seu praedestinatorum , quae ab aeterno aedificata est, referri nullatenus p test : atqui juxta praefata verba Ecclesia ista sic aedificata super petram non potest errare , dum cum Petro profitetur tu es Christus Alitis Dei vivi ibid. v. I 6. idest in doeendo : nam Si posset errare , possent quo que adversus illam praevalere portae inferorum , ut per se patet: ergo visibilis Ecclesia Christi errare non potest active , sive est insallibilis in rebus fidei & morum etiam in docendo ; deinde in l. ad Timoth. cap. 3. v. I s. inquit Apostolus ut scias quomodo reorteat te conversari in domo Dei, quae est Melesia Dei vivi , columna Cys amentum veritatis ; ubi pariter non

de invisibili Ecclesia, sed de uisibili sermonem fieri

mani sestum est ex verbis ut scias quomodo vorteatre eonversari, quae in sensu obvio modum signiscant conversationis , quem Timotheus tenere debebat in

domo Dei: neque dubitari potest, quin Domus ista Dei, idest Ecclesia Dei vivi visibilis dicatur eolumnas amentum peritatis absolute, & universim , id

est extensive ad Omnem veritatem , quae domo Dei competere potest sine ulla limitatione ad veritates

aliquas in particulari: porro autem quae de Ecclesia Dei absolute dicuntur ea competunt illi semper, &in omni casu et praeterea quia Ecclesia visibilis non

126쪽

generat, neque creat articulos fidei, sed declarat tan. tum, & proponit eos auctoritative ad credendum, ut vidimus Met. I. cap. a. Propositi . consequitur necessario quod Ecclesia ista visibilis sit columna fes amentum verita lis non solum hoc Sensu , quia Deus perpetuo & firmiter in illa veritates Omnes re velatas intacte conservat, ct custodit, sed etiam quia easdem sine omni permixtione errorum constanter,& imperturbate fidelibus explicat , atque exponit ridest non solum quatenus est infallibilis in se. & ab intrinseco, seu in credendo ; sed etiam quatenus errare non potest relative ad nos, seu active, & in docendo: praeterea Math. cap. I 8. v. I9. Christus praecipit Apostolis suis dicens, euntes docete inmea gentes & vers. G. subjungit 9 ecce ego vobiscum Sum Omnibus diebus usque ad eonsummotionem soreuli RIOan. cap. I . V. I 6. ait ad illos ego rogabo Patrem ct alium Praelitum dabit vobis , ut maneat sobis- eum in aeternurn Diritum, seritaris . Sane autem Mpostoli, qui iubentur docere uomnes gentes, erant visibiles , sicuti etiam visibiles erant gentes, quas docere debebant, neque fieri potest, ut in hoc munere implendo sint erroribus obnoxii illi, cum quibus Christus ipse se suturum promittit , & cum quibus

manet Spiritus veritatis r jam vero si Christus manet eum Apostolis docentibus gentes usque ad consuma tionem saeculi, si Spiritus veritatis, datus est illis, ut maneret cum ipsis in aeternum, necesse est ut tam Christus , quam Spiritus iste veritatis maneat etiam eum successoribus Apostolorum, idest cum Ecclesia

visibili , quae post Apostolos gentes semper docere debesint; siquidem Apostoli ipsi non erant semper Victuri , & in illorum locum alii semper, atque alii Succedere de bant: ergo fieri non potest, ut Ecclesia ista fiatilis Miquando fiat erroribus obnoxia r huc

127쪽

ieto De meis rapologieis

accedit quod idem Dominus noster ait Lucae cap. IO. V. I 6. qui vos audit me audit, O qui vos Vernit, me spernit. & Math. cap. I 8. V. 17. si Ecclesiam non audiuerit sit tibi sicut ethnicus O publieanus quibus aperte denuntiat, non solum suam cum Eccle-

Sia perpetuam praesentiam , hoc ipso . quod seipsum audiri ' sperni reputat, dum audiuntur & spernuntur eius Apostoli, sed etiam positivum praeceptum , ut fideles Ecclesiam docentem quovis tempore audire debeant, ex quibus ita concludi potest: si Ecclesia visibilis proponens aliquid ad credendum posset errare , fieri posset, ut fideles simul essent, & non essent fideles: cum enim juxta praeceptum Christi teneantur audire Apostolos, sive Ecclesiam docentem, si Ecclesia ista proponeret fidelibus ad credendum aliquid erroneum , profecto tunc essent fideles quia obedirent Christo praecipienti . in eo quod doctrinam erroneam ab Ecclesia propositam ad credendum fideliter amplecterentur, & simul quoque non essent fideius , quia sequerentur doctrinam erroneam, & a vera Christi doctrina alienam. ergo essent & non essent fideles, quod est repugnans & contradictorium: tandem in omni societate bene instituta debet semper praesto esse , & existere legitima auctoritas supremo

S irrefragabili iudicio proponendi & declarandi ea ,

quae ad societatem ipsam proxime & essentialiter pertinent : nam nisi adesset talis auctoritas, jam nullus Suppeteret modus , nulla ratio, qua societas ipsa salva S incolumis servari posset, ut per se manifestum est: atqui Ecclesia Christi visibilis. est societas bene instituta ; siquidem est immediatum opus Dei ipsius, a quo omnis ordo & persectio rerum suum

habet principium: igitur etiam in Ecclesia Christi visibili debet semper adesse , & existere legitima auctoritas proponendi, & declarandi supremo S. irre-

