Exercitatio Theologica De Locis, Seu Fontibus Theologiae Christianae

발행: 1820년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

a 4 Theologieis

est anno aerae Vulgaris 4 I. inchoato , postquam dis et . Januari j Caius Caligula triginta vulneribus co fossus a Cassio Cherea occisus fuit, imperavit annis quatuordecim , ut scriptores omnes consentiunt: jam vero annus secundus ad cujus proximum initium Petrus Romam venit, & ibi primus cathedram Episcopalem erexit, comparative ad integrum spatium teporis, quo Claudius regnavit, profecto pertinet magis ad exordium, quam vel ad dimidium vel ad finem regni illius, ita ut, sive dicatur, quod Petrus

Eoinam . venerit ab exordio, Sive etiam anno secundo regni Claudij, idem plane sit, idemque significet. Deinde quod spectat ad Lactantium, qui in lib. de

mortibus Persecutorum Ecclesiae cap. 2. affirmat quod Petrus Romam venerit Nerons itim imperiante et ex eo directe nihil aliud concludi potest, nisi quod dubius forte sit romanus Episcopatus Petri vigintiquinque annorum , non autem illius adventus in Urbem , sicuti illum, non istum dubium esse pronuntiat Ba-luχius in nota ad hunc locum Lactantii r dixi autem sorte , nam revera etiam Lactantius facile conciliari potest cum communiqri sententia, quae tenet, quod Petrus Romam venerit anno a. regni Claudij, S quod ibi cathedram Episcopalem tenuerit annis XXV. pro qua re breviter hic notandum est, quod duplex distingui debeat Petri in Urbem adventus, nempe unuS sub Claudio imperatore, alter vero sub Nerone Su cessore Claudii, ut patebit ex sis quae infra dicturi sumus de gestis Petri: neque Lactantius videtur absolute excludere adventum Petri in Urbem sub Claudio , dum inquit , quod Romam venit Nerone tomimρerante : nam scopus Lactantij in eo opere totus est, ut ostendat, quam infausta morte Obiverint, qui

Ecclesiam Christi persecuti sunt : ac proinde dum sermonem instituit de primo Ecclesiae persecutoreri &

292쪽

dum occasione huius meminit adventus Petri in Urbem , videtur respicere ad illum adventum Petri, qui cum illius martyrio proxime conjunctus erat, di quem contigisse anno primo Neronis communior est opinio , lieet sint qui illum reserunt ad Sextum , aut septimum , imo vero plane ad u timum Neronis annum, ut videre est apud Cares Cortesturn in opere de Itinere dioi Petri r atque ita per verba Lactant ij non solum adventus Petri in urbem, Sed neque Episc Op tus ejus romanus viginti quinque annorum reddi potest absolute dubius, &inccitus.

Ad alteram & tertiam probationem nihil plane immorabimur ; nam quod ad postremam pertinet, perinde plane est sive in Sede Petri Romae post illum primus sederit Linus, quod probabilius esse ct in .

mentis Ecclesiae romanae consorinius dictum est secti 3. cap. a. propos. s. Opp. 4. ad primum: sive etiam Clemens, siquidem istud , cum Sol M personas respiciat , non potest ullo modo incertum, vel dubium red. dere adventum Petri in urbem .

Deinde quod spectat ad discordiam scriptorum ciueca tempus Episcopatus Antiocheni, profecto, etiam ista non est ratio suffciens, cur adventus Petri in Umbem in dubium revocari debeat: nam tam illi. qui communiorem sequuntur opinionem , idest qui cum S. Hieronymo in lib. de Viris illustribus in probatione citata assii mant quod Petrus Post Eρiscopatum Antiochensis Melesiae, O Praedicasionem disρersionis eorum, qui de circumcisione crediderunt in Ponto, Galatia , Carendocia, Asia, s Bithynia secundo Claudii anno ad expugnandum Simonem magum m-yniam perexerit, quam etiam illi, qui Episcopatu in istum

intra annos vigintiquinque, Episcopatus romani concludi debere existimant, consentiunt, non Solum ,

