장음표시 사용
411쪽
tur ad aetatem ad quam nota pertinet, & istud duo plici modo fieri potest, nempe primo malitiose , ut saepe secerunt haeretici in primitiva Ecclesia praesertim Gnostici, qui diversa Evangelia vulgarunt sub nomine Apostolorum, ut sub illorum umbra certam quandam auctoritatem conciliarent erroribus suis apud incautos: & secundo etiam quadam inodestiae causa, & studio declinandae , vel invidiae, vel vanae gloriae: ut secit Salvianus, qui diversa sua scripta vulgavit sub ficto no
mine Timothaei, & iaciunt saepe alii scriptores, qui contempta celebritate proprii nominis lucubrationes
suas sub ficto nomine in lucem emittunt. Ad detegendum autem, utrum libir aliquis genuinus sit, vel supposititius, diversi diversas assignant regulas, e quibus magis universales Sunt . quae sequuntur ; nempe primo si in libro adscripto alicui auctori, de cujus aetate, & tempore quo scripsit aliun de iam certo constat , inveniuntur facta, controversiae , haereses Sc , data opera, vel impugnatae , Vel simpliciter narratae, quae posteriorem aetatem evidenter exquirunt, tune liber ille continuo habendus est tanquam spurius , & supposititius , nisi sorte aliunde etiam constet, quod sentcntiae aliquae, vel facta integra in librum illum aliena manu postea inserta fuerint: atque ex hae regula permulti abjudicant Symbolum : Quieunque suli saluus esse Sancto Athanasio Martyri sub cujus nomine in Ecclesia recitatur, ut
dictum est in Prolegomenis, Nota 6. quia nimirum in illo expsesse , & directe impugnari videntur haereses Nestorii , & Eutychetis, quae aetate S. Athanasij p Steriores sunt: seetindo , si in libro aliquo osseuduntur dogmata illis opposita, & contraria, quae in aliis libris ge minis. & authenticis ejusdem scriptoris clare, & explicite leguntur, nisi aliunde constet, quod auctor ipse sem
412쪽
tentiam mutaverit, sicut fecit S. P. Augustinus, qui cum esset iuvenis , & adhuc Ρresbyter Semipelagianorum errores aliquando sectatus fuerat, postea autem senior factus, ct Episcopus eosdem non solum Correxit , sed summa cum animi demissione accusator
sui ipsius factus etiam palam retractavit, & data opera impugnavit: & tunc quoque judicandum est librum illum non esse genuinum et Tertio, supposititius quoque censendus est liber in quo magna elucet styli diversitas in eodem genere scribendi, aut etiam stylus omnino extraneus ab illo, qui comm niter obtinebat illo tempore , in quo auctor aliquis , eui liber adscribitur , vixisse certo innotuit. Secundo in lectione Sanctorum Patrum attendi d bet an opus illud, quod prae manibus habetur sit integrum saltem quantum ad substantiam Z id est minime corruptum vel substantialiter interpolatum Z nam si ita corruptum vel interpolatum esset tune iam
non exhiberet amplius veram & sinceram sui auctoris mentem ac voluntatem e porro autem corrupti
ista substantialis , vel etiam interpolatio fieri potest triplici modo, nempe vel additione , vel omissione .
