Exercitatio Theologica De Locis, Seu Fontibus Theologiae Christianae

발행: 1820년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

laeis Theologiatinaee in fide immobilis durare debebat usque ad naunindi finem: igitur oratio Christi facta pro Petro . de

indefeetibilitas in fide exinde secuta, una eum Oi eio confirmandi fratres transivit etiam ad Petri suc-Cessores , ut adeo etiam isti facti sint in fide indeseetibiles, atque ita ex officio proprio omni tempore confirmare valeant fratres, idest docere universam Ecclesiam circa controversias quae in materia fidei &morum instigante satana in illa quovis tempore suscitari possunt : Praeterea Joannis cap. ai. Christus eoinmittit Petro , Sc in Petro etiam ejus successoribus , munus pascendi & regendi omnes oves & agnos suos indiscriminatim dicens vers. 1 . & I7. pasee agma

meos Pasce oves meas: at vero ad recte pascendum

S regendum omnes Christi agnos & oves , necessario supponi debet, quod Christus illi, ejusque propterea successoribus. providerit & attribuerit omnia media, quae ad recte ac debite obeundum & imple dum munus & officium istud necessaria sunt , inter quae profecto praecipuum locum habet infallibilitas , seu privilegium non errandi, dum illa docent, quae ad fidem & mores pertinent , alioquin enim facillimum esset . ut grex simul cum suo pastore a rectis pascuis deflecteret, & in deserta errorum abiret.

omittimus Conciliorum decreta, quae licet definitiva non sint, ac proinde dogma fidei catholicae expresse non constituant, confirmant tamen validissime

istam de summi Pontificis in definiendis fidei ac morum controversijs inerrantia S iudicii infallibilitate

magis communem in Ecclesia Christi theologorum sententiam; ut non obscure inferri potest ex definitione fidei edita in Concilio Florentino, in qua praeter alia statuitur detri successorem totius Melesiae captit 9 omnium Christianorum Patrem ac Dori rem eristero eleuim si Romanus Ponvisex est om

332쪽

Metio V. cap. II. gas

nitam Pater & Doctor, ergo eidem convenit, ut semia per doceat veritatem , adeoqile est infallibis in suis iudieijs de fide & moribus : nam si errare posset , jam hoc ipso minus recte, imo vero salso vocaretur Doctor , siquidem errare non est docere . sed potius dedocere 3 ut quisque per seipsum intelligit: praeterea etiam Patres Concilii Constantinopolitant Irisubscribentes formulae consessionis fidei ab Adriano Pontifice ad Concilium transmissae insallibilitatem istam summorum Pontificum iam olim non obscure professi sunt, dum inquiunt. Quia non potest Do-ntini nostri Iesu Christi praetermitti sententia, tu es Petrus 9 3υρer hane Petram aedificabo Eeelesiam

meam : hae quae uicta sunt, rerum Probantur memribus , quia in Sede Apostoliea immaculata est seminper eonserpata religis, O Janeta celebrata doctrina . . . ab hujus ergo fra, atque doctrina separari minime cupientes , O Patrum o Praee*ue Saninetortim Sedis Amstolicae praesulam ιequentes in omnibus constituta , anathematizamtis omnes haer ses Sc. omittimus etiam Sanctorum Patrum testimonia ,

quae adeo manifeste confirmant insallibilitatem judiciorum summi Pontificis in fide δc moribus, ut contraria opinio , quamvis aperte haeretica vocari non debeat, nihilominus haeresi & errori proxima iure ac . merito censenda sit: sane enim S. Ignatius Martyr in Epistola ad Romanos loquens de successoribus Petri in Sede Romana est . Qui his non obedit , athetio

prorsus O impius sit , 9 Christum contemnit , d

constitutionem eius imminuit: &,S irenaeus in lib. 3. adversus haeres. cap. g. postquam asseruisset per fidem & traditionem , quam Romana Ecclesia a gloriosissimis duobus Apostolis Petro Si Paulo accepit, R per successionem Episcoporum retinuit, consuadi

