Exercitatio Theologica De Locis, Seu Fontibus Theologiae Christianae

발행: 1820년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

384 De Ioela Theolariss

praecisa antiquitatis determinatio ad obtinendum legi-'time titulum & nomen Sancti Ecclesiae Patris sit aliis quo modo arbitraria , interim tamen ex jam recepta consuetudine ea extenditur in Ecclesia latina usque ad saeculum XIII. sub cuius initium florere caeperunt in Ecclesia scholastici doctores , ita ut agmen Sanctorum Ecclesiae Patrum claudere intelligatur Sanctus Bernardus Abbas Claravallensis insignis ordinis Ci- sterciensis landator , qui post aedificata monasteria sui Instituti CLX. migravit in Caelum anno salutis IIs 3. Requiritur secundo Vitae Sanelitas e nam Sancti Ecclesiae P tres proponuntur nobis ab Ecolesia non

solum ut testes credendorum , Sed etiam ut normae& exempla agendorum: S quia doctrina morum maximum acquirit pondus ex praxi, & illibata vitae conversatione, intelligitur nomine Sancti Ecclesiae Patris in Ecclesia Christi indignum esse Omnem illum , cuius vita a sanetissimis morum regulis aliquo modo discrepare dignoscitur. Tertio re uiritur doctrinae saerae eminentia , & quidem Ouod hic addendum est, vel tacito vel eXpresso juclicio Ecclesiae roborata ; primum quia Patres sunt testes , non cuiuslibet doctrinae , sed doctrinae fidei ab Apostolis acceptae et porro autem character idonei testis est duplex nempe scientia, ne forte fallatur , & probitas vitae , ne fallat : ac proinde , ut quis nomine Sancti Patris Ecclesiae iure potiatur debet in utraque eminere, nempe in doctrina saera, &in probitate vitae: alterum vero, quod hic additum suit, quia nonnisi ex declaratione & approbatione

Ecclesiae tanquam magistrae veritatis , sive eXpressa sive tacita certo consequitur, ut illorum magisterio tuto nos considere possimus, quorum doctrinam , sive

392쪽

theorescam, sive practicam nobis ipsa proposuerit am. plectendam , suoque' calculo probaverit.' Quarto tandem requiritur dignitas aliqua Ecclesiastiea, ct regulariter loquendo charaeter Dis palis nisi enim tali aliqua dignitate essulgeat , jam non recte vocabitur Pater Melesiae vel vir Ecelesiastieus r& regulariter ossicium quo populus fidelis in doctrina fidei Se morum praeceptis enutritur , S nutriendus est, spectat primario , &' praecipue ad Episcopos

tanquam ad Patres communes fidelium . Quamobrem omnis quicunque doctrinae sama clarus cui vel una vel altera ex recensitis praerogativis deest. etiamsi caeterae adsint, non appellabitur recte & proprie Sanctus Ecclesiae Pater , sed ad summum Seriis pior Ecclesiasticus, dummodo caeteroquin de doctrina fidei, & morum regulis , vel saltem de disciplina Ecclesiae, de ritibus, vel de aliis rebus ad religionem spectantibus utiliter scripserit: sic uterque Eusebius Caesariensis nempe , & Nicomediensis , T rtullianus , Papias Hieropolitanus, origenes, Laetantius , Cassianus , Vincentius Lirinensis , & alij plures veteres seriptores , licet doctrinae laude plurimum commendati habeantur , di quidam ex 1llis etiam primis Ecclesiae

saeculis floruerint , quia tamen vel vitae Sanctitate , vel integritate fidei non praestant , non num merantur, nisi tantum inter scriptores Ecclesiasticos . e Rursus inter Sanctos Ecclesiae Patres sunt aliqui, qui etiam Doctores Ecclesiae nominantur, eo quia inter caeteros doctrinae sacrae & Ecclesiasticae eruditionis fama super reliquos valde eminent e atque ut

hoc nomine quis jure in Ecclesia vocetur , praeter requisita superius, exigitur etiam & quidem praecipue expressa declaratio, & approbatio Ecclesiae. , ex

qua constet illum non solum inter Patres . sed etiam inter Doctores suos ab Ecclesia reputari.

