장음표시 사용
61쪽
in praesenti providentia , secundum quam Christus Ecclesiam suam instituit, missio ordinaria pertineat ad constitutivum essentiale Ecclesiae suae , ita ut omnis ille, qui hoc modo a Deo extraordinariam missionem haberet, deberet continuo Sqssipere quoque ordinariam & praeterea missionem extraordinariam comprobare eo modo, quo illam in veteri lege probabant Prophetae, nimirum sanctitate vitae & mirac
Propositio V. Vera Ecclesia Christi alia non est
quam Ecclesia catholica romana .
Probat. Vera Ecclesia Christi alia non est quam il-Ia cui soli conveniunt tam separatim quam simul characteres illi sive notae , quibus vesa Christi Ecclosia ex institutione Christi praedita est, & esse debet in omni illo sensu , in quo illas usque modo descripti'
mus: atqui sola Ecclesia catholica romana, idest M'cietas illa , sive unio diversarum Ecclesiarum totius mundi, quae in professione fidei & Sacramentorum usu sub regimine legitimorum Pastorum cum Ecclesia, quae Romae est, conjunctae existunt, & nulla alia est hujusmodi , cui modo descriptae notae persecte conveniunt e nam primo in ista sola societate est vera tam fidei, quam charitatis & regiminis unitas: siquidem in Ecclesia catholica romana omnes quotquot Sunt in
Europa, in Asia , in Affrica . & in America fideses ,
idem plane credunt & sentiunt circa Deum , circa Christum Dominum, circa Symbolum, circa Sacramenta , circa spem communis omnium vocationis , Sicut praescribit Paulus in Episti ad Ephes. cap. 4. . ita ut quicunque in ista Societate vel unum aliquem articulum ab Ecclesia ad credendum legitime propositum Pervicaciter negaverit. ille statim ab ea expellitur,& tanquam membrum putridum ab ipsa praescinditur,
62쪽
hoc ipso, quia non habet cum illa eundem spirittim fidei in a. ad Corinth. cap. 4 v. I 3. Praetere' in Ecclesia ista omnes ita charitate simul conjuncti sunt, ut simplices fideles ubique & immediate subiecti existant suis Pastoribus qui Parrochi vocantur , ParrOchi autem Episcopis, Episcopi Archiepiscopis , A chiepiscopi Ρatriarchis & Patriarchae romano Pontifici , sub quo tanquam sub capite totum Ecclesiae
corpus per orbem dispersum compactum atque conneXum est, ex quo fit ut in ea praeter unitatem fidei , & charitatis vigeat quoque persecta unitas regiminis seu debitae subjeetionis & obedientiae inseriorum erga superiores , idest erga legitimos Pastores , & praesertim erga romanum Pontificem: tanquam Petri successorem, totius Ecclesiasticae unitatis centrum , & Ecclesiae ipsius visibile caput: seeundo in hac Ecclesia habetur etiam vera sanctitas; & primo quidem sanctitas doctrinae r nam nihil docet nisi Sa ctum tam de Deo , quam de rebus divinis : nihil credit , & nihil credendum proponit, nisi quod vel in
libris canonicis seu divinitus inspiratis continetur, vel constanti & perpetua traditione majorum ab Apostolis ad nos usque transmissum est ; & nihil plane praescribit agendum vel omittendum , nisi quod Christo, ab Apostolis & a maioribus suis agendum vel omittendum esse didicit: praeterea In hac societate floret & floruit semper etiam sanctitas vitae , Scmiraculorum : ut patet ex historia omnium temp. rum et & imprimis testantur acta Apostolorum , dein ceps vero etiam tabulae Ecclesiasticae minime Suspectae, ex quibus liquido Sonstat in hac Ecelesia & iunulla alia, sicut nunquam defuerunt ex utroque S Xu permulti vera vitae sanctitate conspicui, ita etiam vera semper perpetrata fuisse miracula , quae in be
