장음표시 사용
81쪽
rit, qui in Sede Petri Sederet, non autem quod Intempta fuerit romanorum Pontificum in sede Petri
Quod autem hic dicitur de Sede Petri , intelligi
debet de quavis alia in particulari: nempe ut ut subinde Melesia aliqua particularis longiori tempore Pastore suo viduata existat, non ideo tamen diei potest in illa interrupta successio Apostolica, quam semel legitime adepta est: loquimur autem de successione formali, idest quatenus spectatur in personis succedentibus simul cum auctoritate , & jurisclictione, quam singulares quilibet Episcopi habent ex institutione Christi super illam portionem fidelium, ad quam regendam & gubernandam Apostolicae sedis auctoriis late destinati fuerunt, hoc ipso , quia singuli continua serie ita sibi succedunt, ut primus illorum ordinationem Suam immediate acceperit, vel ab aliquo Apostolorum , vel ab immediatis Apostolorum successoribus , & quae generatim loquendo absolute non desinit, nec interrumpitur, nisi vel per haeresim m nisestam, vel per publicum schisma, idest apud Ecclesias haereticas ct schismaticas, ct quidem in illo ipso temporis puncto, in quo desectionem suam ab
Ecclesia catholica romana consumant et & ratio est, quia sicut tunc penes Ecclesiam illam non viget amplius vera fides, & legitimum regimen a Christo institutum , ita etiam cessat, & cessare debet in illa omnis auctoritas & iurisdictio ; ex quibus intelligitur , quomodo Episcopi omnes v. g. Nestoriani , non amplius ab Apostolis, sed a Nestorio successionem habeant; Eutychiani ab Eutychete, Calviniani a Calvino , Lutherani a Luthero M. quia scilicet sicut nomen , ita etiam doctrinam non amplius ab Apostolis , sed ab haeresiarchis istis accipiunt. Ad postremm dist. Romani Pontifices in diver-
82쪽
sis temporibus fuerunt diversimode electi & assumpti in sedem Petri sine praejudicio successionis apostolicae cone. secus nego. Principio negari non potest , quod olim tam imperatores , quam populus se saepe immiscuerint, tam in Romanorum Pontificum quam in Episcoporum electiones sere omnes , ac proinde , quod Romani Pontifices non minus quam caeteri Episcopi diversis temporibus diversimode etiam electi suerint, quin tamen inde sequatur, quod propterea vel incerta vel plane interrupta censeri debeat Apostolica illorum in sede Petri successio ; ut inde
concludi valeat, quod Ecclesia romana non sit amplius apostolica: nam utrum istam jam penitus conficiamus , imprimis duplex distingui hic debet successio apostolica, nimirum materialis & formalis ; m terialis est, quando spectatur simpliciter in pers nis , quae in cathedra Petri sibi invicem succedunt , formalis autem, quando simul cum personis spectatur auctoritas & iurisdictio, qua successores Petri ex Christi institutione praediti sunt: igitur a quocunque fiat electio vel Episcoporum vel romani Pontificis, electores universim loquendo nihil plane comserunt ad formalem successionem illorum , sed ad materialem tantummodo , quod in eo consistit, quia dein Signant personas , quae in respectivis sedibus Apost lis succedere debent: sicuti superius jam indicatum suit: ac proinde etiam concesso, quod tamen in controversiam trahitur vid. nota Io. , quod tam mi Sio , quam successio apostolica dependeat ab electi ne, nullum plane exinde sequitur praejudicium in su
cessionem non interruptam romanorum Pontificum rnam revera tota ista dependentia non respicit, nisi SucceSSionem materialem, neque tangit nisi tantum personas quae Petro Succedunt. Deinde revera etiam nulla unquam electio sive ab
83쪽
imperatoribus , sive a populo iacta , rata habita fuit ab Ecclesia & legitima, nisi facta fuisset vel ex praecedente postulatione Cleri, vel ex subsequenti illius libero consensu, & libera' acceptatione ; quemadmodum ex indubijs monumentis ostendit Ludovicus Th massini in celebratissimo suo opere , cui titulum k-cit de ueteri 9 nova diseiplina Melesiae: in quo Tom. V. edit. Neapol. I 769. per totum invicte demonstrat, quod in omnibus electionibus vel ab im .peratoribus vel a populo iactis semper potior fuerit Cleri, quam laicorum cujusvis dignitatis auctoritas: ex quo fit , quod electio romanorum Pontificum. idem dicatur de electionibus Episcoporum, & aliorum ministrorum Ecclesiae , semper fuerit eadem quantum spectat ad substantiam, facta nimirum jure potiori auctoritate Ecclesiae, non autem a Sola laica potestate , cui jus istud competere lutherani salso contendunt , ut ab initio hujus capitis notatum suit: ac
proinde etiam electio ipsa revera nunquam mutata fuit, nisi accidentaliter tantum, idest hoc sensu , quia Ecclesia in electione suorum ministrorum modo minus . modo magis independenter a saeculi potestate, modo vero etiam absolute & omnino libere jure suo proprio & auctoritate a Christo accepta usa est , ut adeo nulla porsus ratione ex mutabili electionis modo inferri possit, quod etiam ipsa in genere Suorum
ministrorum apostolica successio mutabilis sit S in.