393쪽

Porro autem Doetores, & simul etiam sancti Pa. tres Ecclesiae in Eeclesia graeca sunt Sanctus Ath nasius, Sanetus Joannes Chrysostomus , Sanctus Ba filius Magnus . & uterque Gregorius Naaianzenus scilicet, & Nyssenus: atque in Ecclesia latina S eius Ambrosius , Sanctus Augustinus. Sanctus Gregorius Magnus, ct Sanctus Hieronymus, qui tamen regulariter est tantum Sanetus Ecclesiae Doctor. non vero etiam Pater ob clesectum characteris Episcis

lis: quod idem dicendum est de Sancto Thoma qui is te, qui quintum inter Ecclesiae latinae Doctores

locum tenet .

Sancti Ecclesiae Patres distribuuntur communiter intres classes . , quarum prima complectitur tria pi ima saecula Ecclesiae , quae Concilium Nicaenum primum generale antevertunt, & Patres , qui illo tempore floruerunt vocantur propterea etiam Aiuitii caeni . & --

pe quoque Apostolici, eo quia alijs viciniores muti ad tempora , in quibus Apostoli vixerunti inter illos

praecipui sunt Sanctus Clemens romanus, cui dive'. sis attribuuatur scripta , inter quae etiam Cariones, qui sub nomine canonum Apostolicorum vulgo innotescunt: sunt autem numero LXXXV. tametsi, ut tradunt scriptores , Dyonisius exiguus , qui eosdem ci ca initium sexti saeculi ex graeco in latinuin vertit, non habeat, nisi tantum L. deinde est Sanctus ignatius martyr, qui scripsit septem Episolas pietatis &doctrinae plenissimas , nempe ad Smyrnenses, ad Sanctum Polycarpum, ad Ephesios ad Magnesianos , ad

Philippenses , ad Trallenses & ad Romanos ci item

' ct Sanctus iste Martyr una- rulus esset a Christo domino latius appellatus etiam fuit ulnas suas sublatus suit , vel pisorus idest fer , quia ut etiam ut aliis placet. quia ipse aliqui putant, cum adhuc pue- Christum fide di sanctimonia Diuili od by GOmle

394쪽

S. Polyearpus qui simul cum Sancto Ignatio fuit Sal cti Joannis Apostoli diseipulus, & Smyrnensis Ecclesiae Episcopus, cujus utra extat Epistola ad Philippen

ses a Sancto - Hieronymo summis laudibus celebrata rereditur autem a multis, quod ipse designatus sue

rit sub Angelo Smyrnae in Apocalypsi S. Joannis cap. a.

v. 8. ubi legitur Angelo Smyrnae scrib. . . . scis

tribriationem tuam , O paupertatem tumn , sed μου es, O blasphemaris ab his , qui se dieunt Iudaeos rase, 9 non sunt, sed sunt Synagoga Sata

nae niihil horum timeas quae passurus es . Praeterea Sanctus Justinus Martyr ex Philosopho Platonico Christianus, natus in Samaria in Civitate Si- eLem, . vel ut alij aiunt Stehar scripsit orationem Paraeneticam ad graecos , & duas Apologias pro Christianis : primam ad Imperatorem Antoninum Pium;& alteram ad Senatum sub Marco Aurelio, & dialogum contra Triphonem Judaeum t adscribitur illi

etiam aliud opus de Monarchia , quod primo loco ponitur in editione Maurina c; Ulterius S. Irenaeu

vitae in peetore suo ingenti amore gestavit i rexit autem Antiochenam Ecelesiam post sanetam Evodium , qui primus post B. Petrum In ea sedit , eirciter ab anno os: aerae vulgaeis in quo Evodius obljt u que ad annum Io . in quo ut putat Ruinartius in aetis si nee ris Μartyrum sub Traiano Romae leonibus objectus Martyr .

pro fide Christi occubuit. x Sanctus Polyearpus post. quam sex'ginta jam annis Smyr.

nensem rexisset Ecclesiam ve

nit Romam tempore Aniceti summi Ponti fieta . eum quo egit de celebratione P-hatis , quia

ipse enm Asianis celebrare sinlitus erat luna to, mensis ma tit, & cum Romae fortuito D vlam habuisset Marcionem ha resiarcham , ab eoque interrogatus suisset, utrum illum crino c tet i ipse respondit eorum Ud-οι r de em tradiatum est, quod Ipse primusS.Phoe num de Sanetum irenarum in Gal. lias miserie ad praedicandum ibi evangeliumClitisti,&Smyrnae νω fide Christi igne eombustus sult.

