장음표시 사용
151쪽
DE CONCILIIS CAPUT I. De Notione, Oligine, 9 necessitate conciliorum. Concilium, seu Synodus, nam duo ista vocabula unum ideinque significant in Scholis , est Conventus , seu Congregatio Praesulum , & Rectorum Ecclesiae ad tractandum negotia religionis legitime vocatus t & dividitur communiter in Concilium generale,s' particulare. Generale est, ad quod vocantur Omnes totius orbis Christiani Episcopi, qui possunt interesse, licet sorte postea aetu non omnes coi Venerint : particulare autem, ad quod vocantur Praesules S Rectores Ecclesiarum particularium . Dictum est qui Possunt interesse: nam primo Rectores Ecclesiarum quicumque , idest tam primi, quam secundi ordinis , ut vocant Parrochos , qui fuerint, vel haeretici, vel schismatici, vel excommunicati universim non habent locum in Concilijs, ac proinde non est necesse , ut ad eadem convocentur : & se eundo necesse quoque non est, ut ad Concilium celebraudum omnes convocati, & locum habentes personaliter accedant: nam in casu legitimae absentiae possunt praesentiam suam per alios supplere. Concilium particulare aliud ust Nationale , aliud Proιinciale, & aliud dioresanum . Nationale est quod Praeside Patriarcha, vel Primate ab Episcopis unius Patriarchalis dioecesis, sive integrae alicujus Nationis celebratur: sicuti sunt diversa Affricana quarto ,
152쪽
Sc quinto saeculo Ecclesiae Carthagine in causa Donatistarum celebrata: item Hispanicum, quod anno i 7. adversus Priscillianistas convocatum fuit. Provinciale est in quo Praeside Metropolita Episcopi omnes uniuscujusdam Provinciae simul conveniunt: sicuti sunt pleraque Mediolanensia, Florentina &c. DiOeesanum denique, quod magis proprie, & sere communiter, ac ordinarie Synodus simpliciter vocatur in scholis , est, in quo Praeside Episcopo alicujus singularis Dic cesis Episcopalis , Clerus cathedralis Ecclesiae & Parochi totius Dioecesis illius suffragium ferunt : que madmodum sunt Synodi diversae, puta, Tusculana, Tiburtina, Praenestina &c.
Concilium generale aliud est, quod absolute , aliud
vero quod respective tantum generale appellatur: prius est, quod Supra descripsimus: posterius vero, quod vel ex fama & usu, vel ex auctoritate convocantium,& Praesidentium, vel denique ex numero Episcoporum convenientium est valde spectabile, & Conciliis absolute generalibus propemodum aequale: cujusmodi
est Arelatense I. in Gallia sub Sylvestro I. Papa, &Constantino Magno imperatore anno 3l4. contra Donatistas celebratum ; quod S. Pater Augustinus plen
rium vocat; & Sardicense , in quo Nicaena fides confirmata fuit adversus Arianam perfidiam anno 3 7. Item Concilium vocari solet, & est generale, vel celebratione, vel acceptatione : illud est , ad quod
ex Episcopis ex toto orbe Christiano vocatis tot ac tanti conveniunt, sive per se , sive per legatos suos, qui satis sunt, ut Ecclesiam universam repraesentare valeant: istud autem , quod cum in sua celebratione caruerit praedicto numero Episcoporum, deinceps
tamen ab omnibus Ecclesijs, & praesertim ab Ecclesia Romana, quae aliarum Magistra est, pro genorali agnitum atque receptum fuit : cujusmodi est Conci-
153쪽
