Exercitatio Theologica De Locis, Seu Fontibus Theologiae Christianae

발행: 1820년

분량: 483페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

De Ioela Theologieis

esse ut opporteret: incredibile tamen sere est, quot Sc quantas calumnias in Romanos imprimis Pontifices , & postea in Episcopos Ecclesiae Catholicae haeretici congesserint, & nunc etiam congerere non cessant, ut eosdem, si fieri posset, non tantum suae

sectae proselytis , sed etiam generi humano odiosos, ct execrabiles essiciant. Θρ. 3. Ecclesia Romana non est Catholica in fide , & doctrina ; nam nostris temporibus in illa

creduntur plura, quae olim credita non sunt: nempe

ereditur Processio Spiritus Sancti a Patre, & Filio, creditur purgatorium, & alia quae olim ignorabantur et deinde neque ratione suae diffusionis ; nam mul. tae sunt regiones apud quas Ecclesia illa non obtinet, vel quia fides ejus ad illas nunquam pervenit, uti sunt regiones omnes incognitae , vel etiam quia fidem ejus semel antea susceptam jam diu ejuraverunt , & iterum abjecerunt ; uti sunt Hollandia, Suecia , Norvegia, Dania , & aliae, ergo Ecclesia

Catholica Romana nulla ratione vocari potest C tholica . Respond. ad primum nego ans. ad primam probat. dist. Nostris modo temporibus creduntur in Ecclesia, quae olim credita non fuerunt, relate ad uberiorem explicationem, S explicite eone. Relate ad substantiam fidei nego . Eadem semper ab initio mundi, est, & erit usque ad finem illius in Ecclesia Catho-

tlMimum , quo exarsit, Retrugionis zelum , dg Invictum animum , quo Sanctum Ignatium instantinopolitanum defendit, R Photium condemnavit, complures cum Elia, Phinees , &Daniele comparare non dubiistarunt et nec minori encomio laudis digni sunt, ut alios praetereamus , Hadrianus II. lmm diatus Nicolai tam in Pontificatu , quam in vitae integritate successor, & Anastasius , quem virum probum , & integerrimum suisse historici omnes te

72쪽

tica Fides, & Doctrina; neque enim Ecclesia ista alium unquam agnovit suae fidei auctorem praeter Jesum Christum , neque quidquam fidelibus ad crodendum unquam proposuit praeter id, quod ab Apostolis accepit; ut adeo assirmari iure ac merito de' illa possit cum S. P. Augustino Tracti 4s. in Joannem

Tempora variata sunt non fris : & generatim a lovae, fidei, & morum definitiones, quae pro temporum , & rerum circumstantiis subinde prodeunt, & fiunt, in substantia non sunt, nisi unius ejusdemque fidei uberiores expositiones 3 quoniam, ut Sect. I. cap. 2. saepe dictum fuit, per eas non conduntur, neque eia formantur novi articuli, sed occasione insurgentium haeresum explicantur, & proponuntur iterum explicite ad credendum, quae jam olim ab omnibus credita suerunt: sic quod pertinet ad processionem Spiritus Sancti a Patre, & Filio tanquam ab uno activae Spirationis principio , atque ad purgatorium , in quo animae fidelium nondum plene purgatae in hac vita , detinentur, sane ambo isti articuli iam ab initio credebantur in Ecclesia ; nam nisi res ita se haberet , & in Ecclesia non fuissent habiti tanquam veri& genuini articuli nostrae fidei, quomodo illum impugnare poterat Photius Saeculo octavo, istum autem

Lutherus , ct Calvinus saeculo decimo sexto Ecclesiae ZEt quomodo tam ille, quam isti improperare poterant Ecclesiae Catholicae, quod in illis credendis a recta fide desciverit, nisi jam certissime constaret, quod uterque iste articulus tanquam verum fidei dogma in Ecclesia jam esset receptus Z , . . Quod autem' hic dicimus de Processione Spiritus Sancis, & exiisentia purgatoris, assirmari debet de quovis alio articulo, qui tardius ab Ecclesia fidelibus ad credendum explicite propositus suisse innotescit e nimirum licet huiusmodi articuli onuies non