tificatione & canoniaatiove ita scrupulose examinari
63쪽
S cribari perpetuo consueverunt a viris ex omnIcaetu Ecclesiastico selectis , & in scientia religionis maxime conspicuis & consumatis , ut nulli deceptioni vel fraudi obnoxia esse possint. Tertio sola ista
Ecclesia est etiam vere catholica seu universalis , tam
ratione suae fidei & doctrinae , quae ubivis locorum& omni tempore eadem est, & suit ; quam etiam ratione suae diffusionis: siquidem societas ista sive Ecclesia romana habet professores suos in Europa, in Asia, in Affrica , & in America , S licet non ubique cum aequali splendore effulgeat , habet tamen ubique plurimos, qui eandem palam profitentur, ut innotescit ex indubijs monumentis , atque historicis gravioribus omnibus , dum interim reliquae sectae christianae ab Ecclesia romana discordcs per loca tantum particularia , & per limitatas provincias seditandunt: Tandem quarto illa sola mi vere Apostolica: primo quidem ratione doctrinae , siquidem
nulla unquam haeresi dogmata sua contaminavit ;neque usque modo inventus est, qui de romana ista Ecclesia vel assignavit, Vel provocatu; etiam ara pnare revera potuit tempus vel locum , vel auctorem, in quo, vel a quo post Apostolorum aetatem ori
ginem habuerit, & existere caeperit sub alia forma ab illa , quam in prima sua institutione ab Apostolis ipsis accepit ; neque a quopiam unquam convinci potuit , quod fidem & doctrinam ab Apostolis aeceptam
in aliquo mutaverit: deinde est etiam vere Apostolica ratione suae originis seu perpetuae & nunquam interruptae successionis suorum Pastorum ab Apost lis : nam Ecclesia, quae Romae est, & quae aliarum omnium per universum orbem latissime diffusarum m gistra, centrum, & caput merito nominatur, habet perpetuum testimonium apud omnes scriptores etiam illos, qui haeresi vel schismate lasecti ab ea separati
64쪽
existunt, de serie continuata suorum Pontificum sibi legitime semper succedentium usque ad Petrum ;reliquae autem Ecclesiae, quae cum ista communieant , & collective sumptae unam cum illa universalem Ecclesiam catholicam romanam efformant, enu
merant etiam ipsae ita Pastores suos sibi perpetuo legitime succedentes, ut plures ex illis liquido osten. dere possint seriem Episcoporum suorum pervenire vel ad aliquem Apostolorum, vel ad Apostoli cujusdam immediatum aliquem discipulum ; reliquae vero' quae tardius fundatae & institutae fuerunt , perveniunt denique omnes in illa enummeratione ad Romanum Pontificem , a quo tanquam a capite huius Ecclesiae & tanquam a supremo illius Pastore primum ordinatum & missum acceperunt Episcopum; ergo vera Christi Ecclesia alia non est quam Ecclesia Catholica romana. Solvuntur Opposita argumenta. Θρ. I. Ecclesia catholica romana non est una uni.
tale fidei & doctrinae: nam mira plane obtinet in ea Theologorum dissensio circa diversas quaestiones fidei : neque jure una dici potest unitate regiminis , sal.