146 De Bela Theologiessitum primum Constantinopoli celebratum anno 38 . contra Macedonianos sub Damaso Papa a solis sere iscopis orientalibus. Porro autem inter Concilia, quae aliquo pacto in eorum celebratione generalia fuerunt, alia sunt ab Ecclesia approbata , & legitima, alia vero reprobata,& illegitima, sive ex toto , sive ex parte: de illis redibit sermo paulo infra in Synopsi Conciliorum generalium . Re prohata autem ex toto magis nota sunt: i. Concilium Mediolanense plusquam 3OD. Episcopo rum convocatum a Liberio Papa anno 3s s. damnatione S. Athanasii, & ejusdem Liberij exilio famosum, sub Constantio Imperatore , cujus jussu etiam reliqui Episcopi, qui condemnationem S. Athanas ij subscribere noluerunt, pulsi sunt in exilium : 2. Ariminense anno 3s9. pariter sub Constantio Imperatoinre , & Arianorum fautore, plusquam quatuorcentum Episcoporum Arimini celebratum , de quo dictum est Secl. 3. caput 3. Propos. a. & Oppositi 2. ad alterum , & Nota 3 Inter Concilia generalia celebratione, quae tamen ex parte etiam positive reprobata suerunt, aut Saltem ex toto non acceptata ab Ecclesia, merito a censeri debet primo, Concilium Constantiense celebratum occasione Schismatis inter tres summos Pontifices , n empe inter Joannem XXIII. quem Lutherant XXIV. vocant qui Concilium convocavit anno i l . die EO. Mariij anno insequenti celebrandum , & inter Gregorium X ll. atque Benedictum XIll. alias Petrum de Luna, imperante Sigismundo Imperatore t nam licet Concilium istud a Gallis sere communiter habeatur tamquam legitimum, non suscipitur tamen etiam fere communiter a reliquis Theologis, & praesertim ab
Italis , quantum ad ΙV. di v. Sessionem , in quibus agitur de auctoritate Concilij generalis supra Ponti-
154쪽
Metio IV. Cap. I. δέ scem: nec ullatenus approbatum videtur relate ad praedictas Sessiones: siquidem licet postea post depositionem Ioannis Xxl ΙΙ. , & renuntiationem Gregorij Xll. . atque exauctorationem Benedicti xl l l. . Martinus V. ad
Summi Pontificatus apicem legitime evectus , concilium illud auctoritate sua confirmaverit, & acta illius rata habuerit , nihilominus patet confirmationem istiam non absolute, sed conditio nate tantum factam suisse. scilicet sub hac sormula. relate ad omnia, eonciliariter gesta fuerunt: ut expresse legitur
in decreto Confirmationis ejusdem Concilii . Secundo idem potiori jure sentiendum est de Concilio Basileensi. quod Martinus V. anno i et . die i6. Februarii celebrandam indixit Basileae in finibus Helvetiorum ad annum i et I. ubi etiam eodem anno inchoatum fuit die i9. Maij sub Eugenio IV. , qui Martino V. in Pontificatu successit, & convocationem hujus Concilii ab ipso factam ratam habuit : nam etiam istud neque ab Eugenio , neque a Nicolao V. Eugeni j su
cessore ex integro approbatum & confirmatum fuit. Praeterea sunt quaedam Concilia . quae tanquam generalia , & legitima agnoscuntur, & acceptantur ab
universa Ecclesia , tam Orientali , quam Occidentali squaedam vero alia, quae nonnisi ab una, vel altera ex praedictis Ecclesis pro legitimis habentur; sicuti est in Ecclesia orientali Synodus Trullana , sic dicta a Palatio, seu Secretario Imperiali, cui nomen erat Trullus, in quo celebratum fuit, & quae etiam Synodus Quinisexta vocatur , quasi fuerit quinti, & sexti Concilij generalis Appendix quaedam, & Supplementum: . quam etiam complures ex haereticis scriptoribus Synodum generalem, & occumenicam fuisse, & esse conte dunt : In Ecclesia autem occidentali eadem Synodus nunquam recepta suit, nec habita pro legitimo Concilio: Praeterea in Ecclesia praedicta idest Uccidentali re-
155쪽
I49 De locis Theologie scipitur viai versim tanquam Oecumenicum Concilium Constantinopolitanum IV. anno 869. contra Photium celebratum , quod cum reliquis generalibus , quae postea in occidente celebrata suerunt ab Orientalibus schismaticis tanquam legitimum non agnoscitur. Quaeri autem hic solet, utrum idem sit Concilium