395쪽

383 De loeis Theolo Ieἐqui simul eum Photino Sancti Polyearpi discipulusp

suit, cujus Apostolicus Zelus. propagandae religionix Christianae maxime enitet ex insigni. illius opere quodvadversus haereses conscripsit in quinque libros distributum, siquidem in eo consutat ex solidis pri cipijs omnes haereses , quae in Ecclesia ad suam usque aetatem , idest que ad initium saeculi tertij exo ἡtae sunt, incipiendo scilicet a Simone Mago usque ad

neti Iustini Patres Maurini In editione operum illi tu Munt

elueet in hoe opera eximia di-eendi libertas sine temeritate ,

summa in Imperatores reυore tia sine assentatione . Sic autem communem eausam Sanctνι

Martyr defendit, ut qui veritatem apud antiquos libenter έρου stigant , ii in hoc eximio

mcnumento doctrinam et moresae instituta veterum ebristia ovum oculis suis obieeta spectare

et per vicece possint I continet autem praeclarum istud opus , ut observant laudati Patres, tres partes: in quarum prima, pos quam sanctus Martyr intrepide se quoque unum ex christianis esse declaravit, ostendit Clitiastianorum in nosentiam , et summa hicum libertate postulat ab Imperatoribu ut aequitatem servent. neque christianos conis de inre studeant propterea in

tum , quia christiani sunt e laaltera autem probat a christi .nis. doceri veritatem triplici praeΗctim argi meato ἔ ptimo quidem qRIa illis dolis non liqcet , quod aliis omnisus peris mittitur , idest proprIam rein Ityonem colere , seeundo quiRsolus amor veritatis eos adduiscere potuit , ut Dei cultum morte postposita amplecterentur : & tertio quia si quis v ritatem religionis chiistianae erroribus corrumpat, hanc pec- secutio non attingit e ac tau

dem in parte tertia defendit christianos a ealumni js gentistium , qui illos accusabant , quod balneis uterentur illicitis,& carnibus humanis vescece tur et unde ostendit, quomodo christiaui se se Deo consecrant in baptismo ἔ quomodo conse cratur apud eos Eucharistia . α

quid sie dc palam exponit

omnem seriem illorum , quae in conventibus ehristianorum aguntur . non obstante , quod in illa aetate ordinarie illieitum putaretur propter disciplinam arcani, quae tunc vigebat, e ram Paganis de mysterijs no

396쪽

Tatianum : scripsit autem opus hoc suum graeee , ut notat noster Laurentius Berti in Breviar. histor. S. culo lI. cap. 4. non latine ut putavit Erasmus: huc

pertinet etiam Dyonisius Areopagita a paulo Ap stolo ad fidem conversus cui diversa adscribuntur opera , quae graecolatina simul typis vulgata habentur in duobus voluminibus Antverpiae 1634. in quorum primo praeter Praefationes S. Maximi & G gorij Pachimeres continentur primo liber de Hi rarchia eoelesti divisus in i s. capita, Sc secundo de HierMehia Eeelesiastiea capitibus 7. & tertio liber de Diuinis Nominibus in i 3. capita distributus : in altero autem liber de Mystica Theologia cap. s. REpistolae X. omittimus hic Clementem Alexandrinum , qui praeter alia scripsit Prolrπlieuin ad Centes ritem libros tres Poeda rogi & octo Stromatum tam Sacrae quam . Goticae eruditionis plenissimos: & Hermam , culus Optis innotescit sub nomine Pastoris et& complectitur Visiones,.statuta b similitudines thuc pertinent complures alii illorum temporum scri

ptores , qui videri possunt in Bibliothecis Patrum de

quibus mox infra. Altera aetas Patrum complectitur tria saecula , quae Concilium, Nicaenum proxime subsecuta sunt, & in quibus reddita per Constantinum Magnum pace Ec-

Convenit nane sere Inter .mnes, quod Sanctiis iste divi Pauli discipulus etiam a Paula