tem sub hoc respectu, quatenus unitas ista includit debitam subjectionem inferiorum erga Superiores ; neque enim intelligi potest, quomodo unitas ista consistat penes Pastores tam primi, quam secundi o dinis , & multo minus quomodo consistere possit penes romanum Pontificem , qui nullum superiorem agnoscit . Respond. ad primum nego ans probat. dist. in Ecclesia Catholica Romana mir i uet Theolo in
logorum dissensio circa diversas q . ''q fidei in materia libera, & ab Ecclesia non conci In
65쪽
materia necessaria, ct ab Ecclesia fidelibus ad ereadendum proposita nego. Imprimis doctrina fidei universim attendi debet non penes privatorum Theologorum opiniones , sed penes Ecclesiam ipsam: neque enim privatae Theologorum sententiae sunt regula, ad quam exigenda est fides, sed auctoritas Ecclesiae, quae sola, sicuti est Iegitimus controversiarum Judex , Sesacrae scripturae divinarumque traditionum interpres, ita etiam est medium unicum , ct solum , quo nobis certo, & insallibiliter innotescunt omnia illa, quae proprie S explicite ab omnibus credenda sunt; quemadmodum demonstratum fuit Secti I. cap. a. propos. 4.deinde quaestiones circa fidei doctrinam aliae sunt in materia libera , quae nempe nullo publico , & solemni Eeelesiae judicio definitae fuerunt: prout est v. g. ista utrum attributa Dei inter se invicem distinguantur formaliter propter diversas formalitates ut docent Scotistae An vero virtualiter tantum, & propter diversa connotata ut putant alii Theologi & generatim sunt omnes illae quaestiones, quae in materia divinae gratiae, & praedestinationis discussae , non tamen definitae fuerunt in celeberrimis Congregationibus de
xiliis sub Clemente VIII. , ct Paulo v. 7 ; aliae
rimae Congregationis magis ae curatam seripsit Hyacinthus
Serry ex inclito ordine Praedicat. Prima autem Congregatio fuit habita sub Clemente VIII.
ram S. R. E. Card. Ludovico Mais druso ; & postrema sub Paulo v. anno roo . die 18. Augusti praesentibus s. R. E. Caes.
tibus t inter Illius acta , quae authentica asservantur In B bliotheca nostra Angelica de Urbe collecta a Gregorio Nun nio Coronello Lusitano nostri Augustiniani Instituti earundem
Congregationum a Secretis, reis
peritui iudicium Theologorum exhibitum clementi VIII, die
is. Novemb. I sor. super propositiones XX. excerptas ex tru
66쪽
vero in materia necessaria, idest circa illa quae so
lemni judicio Ecclesiae fidelibus ad credendum jam
sunt proposita : jam vero evidens est, quod in his postremis Theologi Catholici omnes 'eadem plane sentiant, & omnes illorum dissensiones non versa tur , nisi circa quaestiones primi generis, ac proludeuuitati Fidei, & Doctrinae Catholicae non possund officere : huc accedit quod licet Theologi diversarum scholarum , puta Thomistae , & Scotistae , Molinistre& Augustiniani plurimum inter se dissentiant, praesertim in materia gratiae,& praedestinationis divinae. attamen omnes ita dispositi sunt, & esse debent, ut eadem plane sentire parati existant etiam relate ad controversias cuilibet scholae proprias, statim ac imnotescat. quod Ecclesia firmo judicio de una vel altera definitivam pronuntiaverit sententiam : ex quo fit quod non obstante mira dissensione, unam tamen om- nes in substantia teneant, & agnoscant veram fidem veramque doctrinam, illam nimirum, quae est fides& Doctrina Ecclesiae. Ad alterum nego ans. ad probat. dist. Intelligi nequit quomodo consistat unitas debitae subjectionis
eordia , ad cuius ealeem habetur addita quoque propositio XXI. nempe , , Parvuli reis probati post diem judicii ,
is eues ipsorum animae suis sues, rint corporibus restitutae, abs, omnibus molestiis, & aerum. , , nis quibus in hae vita mor- ,, tali subjacemus . supernatu. ,, raliter liberabuntur, melio x, remque in naturalibus vitam ,, vitio omni mentis, & comporta immunem In perpetuas M aeternitates ducent , quam ullus unquam mortalium du- is xerit is ad quam sequens appositum habetur judicium
assertionem S. Augustim inter erroνes Petasti eon sumo
eaeiter demonstrat esse Pelagianam a
67쪽
