장음표시 사용
321쪽
nomen Episcopi universalis Romanis Pontificibus jure
conveniat, illisque saepe etiam tributum fuerit, jam ante Sancti Gregorij Magni tempora , nemo dubitare potest: nam Arnobius, qui floruit circa initium qua isti saeculi , idest annis sere ducentis ante Sanctum Gregorium , appellat Petrum Episcopum Diseoporum in Commenti in psal. 338. , & Concilium Chalcedonense
celebratum anno 69O. cui interfuerunt ex toto orbe
Christiano 4si. Episcopi, appellat Romanum Pontificem Patriarctam Oecumenicvin acta 3. & unipersalis Melasiae maiorem act. 6.
p. s. Primatus in Romano Pontifice non potest esse nisi ex illo jure , ex quo est illius in sede Petri
successio, atoui successio ista est ex jure humano rnam primo . dependet ex facto Petri, nempe , quod Petrus Romae sedem suam fixerit, quod factum est mere humanum, quia poterat Petrus etiam alibi se
dem suam figere: deinde Romanus Pontifex eligitur a Cardiualibus; ergo accipit successionem ex jure humano: postremo tam in Concilio Chaleedonensi ca. non. 28. qiram in Constantinopolitano ΙΙΙ. generali e non. 36. legitur, quod Romano Pontifici concessa suerint a Patribus privilegia, quia Roma est more MaimperiJ Ciuitas, & Justinianus Imperator Novella I 3I.
statuit dicens: decernimus secundum sanctarum ἄν- nodorum decreta sanetissimum veteris Romae Di
cum Primum esse omnium Saeerdotum: igitur Primatus in Romano Pontifice est tantum ex iure humano. Revond. Ad primum Sst. Primatus Romani Pontificis non potest esse , nisi ex eo jure , ex quo est illius in sede Petri successio sormalis conc. secus nego,& dist. mim successio Romani Pontificis materialis est ex jure humano eone. sormalis nego. Successio rom ni Pontificis in sede Petri spectari potest vel nisterialiter, vel formaliter: spectatur materialiter , quan
322쪽
do ratio habetur personarum tantummodo, quae P tro in sede illa succedunt; formaliter autem, quando simul cum personis habetur ratio auctoritatis , & ju,risdictionis , quam habent in universam Ecclesiam eκ institutione Christi omnes illi, qui Petro in sede romana succedunt: si successio Romanorum Pontificum consideretur primo modo , idest respective tantum ad personas, quae Petro succedunt, tunc utique est ex jure humano, non autem si consideretur so aliis ter. ita ut ratio habeatur , tam pervinarum, quae P
tro succedunt, quam auctoritatis, & jurisdictionis, quae duo simul accepta sunt proprie id, quo primatus in universam Ecclesiam intrinsece , & essentialiter coalescit: S tunc nullatenus pendet ex jure humano: s quidem auctoritas. 9 jurisdictio in universam Eeclesiam non est nisi ex Christi institutione , ut saepe dictum est supra de Primatu Petri. Ad primam probat, dist. Successio Romani Pontificis in Primatu pendet ex eo, quia Petrus Romae sedem
suam fixit, tanquam ex fundamento secundario, &successionis materialis eom. tanquam ex fundamento
primario , ct successionis formalis; nego. Utique factum Petri, quo Romae sedem suam Episcopalem Mxit , est factum mere humanum, eo quia poterat absolute etiam alibi, puta Antioctuae, Jerosolymis Sec. eandem figere siquidem dignitas primatus univem sim non fuit a Christo certo alicui loco coniuncta, sed tantum personae Petri, ita ut semper in arbitrio Pstri fuerit unum vel alterum locum determinatum sibi eligere, in quo cathedram suam erigeret, & firmiter
teneret: verum tamen electio ista Ioci determinati ex parte Petri relative ad primatum non est, nisi fund mentum secundarium, S successionis materialis, quod relative ad successionem sormalem in primatu non aliter se habet, nisi tantum per modum conditionis exin
323쪽