333쪽

3r6 De Deis Theologieis

omnes haereticos, subjungit dicens : Ad hane enim Eeclesiam propter Potentiorem Principalitatem n

cesse est Omnem eonvenire Ecclesiam in qua semper ab Us , qui sunt undique sdelea , conseruata est ea , quae est ab Mostolis traditio: quae omnia conia firmat etiam S. P. Augustinus praesertim in serm. IRI. de Verbis Apostoli, ubi de Pelagianorum haeresi in-.quit; Icarn hoc de causa duo concilia missa sunt ad sedem Ostolicam inde etiam rescripta venerunt , causa finita est , utinam ct error filiatur : & in lib. 2. contaa duas Epist. Pelag. cap. ubi ait per Papae reseri 'tum cauaa Pelagianorum s nita est , totoque Orbe post erus damnationem damnati sunt, ne literis Innoeeniij tota de hae re dubittitio stibi

ta est: quae adeo clara Sunt , ut eXpositione minime indigeant : igitur adjicimus his unam tantum &alteram theologicam rationem ; unam tradit Antonius Charias in tractatu de libertat. Eccl. gallic. lib. s.

cap. II. num. 2. nimirum, illi, qui rc praesentat universam Ecclesiam, conveniunt omnia , quae in scriptura sacra Ecclesiae ipsi tribuuntur, alioquin enim nisi hoc verum esset, iam non posset Ecclesiam persecte repraesentare , atqui Petrus S in Petro post illum Romanus Pontifex repraesentat Ecclesiam universam propter primatum quem habet ex Christi institutione , ut supra probatum est, & docet expresse S. P. Augustinus pluribus in locis , & praesertim tract. I in Joannem ubi inquit Petrus quando accepit elases Eeelesiam sanctam significavit, & iterum serm. 29s.

de Natali Apostol. Petri & Pauli cap. a. ubi est ipsius uniuersitatis o unitatis Ecelesiae Huram gessit, quando ei dictum est, tibi trado , quod omnibus traditum est: jam vero Ecclesia est omnino infallibilis indefiniendis fidei & morum controversib; ut vidimus seci. 3. cap. 3. propos. ergo insallibilis quoque est Roma-

334쪽

hus Pontifex dum ex ossicio & ex cathedra loquens ad universam Ecclesiam firmo judicio desinit aliquid, quod ad fidem & mores pertinet. Deinde altera ratio quam hic addimus , & quam

in fine probationis modo citatae propositionis jam supra attigimus. consistit in eo , quia in omni societate bene ordinata necesse est aliquod semper ex stat visibile tribunal , & aliqua visibilis auctoritas, per quam natae inter illius societatis membra disco diae & lites definitive componi valeant. sicut consentiunt omnes politici, & humani legislatores, e go etiam in Ecclesia, quae est societas divinitus instituta . existere semper debet legitima auctoritas, per quam definitive dirimi valeant controversiae, quae

tu sinu illius circa fidei & morum doctrinam in dies

enascuntur , alias Christus providisset minori cura, S minori sapientia necessitatibus Ecclesiae suae, quam suis rebus inviFilant humani legislatores: atqui auctoritas ista alia non est , nec esse potest , quam summi Pontificis quatenus est caput Ecclesiae & primatum habet in totam Ecclesiam : siquidem Concilia generalia non possunt semper congregari, ut per ea hujusmodi controversiae dirimantur , cum opus fuerit, ut per se patet, & auctoritas pastorum per

orbem dispersorum, ad quorum judicium confugiunt gallicani theologi , non est hujusmodi, ut desinitivum iudicium efformari valeat de controversijs fidei

semper cum opus fuerit: uam licet fieri non possit, non solum ut Ecclesia in Concilio generali simul eo juncta , sed etiam dispersa ut aiunt, idest ut Pastores omnes simul a recta fide deficiant, ut suo loco dictum fuit secti3. cap. 3. propter insallibiles Christi promissiones, attamen prieter ciliam quod moraliter impo sibile sit, ut omnibus fidelibus innotescat unanimis hujusmodi Pastorum per orbem dispersorum consensus ,