penes Pastores qui praesunt, & praesertim penes Romanum Pontificem , qui nullum Superiorem agnosci eo modo quo subjectio ista pertinet ad simplises fideis Ies eone. modo cuilibet statui proprio nego . Sine d bio unitas regiminis in Ecclesia postulat non solum regimen , ct auctoritatem superiorum erga inseriores, sed etiam debitam subjectionem , & obedientiam inseriorum erga Superiores : verum distingui debent certi gradus , quibus unitas ista in Ecclesia integra, ct intacta Servatur r & quidem primo fideles in communi conservant illam in eo , quia immediate adhaerent suis Parrochis, iisque debitam obedientiam praestant: dein de Pastores Ecclesiarum particularium , qui fidelibus regendis praepositi sunt tam primi quam sectandi ordinis , idest tam Episcopi quam Parrochi, conservantillam in eo, quia in lariores secundum ordinem Hierarchieum in Ecclesia institutum obediunt Superiori-hus , Omnes autem simul Romano Pontifici, qui est caput, & centrum unitatis istius : Tandem quod ad Summum Pontificem attinet, qui omnibus praeest, ct nemini prorsus subjicitur. subscribendum videtur mallenburgicis lib. I. de Unit. Eccl. & de Schismat. Protestant. eap. 4. ubi aiunt m Si Diseopus Romanus in hσresim vel schisma incideret. recederet a decretis Idei, uel eharitatis auctoritate universalis Ecclesiae, cujus ipse Primum membrum erat, legitime ProPositis , quibus 9 ipse Pontifex tenebatur obedire, subintellige quantum ad directionem nam quod de fide, O eharitote ab universali Ecelesia
ProPOsitum est, omnes ligat, ct non magis quilibet de Plebe, qutam ipse Romanus Pontinem iisdem subjicitur et ut qui nullam habeat potestatem in de atruetionem , quamvis maximam habeat in aedis-eationem ; hoe igitur sensu Ecclesia maior est sin gulis membris , eιiam regentibu/ : O hoc sensu ipse
68쪽
Pontifex Romanus tenetur legitimis PasIoribus obedire, atque revectu factorum decretorum se se Minferiorem gerere; neque illud quidquam impedit, quominus eundem Pontificem agnoscamus sustremum in terris Pastorem nullis in eriorem. On. a. Ecclesia Catholica Romana non est Sa cta : nam in ea plures sunt mali & perversi, quam
boni Christiani etiam inter Praelatos illius; imo quod
majus est etiam in serie Romanorum Pontificum permulti numerantur non honi: ergo huic Ecclesiae deest necessaria Sanctitas. Respond. ad primum nego ans. ad probat. transeatans. Licet enim in Ecclesia Catholica plures sortassis sint mali quam boni Christiani, quod tamen nemo, quam solus Deus certo scire potest, nihilominus tamen Semper iure optimo sancta vocari debebit; nam ut est in proverbio denominationes fiunt semper a parte nobiliori: sic v. g. Civitas aliqua dicitur opulenta , quamvis in ea pauciores sint qui opibus praestant, & numerus egenorum numerum divitum longissime exuperet: igitur hoe modo etiam Ecclesia Cain tholica Romana recte semper vocabitur, & erit quoque reipsa semper sancta etiam sanctitate vitae su rum membrorum , quamvis sortassis in ea plures sint mali quam boni Christiani, & ratio est quia sanctitas vitae sive in paucis sive in multis haberi non potest , nisi in Ecclesia Sancta ; eodem prorsus modo fiacui vita membrorum corporis haberi non potest, nisi in corpore vivo : quemadmodum notatum est supra proposit. a. in respons. ad primum e dictum est autem transeat ans. nam si quaestio ista discutiatur sine praeventione , & ratio habeatur omnium , qui ad Ecclesiain istam pertinent, tunc numerus illorIIm , quibus vitae sanctitas jure imputari potest, ct debet, non videbitur adeo exiguus , ut numdrum, malorum
69쪽
Christianorum , qui iii gremio Catholicae Ecclesiae vitam agunt, vel superare , Vel Saltem aequare facile videri possint: nam primo ad Ecclesiam istam pertinent innocentes omnes infantes , non solum qui in Ecclesia ista , sed etiam illi, qui in haeresi, vel schismate baptizati nondum ad usum rationis pervenerunt, & qui per lavacrum regenerationis Originalem justitiam adepti, inhaerente ipsis ab intrinseco Sanctitate praediti sunt: secundo ad hanc Ecclesiam perintinent quoque illi inter haereticos, S schismaticos, qui in adulta aetate constituti invincibiliter ignorant
sua: Sectae falsitatem, ut supra propos. I. in Res p.