73쪽

66 De meis Theologieis

ita cogniti essent, & non ita explicite ab omnibuxerederentur, sicuti cognoscuntur , & creduntur postis

quam solemni Ecclesiae judicio inter fidei dogmata

relati fuerunt, simpliciter tamen , & quantum ad subinstantiam pertinet erant semper veri articuli fidei, atque ita falsum omnino est, quod nunc plura credantur a fidelibus , quam olim credita fuerunt. Ad alterum disti Ecclesia Catholica Romana non est ubique dissisa, si sermo sit de diffusione omnimoda , & matematice accepta cone. Si sermo sit de

diffusione morali nego. Principio aliud est dari actu diversas regiones in quibus verae fidei in Christum nulla habetur cognitio et aliud autem quod ad illas Evangelium Christi, ac proinde etiam idea aliqua Religionis Catholicae Romanae nunquam pervenerit , quod aliquo modo hic jure negari posset; nam ut supra vidimus Nota f., &6. non caret sua probabilitate quod Apostoli ipsi sicut Americanis, ita etiam omnibus aliis populis hujus mundi tam cogniatis nobis quam incognitis Evangelium , & fidem in Christum praedicaverint, licet modus qno istud contigit certo determinari nequeat: deinde fatemur quod

multae sint etiam integrae nationes, quae cum Ecclesia Romana in fide non sunt conjunctae : sicuti sunt primo omnes illae, quae vel ad Austrum, vel ad aliam terrae partem usque modo, vel plane incognitae existulit, vel etiam ita barbare vivunt, ut etiam externum atque civile commercium cum reliquis nationibus penitus de vitent atque effugiant: & secundo etiam illae, quae Religionem Catholicam semel susceptam postea iterum

abiecerunt, sicuti sunt, Angli, Dani, Sueci, Hol-Iandi, & alii tam in occidente quam in oriente haeretici ac schismatici omnes; verum ex eo nihil aliud concludi potest, quam quod Ecclesia ista non sit ita diffusa, ut in omnibus physicis terris angulis visi

74쪽

Metio III. Cay. II. 6 bilis , Sc perspicua existat: quod tamen nihil plane impedit, quin recte Catholica dici debeat, eo quia

moraliter revera diffusa est ubique terrarum, ut inprobatione visum est.

Praeterea quod attinet ad gentes incognitas , & ad harbaras nationes, licet ad illas fides Ecclesiae actu

non perveniat, spes tamen certa affulget, eandem ad illas quoque perventuram esse statim ac detegau-tur , atque evadant mansuetiores in moribus, ita ut exterorum commercium admittant, sicut dictum est Sect. l. e . I. propos. 2, in Responsione ad alteram

Confirmationem Oppos. I. propter infallibilem promissionem Christi Joan. cap. Ita v. i6. dicentis O alias opes habeo, qua non sunt ex hoc ovili , O illas oportet me adducere, vocem mecun audient, O set unum Ovile, O tintis pastor ; deinde quod spectat ad haereticos atque schismaticos: licet fides Romana seu Ecclesia Catholica factionibus haereticorum in Anglia, Dauia, Suecia, Hollandia , & Germania, schismaticorum autem in Moscovia, & Graecia , magnam jacturam passa sit, si sermo fiat de Universalitate illarum nationum, certissimum tamen e L, quod nullibi ita penitus extincta fuerit vera Religio,

ut etiam magnus numerus recte credentium ubique

non remanserit, qui sicuti in partibus Principum C tholicorum , ita etiam in illis regionibus sub regimine legitimorum Pastorum, & fidem Romanam profitentur , & Sacramenta participant: idem affirmarillure potest ac debet, etiam de partibus Asiae. S ALricae in quibus vel Mahumetanismus , vel idolorum Superstitio praevalet nempe nulla plane in toto orbe est regio cognita, in qua Fides Catholica nouvigeat , vel universim, vel saltem penes m num numerum et ex quibus fit, quod Eeclesia Catholica Romana ubique diffusa merito dici valeat salvem mOraliter . e g