generale , & Concilium Oecumenicum cui quaestioni
respondendum est, idem esse grammaticaliter tantum, non autem canonice, & in acceptione Theologorumnam Oecumenicum , sic dictum a Graeca voce quae terram habitabilem significat, secundum ethi- mologiam nominis idem est, ac universale: at vero
Canonice , & in acceptione Thaeologorum , concilium Oecumenicum proprie illud vocatur, quod ita universale est, ut sit etiam legitimum, & ab Ecclesia
Nunc quod ad originem Conciliorum attinet, eam esse iuris divini, affirmant Catholici omnes, & negant Protestantes , qui putant Concilia nonnisi jure ,
S usu humano introducta suisse ad normam comutiorum politicorum, atque ideo riunt illa non aliam, quam humanam habere auctoritatem : sed falluntur quam maxime ; nam Apostoli ipsi saepius celebrarunt Concilium, specialiter vero semel paulo ante adventum Spiritus Sancti , ut alium Apostolum eligerent in locum Judae proditoris, de quo fit Sermo actor. cap. I. , S iterum actor. cap. 6:, & 7. in quo septem Diaco. m , electi suerunt, quorum primus fuit Stephanus, non ut essent administri duntaxat mensarum , SViduarum, sicut existimant Novatores, sed praesertim ut liturgiae sacrae inservirent: quippe ordinati suerunt ad sacrum ministerium, & impositione ma-
Duum , ut legitur actor. cap. 6. v. 6. ac tandem tertio actor. cap. I s. in quo decretum fuit, ut gentibus regeneratis baptismate, & fidem Christi profitentibus
156쪽
non imponeretur amplius otius circumcisionis , & mo-Saicae legis; sicut praecipitur ibidem v. 28. i . Pr fecto autem indubium plane est, quod Apostoli haec omnia expedire potuissent per seipsos , & sine interventu Concilij : nam in regimine Ecclesiae erant omnes infallibilis auctoritatis, quantum ad munus Apostolatus spectabat, & in illis sive institutionibus
sive observantiis, quae Ecclesiam universim respiciunt, regebantur speciali Spiritus Sancti assistentia, ne e rarent in aliquo: ut Sect. a. cap. i. dictum est: ex quibus fit, ut nulla ratione timendum erat, ne minus recte se gererent, vel in substitutione alterius
in locum Aposrolatus . de quo praevaricatus suit Judas , vel in electione illorum , qui, ut dictum est, liturgiae sacrae praesertim, idest mensae Eucharisticae ministrare debebant, vel denique in praescriptione illorum , quae a fidelibus ad Christi fidem ex gentibus
conversis observanda, Sc adimplenda essent; maxime
vero Petrus a Christo Princeps totius Collegii Apostolici constitutus et igitur dum haec omnia perficere,
iὶ Primo Ecclesiae saeculo praeter Concilia ab Apostoliseelebrata , & quae non immerito pro generalibus haberi debent , siquidem repraesentabant
omnem Eeeleriam acta cap. I s. v. a1. nulla alia novImus; nec
nisi saeculo secundo Ecclesiae M liqua celebrari caeperunt , &quidem particularia tantum , quia nempe celebrationem generalium , nec serebat Ecclesiae paupertas , nec admittebant persecutiones, quibus Ecclesia illis temporibus affigebatur et porro ex illis , quae secundo sinculo celebrata suerunt, magis
nota sunt, quae sequuntur nimi
rum Primum anni ras. quod Siculum vocatur celebratum in Sicilia contra Heraι leonitas &Valentiuianos . Secundum anni I 46. Romanum , sub Pontificatu Thelesphori contra Neod rum Coriarium. Tertium annit s x. Pergamense contra Coloris basianos . Quartum anni I 6o. orientale contra Cerdonem . Quintum anni a Io. Romanum In causa Paschatis celebrandi. Sextum anni I98. Mesopota-mium in eadem causa, quae Om-