quod Petrus Romae cathedram Episcopalem fixerit, sed

293쪽

x3 6 De Bela Theologieis

etiam, quod eandem annis viginti quinque rexerit: ac proinde discordia ista in hac parte nihil plane exhibet, quod Petri adventum in Urbem vel dubium, vel incertum reddere possit: quia tamen in actis Apostolorum, S in Epistolis Sancti Pauli multa occurrunt, quae cum Petri Episcopatu praesertim vero romano vigintiquinque annorum multam connexionem habent, & quoniam de his praesertim Onuphrius Panvinius pari. 3. de primatu Petri cap. i. inquit: quod si septem anni iuvatus Antioctent distinguantur a vigintiquinque Pontifcatus romani, nulla ratione feri Poterit, in haec Usa actis Mootolorum, Distolis Pauli, O

temporum rationi revondeant: operae pretium est brevem hic subnectere notitiam, tum illorum, quae secundum magis probatam , & magis communem veterum scriptorum Sententiam a Petro gesta sunt, tum etiam illorum, quae cum gestis istis in Scriptura sacra connexionem aliquam habent. Porro autem, quod hic notandum est, quaestio ista

de Petri prosectione in Urbem, ejusque Episcopatu ,

tam Antiocheno, quam romano, non est ejusmodi,

uae ex manifesta Scriptura definiri debeat, sed ex tr itione majorum: ac proinde satis est, quod tam in actis Apostolorum , quam in reliqua Scriptura nihil occurrat , quod aliquid eorum manifeste excludat. His notatis tria sunt, quae ex Patrum traditione magis recepta in gestis Petri attendi debent, nempe primum quod Petrus Antiochiae septem annis , Romae vero xxv. Episcopaetum Ecclesiae universae gesserit: alterum vero quod Romam prosectus sit itinere primo anno secundo regni Claudii: ac tandem tertium, quod ibi ultimo Neronis anno martyrio coronatus Sit. Deinde notandum est, quod Claudius ex communi sententia, ut supra dictum suit, imperium adeptus sit

initio anni aerae vulgaris 4i., & quod aeque ac Nero

294쪽

Metio V. ωρ. I. 2 7 illius proximus in imperio successor annis quatuor

decim regnaverit: nam hoc notato, cum Petrus Romam venerit ex S. Hieronymo anno secundo regni

Claudii proxime inchoando , ct anno 42. aerae vulgarisabinitio , pervenit enim decimoquinto Kalendas Februarii ut ex Martyri roinano Supra pariter jam dictum est, sequitur quod Petrus Romae sub Claudio duodecim annis Episcopatum gesserit, si autem ad annos

duodecim jungantur alij tredecim quibus ibidem sub

Nerone universalem Ecclesiam rexit, pervenitur ad

annos Vigintiquinque, S cum Martyrium subi est 29. Junii, ut iterum ex Martyrologio Romano discimus, consequitur iam . quod Romae fuerit Episcopus uitive salis Ecclesiae annis vigintiquinque, mensibus quinque,& diebus undecim. Praeterea Onimes qui Petri prosectionem in Urbem statuunt anno secundo Claudi j, consentiunt etiam iueo . quod illam aggressus sit, postquam ab Herode

conjectus in vincula, & ab iisdem per Angelum tib

ratus, eadem nocte intravit in domum Mariae Matris Ioannis , qui cognominatus est Marcus, ut narratur in actis cap. 12. , & inde egrediens, ut ibi vers. I7. legitur , abbi in alium laeum : Deo scilicet sic di- Sponente , tum ut iram Ilerodis , et usque insidias secure declinaret, tum etiam , ut S. Hieronymus ait, od e ugnandum Simonem magiam, ac tandem praecipue, ut Episcopatus Universalis sedem ibi firmaret, unde pro munere sui Primatus Evangelium Christi in mundum universum iacilius, S aptius omni tempore propagare posset: & quia teste Isidoro Hispalensi in

lib. de Vita , O morte Sanctorum constat, quod Pe- 'trus martyrio coronatus fuerit anno 37. post passionem Domini. hinc Theologi sere communiter tenent, quod annus secundus Claudij sive 42. aerae vulgaris con-

incidat cum anno i a. post mortem Christi , nam si ab

295쪽

138 De loeis Theologieis

annis 37. subducantur as. quibus Episcopatum suum Petrus sub Claudio , ct Nerone Romae gessit, pervenitur ad annum Ia.