ternae , qua posita jus divinum incipit stare ex par te illorum Pontificum , ubi Petrus sedem suam fixisset: fundamentum vero primarium, S sormalis luccessionis est ipsa Dei voluntas, & Christi institutio : nam eum Christus dignitatem istam primatus in Petro esse voluit, non propter Petrum , ct tanquam privilegium siliquod privatum , sed propter Ecclesiam, ita ut Ecclesia quatenus duratura erat usque ad mundi finem .esset finis, & causa, propter quam primatus Petro collatus suit . voluit etiam , ut dignitas ista in Ecclesia semper subsisteret, atque a Petro ad successores suos transiret, ut adeo ex illa nunquam deesset supremus illius Pastor, S Rector , cum eadem auctoritate & jurisdictione , qua Petrum ipsum praeditum esse voluit: quapropter licet iactum Petri proprie sit factum mere humanum , & potuisset Petrus alibi sedem suam figere, hoc ipso. tamen, quod il-Iam Romae constituerit, sequitur romanum Pontificem jure divino in: primatu succedere. Verum quaeret hic fortasse aliquis, quid futurum suisset de primatu, si Petrus nullam certam & peculiarem sedem sihi elegissetὸ nimirum tunc is demum successisset Petro morienti in primatu, quem sibi delegisset Ecclesia ; ut theologi communiter sentiunt: nunc autem cum ex facto Petri privilegium primatus evaserit certo quodam modo etiam locale , primatus jam non potest a Sede Romana divelli, neque ulli auctoritati humanae liberum jam est alium sibi pro successore Petri in primatu estgere & designare , quam illum . qui in Romanum Pontificem legitime electus
Ad alteram probat. dist. Romanus Pontifex eligutur a Cardinalibus , relate ad designationem personae, quae Petro in primatu succedere debet conci relate
ad auctoritatem S iurisdictionem nego. In electi
324쪽
Metuo cap. 1. 3 7 ne Romani Pontificis duo distingui debent: nempe
designatio personae, quae pertinet ad Electores, quicunque demum illi fuerint, idest sive Cardinales, sive Clerus sive populus , sive imperatores e alterum autem, quod in electione Romani Pontificis disti gui debet, est collatio ipsa potestatis , sive auctoritatis & jurisdictionis in universam Ecclesiam : illa nempe designatio personae, relicta suit a Christo penes Ecclesiam, atque ideo nunc unus, nunc alius in Ecclesia observatus est , & imposterum etiam observari potest Romanum Pontificem eligendi modus recontra autem collatio potestatis est immediate a Christo ipso , qui una: eademque voluntate eandem concessit Petro, & omnibus Rus legitimis successoribus , idest omnibus in Petri. locum, legitime desiis gnatis S assumptis e porro autem hac voluntate posita consequitur necessario, quod dignitas ista omni.hus in Petri locum legitime electis continuo communicari debeat, sine ulla alia 'conditione: , atque ita in sede Petri, licet successive. diversi sint i succcs-Sorcs, manet semper eadem in auctoritate. S iurisdictione apostolica suacessio: ex quibus etiam intelligitur quomodo veritas ista , nempe quod qui I
het Romanus Pontifex, ut singularis persona, primatum habeat in universam Ecclesiam, sit veritas fidei, nempe intelligitur quomodo propositio. ista singularis v. g. Pius VII. qui nune sedem Petri oe - ραι habet mimatum jurisdictionis ini umsersa Min. etesia est propositio, quae ad fidem pertinet nimirum licet propositio ista singularis Pius VII. habet,
primatum in Ecclesia in se spectata, non sit revelata , est tamen revelata aequivalenter , idest in pro-ι positione illa universali, qua ex voluntate Ict inst
tutione Christi Petrus, ct in Petro quilibet ejus su cessor , constituitur Prin tum habeas in Ecclesia et quis
325쪽
hus positis concludendum remaiiet , quod Romanus Pontifex, ut sit Petri Successor, hoc habet ab ele-etione . ut autem sit Summus Pontifex , sive quod idem est, ut primatum habeat in universam Ecclesiam,
hoc habet ex Christi institutione. Ad tertiam probat. dist. & tam Coneilium Chal.
eedonense, quam Constantinopolitanum generale tertium loquuntur de privilegiis patriarchalibus eone. de privilegio primatus nego. Licet tam in Concilio M. nerali Chalcedonensi quam in IlI. Constantinopolitano patres affirment quod Romano Pontifici . sive ut habent praedicta concilia Sedi Romanae attributa suerint a majoribus privilegia, propter Romanae urbis nobilitatem , & praecellentiam , sive ut habetur in actis, quia Roma est praecUva imperii civitas , inde tamen minime sequitur, primatum in Romano Pontifice esse tantum juris humani e nam, ut patet exactis utriusque Concilii, quidquid in hoe proposito in illis tractatum & discussum suit, respicit tantum privilegia patriarchalia, quae post Romanum Pontificem ambiebat super caeteros Patriarchas Archiepiscopus Constantinopolitanus , non autem privilegia primatus : ex quo etiam est quod eidem concessaruerint illa, non autem ista in utroque Concilio, quo madmodum constat ex eo , quia tam in Canone 38.