Episcopus Atheniensium creatus , & Athenis pariter in persecutione Domitiani Martyrio

coronatus fuerit: & quod pro itide Dyonisius ille, qui cum Rustico de Eleutherio Parisijs Evangelium Clutiti piamus a nuntiavit , ibique eum pridi is

foetis martyrio coronatus eas,

alius sit a praedicto Pauli diκipulo : disputant autem acriter . eritici de libris Dyonisij aonil ne vulgatis: sed Areopagitae so

tum esse Ostendunt praeter alios

Sixtus Senens s lib. a. Biblioth. saetae 3e Natalis Alexander di

397쪽

3 o De Ioela Theologieis ciesi, fides Christi liberius S palam ab omnibus exposita fuit: & Patres praecipui, qui hac aetate Ecclesiam scriptis suis i llustrarunt omisso Sancto Cypriano Episcopo Car thaginensi & Martyre celeberrimo , item Dyonisio Alexandrino , nec non scriptor hus Ecclesiasticis praestantissiniis Tertulliano Sc origene, qui omnes saeculo tertio Ecclesiae floruerunt, ea saeculo quarto occurrit primus Sanctus Athan sius Arianorum acerrimus insectator, qui Concilio Nicaeno anno intersuit, cujus opera praesertim adversus Arianos collegit Montiauconius in tribus.

voluminibus in solio anno 1698. deinde CyrillusJerosolemitanus St Hillarius Pictaviensis, e quibus ille

seripsit Catecheses tam ad Commientes quam ΜΗ stagogieas: iste autem praeter diversos tractatus in Psalmos, libros XII. de Trinitate r item S. Basilius Magnus, qui scriptis Suis haereticos, praesertim Eunomianos perstrinxit. & Monachos regulis atque Sanctionibus ad Evangelicam perfectionem instituit,& universim etiam sacras litteras egregie interpret tus est: huc pertinent duo Gregorii Nyssenus nempe , & Naaianaenus, ille Basilii Mui stater, & iste

eidem stricta amicitia coniunctust ille refutavit seriis piis suis Apollinarem . Eunomium , & Manichaeos; iste autem & metro & soluta oratione plurimum v luit : ac tandem Sanctus Ambrosius & Sanctus Joam nes Chrysostomus , quorum primus libros de Patris hus veteris testamenti, de Sacramentis , ct mysteriis testamenti novi, de ministrorum ossiciis erudite seri . mit; item commentaria in Lucam, & plures varia a gumenti Epistolas & orationes elegantissimas composuit : alter autem propter auream eloquentiam Chrysostomus nuncupatus, scripsit homilias ad populum Antiochenum praesertim, & Orationes de Sanctorum

laudibus t item libros de Sacerdotio, contra gentiles o

398쪽

Metio VI. cap. I. 39

eontra vituperatores Vitae monasticae, atque in Eva gelium Mathaei, in Epistolas Pauli, & in vetus tu- stamentum commentarios amplissimos r Ex quinto saeculo offerunt se imprimis Sanctias Heronymus , &Sanetus Augustinus: ille Stridone in Dalmatia natus, in latinis graecis, & hebraicis litteris, cunctisque disciplinis doctissimus, exornavit novam sacrae Scripturae versionem , plures edidit commentarios exquisitissimos , & acriter quoque Helvidium , Jovinianum& vigilantium haereticos consutavit: Sanctus autem Parens noster Augustinus natus Tagaste in Affrica anno 3ss. & denatus Hyppone anno 3 o. qui superior s disciplinas nullo tradente didicit: ut ipse i statur, lib. . Conses. cap. I 6. consutavit imprimis libris complurimis haereticos omnes sui temporis Donatistas, Manichaeos , Sc praesertim Pelagianos, contra quos nomine Ecclesiae singulariter decertavit pro divina gratia , ita ut in scholis sere omnibus jure gratiae & charitatis Magister communiter appellari meruerit: oppugnavit quoque egregie Paganos in aureo opere de Cloitate Dei: Conciones etiam & Epistolas eruditissimas complurimas vulgavit, quibus a gumenta suppeditat ad omnium haereticorum consetus secure reprimendos , ita ut malleus perstetu- luereticorum , ct fulgidissimum Ecclesiae lumen m rito habeatur . His accedunt Sanctus Cyrillus Alexandrinus & Sanctus Leo I. Romanus Pontifex, quos Deus ad defensionem verae fidei eodem saeculo singulari providentia suscitavit, illum quidem adversus

Nestorianos, hunc vero adversus Eutychia nos, quorum errores , uterque strenue Oppugnavit: demum ex saeculo sexto merito primo loco nominandus est Sametus Gregorius Magnus, qui amplissima in Divinos libros' eo nentaria edidit , & scripsit dialogorum libros Xxxv. Moraluim IV. di Epistolarum libros III.