75쪽

68 De meis Theologieis

p. 4. In Ecclesia Romana non est Ita certa sue- cessio Apostolica, ut merito in dubium revocari non valeat: nam Primo inter Scriptores , qui de hoc argumento pertractant maxima est discordia in ordine ad successionem istam Romanorum Pontificum rseeundo ad habendam successionem necessaria est missio sive vocatio inferiorum a Superioribus, at vero Romanus Pontifex nullum habet superiorem, a quo mitti valeat; ergo non potest habere legitimam successio. nem : tertio Sedes Romana saepissime diutius sede vacavit e ergo saepissime etiam interrupta dici debet Pontificum successio ab Apostolis et tandem quarto,

omisso interim quod Romani Pontifices electi fuerunt modo ab imperatoribus , modo a plebe , & modo

etiam a Cardinalibus; quae omnia, mutationi obnoxia, successionem ipsam mutabilem, atque ideo etiam incertam reddere possunt; sane non constat certo quod

omnes legitime baptizati, & ordinati fuerint: & certissimum praeterea est testimonio sere omnium historicorum , quod multi ex illis per Simoniam , & alia

erimina in Sedum Petri intrusi fuerint: ergo certa non est illorum legitima & non interrupta ab Apostolis successio. Respond. ad primum nego ans. adprobat. disti Inter scriptores .maxima est discordia relate ad succe sionem Romanorum Pontificum quantum spectat ad Petaonas conci quantum spectat M. Successionem ipsam non interruptam nego. Tota discordia scriptorum In materia de successione Romanorum Pontificum in C,

thedra Petri non est de serie fion interrupta in successione Apostolica, ut falso contendunt perpauci haeretici r nam de hac consentiunt omnes etiam cordatiores ex novatoribus ; sed est tantum de personis, R de tempore o quo praecise ad Pontificatum assumpti fuerunt: sic 'uterque Pagius docet tertium a retro

76쪽

Seetis III. Cap. II. 63

in ejus Cathedra sedisse Clementem Romanum : at vero noster Panvinius onuphrius contendit Clementem istum fuisse immediatum Petri successorem , ita ut Linus suerit tertius , quem alii fere omnes secundum suisse statuunt: praeterea alii, qui magis, ut nobis videtur , authentica' ipsius Romanae Ecclesiae monume ta sequuntur, assii mant illum in Ordine Pontificum fuisse quartum, ita ut primus Romae sederit Petrus , secundus Linus, tertius Cletus, quartus Clemens , quintus autem Anactetus : qui ordo computandi seriem Summorum Pontificum communior est apud Scriptores et jam vero patet per se , quod sive quis unam

sive alteram opinionem sequatur, salva semper consistere intelligatur, & non interrupta Romanorum Pontificum in sede Petri Apostolica successis : nam ut per se manifestum est, successio ista nulla pro sus ratione turbatur vel interrumpitur , sive denique

post Petrum immediate, & primus sederit Linus , sive Clemens: quod idem assirmandum est de subsequentibus quoque Pontificibus , de quibiis plene non eonstat, quo Ordine , & quo tempore ad Summi Pontificatus apicem evecti suerint. Ad alterum concessa majori dist. imis. Romanus Pon

lisex non habet superiorem a quo mitti valeat in ordine ad jurisdictionem, & auctoritatem sui Primatus conc. in ordine ad designationem personae nego e Sine dubio missio ad munus quodcumque in vera Christi Ecclesia obeundum subsistere non potest, si facta sit a

non habente petestatem mittendi ob , & sine dubio

dentissime neque Littheranorum neque Calvinistarum, neque alio.

rum quotimi libet haereti eorum 1 leinaein posse esse veram Christi Eeclesiam , quia seilleet ne que Lutherus, neque Calvii iis . neque alius quisque haeresia cha , postquam ab Ecclesia Romana pervicaciter secessit, &Dj0iti eo by Corale