Ad primam probat. transeat ans, nimirum licet certo non constat absolute loquendo , quod omnes romani Potifices valide baptizati, & legitime ordinati fuerint, istud tamen jure supponi, & sine ulla ambiguitate ab omnibus tanquam moraliter certum me
rito haberi debet, etenim cum Christus Petro Primatum contulit in universam Ecclesiam, ita ut vo .
84쪽
Iuerit illum in Ecclesia sua esse perpetuum, & cum primatus iste ex iacto Petri, quo Romae Sedem suam fixit, necessario jam cum Sede Roaeana ita conjunctus existat, ut ab ea separari nulla enus possit, via
detur quodammodo injuriosum in ipsam Divinam providentiam cositare , quod in eathrura Petri vel aliquando sederit, vel aliquando sessurus sit, qui valide baptizatus , aut legitime ordinatus non fuerit everum ut liberales simus, concessc interim , quod huiusmodi casus aliquando contigerit. & imposterum etiam contingere possit ἰ num propterea cessabit, aut interrupta jam in perpetuum ransura censeri debebit romanorum Pontificum aposto ea in sede Petri successio Z minime vero : nam ut paulo Supra dictum est, sucassio apostolica alia est semalis , & alia materialis ; materialis subsistit in personis, quae Petro succedunt nude spectatis; formilis autem in auctoritate Sc iurisdictione, qua leptime sedentes ex Christi institutione praediti sunt ; 8 quae in sede ipsa immota semper peraeverat, hoc aemu quatenus quisque legitime sedens auctoritate tia & jurisdictione pollet, hoc ipso quia in cathedra Petri legitime sedet : ex
hoc autem sequitur , quod non baptizatus, vel non legitime ordinatus non seieret legitime in illa cathedra, ac proinde careret utque auctoritate & jurisdictione , quae eathedrae illi intrinsecus inhaeret ex ipsa Christi institutione . nec laberet successionem formalem : haberet tamen matelialem, quia actu sederet in cathedra Petri, nec proiterea intercideret subsequentium Pontificum legitime sedentium apostolica succe sis formalis ; siquidem ii tali casu idem esset ac si cathedra Petri sede vacare: toto illo tempore, quo illam reueret illegitime in a sedens: interim tamen quod hic probe notandum est, dum haec ita contingerent,
ille nihilomium , qui sic non baptizatus, vel invalide
85쪽
ordinatus existeret, habendus & agnoscendus esset continuo tanquam legitimus Pontifex propter solam
successionem materialem, quae eidem competeret, Saltem donec de substantiali errore, vel baptismatis vel ordinationis notorie non constaret, ita quidem, ut etiam illius acta orinia tanquam valida haberi deberent & obligatoria relate ad externum regimen Ec
Eodem modo respondendum est ad difficultatem quae sequitur desumptam ex historicorum relationibus de intrusione in sederi Petri diversorum Pontificum per simoniam , S alia erimina e nimirum , licet revera
diversi Pontifices contra Canonum statuta, quae ele-etiones omnes , & collationes beneficiorum simoniacas irritas & nullas esse dedarant, hoc modo ad summi Pontificatus apicem perienerint; nihilominus, neque intrusiones istae , neque luaecuaquae flagitia aliquorum Pontificum, quae novatoris studiose saepe exaggerant,
ut sedi Apostolicae, quaacim possunt, invidiam apud suos adaugeant, interturbire possunt in sede illa continuatam successionem ab Apostolis: nam tam flagitia, quam intrusiones affici,nt per se & directe , no nsedem ipsam, sed tantum sidentes in illat neque aliud efficiunt, nisi quod tunc tenporis desint & defuerint, qui legitime sederent: ac propterea etiam tunc Salva consistit successio ab Apost.lis eo ipso, quia auctoritas & jurisdictio firma sem,r & inlaeta in sede illa
Verum quaeret hic fortasse aliquis, quid sentiendum sit de successione Apostolici relate ad universam Ecclesiam , si romanus Pontifex, idest visibile illius caput . in haeresim manifestam incideret, vel etiam in Ecclesia Dei per seipsum malifestum aliquod schisma constaret, & publice fovereti cui quaestioni respondendum est, quod in tali caesi cessaret romanus Pina
86쪽
Metio III. cap. II.tifex ex toto esse legitimus Petri successor, & simul
etiam amitteret omnem auctoritatem, & jurisdictionem , quae in sede Petri obtinet; non cessaret tamen propterea vel in sede ipsa romana, vel in Ecclesia catholica ipsa successio apostolica, nisi etiam tota sumul cum Pontifice in haeresim vel schisma prolaber tur: quod relate ad totam Ecclesiam impossibile esse patebit ex cap. seq. & relate ad Ecclesiam romanam
in particulari ostendit Bellariatis lib. . de notis Ecel.