vel alteratione substantiali verborum. Tertio ad indagandam ex lectione Sanctorum Patrum veram Ecclesiae doctrinam, quae quovis imp
re obtinuit, legi & consuli semper debent lucubrationes illorum Patrum , qui non obiter , sed attente& exi professo materiam illam pertractant, quoniam isti, ut superiori capite in Canone VII. iam obse vatum fuit, in singulis fidei & morum controversiis majorem alijs postulant, & merentur auctoritatem et amobrem quotiescunque sermo fuerit de aliqua fiaei controversia recurrendum erit ad illos Patres praecipue, & ad illos Ecclesiasticos scriptores, qui jam olim dogma illud adversus haereses data. opera de
413쪽
senderunt: in qua re insigne nobis praebuerunt exem-iplum Clemens vuΙ. & Paulus V. Summi Pontifices, dum ille propter excitatas acres contentiones in Ecclesia Christi occasione novae tune temporis doctrinae Ludovici Molinae circa concordiam liberi arbitrij cum gratia Christi congregationem singularem instituit, quae de auxilijs vocabatur. & simul pra scripsit , ut tota ista controversia tractaretur ad mentem S. Patris Augustini, qui pro Dei gratia nomine Ecclesiae spatio sere viginti quatuor annorum contra Pelagianos illorumque reliquias dimicavit: &. Paulus V. dum Congregationem istam labores suos
prosequi debere statuit, voluit etiam ut controveresiam ipsam ad tramites a Praedecessore suo statutas discuteret , donec tandem controversiae finem imposuit indicto utrique parti silentio : reservato desuper sibi Sc Apostolicae sedi ulteriori & finali jud
cio ; Uid. Secti g. cap. 2. Nota 7. Quarto si subinde in lectione Sanctorum Patrum occurrat aliquid, quod cum principiis fidei minimo congruere videtur non illico damnari debent, quasi errorem docuerint, sed videndum prius quo tempore scripserint: nam diversa fidei dogmata non su runt nisi tardius explicite ab Ecclesia ad credendum proposita: proinde si aliquis ex Sanctis Patribus a te definitionem Ecclesiae inveniatur quidpiam docuis se, quod definitionibus istis contrarium est suspendi debet iudicium , nec damnandus est Sanctus E clesiae Pater, vel quisquis alius insignis Ecclesiae scriptor , niti constet, quod cum pervicacia in errore suo etiam post definirionem Ecclesiae permanserit: nam ut probe animadvertit S. Pater Augustiuus in
lib. a. de bapt. contr. donat. cap. s. at quid aliter sapere quam se res habet hinnana tentatio est: nimis autem amando aententium suam , vel invidendo
414쪽
melioribus usque ad ρneseindendae eommunionis, seondendi schismatis, uel Meresis saerilegium perve nire, diabolisa praesumptio est: in nullo autem aliter suPere quam res 3e habet , angelica perfectio
Quinto ad recte assequendum sensum genuinum Sanctorum Patrum , & Eecteriasticorum scriptorum attendi quoque debet cuiuis aetatis fuerit auctor dum librum aliquem vulgavit: nam aetas iuvenilis Saepe probat , quod jam matura reprobat: si uti patentissimum exemplum nobis praebet L P. Augustinus. qui senior factus , ut supra jam dictum est, non solum Semi- pelagianorum errores, quos juvenis secutus fuerat,& in scriptis suis etiam docuerat, emendavit atque correxit, sed etiam singula sua scripta iterato ad examen revocavit, & in duobus libris retractationum multa ex illis delevit, quae iuvenis male subinde comscripsit . Sexto ad assequendum genuinum sensum Sanctorum Patrum & insignium aliorum scriptorum Ecet
Q Hine merito ab e rore post universalem eo orum λει haeresis excusari debet imprimis svreetionem istermis reguum S. Cyprianus , qui eum aliis Christi mille annorum a Sanin permultis Alalcania Episeopis in clis transigendum in terris, a haeresi baptizatos liernni bapti- tequam, error iste a Gelasio P. 1andos esse docebat, dum ad pa primum di deinceps a Con- catholicam redirent unitatem , ellio IU. lateranensi proscriptus eo quia controversia ista nonnisi esset ς liret quod hIe notandiu post tempora S. Cypriani dum est , Patres uti etiam in eo
ab Eeelesta finaliter definita suit ab haeresi millenatistam proprie& aderedendum fidelibus omni- dieta valde discrepant, quia rebus proposita et Similiter exeu- guum illud futurum putabant sari quoque debent ab haeteri non in det telis earnalibus, ut Millenariorum sanctus Irenaeus putabant haeretiei . ted In delI-& S. Iustinus Martyr , qui eum cils pure spiritualibus. Papia Hieropolitano docuerunt Duiligoo by Cooste
415쪽
w8 De loris Theologielssiae consuli debent & expendi opera illorum in illa
ipsa lingua in qua aliquis scripsit , non autem in lingua translatilia & aliena: nam quibuslibet linguis inest suus proprius idiotismus , & diversa vis vocabulorum : sic graeci v. g. Patrem in divinis appellant causam fili, a quo loquendi modo abstinent latini, qui Patrem aiunt esse principium filii non causam rjam vero opera omnia Sanctorum Patrum , si exci
piantur illa Ephrem Syri, qui Syriace scripsit , scri
pta primum fuerunt a suis auctoribus vel graeca vellatina lingua. Septimo attendi diligenter debet qua occasione Squibus haeresibus emergentibus opus aliquod vulgatum fuerit: nec damnari illico debent Patres qui ante exortas haereses aut minus castigate , aut minus
recte de aliquo dogmate scripserunt, vel qui occasione haeresum nova invexerunt vocabula antiquioribus scriptoribus incognita : didicimus enim ut m rito assirmat S. P. Augustinus in lib. de dono perse-Veri cap. 2O. Singulas quasque haereses intulisse Eeraraiae Prostrias qtiorationes . contra qtias dilis entius defenderetur Scriρtura Diuina, quam si nutia talis
necessitos cogeret: & universam ante exortas haereses Patrus securius loquebantur : ac propterea etiam minus caute , cum nondum essent, qui vocum aequi-
Vocationibus , & obscuritatibus nixi fidei dogmata corrumperent et .