157쪽
S statuere maluerunt in communi, & solemni convocato Concilio, nihil aliud concludi di here videtur , quam quod ita Se gesserint, ut exemplo. Rinstituto suo formam docerent, atque praescriberent modum , Secundum quem controversiae in Ecclesia
Dei suturis temporibus dirimi deberent: porro autem exempla, & instituta Apostolorum maXime Vero, quae ad intrinsecum Ecclesiae Christi constitutivum pertinent, sicuti sunt Concilia, quibus fides, & disciplina Ecclesiae maxime promoventur , habent certissime divinam originem, ut non obcure colligi poti si ex Regula VI. cap. 3. Seci. a. de Traditionibus : igitur universim origo Conciliorum non derivat mere ex institutione humana: ut haeretici contendunt. Ex his autem simul aestimari potest, quae, & quamia sit in Ecclesia Dei necessitas celebrandi Consilia. praesertim Vero generalia, quae scilicet negotia tractanda totius Ecclesiae pro objecto habent: nam licet Summus Pontifex , ut suo loco videbimus , etiam extra Concilium generale in definiendis controversijs fidei, & morum sit in fallibilis auctoritatis ratione sui Primatus, quem habet in universam Ecclesiam, ei-nIa reseruntur, partim apud Ba-luxium In nova cillectione Conciliorum , & partim apud Amctoreua Praedestinati, &partim etiam apud auctorem libri Syn diei in B,bliotheca graeca Fabrieti Tom. XI. Ulterius proferri solent ejusdem aetatis idest ex meeulo Secundo Eeclesiae duo Concilia Nicoena a S. Ignatio Martyre celebrata , in quibus dehnitum fuisse asseritur , quod Pascha non debeat celebrari cum Iudaeis r sed ut gravIores Critiel existimant, duo ista surposititia censeri debent , quia constat quod Asiatici tenacissi mi fuerint in observanda eorum consuetudine, qua celebrabane pascha luna r . Martii cum i daeis , in quemcunque diem Incidisset , usque ad tempora Vbctoris Papae; cujus de hae re habetur Concillum Romanum
ri potest apud Cosmam schmalissus Tom. a. His . Meles.
158쪽
Seetio IV. cap. I. Is que tanquam visibili Ecclesiae capiti, & Christi Vicario obtemperare debeat fraternitas universa, ut loquitur S. Cyprianus in Epist. 3. nihilominus tamen, quia haeretici ordinarie, & communiter spernunt quam maxime auctoritatem Pontificis; alij autem non pauci etiam inter Catholicos , qui nimia , quae placent sentiendi libertate, irretiti, dum illum infra gener iis Concilii auctoritatem deprimunt, saepe illi etiamt- debitam obedientiam detrectant, hinc videtur per sese plures dari posse casus, in quibus subinde non solum expediens , Sed aliquo modo etiam necessarium sit, ut Concilium generale celebretur rrorro autem generatim loquendo causae cclebrandi Concilium generale ex hactenus observata praXi Ecclesiae , sex numerantur a Bellarmino : quarum prima est haeresis nova quae se , suum ue virus in plures , easque insigniores Ecclesias dimindit, cum aperto periculo , quod etiam alias vicinas provincias inficere possit: altera est schisma Ecclesiasticum, quan do scilicet duo, vel plures de summo Pontificatu
inter se contendunt: Tertia commune auxilium suppeditandum Ecclesiae in suis publicis necessitatibus tam spiritualibus, quam temporalibus v. g. ad depellendum communem hostem Christiani nominis , qui interitum Religionis in praecipuis Ecclesiis minitare videatur. Quarta suspicio haeretis in Romano Pontifice . Quinta Electio summi Pontificis , quando Cardinales aut non possent, aut non vellent illum eligere . Sexta denique reformatio abusuum, & restitutio disciplinae Ecclesiasticae notabiliter corruptae .