128쪽

sectis III. cap. IIIo Ialfragabili iudicio omnia illa, quae ad fidem, & mo

res pertinent, tanquam illa sine quibus societas ista salva, &incolumis subsistere nullatenus potest: adeoque visibilis Ecclesia Christi est infallibilis in rebus fidei & morum tam passiue Sc in eredendo , quam etiam aetioe , & in Oeendo . Solvuntur opposita argumenta . . On. Vetus Ecclesia visibilis erravit in fide, maxi-ime eo tempore, quo judicavit Christum esse reum mortis : ergo errare potest etiam Ecclesia nova : deinde Ecclesia docens consurgit ex Episcopis, atqui Episcopi omnes possunt errare , sunt enim homines erroribus obnoxii : praeterea non raro Sunt pravis moribus praediti, proinde non habent assistentem Spiritum Sanctum a quo in suis judiciis dirigantur, ne errent, siquidem iste non habitat in corpore subdito peccatis Sapienti cap. I. v. 4. tandem ut plurimum suut etiam valde imperiti : ergo nihil tacilius , ut .eserent ; adeoque Ecclesia visibilis potest errare in do

Respond. ad primum dist. Vetus Ecclesia visibilis erravit in fide ; dum judicavit Christum esse reum

mortis, scilicet erraverunt plura ejus membra concis erravit Ecclesia tota nero Principio .ut dictum est Propp. II. Opp. l. in Resp. ad primum , nullibi . de veteri Ecclesia affrmatum fuit, ct poι fce inferi non Praevalebunt adversus eam sicuti adfirmatur de nova Math. cap. 16. proinde nullatenus recte sequitur, Vem tus Ecclesia visibilis in Judaea conclusa, & quae nec promissionem Spiritus Sancti unquam habuit , neque tanquam columna , & firmamentum veritatis supra petram sundata fuit, erravit, & errare potuit, ergo

errare potest etiam visibilis Ecclesia Christi singulari

129쪽

iua De Bela Theologieti

Spiritus Sancti promissione, & amistentia ita firmiter stabilita super petrami, ut adversus illam portae inferorum praevalere non valeant e deinde salsum est etiam quod tota vetus Ecclesia visibilis in morte Christi erraverit e nam athid est errare ipsam Ecclesiam, aliud vero errare plura illius membra: & revera, a que de facto absolute loquendo, non erat Ecclesia Vetus , quae erravit, sed tantum complura illius membra, de quibus cum essent in Ecclesia , dici debet, ruod in Ecclesia contra Ecclesiam erra runt, quan-o judicaverunt Christum esse reum mortis in eo, quia negaverunt fidem Prophetarum de futuro Messia , quam tenebat Synagoga, eo serme pacto , quo haeretici. quousque pertinaciter ab Ecclesia non recedunt , dicuntur errare in Ecclesia, S cum recesserint, errant etiam contra E Iesiam , quia tunc negant

pertinaciter fidem Ecelusiae 3 & hoc sensu, nimirum

relative ad plura membra, errare utique potest etiam visibilis Ecelesia Christi. quin tamen inde sequatur, quod tota in docendo active simul errare possit. Ad alterum disti Episcopi omnes seorsim sumpti, S sine illorum capite possunt errare conci simul, &conjuncti cum eorum capite Romano Pontifice nego. Utique Ecclesia docens consurgit ex Episcopis, &Episcopi omnes simul repraesentant Ecclesiam unive

sam r si autem seorsim spectentur non repraesentant,

nisi Ecclesias illas particulares, quarum sunt Episcopi , excepto Pontifice Romano, qui cum sit succe sor Divi Petri, & Primatum habeat, repraesentat wlus , & per se universam Ecclesiam , Sc potest quoque sensu non malo Ecclesia appellari, ut dictum fuit supra eap. I. Iam vero Christus promisit insallibilitatem , sive ut aiunt, inerrantiam in docendo, non singulis Episcopis, vel Ecclesiis particularibus,

sed Petro, & in Petro, qui ex S. P. Augustino

130쪽

Trael. 324. in cap. 23. Joannis & alibi saepe ratione sui Primatus Reelesiam Sanctam figurabat, & significabat, Ecclesiae universae: ergo licet omnes Episcopi , ct singulares Ecclesiae seorsim acceptae possint crinrare tam in docendo quam in credendo, attamethne errent onmes simul, in causa est Divina promissio .

Ad tertium dist. Episcopi sunt saepe pravis, moribus praedui, & istud nocet personis illorum mne. Nocet Ecclesiae nego. Nihil plane repugnat, quod Ecclesia sit active infallibilis, seu in docendo, &Episcopi atque Rectores Ecclesiae, ad quos munus docendi pertinet, sint pravis moribus prae ti: nam

inerrantia competit Ecclesiae, non propter sanctitatem Suorum Pastorum, sed propter indefectibilitatem Suam, propter quam durare debet esse visibilis usque ad mundi finem, ita ut portae inseri adversus

eam nullo unquam tempore praevalere valeant.

Deinde dum Sapientiae cap. I. v. 4. dicitur quod Sapientia sive Spiritus Sanctus non inhabitat in eor-POre subdito peccatis istud intelligendum est de Spiritu Sancto inhabitante per pratiam sanctificantem, quae exornat animam illius iii quo inhabitat c vide Seet. I. cap. a. Nol. 4. at vero infallibilitas in docendo potest optime subsistere etiam in illis , in quibus Spiritus Sanctus hoc modo non inhabitat, siqui dem pertinet ad gratias gratis datas , ut scholae loquuntur , ct confertur . non ad ornatum animae, Sed

propter Ecclesiam ipsam, atque ad utilitatem fidelium , qui Ecclesiam constituunt i ac proinde nihil impedit , quin etiam inveniatur in illis, illisque 'inhaereat, qui pravis moribus praediti existunt.

Ad postremum transeat ans. Nam absolute loquendo dum Ecclesia proponit auctoritative aliquid ad credendum, seu dum docet fideles de iis, quae cre-

SEARCH

MENU NAVIGATION