77쪽

7o De loeis Theologieis

quoque ad habendam successionem. Apostolicam necessaria est legitima missio ; nam duo ista missio , & successio Apostolica convertuntur ad seinvicem neque una sine altera potest legitime subsistere : &generatim sicut vera Christi Ecclesia non potest esse sine legitimis Pastoribus, ita etiam Pastores non possunt esse legitimi sine legitima missione, nec missio legitima sine legitima successione , & vicissim: sicutelare colligitur ex Epistola Pauli ad Rom. cap. II. V. 1 f. ubi inquit quomodo Praedicabunt, nisi istian-r & clarius ex Epista ad Hebr. cap. s. v. 4. ubi ait nee quisquam sumit Sibi honorem . sed qui so-eatur ad Deo tanquam Aaron , unde Concilium Tridentinum Sess. 23. Can. 7. jure definivit. Si quis dixerit eos, qui nec ab Ecclesiastica, ct Canoniea potestate rite Ordinati, nec missi fiant, sed aliunde seniunt , legitimos esse Verbi, 9 Sacramentorum ministros , ana thema sit: porro autem in omni missione binae elucent habitudines & relationes , neminpe auctoritas mittentis relate ad personam , quae mittitur , & novus essendi modus personae missae relate ad evictum, ad quem mittitur, secundum intentionem mittentis: ac proinde , ad habendam successionem Apostolicam in munere aliquo Ecclesiastico in vera Christi Ecclesia necessaria est missio, hoc sensu quatenus nempe importat primo, auctoritatem ex parte mittentis, & secundo novum essendi modum personae missae relate ad effectum idest relate ad munus aliquod in Ecclesia Christi obeundum secundum formam , Secundum quam a Christo ipso institutum

novitate suae doctrinae diversam stros, qui fidei doctrinam p ab illa Ecclesiam proeudit, ha- pulis annuntiarent, & Sacra-buit legitimam potestatem mitis menra Christi administrare le- tendi , & constituendi minia gitime ponent. Diuitiam by GOoste

78쪽

Metio III. cap. II. 7 Isuit cio : his positis fatemur imprimis, quod Romanus

Ponti sex nullum agnoscat superiorem se, cujus auctor,tate ad munus suum Apostolicum in ratione sui Primatus mitti valeat, quin tamen inde sequatur , quod ab Apostolis non habeat vel legitimam missionem vel legi. timam successionem ; nam dum ipse ad Summum Pontificatum evehitur, duo considerari debent: nempe primum , quatenus est persona illa singularis, quae ab Electoribus secundum probatam Ecclesiae sormam ad

munus illud in Ecclesia Christi obeundum designatur , & alterum, quatenus novus essendi modus, idest auctoritas , & jurisdictio Primatus , secundum so mam ; qua ipsum Christus primum instituit, in eundem ita designatum transfunditur et si primo modo consideretur Romanus Pontifex , tunc habet Superiores electores ipsos, qui auctoritative illum in Petri

successorem designant, si autem consideretur secundo modo . tunc nullum plane habet superiorem, nec accipit missionem suam ab hominibus, sed immedia,

ro Non convenit inter saeculari eruditione, & d tria Theologos de tempore , quo na versatissimus in praeclaromissio, quam etiam vocatio- opere , quod inscripsit Storianem , dc commissionem deno- de' solanni Possessi de' Som minant, cum estectu in perso- Pontefiei ubi loquens de Pos- nam missam transfundatur e sessu Gregorii XIII. inquit Pol- nam alii docent hoc fieti in eώὲ qaesta eeremonia nulta in- Electione, alii vero in ordinatim fluisce am Potastis Pontifeia , ne et quod probabilius esse col- eomineiando i rapi ad ereret ligi potest ex illis quae infra tare iι tiro ministeνο eon tutia Met. V. dieentur de auctoritate Ia pie is a deua loro suprema Episcoporum et interim quod autorita, mel gireno delia Coinspectat ad Summum Pontificem romotone, in eui prineipiano in particulari, videtur in hane ad appοννe ἐι situlo alle Bolis. opinionem valde propendere e a contare ali anni des Pom- Mimus D. Franciscus Caneelim e cato . aius in omni tam sacra quam Diuitiaco by Corale