159쪽
De Requisitis Conciliorum . II equisita, sive conditiones ad legitimum Concilium constituendum necessariae , quas nobis tum exemplum Apostolorum, tum praxis Ecclesiae suggerunt, sunt tres e nempe legitima convocatio , legitima celebratio . & legitima illoruna, quae in illis gesta sunt, approbatio. Haeretici posteriorum temporum attribuunt sere communiter laicae potestati, sicut alia omnia sereiura Ecclesiae . ita etiam jus convocandi Concilia r& cum sermo est de convocatione Concili Generalis , contendunt jus istud convocandi competere sumismis Imperantibus non alio nixi fundamenta , nisi quia octo priora Concilia convocata suisse ab imperatoribus historici illorum temporum sere omnes testa tur : utrum vero jure ac merito hoc factum sit, i serius ostendetur interim Sit. Propositio Ι. Jus originarium convocandi Concilia spectat ad Pastores Ecclesiae, non vero ad laicam
Probnt. Finis celebrationis Conciliorum in Ecelesia Christi alius non est, quam tractandi negotia Religionis, idest providendi, & statuendi illa, quae ad
Religionem Christiat ani conservandam ,& promoVendam pertinent, ct aliquo modo pertinere possunt: atqui jus . sive auctoritas conservandae , ct promovendae religionis pertinet originarie , sivα ex vi divinae institutionis non ad laicam potestatem , c u vis dignitatis ornata existat. sed ad Pastores Ecclesiae r nam isti so i positi sunt Diseopi a Spiritu Sianeto regere Eccloiam Dei Act. cap. go. v. 28. illis
160쪽
Metio cap. Π. Is 3 /solum , & non regibus , aut Principibus temporali bus dictum fuit a Christo docete omnes geates Math.
cap. V. I9. ad illos tantum, non autem etiam ad
Imperatores pertinet illa Christi sententia quaecunque I aperitis super terram erunt ligata ct in Coelis ,
9 quaecunque solveritis suρer terram erunt solvia . O in Coelis, Math. cap. I 8. v. 38. , ac tandem ad illos, scilicet Ecclesiae Pastores praecise , & non ad , alios, saeta fuit promissio Ioan. I . V. I 6. Ego gabo Patrem , ct alium Paraelisum dabit uobis, Demaneat vobiscum in aeternum et huc accedit quod jus originarium convocandi Concilia consistere non possit sine auctoritate regendi Ecclesiam, atqui auctotas regendi Ecclesiam collata fuit a Christo solis Apostolis, & in illis eorum successoribus Episcopis, ergo ius originarium convocandi concilia spectat ad Pastorcs Ecclesiae . Sed riunt haeretici, actus convocationis est aliquid temporale ; ergo pertinet ad Principes temporales rquibus respondemus cum distinctione, nempe actus convocationis est aliquid semporale in sua executione eone. in suo principio nego . In actu convocatio
nis alicujus Concilii duo spectari debent, nempe illius executio, idest effectus externi , qui actum illum sequuntur , & principium , sive auctoritas , a qua jure proprio proficiscitur : si actus iste considcretur Penes suos effectus , & quatenus executioni mandatur , ipsa vocatio ad Concilium, utique fatendum est, quod sit aliquid temporale, & exteruum , siquidem evidens est, quod Concilia, maxime vero generalia celebrari actu non possunt, sine magno Pra latorum concursu, qui in externam politiam populorum , ct civitatum , cujus regimen apud Principes temporales esse nemo dubitat, plurimum influere potest , ut Per se patet et verum ex eo nihil aliud inc