Concilij Chaleedonensis , quam in 36. Concilii Constantinopolitani apposim est ratio ista, quod Con- /atantinvolis esset secunda Roma . Ad postremam probati dist. Justinianus Imperator statuit Romanum Pontificem esse primum omnium Sacerdotum declarative eone. auctoritative nego. Quod
prosertur ex Novella i3 i. Iustiniani Imperatoris, nihil plane. concludit adversus divini Romani Pontificis primatum in omnem Ecclesiam e nam quando Imperator decernit Romanum Pontificem esse primum
326쪽
Seetio V. GP. omnium sacerdotum, atque ita Ecclesiam Romanam alijq Eeclesiis omnibus praeseri, nihil aliud praestat,
nisi istud , nimirum agnoscit, approbat, & declarat publice, atque , si ita placet, auctoritate sua corroborat, quod Christus Dominus ipse instituit: neu, liquam autem conseri , vel Romano Pontifici . vel Ecclesiae Romanae praerogativam aliquam , cujus longe ante Justinianum super omnem Ecclesiam particeps non fuisset: Unde est quod Joannes II. in Epistola ad praedictum Imperatorem , postquam liberect expresse assirmasset, Romanam sedem esse caput omnium Ecclesiarum, ad comprobandam assertionem istam , non confugit ad imperatorum sanctiones, sed ad regulam & statuta Patrum , dicens sisut Pa trinnregulae, 9 statuta declarant. Instabis Paulus Diaconus in lib. 4. de gestis Lona gobardorum inquit Bonifacitis P a III. obtinuit apud Phoeam Princimm , ut sedes Mostolica B. Petri stoli eaput esset omnium Melesiarum, idest Mes aia Romana , quia Eeelesia Constantinopolitana Primam se omnium Eeclesiarum seribebat: Uerum etiam haec intelligi debent de primatu Patriarchali, quem, ut dictum est supra, ambiebat Ecclesia Constantinopolitana : non autem de primatu in Ecclesiam. universam , qui Sedis Apostolicae tantum proprius est.
327쪽
De Auetoritate Iudiciorum Romani Pontificis. Ροςteaquam usque modo praerogativam primatus ,
qua supra caeteros OmneS Episcopos in Ecclesia Christi jure divino praeminet ' romanus ponti sex longius prosecuti sumus , ProXimum est, ut hic accurate , quantum fieri potest , investigemus, cujus acetorita.
tis sint& haberi merito debeant romani potificis de fide S moribus judicia , seu dogmatica decreta .
' Duplex autem est in hac controversia theologorum contraria, & opposita sententia, non tam inter haereticos , quam inter catholicos ipsos : nam alii docent eadem per se infallibilia esse , S nulli errori obnoxia r alij vero . qui gallicanas libertates , sive ut rectius loquamur, Ecclesiasticae servitutis jugum ad Iitteram defendunt, licet lateantur gravia esse , ct ejus generis, quibus provisorie obsequendum est ab omni-.bus, negant tamen infallibilia' ante consensum Ecclesiae universalis .
Dictum est, non tam inter haereticos , sed inter catholicos ipsos , nam primo , quantum ad haereticos attinet, Lutheranos, scilicet S Calvinistas, qui r inanum pontificem palam S publice traducunt tanquam Antichristum in Scripturis sacris praenuntiatum, atque propterea omnia & singula eius dogmatica decreta tanquam antichristiana proscindunt, nullam hic movebimus quaestionem , firmiter existimantes , quod melius sit, & congruentius , si nulla plane insanissimis istorum declamationibus in hac re habeatur ratio , quam ut ex industria directe refellantur.