Dixi sere communiter, nam qui Episcopatum Antio.

chenum concludunt intra spatium vigilitiquinque ann rum Episcopatus romani, tenent tam liberationem Petri e carcere , quam ejus prosectionem, S adventiam in urbem , ac propterea etiam secundum annum Claudii,& 42. aerae vulgaris coincidere cum anno nono post mortem Christi, atque ita , ut justam annorum Suρ- putationem ineant, coguntur jam ordinem temporum veterum scriptorum auctoritate firmatuni invertere, atque asserere , quod Petrus cruci aflixus sit anno 3

vel 3 s. post passionem Domini.

Postremo consentiunt omnes, qui Petrum Romam aecersunt anno secundo regni Claudij, consentiunt

inquam, quod inde postea simul cum caeteris Judaeis discedere coactus sit edicto ejusdem Claudii , de quo Suetonius in Claudio cap. as. inquit: fu Os -- putiore Chresto quodam cit asaidue tum uran. es

ti Tertulliantis In Apol getico tradit, quod gentiles exodio & per calumniam pro

Cisristum & Gisistianum oti indieete soliti essent Cisestum& rarestianum i quibus nominibus cognominari solitos suis- te apud graecos viros asperos &tristes , discimus ex Plutarcho

in Photione t & fortassis hine melius intelligitur , qui nam sint, qui ab Italis Cbrestosi vocantur et Lactantius autem lib. 4. cap. 7. ait vocabula illa a gentilibus eortupta fuisse ex erro-

τε potius , quam ex malitiarct quia primitiva Ecclesia ex solis iste ludaeis coaluit , sunt qui putant hoc loco Suetonii

Judaeorum nomine Christianos designatos fuisse tanquam a potiori parte , quae tunc nomen

Christo Romae jam dederat, atque ita nomine Christi intellisti debere Christum: nec desunt ex incredulis , qui arrepta occasione hujus nominis, ex hoe saeto dedi eunt Christianam

religionem obesse statuum s

296쪽

Seelio V. Cap. I. et 89 Roma eaeρυlit : de qua expulsione. injicit mentio

nein in actis Apostolorum etiam S. Lucas, dum cap. 18. V. 2. narrat, quod Paulus egressus ab Allienis, & veniens Corinthum iiivenerit , quemdam ludinum 1 omine Aquilam Ponticum genere , sui nuPer Γenerat ab Ilolia , o Priscilliam uxorem ejuS , eo quo i Prae-cγisset Claudius discedere omnes Judaeos a Roma :hoc autem contigit secundum communiorem Sententiam anno nono rcgni Claudij, & i 8. post mortem Christi , ita ut ab anno se cui do Claudij , & mae vulgaris *2. inchoato atque I 2. a morte Christi usque ad I S. intercedant anni septem, non autum quatuor

tra vero Nain uel Petiscus notat ad hunc Suetonil locum , nomen Coresti tunc suisse tam graecis , quam Romanis usitatissi inum , ut proinde nomen

istud apud Suetonium reserti debeat ad alium quempiam , qui . Judaeis ad tumultuandum auctor Sc impulsor fuerit , non auton ad chii tum et quidquid tamen sit nimi tum sive suetonius nomine Cbresti intelligere voluerit Christum I ominum peccontumeliam , sive alium quempiam , qui hoc nomine vocabain t . istud certissimum est, quod nomine Judaeorum assidue tumultuantium haud quaquam designare voluerit Christianos , sed ludaeos illos . qui nondumhdem Clitisti profiterentur: nam certissimum est , quod non Claudius , sed Nero tandem pCimam persecutionem in Chii

l. II.

stlanos exorsus est , & Suetonius optime novit disterentiam . quae erat inter ludaeos & Cliti. stianos , ut adeo eos promiscue significare minime potuerit r rit patet ex ijs , quae scribit in Nerone cap. I 6. dicens , eti suppιieijs Christiani genus hominum superstitiovis nov.e , ac proinde si Suetonius loco citato nomine Chresti intellexit Christum , hoc certe sine manifesto Anacsonismo heri non potuit alio sensu , nisi isto , nimitum quod Judaei tumultu rentur adversus Christianos as sarmantes , quod Christus es set Messias in lege promissust certe enim duni Suetonius lueescripsit Christus jam erati .mΟζ- tuui , nec poterat alio sensu ab eo , quo diximus esse impulsoc ludaeis ad tum illi ua: dum.