335쪽

3α8 De Deis Theologicis qui ad auctoritatem illam efformandam a doctoribus gallicanis exigitur, non intelligitur , neque intelligi

potest, quomodo extra Concilium generale haberi possit consensus talis , quando dogma aliquod in controversiam adducitur , qui unum identicum ac desinitivum judicium efformet et ergo auctoritas legitima . per quam definitive dirimi possunt controversiae fidei & morum , quae in gremio Ecclesiae nascuntur , alia non est, quam auctoritas summi Pontificis r ac

proinde iudicium Romani Pontificis in rebus fidei &

morum ex cathedra pronuntiatum est per seipsum S independenter a quovis consensu Ecclesiae infalli

bile , & ab omni periculo errandi penitus immune ci) .

1 Gallieani Theologi, qui

sellicet insallibueni auctoritatem hi definiendi, fidei & morum controversiis adjudicant corpori Pastorum EcclesIae , non autem Summo Ponti hci , cum optime pervideant vim hujus argumenti, quo ostenditur in Eeelesia semper esse necessa rium tribunal aliquod supremum , quo fidei de morum dubia irrefragabili judicio definiri valeant: quia alioquin Christus non providisset satis I defeetibilitati Ecclesiae suae , ut dIctum est e & animadvertentes , quod Eeelesta interdum in ejusmodi cireumstantiis locata sit , in quibus obsistente vel malitia hominum vel insus cientia mediorum Impossibilis plane redditur congregatio Concilii generalis , statuunt Ecclesiam docentem etiam dispersam per orbem non solum errare simul non posse , quod certissimum est: verum etiam controversias fidei & morum quae in sinu ejus saepe excitam

tur citra Concillum generale definiti supremo & irrefragabili judieio per auctoritatem sum

rum Pastorum I superstri unt

autem systema hoe suum in eo praeseriim quia viseopi sura rnseri s residonios ita ratiocinatur auctor theologIae Pieta-viensis disput. de Ecclesia quaesti

doctrina iudiees a Christo constituti ad regendam Meles amnes minuν promisit se tune Doturum esse cum illis , quam ubi S nodica essent congregati Iquae probare pertentant ex Math. cap. 18. v. 1 . ubi Christus ad discipulos ait euntes docere omnet gentes baptigia intes eos .

336쪽

Sectio V. cap. m

p. I. Privilegium non errandi in fide S moribus

convenit soli Ecclesiae: nam Ecclesia non autem Romanus Pontifex est eolumna O frmamentiam ver totis in i . ad Timoth. cap. v. is. item de Ecclesia, non autem de Romano Pontifice loquitur Christus dum Math. cap. I 6. v. I 8. inquit 9 ρortae inferi non promalabunt adversus eam e Deinde si Romanus Pom

tifex ex cathedra docens esset infallibilis in judiciis suis de fide & moribus: tunc sequeretur primo quod

ejus decreta ex cathedra pronuntiata essent aequalis auctoritatis cum sacra Scriptura, idest non essent minus infallibilia decreta hominum, quam verbum Dei, quod sacra Scriptura continetur e secundo sequeretur quod sine examine & caeco modo unusquisque

posset acquiescere definitionibus Romani Pontificis

. . et erest ego vomeum sum

omni s diebus usque adsumationem saeculi . vertim quis est , qui non videt, quod hoc loco Christus alloquatur Apostolos , non separatim, sed simul cong egatos , ac proinde perperam approprianrur Episco pis in suis sedibus residentibus et praeterea fatentur etiam galli.

eant theologi , quod Episeopi singuli omnes seorsim .eetatimiant absolus errare in fide& moribus , quia nullus illorum in paniculari est insalilbilis et porro aurem non vide tur quomodo heri possit , ut ax judici, sinsulatibus seorsim formatis , & quae singula per se

errori obnoxia sunt , coale scere valeat judicium unum .

quod sit insallibile ae lusit,

bilem auctoritatem sibi vindiacet et huc accedit quod in isto systemate semper remaneat In superabilis ista dissicultas , nimirum , quod non appareat , neque intelligi possit, quom do late diversorum Pastorum squi per orbem dispersi exissiunt . & separatim iudieantium unusquisque pet seipsum circa dogma aliquod, de quo con trovertitur , in unam potiusquam in alteram partem unanimis consensus id universae Disiligod by Corale