quaestionem pertinet evidens est, illam non habere locum in Romano Pontifice , nisi tantum sub hoc respectu quatenus est persona singularis , & doctor privatus: ut autem omnibus pateat ingens & sere impereeptibilis haereticorum livor,& animositas, qua romanos Pontifices denigrare perpetuo si
dent , juvat hic breviter not re , quatuor praesertim ab Ipsis numerari Pontifices, quos inhaeresim apertam prolapsos suisse criminantur: nempe Zephyrinus , quem montant Me alunt ex Tertulliano in lib. adversus Praxeam, deinde Libellus quem ad Arianos , & Honorius I. quem ad Μonothelitas delici se affirmanti ae tandem Ioannes XVII. quem in Concilio
Constantien,i ceu haereticum damnatum fuisse essuriunt: sed salso , & pet summam ini
IIam z nam primo quod ad Ze-pbyrinum attinet, refert quiadem Tertullianus loco citato 1 quod nonnulli summum Pontia ficem istum putaverint declinasse ad Μontanistas , sed imnult etiam idem seriptor in libro de Pudicitia , hoc factum non fuisse , nisi per calumniam . deinde quod ad Liberium attianet , atque ad Honorium L nota est opus hic multa disserere , siquidem utrumque istum Ponti heem nulla haeresi comperium suisse ostendunt theoIogi omnes,&nos insertus ostendemus; ta dem Joannes XXIII. nullatenus damnatus suit a Concilio Constantiensi propter haeresim , sed tantum a Pontificatu depositus sess. XI. quia promissis, quae juramento firmi verat, quia scilicet ad restituetidam pacem diagnitate Pootificia se exuere pa ratus esset , si ad istu4 praestan
dum necessitas e geret, stare meusabat et de ecetero absoluto
loquendo lo consesso est apud Diuitigod by Corale
87쪽
Instabis major pars Ecclesiarum particularium non habet Episcopos successores Apostolorum : at vero ut est in proverbio major pars trahit ad se minorem ;ergo Ecclesia catholica saltem tota non habet originem ab Apostolis. Respond. dist. major pars Ecclesiarum particularium non habet Episcopos successores Apostolorum immediate eone. mediate nego . Principio vulgatum axioma major Pars trahit ad se minorem non habet locum in praesenti materia. ubi non pars aliqua, sed Ecclesia tota Apostolica est, atque Apostolica nominatur : deinde ad ostendendam originem Apostolicam in
Ecclesia catholica romana, non est necesse, ut Singuli Episcopi etiam seorsim spectati in sede sua antecessorem habuerint aliquem eX Apostolis , vel ex immediatis Apostolorum discipulis S successoribus, sed satis est, ut missionem suam , Sc auctoritatem Episcopalem non acceperint, nisi ab aliquo , qui vere talem antecessorem habuit, & qui cum sede Apostolica, idest cum successore Petri in communione ad finem vitae suae permanserit: hinc intelligitur ratio , cur sancti Ecclesiae patres studium suum in eo collocaverint , ut
romanorum tantum Pontificum , non autem anteces-Sorum suorum texerent seriem usque ad Principem
Apostolorum Petrum Apostolum , ut secit S. Irenaeus , S. Epiphanius , ct Sanctus Pater Augustinus , ex quibus neque ille Lugdunensium Episcoporum , neque alter
omnes quod romana sedes sin-gniari privilegio gloriari possit,
se ab omni haeresi semper immunem permansisse ι unde Agatho summus Pontifex in Epist. ad Constantinum Imperatorem
quae perlecta fuit in Synodo Vl.
aetione IV. de aet. VIII. ab omnibus approbata, de sede ista
loquens merito inquit bae apostolica Eeeissis , nunquam a vi veritatis in qualibet erroris Par te deflexn rat.