399쪽

ut doctrinam, pietatem, & Ecclesiasticae disciplinae simium undique spirant: nec praetermittendus Sanctus Fulgentius Affer ex schola & Instituto Sancti Augustini Praedestinationis & gratiae vindex acerrimus,& Divinae Incarnationis propugnator clarissimus . Tertia denique aetas Sanctorum Ecclesiae Patrumineipit a saeculo Ecclesiae septimo , & protenditur , ut dictum est supra , ad initium usque saeculi decimitertii r in ea saeculo septimo floruerunt praecipue S. Isidorus Hispalensis, qui scripsit libros Ethymologiarum, & de Ecclesiasticis ossicijs aliosque a Sancto Leone IV. Papa plurimum commendatos e &Sanctus Idelphonsus qui de perpetua Dei parae Virg nitate, partu , gestisque praecipuis , nec non de scruptoribus Ecclesiasticis , de rebus littirgicis, & Ep grammata varia pie, & docte conscripsit: Sc ex saeculo octavo magis clari scriptores sunt imprimis Ven. Beda, qui non minus Sanctimonia & pietate, quam omnigena eruditione excelluit; seripsit enim de ratione temporum , de mundi aetatibus; item Homilias

ct sacros tractatus complures, praeter Opera astronomica de Cyclis, de Astrolabio , de Planetis, de Sphaera , & alia quae ad chronologiam, geographiam, ScMathesim pertinent: deinde Paulus Diaconus Aquileiensis , cui praeter historiam longobardorum & qua tuor libros de Vita S: Gregorii Magni adscribuntur

libri XXIV. historiae miseellae: Scriptor iste lusit etiam Versibus in laudem Sanctae Scholasticae , & tribuitur illi etiam sonorus hymnus Sancti Ioannis Baptistae. Ut queant laxis resonare fibris Oe. Ex saeculo nono occurrit Sanctus Prudentius Trecarum in Gallia Episcopus , & Sanctus Remigius, Episcopus Lugdunensis, qui ambo acerrime pro veritate divinae Praedestinationis pugnarunt : Ex saeculo decimo , quod vulgo obscurum, &serreum vocatur, occurrit Sanctus Oddo Abbas Clunia-

400쪽

eensis sanctorum sastis adscriptus I 8. Novembris anno 962., & scripsit sermones Meeticos, & libros XXX

moralium in Job , praeter succinctum chronicon . Sa culo autem Undecimo Sanetus Petrus Damiani coetib tus Clericorum strenuissimus vindex : scripsit tractatus LII. . & vitas Sancti odilonis Abbatis Cluniacensis,ae S. Romualdi Institutoris Camaldulensium: eodem sineulo S. Bruno edidit praeter alia opuscula etiam Comme taria in Psalmos David , ct in omnes Epistolas Pauli r item Sanctus Anselmus Archiepiscopus Cantuariensis scripsit tractatus Theologicos, & Asceticos eomplures, in quibus praesertim Processionem Spiritus Sanincti a Patre , & Filio adversus Graecos strenue defendit a

tandem saeculo duodecimo occurrit, & agmen Sanctorum Patrum Ecclesiae claudit, ut dictum est supra Sanctus Bernardus , qui a fluiditate styli, & mira v cabulorum , quibus in scribendo utitur, dulcedine D etor messi laus nuncupatur: is Petrum Abaelardum, Gilbertum Purretanum , & Pet busianos strenue impugnavit , & varios conscripsit sermones sacros , Epse stolas , & tractatum quoque moralium institutionum in quibus universam ferme religionis Christianae eruditionem complectitur. Scripta sive opera Sanctorum Ecclesiae Patrum, veI habentur separatim sub propriis illorum nominibus in lucem emissa, sicuti sunt opera illa diversorum Patrum , quos modo memoravimus; vel etiam simul cum delectu in unum aliquod corpus congesta: & haec postrema Sunt illa , quae nobis innotescunt sub nomine Bibliocthecarum Sanctorum Ecclesiae Patrum , a quibus discerni debent catenae Patrum et nam propriae locluendo Bibliotheea Patrum, est studiosa collactio dive sarum lucubrationum , quas diversi Patres, ct script res Ecclesiastici diversi nobis reliquerunt: Calena autem es: Colluctio latarprptationum, & sententia-

SEARCH

MENU NAVIGATION