337쪽

33o De Bela Theologiela

contra praeceptum 1 auli lubentis , ut rationabile semper sit obsequium nostrum et in Epist. ad Roman. cap. la. v. tertio inutile esset studium sacrae Scripturae & inutilia quoque atque superflua Concilia generalia , sussiceret enim attendere ad illa , quae Romanus Pontifex ex cathedra docuisset : quae omnia quantum absurda sunt , nemo est, qui non videat rergo iudicium Romani Pontificis etiam ex cathedra . pronuntiatum in rebus fidei & morum non est insal

libile.

Respond. ad primum dist. ans. Privilegium non errandi in fide & moribus errore personali convenit soli Ecclesiae cone. Privilegium non crrandi errore j diciali nego. Privilegium non errandi in fide & in ribus considerari debet sub duplici respectu : nimirum primo , quatenus est immunitas a periculo e randi errore personali, idest quatenus societas fidelium , quae veram Christi Ecclesiam constituit, in verae fidei professione ita solidata est, ut licet singuli fideles seorsim spectati tanquam personae singulares

a recta fide possint deficere , & in errorem prolabi ,

Eeelesiae , idest ad fidelium omnium , notitiam pervenire, adique perduci valeati igitur nisi admittatur quod Petrus de in Petro' soccessor illius Romanus Pontilex in rebus fidei & m tum diiudicandis sit revera i salilbilis , nullum profecto superest , & superesse potest amplIus in Ecclesia Chlisti tributiat certum , quo fidei atque minrum controversiae citra generalis concilii celebrationem sine erroris periculo . ultimate Sirrefragabilitet definita valeant: exinde autem necessario sequi. tur quod Christus Dominus dum Eccletiam xtram in terris inst tuit , non providerit eam de mediis necessariis , quibus in suae fidei coniessione hrma subinsistere posset ς siquidem relioquisset illam fluctuantem , & sl

ne certa auctoritate . media

te qua veritas ipsa in quavis Mei & morum controversia determinari , & in tuto reponi posset quod absurdissimum esse nemo juce negabit. Diuiligod by Corale

338쪽

attamen simul sumpti, & quatenus sunt societas fidelium , sint ab omni errore in fide sua immunes a& secundo quatenus est immunitas a periculo errandi errore judiciali , idest quatenus societas ista fide.'lium in verae fidei pmsessione ita firma subsistit.& ad finem usque mundi ita firma subsistere debet, ut etiam in iudicandis, & docendis illis , quae ad veram istam fidem pertinent , non possit prolabi in

errorem e si privilegium non errandi consideretur sub priori respectu, tunc reddit Ecclesiam ipsam in fide& moribus passive insallibilem, idest in credendo, ut Sect. cap. 3. declaratum suit; & hoc sensu privilegium non errandi convenit exclusive. soli Ecclesiae , quatenus est societas, fidelium , quae veram Christi Ecclesiam constituit , eo quia nulla prorsus veI particularis alia societas, vel singularis aliqua persinua , non excepto ipso Summo Pontifice, sed sola fidelium societas hoc habet proprium , quod a Verae fidei professione deficere nunquam possit e si autem privilegium non errandi consideretur sub altero respectu , tunc reddit Ecclesiam in fide & moribus in fallibilem active, id est in docendo : S hoc sensu non convenit Ecclesiae , quatenus est societas fidelium e nam primo , licet societas ista sit ita firma & istabilis, ut etiam ex illa parte , qua judicat & docet , in judicando S docendo tota simul errare noli possit ; attamen quia nulla societas proprie judicat, ct docet seipsam , sed debet semper ab aliquo do.

ceri , atque judicari ; hinc est , quod auctoritas judicandi & docendi proprie & immediate spectari

non debet penes Ecclesiam, quatenus est societas fidelium , sed penes Pastores & Doctores illius, cet