297쪽

29D De loeisTheologieis vel quinque , ut putant, qui Episcopatum Antioch

num concludunt in spatio 2 s. annorum Episcopatus m. ' mani, & ita Petrus integro sere sexennio Roma absens sub 1mperio Claudii ut Romanus Ponti sex universalem gub rnavit Ecclesiam : sequimur autem hic ubique supputationem secundum numerum rotundum & sine respectu ad dies, quibus series annorum Claudii excedit annos serae vulgaris , ct deficit ab annis a passione Christi: si quidem in materia probabili non est necessasta mathematica demonstratio. His praemissis ex traditione majorum, ut ostendatur nunc nihil plane esse vel in actis Apostolorum , vel in Epistolis Pauli , quod cum ordine temporum secundum praedictam traditionem cum gestis Petri aptissime non respondeat, patet primo , quod a morte Christi, qui scilicet cruci affixus suit cum esset annorum 33. & anno aerae Vulgaris 29. ia ut Secl. 2. cap. 2. ex probabiliori theologorum sententia dictum fuit Vid. ibi Nota a. usque ad annum secundum laudisi proxime inchoandum , idest serae vulgaris 42. inchoatum , in quo , ut dictum est ex communiori sententia, Petrus primo itinere Romana venit, inte fluunt anni solidi duodecim : at vero anni duodecim satis sunt ad omnia explicanda , quae vel in Epistolis Pauli, vel in aetis Apostolorum cum Petro relati nem aliquam habent: Ilec immerito . nam ut ea paucis hic prosequamur: Paulus Apostolus in Epistola ad Galatas cap. I. v. I 8. ait de seipso , Post annos ιrra,

ix Non esse eandem rationem computandae aerae vulgaris , & verae Epoeliae Natalisae mortIs Christi. dictum fuit

que hic aliud notalidam Superest , nisi ut in memoriam reis vocentur , quae ibi dicta sunt; nimirum , quod Iumma ann Tum Christi sit semper quatuor annis superior Iummae annorum aerae vulgaria.

298쪽

Metio Cv. I. 29 Iscilicet a sua conversione , quae contigit lapidato jam Stephano actor. cap. 7. id est elapso iam anno post mortem Christi, Deiri Prosolymam videre Petru no mansi apud eum quindecim diebus & quia lapidato Sophano , & facta persecutione actor. cap. 8. v. I. legitur omnes diversi sunt Per regiones Iu aes Samariae P aeter Apostolos rectissime inde concludunt scriptores omnes, quod ante annum quintum

post mortem Christi, qui fuit aerae vulgaris 34. inchoatus di in quo Paulus dicit se venisse derosolymam , Petrus Jerosolyma nondum egressus suerat nisi sorte per modicum tempus missus in Samariam , ah Apostolis, ut habetur actor. cap. 8. V. I . iam

vero ab initio anni quinti post mortem Christi usque ad annum duodecimum in quo Petrus ab Herode in vincula conjectus fuit, numerantur anni octo : igitur nihil impedit, quo minus Petrus, dimisso a se Paulo Caesaream , & Tharsim actor. cap. 9. V. IO. dum Ecclesia post persecutionem & dispersionem praedictam, per totam Samariam. Judaeam , ct Galilaeam habebat Pacem , ut assirmatur ibidem vers. 3I. &ipse auuo isto quinto post mortem Christi regiones illas, peragraret , S pertransiret timiuersos ibidem

vers. 32. perveniret tandem Antioobiam, ubi, ut legitur actor. cap. i I. v. 2 s. etiam tunc discipuli

Christi primum Christiani appellati fuerunt , ibique

Ecclesiam laudaret, & Episcopatum illius septem annis . atque ad duodecimum usque post mortem Christi teneret : quia vero ratione sui primatus curam gerere &intende te debebat in omnem Ecclesiam, nihil pariter impedit cr dere , quod durante isto septennio Saepe etiam proficisceretur ad Ecclesias Ponti , Galatiae .