Deinde quod attinet ad catholicorum theologorua,
328쪽
discordiam , fatendum est generatim, nullam incurri apertam haeresim, nullumque committi manifestum errorem in fide , si quis negativam opinionem teneat; nam neque romani pontifices, tametsi propria ipsorum agatur causa , neque Concilia generalia unquam directe damnarunt, & expresse tanquam haereticam, vel nota erroris in fide perstrinxerunt opinionem sere communem gallicanae Ecclesiae doctorum, qui romani pontificis infallibilitatem in rebus fidei & morum apertu denegant, & Bellarminus in lib. 4. de Roman. Pontis cap. 2. nominat Doctores catholicos , qui docent Pontificem , ut Pontificem posse esse haereticum, & docere haeresim, si absque generali Gn. cilio definiat, quod tamen de Romano Pontifice, ut Pontifice , idest quatenus est successor divi Petri a firmari , imo neque omnino quaeri debere, nos supra notavimus Secti 3. cap. a. Nota ia. eamque in sententiam nominantur amodo laudato insigni Theologo Joannes Gerson, Almainius in lib. de potest. Eccles. & Alphonsus de Castro in lib. I. cap. a. contr. haeres. qui omnes non in Pontifice, sed in Ecclesia, sive in Concilio generali comstituunt insallibilitatem judicij in rebus fidei & morum.. Igitur ut appareat, quid in hac controversia sentiendum sit, tanquam magis probabile . & analogiae catholicae fidei magis consentaneum , principio notandum est, quod nemo plane catholicorum inficiari possit, quod judicium Romani Pontificis in rebus fidei & morum sit infallibile , & nulli errori Ohn xium primo , quando loquitur ex decisis, ut riunt, idest in materia a Concilijs generalibus legitime celebratis jam definita : Sc secundo etiam , quando ad 'judicium illius accedit consensus Ecclesiae uuiversalis ; nam positis istis conditionibus , insallibilis est quilibet etiam privatus theolosus , ut per su patet:
ac proinde tota controversia in eo versatur, ut ap-
329쪽
3 22 De laeta Theologieis Pareat, an Romanus h ontifex infallibilis dici debeat
per seipsum, & independenter a consensu Ecclesiae, tam .ntecedenti, quam consequenti Deinde notandum est, quod Romanus Pontifex speetari debeat sub duplici respectu, num pe primo , ut persona privata. Sc singularis, sive ut privatus doctor; & secundo , ut est summus Pontifex, idest totius Ecclesiae supremum caput, ct rector Supremus, qui ex officio , & auctoritate apostolica publicas Ecclesiae partes agens fidelibus omnibus dogma aliquod ad fidem aut mores pertinens ad credendum proponit, certo,& firmo judicio , eo modo, quo dictum est de Conci liis generalibus seci. . cap. 3. Si Romanus Pontifex consideretur sub priori resin pectu . idest ut sententiam suam dicens tanquam doctor privaetus , tune fatentur omnes , & fatendum est, eundem errare posse etiam in fide, & moribus, sicut errare potest quilibet alius privatus doctor, non Solum practice, sed etiam speculative , idest potest etiam docere aliquid , quod sit contra fidem . & bonos mores : si autem consideretur sub altero respectu , tunc
proprie dicitur loqui ex cathedra Petri; & tunc locum habet quaestio, utrum docens aliquid, ut Pontifex, idest ex cathedra, in illis quae ad fidem , & mores pertinent, possit errare Z de qua re sit. Promsitio. Judicium Romani Pontificis in rebus fi- dei, & morum ex cathedra pronuntiatum est per Scimum, & independenter a quovis consensu Ecclesiae intadibile, di ab omni errandi periculo penitus immune.
Pobat. Lucae cap. 22. Christus Dominus in praesentia omnium discipialorum suorum praenuntians ipsis fili ram communem omnibus in fide tentationem vers. 32. inquit Simon . Simon Mee Satanas e elivit Dos , ut eribraret sicut triticum postea praetermissis aisis, S sermonem converteus ad solum Petrum, testatur
330쪽
ilii, quod pro eo rogavit, ut non desieeret fides ejus dicens ego autem rogaui pro te, ut non defietat mdes tua et ac tandem imponit illi munus & ossicium , ut ipse post suam conversionem confirmare deberet fratres suos: dum inquit ibidem ει tu aliquando eon--raus confirma fratres tuos et Prosecto autem dubitari nullo modo potest , quod Christus in oratione sua pro Petri in fide constantia exauditus sit apud Patrem, neque enim vel cogitari potest . aliqua Christi oratio, quae non fuerit effcax, & cum suo effectu conjuncta , siquidem ut Joan. cap. II. V. 2. de seipso testatur dicens ego autem sciebam , quia Semper me audis : ac proinde dubitari etiam nequit ', quod Petrus post suam conversionem factus sit ita constans & firmus in fide , ut periculo errandi amplius non esset obnoxius, maxime in docendo , alioquin enim quomodo potuisset apte obire munus &ossicium sibi a Christo specialiter impositum, atque confirmare fratres , si quandoque illos aliqua pulsaret in fide tentatio , si etiam ipse a periculo errandi in fide non erat immunis 3 Ulterius dubitari non potest , quod Christus Dominus, quando Petro imp
suit & denuntiavit ossicium confirmandi fratres , munus istud eidem imposuerit non quatenus erat per-Sona privata , ita ut satis esset munus istud obire implere in privato , nam sub hoc respectu debebant etiam reliqui Apostoli confirmare fratres eXptaecepto Christi, quod habetur Math. cap. I 8. V. I s. de correctione fraterna , sed quatenus erat caput &princeps Apostolorum , & quatenus implere debebat munus & ossicium publicum; sive quod idem est, du-hitari non potest, quod privilegium, non errandi in fide Petro impetratum , & ossicium confirmandi fratreS posv suam conversionem impositum illi non fuit propter seipsum , sed propter Ecclesiam quateuus