88쪽
Metis III. cap. II. 8t 'Salaminensium, neque tertius Hypponensium , neque quisquam alius ex antiquioribus Ecclesiae Pa ribus suae propriae Ecclesiae Episcoporum cathalogum contexit ad demonstrandam suae Ecclesiae ab Apostolis successi nem non interruptam, sed successorum Petri dunta-Xat, eo quia demonstrata Semel non interrupta sue cessione Pastorum in Ecclesia romatia usque ad Petrum , remanet hoc ipso etiam demonstrata origo &successio Apostolica omnium Ecclesiarum, quae cum Ecclesia romana conjunctae sunt, & simul cum ea uniri
versalem Christi Ecclesiam constituunt & efformant.
89쪽
ga De loeis Theologicis CAPUT III.
De Proprietatibias Ecclesiae. Postquam de notis Ecclesiae superiori capite separatim tractavimus, remanet nunc ut etiam de illius proprietatibus pro iustituto nostro breviter at tingamus omnia illa, quae ad firmaiada principia generalia in hac materia necessaria esse videntur. Principio autem notandum , est quod apud Theologos proprietates, & notae verae Ecclesiae Christi saepe confundantur, & promiscue accipiantur et sic Theologia Pietaviensis disput. a. enumerat imprimis quinisque notas Ecclesiae , inter quas tertio loco ponit perpetuam visibilitatem illius, quae prosecto propriet' potius ad essentiam , & proprium constitutivum , quo illam christus consistere voluit, pertinere videtur; sic etiam Bellarminus recenset proprietates Ecclesiae inter notas illius, quas quindecim esse statuit in lib. 4. de Eccl. cap. 3. & inter illas postremo loco enumerat infelicem illorum exitum ex hac vita , qui Ecclesiam persecuti sunt, felicem autem illorum , qui illam
tutare atque defendere studuerunt, quanquam quod ad notas verae Ecclesiae proprie dictas attinet ibidem etiam fateatur dicens , poterunt aliquo modo revocari ad illas quatuor, quae communitur a recenti ribus assignantur ex Symbolo Constatinopolitano, unam Sonctam , catholicam , S Ostolicam . Deinde proprietates , quae scilicet non tam ad di- Scernendam , quam ad constituendam veram Christi Ecclesiam pertinent, sunt tres; nempe quod debeat esse semper visibilis, quod nutiquam deficere possit,
ct quod in rebus fidei & morum sit omino infalli-hilis .
90쪽
Quantum ad primam attinet, consentiunt etiam saltem ex parte Lutherani, & Calvinistae , quod vera Christi Ecclesia debeat esse visibilis . ut manifeste
deducitur ex publicis illorum Symbolis , & Fidui consessionibus ci) , de quibus pertractat Iacobus Benia
gnus Bossuet de Variationibus eap. t s. docent i men , quod nou Sit necesse , ut visibilis ista Ecclesia sit semper Ecclesia vera, & quod fieri possit, imo vero jam diu iactum sit, ut visibilis ista Ecclesia non sit amplius vera , sed spuria , & falsa Ecclesia Christi , a qua propterea se recessisse profitentur, S dum ab ipsis quaeritur, ubi nam fuerit illorum Ecclesia ante Lutherum , & Calvinum , tunc fingunt duplicem Ecclesiam Christi, nempe externam,& visibilem unam, alteram vero internam, & invisibilem, quae secundum Lutherum ex solis justis , ct secundum Calvinum ex solis praedestinatis coalescit, & quoniam tam illi justi, quam isti praedestinati continebantur in Ecceetia visibili, docent quod eorum Ecclesia continetur in ista Ecclesia secundum suum esse internum considerata non solum quando palam a visibili Ecclesia Catholica Romana recesserunt, sed etiam ab initio Ecclesiae verae Christi, hinc est quod Calvi-nistae , ut habetur in Cathechismo resormato ad Do miuicam XV. Ecclesiam suam ita definiunt. nempe M.
i Inter praeeipuas istorum haeretieorum fidei prosenlones magis celebris est, & prtinum locum tenet illa, quae a Philippo Melanchione anno IF 33. Augu tae Vindelicorum. In Ge mania elaborata . & Carolo U. Imperatori exhibita fuit, & quae
etiam Constrato Augustana appellatur ἰ ea autem comtat duabus parribus: prima continet Arelautos XUI. qai sunt veluti compendiium it totum , quae cete debantur tune Catholicis aeque oae Protestatilibus debere esse communia I altera autem comprehendit ArticuIos VII. . in quibus declarantur statuta pro. testantium propria . & Ecclesiae Catholicae contraria.