Cappadociae, Asiae & Bithyniae, ut assirmat S. Hieronymus in libro de Viris illastribus in Vita Petri. , atque ita pervetierit primum Liddam, ubi AEneam pa-

299쪽

29 et Drloeis Theologicis

raliticum sanavit: actor. cap. 9. V. 3 . Sc deinde Joppen , ubi Tabitam Viduam a morte revocavit ad vitam: postea vero Caesaream , ubi Cornelium gentilem'

baptigavit cum tota domo Sua ; actor. Cap. ID. ac

postremo rediverit Ierosolymam anno duodecimo post mortem Christi , & aerae vulgaris 4 I. ibique ab Herode in carcerem conjuctus fuerit. Deinde . ut etiam illa prosequamur , quae ad Petrum pertinent post liberationem ab Angelo de manu Herodis, S primam ejus prosectionem in urbem, imprimis sciendum est, quod in actis Apostolorum post narratam liberationem ejus , nulla amplius fiat mentio illius usque ad tempus Concilij Jerosimitani, de quo fit sermo actor. cap. IS. & in quo introducitur Petrus primus omniurn dixisse sententiam vers. 7. ex quo colligitur , quod toto illo terispore Petrus; sicuti Jerosolymis, ita a Iudaea tota ab suerit. Hoc autem notato , doret S. Hieronymus comment. in Epistolam ad Galatas, quod praedictum Concilium celebratum fuerit anno 18. post Christi ascensionem iii coelum , quod iterum tam cum gestis Petri secundum communionem Theologorum opinionem , quam hic continuo sequimur , quam etiam eum iis , quae delia re scribit Paulus in Epistola ad Galatas , niaxime Consentaneum est : nam si ad annum secundum

Claudit; ad cujus initium Ρetrus Romam venit itinere primo , & duodecimum post mortem Christi, addatur septennium nondum completum Episcopatus romani sub Claudio , in cujus decursu Roma, disecdere coactus fuit, pervenitur ad annum nonum Clau- dij ab initio, & decimum octavum . computando Simul annum duodecimum post mortem Christi , qui decurrebat, in quo propterea etiam Petrus eodem anno redux Jerosolymam eidem concilio interesse pO-

300쪽

tuit, & primus omnium sententiam dicere , sicuti illum fecisse modo diximus . Praeterea c laudius, ut supra dictum suit, impera' vit annis XIV., & totidem quoque immediatus illius successor Claudius Domitius Nero, sub quo Petrum iterum Romam redivisse affirmavimus anno imperii ejus primo: jam vero ab anno nono Claudi j, usque

ad annum primum Neronis , intercedunt se X anni, qui iterum sine dubio satis superque esse videntur , ut Petrus Ecclesias Orientis iterum lustrare , atque ita etiam Antiochiam redire potuerit, ubi tunc demum , postquam antea in concilio Ierosolemitano dexteras societatis simul cum Jacobo & Joanne , Paulo & Barnabae dedisset, ad Galat. cap. 2. V. 9- reprehendi a Paulo etiam potuit de sua conversatione , qua cogebat gentes judaizare ibidem vers. I . ulterius si integri isti sex anni, quos Petrus Sub regno Claudii Roma exul , vel Jerosolymis, vel in lustrandis Orientis Ecclesijs nihil enim de hac re certo elici potest ex actis Apostolorum, in quibus post caput Is . nulla amplius fit mentio Petri vel in alia occidentali mundi parte Evangelium Christi annuntiaodo ivsumpsit, addantur ad annos I 8. pervenitur ad annum vigesimumquartum post mortem Christi , quibus si addantur anni i3. sui Episcopatus romani Sub Nerone , nam anno I . seu ultimo imperij illius erucifixus suit, tunc pervenitur ad annum trigesimum' septimum post passionem Christi, in quo ex Hieronymo & sere communi scriptorum sententia Martyrium simul cum Paulo passus est: atque ita nihil plane occurrit in sacra Scriptura , quod facile conciliari non valeat cum vulgari opinione de adventu Petri in urbem, de ejus Episcopatu Antiocheno septem

annorum, antequam Romae sedem suam fixerat, atque, de consequenti Episcopatu, quem Romae gessit

SEARCH

MENU NAVIGATION