79쪽

et De locis Theologicis

te a Christo ipso, qui voluit, ut Petri successor

haberet, sicut Petrus summum jus, Summamque auctoritatem in universam Ecclesiam suam, & propterea etiam successio ista sundatur tota in jure divino , sicut in jure divino fundatur Primatus ejus , ut suo loco demonstrabitur , & testatur aperte S. Cl.

rillus Alexandrinus in Libro Thesauri, dum inquit

sicut Christus aceVit a Patre semirum Ecclesiae gentium , sic Petro, S ejus Successoribus plenissime commisit, b nulli alii . Ad tertium dist. Ecclesia romana Saepe diutius sede vaeavit relate ad personas Sedentes cone. relate ad auctoritatem & jurisdictionem nego. Nempe in compore morali, sive in societate aliqua, quae ex multorum aggregatione constituitur , sicuti est Ecclesia , ut in ea subsistere intelligatur & minime interrupta successio capitis , sive supremi illius rectoris . non eSt neceme, ut semper praesto sit, qui corpus illud

regit & moderatur , sicut in corpore phyrsico , quod ne quidem ad minimum tempus sine suo capite vivere potest; sed tantum ut semper in eo vigeat & viva persistat ratio formalis successionis , idest jurisdictio & auctoritas, quae ex vi primae institutionis supremo illius rectori propria est , & intrinseca: sic in regnis electivis, quibuscunque non illico intercidit legitima successio regum, licet rege defuncto non adsit illico successor: & in Anglia, ut sertur, notum est omnibus & communiter receptum ac usitatum proverbium Rex non moritur, quod in eo Suum

habet fundamentum , quia Rege defuncto auctoritas regis immota subsistit hoc ipso, quia Constitutio regni eadem semper perseverat : idest quia cum Constitutione subsistit semper ratio sormalis regiae successionis : Jam vero etiam Christus Dominus instituit ita Ecclesiam suam, ut sundata semel super Pe-

80쪽

trum Math. cap. IS V. I 8. tanquam super fundamentum solidum semper immota permanere deberet, it tetiam portae inseri adversus illam praevalere nunquam possent; idest ut in ea anctoritas & jurisdictio, quam Ρetro contulit , semper subsisteret usque ad mundi

finem et unde serm. 2. de sua assumptione ait S. Leo

dicut permanet, quod in Christo Petrus ei edidit . ita permanet, quod in Petro Christus instituit &paucis interiectis manet ergo dispositio ueritatis , Ce

beatus Petrus in aecepta fortitudine Petrae Perseserans , Ecclesiae gubernacula non relinguit: quam brem ex eo, quod sedes romana saepe diutius sede

vacavit i i) nihil aliud sequitur, nisi istud tantummodo , nempe quod saepe longo tempore non adsue-

ri Cum saepe incommodum istud in Ecclesiam iam irrepsisset, di praesertim posvClementem IV, qui Vitetbij

decessit anno a quo tempore cathedra Petri integro biennio vacavit; dc cum interim Ecelesia multa mala passa sit, Gregorius x. volens malis

istis occurrere ne iterum eveni

re possent, promulgavit Constitutionem de acceleranda electi Summi Pontificis , in qua r tis permanentibus & approba tis omnibus illis, quae jam antea ab Alexandro lil. relative ad electionem Istam statuta suerant , praescribitur , & jubetur. ut in quacunque civitate mori contigerit Pontiheem, in ea Conclave erigatur , In quod decima

ab obitu ejus die cardinales ingredi teneantur , nemine expectato, & uno tantum , vel pro necessitate duobus famulis contenti , atque illico incipere , &tractare novi Pontificis electionem et & interim non possint quempiam exterorum alloqui, nullam dare aut recipere epistolam sub poena anathematis, atque si post tres dies Pontifi,cem non elegerint, unum tantum tam ad prandium quam ad coenam recipere sereulum per dies quinque; quibus etiam et psis sine seeuta electione , pane tantum & aqua refici debeantusque ad novi Pontificis electionem I verum postremae istae leges successu temporis variatae

fuerunt,sicuti notat Panviaius ad Plaunam .

SEARCH

MENU NAVIGATION