In bonum plane sensum expli- eari debent praeptimis S. Joannes Chrysostonitis, & uterque Gregorius Naaianzenus nimirum aeque Nyssenus ; qui in materia & In quaestione de transfusione peccati originalis in omnes Adae posteros Obscurissime subinde loeuti sunt e sI- quidem Sancti isti Patres scri
Pelagianam seu tempore illo , in quo dogma istud Ecclesiae , licet ab omnibus crederetur nondum tamen in plena luce
416쪽
octavo in lectione Sanctorum Ecclesiae Patrum& aliorum Seriptorum Ecclesiasticorum attendi semper debet magis sensus S scopus auctorum , quam externa cortex Verborum; nam secundum juris ess- tum lib. s. decret. de Vialor. signiscat. cap. IS. non debent attendi sola uerba sed uoluntas illorum qui verbis utuntur, eum non intentio sectis , sed per ba intentioni debeant inseroire: quamubrem etiam
Pelagius Papa ΙΙ. in Epist. ad Episcopos Galliae,
quae extat Tom. U. Concit. inquit Sancta Melesia avorum fidelium eorda benignius quam verba districtius Pensat . Nono in lectione Sanctorum Patrum & scriptorum Ecclesiae summopere cavendum est, ut illa, quae auctores subinde obscurius scripserunt , si in pace Ecclesiae. obiverunt, vel explicentur per loca clariora, quae antecedunt & subsequuntur in illorum scri piis, vel etiam accipiantur absolute in meliorem partem , si istud sine violentia verbis illorum illata vel inserenda fieri potest: nam generatim loquendo non solum a charitate sed etiam a iustitia christiana alienum est & extraneum aliquem, de cujus doctrina & animi rectitudine aliunde dubitare non possumus , ex proprijs ideis, quae ad lectionem operum proborum scriptorum in mentibus nostris excitantur vel erroris, vel quod pejus est, manifestae haeresis, de qua sortassis auctor ille , ne quidem cogitavit unquam, palam traducere S condemnare . Dictum est autem si istud sine violentia verbis illata vel inserenda fieri potest : nam si Patres vel insignes alij Ecclesiastici scriptores in meliorem partem alicubi interpretari nequeunt sine eo , ut verbis illorum aperta vis inferri debeat, tunc demum, vel simpliciter recedendum erit ab illorum opinione , Sem-
Per tamen salua honori emtia quae illis debetur ut
417쪽
docet S. P. Augustinus superiori Capite Canone Ill. citatus: vel etiam suspendendum absolute omne judicium, donec magis & aperte innotescat. quo fine S quibus de causis praestantissimi illi viri tali obscure loquendi modo usi sint, ne sortamis erga il-Ios quos Deus ex Apostolo ad Ephes. cap. 4. V. 2. dedit ad eonsumationem Sanctorum in opus ministerii in redimationem corporis Christi injuria aliis
Decimo tandem in lectione Sanctorum Patrum &Ecclesiasticorum scriptorum , ut illa cum fructu fiat, prae oculis semper haberi debet propria illorum terminologia , quae sine magno studio S labore ex contextibus & locis analogis clarioribus iacile innotescet: ac propterea sedulo Semper expendi debent tam illa, quae antecedunt in Scriptis Sanctorum Patrum , quam illa quae subsequentur e cum enim significatio vocum , ut plurimum pendeat ab instituistione, & conventione hominum , aequitas ipsa postulat , ut Sanctorum Patrum S graviorum scriptorum verba in illo sensu accipiantur, in quo ipsi l cuti sunt atque scripserunte neque sensus iste certo semper innotescit, vel innotescere potest ex sententiis quibusdam singularibus, & plaesertim quando a suo proprio loco avulsae sunt i quanaobrem gener tim loquendo si quandoque in Sanctorum patrum vel graviorum scriptorum Ecclesia ticorum operibus occurrat, & offendatur apparens quaedam, vel vem horum vel integrae alicujus sententiae contradictio, non illico putandum est cum superciliosis criticis , praesertim nostrorum temporum, qui ubique haereses vident , quod vel aestu disputationis abrepti in errorem oppositum incaute prolapsi sint, vel etiam contradictoria docuerint: nam absolute fieri potest,
ut propositio aliqua verissima sit sub uno aliquo
418쪽
respectu & salsa sub alio, ut patet in propositione ista libero arbitrio male utens homo , 9 3e mmdidit O ipsum : quae est S. P. Augustini in Enchirid. ad Laurentium cap. 3 . Sc quae etiam Verissima est in tota sua extensione intellecta de libero arbitrio sano & robusto, quale suit in Adamo ante lapsum t falsa autem is sensu Manichaeorum & Calvi-nistarum docentium hominem in statu naturae lapsae ita liberum perdidisse arbitrium , ut iam non sua electione , sed necessitate quadam impellente moveri de-heat tam ad bonum quam ad mlium perpetrandum: de qua re iterum idem S. Doctor lib. I. contra duas Epist. Pelagian. cap. 2. num. 6. inquit quis nostrum
dieat quod primi hominis merato perierit liberum arbitrium, de humano genere libertas quidem p xiis Per Peccatum , Ma tua quae in Paradiso L.