339쪽

quos Christus ipse dedit ad constimmasionem sanatorum in reus ministerii ad EpheS. cap. q. v. II. a proinde privilegium non errandi errore judiciali non spectat ad Ecclesiam , quatenus est societas fidelium , sed tantum quatenus complectitur Pastores & Doctores , qui societatem fidelium repraesentant, sivi' sint dispersi, sive simul in Concilio congregati: deinde quia inter Pastores, S Doctores Romanus Pontifex, nemine reluctante , est supremus Pastor & Doctor. i reliqui omnes ex Christi institutione subesse debent , & qui ipse per se totam Ecclesiam repraese tat, ut capite superiori demonstatum fuit , consequitur necessario , quod privilegium non errandi, tametsi, si Spectetur quatςnus est immunitas a periculo errandi errore personali, non consistat, nisi penes Ecclesiam , quatenus est societas fidelium ;ωm t & quo iure supra Secr. I. cap. I. dictum est , quod ad Ecclesiam docentem pertinet exalusive omne id , quidquid innute, docenvi , pascendi , regendi , et gubernaudi munus rad audientem vero debitae sus- ieetionis et obedientiae Uerum epercipitur etiam quod auctori- eas Eceles a proponens aliquid

ad oedendum de qua seci. I. cap. 2. propos. 6. assit ma viis m ns quod sit medium viam

et adaequatum per quod Melibus omnibus serto innoteseunt tam sacra Scriptura quam reliqui omnes articuli Ad i ; acet. pi debeat exclusive non de Ecclesia quatenus est societas fidelium praecise specina, sed de

EceIesia docentet praeterea percipi ex his etiam potest quo sen su ri,irilis Eeclesia Chνisti uniυersim est infauibilis in ν - i ea morum et & qu modo Concilium generale legitime celebratum de approbatum an fiala fidei et minum

deeretis errare non potesti equibus primum statuimus Sectis ἶ- cap. I. propos. 4. alterum ver 1eci. q. cap. I. propos. unlea: nimirum etiam ista inistelligi d bene de insallibilitate judiciali, idest de Ecelesia docente δι de corpore Pastorum Ecclesiae quatenus conjunctim cum Romano Pontifice res h-del & morum discernunt atque

dijudicam

340쪽

Merio V. cap. II. 333

spectatum tamen , quatenus est immunitas a periculo errandi errore judiciali, convenit, & inhaeret primo ac principaliter Romano Pontifici.

Ad primam probati dist. Ecclesia non autem Rγα manus Pontifex est columna & firmamentum veritatis non tamen sine Romano Pontifice eo . cum exclusione Romani Pontificis nego . Nimirum , ut

eκ modo dictis colligi potest , Ecclesia dicitur, &

est columna & firmamentum veritatis sub duplici re- Spectu et nempe primo quatenus i est societas fidelium , quae tota simul a recta fide deficere non potest ridest quatenus est columna passive in fide immobi-ι is, sive in recte credendo: ut Secl. 3. cap. 3. pro Pos. 4. vindicavimus ; ct iterum quatenus in ea se

per adesse debet legitima auctoritas infallibiliter ju. dicandi ea , quae ad fidem, & mores pertinent; idest

quatenus simul est columna immobilis active, & in docendo, ut loco citato ostendimus et & generatim quatenus in professione verae fidei errare non potest, neque errore personali, neque errore iudiciali , eo Sensu quo supra dictum est: porro autem sive Ecclesia spectetur primo sive secundo modo, nunquam vere & proprie est aut adaequale consistit columna ct firmamentum veritatis sine Romano Pontifice, ut Per Se patet , siquidem Romanus Pontifex ratione

sui primatus vindicat sibi semper primas partes in ea ca) sicuti satentur etiam gallicani Doctorcs in ce-

3 Proprietas ista secundum

quam Ecclesia est ealmmia de firmamentum veritatis in I. ad Timoth. cap. I. v. I s. duo im Por i , nempe prim ut Ee.clesia sit plane immobilis tam in credendo, quam in docendo, ae secundo , ut tam in prolessione , quam in propagationaverae fidet errare non possit jam vero postremum istud pertinet praecipue ad auctoritatem docentium , in qua praecipuam partem semper sibi vindicat M.

manus Pontifex , non solum

SEARCH

MENU NAVIGATION