ada prob. dictum est, & qui errantes potius , quam sormales haeretici vel schismatici vocari debent, &Propterea etiam, nisi baptismi gratiam alia infidelitate , & positivae divinae legis transgressione, atque
voluiitaria aliqua jurium naturae violatione amiserint, cujus generis haereticos non parvo numero reperiri in remotis Nomegiae, & Sueciae regionibus existimat Bartholomaeus d' Astroy in Methodo conversiva Am mamentarii Augustiniani cap. 2., jure inter Sancta Catholicae Ecclesiae membra computantur, ex qnibus fit quod numerus bonorum Christianorum revera multo major sit, quam vulgo esse eXistimatur.
Ad illud quod sequitur dist. , & tam improbi Prae-
Iati quam mali Pontifices nocent sibi ipsis eone. nOeent Sanctitati Ecclesiae nego . Nimirum vitia, S m res mavi, atque perversi tam simplicium Praelatorum Ecclesiae, quam Summorum Pontificum , si tamen vera Sunt, quae vulgo magis, quam authentice saepe narrantur , non sunt nisi vitia personalia illis tantum propria , a quibus perpetrantur; ac proinde non possunt nocere, nisi illis tantum, quorum propria Sunt. Dictum est autem , si vera sunt quae vulgo Orrantur et nam licet absolute, & simpliciter negari non
70쪽
Metio III. cap. II. 6 possit subinde etiam malos Pontifices sedime in Ca thedra Petri , & Episcopos non omnes probos
8ὶ Revera autem numerus bonorum in Inhnitum sere excedit numerum malorum I imo inter ipsos quoque malos nullus serme invenitur, qui aliqua laude dignus communiter non
habeatur I sic exempli gratia Sergius III. quem Croclus haereticus apud Issallenburgicos lib. IV. de Unit. Eccles. , &Schismat. Protestant. cap. 11. num. 37. nefandum hominem, vitiorum seelus , faeinorosissi
mum omnium appellae, de qui etiam a Catholicis Scriptoribus magnopere vituperatur , quia cadaver P decessoris sui Formosi , qui primus suisse diuttur inter summos Pontisces ab alia Sede Episeopali ad Roma
nam Cathedram translatus nam antequam eligeretur in Summum Pontificem , erat Epise pus Portuentis , postquam erutum e Tiberi, in quam saevitia Stephani IU. projectum suerat , pietate Theodori II. Pontificis Apostolica sepultura d
humari , & profanari iussit rLaudatur tamen non Immerito quod Lateranensem Basilicam ipse instauraverit, atque aureis argenteisque ornamentis liberaliter , di magnifice decoraverit: sic etiam universim loquendo,
saeculo nono, & decimo Ecclesiae, de quibus etiam Baronius
quiritur , quod in Cathedram Petri intrusi fuerint homines monstruosi, & perditis plane
sicuti sunt inter alios praepri mis Sergius II., quo sedente XXVIII. scalatum eradus nominatissimi, quibus Christus Dominus Redemptor Noster Praetorium Pilati conscendit. &qui aetate Constantini Magni Romam advecti suerant, honorifice ad Religiosum cultum ante Basilicam Latheranensem pri mum dispositi fuerunt, & quos postea Coelestinus III., quod hie notare lubet, juxta porticum ejusdem Basilicae , ac tandem Sixtus U. anno Is 8s. Pontifex renuntiatus, ante Capellam,
qtiae Saneta Sanctorum vocatur,
collocare jussit et praeterea in pessimis illis, ut vorant etiam Scriptores Catholici, Ecclesiae
nostrae saeeulis floruerunt omni
Iaude dignissimi praeprimis Leo
IU. Inter Sanetos relatus , qui solo signo Crucis maximum in-eendium in Urbe extinxit, ut narrat Anastasius Bibliothecarius in illius vitat item Nic