419쪽
De Orthine O utilitate Theologior Seholasticaeo de Theolosorum auctoritate . Certum est, & a nemine dubitari potest, quod Sem per & a temporibus usque Apostolorum in Ecelesia Christi dogmata fidei ex principijs revelatis ratioci. nando deducta suerint, ac proinde etiam quod Semper in ea obtinuerit disciplina illa saera, quam Theologiam dicimus , licet non in illum ordinem redacta
sicuti illam nunc habemus: imo vero tam Petrus quam Paulus , ut constat ex actis Apostolorum saepe nitiocinando Iudaeos confutarunt; & Patres debuerunt Semper adversus haereticos tum ex Scriptura sacra, tum ex traditione ratiocinando defendere fidei dogmata, dc consulare sophismata, quae adversus illa ab haer licis opponebantur : sic S. Athanasius , & S. Hilarius ncluserunr contra Arianos Filium in divinis esse Patri Homousion , idest ejusdem cum Patre naturae atque Substantiae ex eo , quia Christus de seipso te-
Statur Joan. cap. I . v. 3o. EF, 9 Pater unuIn Fumus , ct ibi cap. s. v. I 7. Pater meus usque modo cratur, 9 ego veror'. sic etiam S. Cyrillus Alexandrinus conclusit contra Nestorianos unam tantum
in Christo esse personam, & Beatissimam Virginem Mariam genuisse verum Deum atque ideo proprie appellandam esse Theloeon seu de aram non vero Christotoeon ut ipsi volebant seu Christiparam tan-
420쪽
tum, quia legerat Scriptum esse Joan. cap. I. V. I
O Verbum earo faetum est S habitavit in nobis atque ad RO cap. I. V. 3. qui factus est et eae semine David secundum carnem a sic tandem etiam S. P. Augustinus victoriose contra Pelagianos & eorum reliquias deduxit gratuirum esse praedestinationem tam ad gratiam quam ad gloriam, quia noverat tam vetus quam novum testamentum ubique sere conspirare in illam Davidis Sunientiam gratiamo ploriam dabit Dominus Psalm. 83. v. I 2. Veruntamen res ita se habet; nimirum Sancti Ecclesiae Patres non pertractarunt unquam siuguli omnes omnem & integram nostrae fidei materiam, sed tantum modo unam , modo alteram , prout sese ipsis offerebat occasio: exinde autem iactum est, ut d gmata theologica neque certo ordine digesta, neque in unum corpus simul collecta haberentur , sed alia apud alios hinc inde dispersa existerent: ac propterea nullum quoque eXtaret doctrinae corpus, quod Theologiae nomine universim & absolute merito donari potuimet. Primus itaque, qui sacra dogmata Omnia in unum corpus coegit , & theologiam integram certo quodam ordine tractare caepit, ex omnium sere consensu suit circa annum Christi 73O. apud Graecos Sanctus Joannes Damascenus , qui praeter diversa scripta, quibus Ecclesiam illustravit , conscripsit etiam quatuor libros de Fide orthodoxa in quibus universam ser- me Theologiam scholastica , methodo etiam comple
Inter latinos autem primus circa medium saeculi XII. celebratur Petrus Lombardus Navarrae natus, & deinceps Episcopus Parisiensis factus , qui absolutam Theologiam conscripsit; & qui etiain Aragister aer tentiarum vulgo nominatur, eo quia auctor est na-