Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1740년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

1 DISSERTATIO T.

exclamavitque o inopem aliquando Graeciam : eius vero inopiae tam inanem . tamque non ve Tam rationem praetexuit , ut nemini non constet

non recto illum iudicio , sed animo cupiditate labefactato atque corrupto sententiam illam tu-lille , videlicet ut libris suis lectorum frequemtiam , maioremque, quam Graeci obtinerent, existimationem: Conciliaret . Quia vero latius hae perstinui sumus oratione no1ira de linguae Graecae: necessitate , atque facilitate , quam olim

Etrusce.conscripsimus , publicique iuris fecimus, ab iis iterandis , ut brevitati consulamus , in praesentia abit inendum ducimus . Quid ni igitur verisimile habeamus , Platonem ipsum eiuldem causae impulsione in Homeri scripta Censorem egisse , eumque e Republica sua exilio mulcta se Θ Credite , auditores , tam facile hominum animis irrepit invidia , ut excubias saepe fallat,

latenterque ac veluti per cuniculos vel in bonoetum animos se insinuet , eosque vel nolentes subigat. De ea beatus Ambrosius lib. de S. D- bubo . verissime assirmavit , quod sanctos etiam

viros adurat . Non valde igitur mirandum ei it si Platonem et si concederemus morum inno- Centia , vitaeque probitate fuisse integerrimum , de qua re plerique ambigunt aemulatio trans UeIsum egerit , utque Homerum aliquando limis Oculis aspiceret , impulerit . Quae tamen ita a me disputata esse volo , ut, non tamquam OmnIno certa vobis assi Imare ausm , sed suspicionem tantummodo ancipiti animo meo obortam

102쪽

IN HOMERUM. 33

vobiscum communieem , solertissimoqhe iudicio vestro submittam . Atque hic rursum venia Platone petita, si illum non reprehendendi quidem Iibidine , sed assequendae veritatis Ddicivellicare aliquantisper atque' perstringere visus sum , vobisque gratias agens quam maximas , optimi auditores , quod hac frequentia atque benignitate me audire non estis gravati , disputationi meae finem impono .

103쪽

DISSERTATIO VI.

De Repetitionibus Hom Arci familiaribus.

A Best ab Homero tautologia , quae quid δε ex

sticatur. Repetitiones apud eum nemo umquam veterum culpamit. Si repetitiones tollantur ab Homeri carminibus , maximum ab iis ornamentum MLiatur necesse est. Consuetudo huiusmodi repetitionum antiquis temporibus vigebat . Non tamen eadem ILbertate flete in Latino , flete in Etrusco sermone eas nunc usurpare vobis liceat . Cicero huius parmae obseretationis fuit securus . Idem dictum apud Virgilium saepius repetitum . Iteratio apud Hom rum non a linguae Graecae , quae ceteris es locupletior , inopia promenit . Duo contraria consilia , hoe iterandi , illud mariandi ; unum antiquorum, alterum recentiorum . Immoderatio utrobique eamenda . Exemplum picturae , in qua tenuis as quas piam res iterare nullum es mitium . In nuntiis Homericis eoxumdem merborum in maudatis exponendis repetitio defenditur . Humani ingenii indoles repetitiones non respuit, Homerus sua poemata concinnavit , ut cantarentur . Diibeta flve Deorum, e beroum sunt veluti quaedam agnomina tituliaque . Nostris etiam moribus buiusmodi agnomina, atque tituli nusquam variantur. Dilbeta Homeriea in partem veniunt formandarum personarum , . Saepe

104쪽

. IN HOMERUM. I Aepe animum mihi pupugit illa Homeri

reprehensio, qua solet a plerisque cinargui, quod scilicet insigniter vitio illo laboret , quod Graeci dicunt ναίολωγίαν , hoc est eiusdem verbi aut dicti supervacaneam iterationem , idque tanta intemperantia ut ferri plane nequeat , & a nemine ulla ratione defendi . Si enim haec criminatio vera sit, non parum gloriae summo poetarum principi detrahi putabam , & ab eius studio alacriter suscipiendo plerosque retardari iuvenum . Quapropter ut Homericarum rerum explanationi hac etiam defensione praeluderemus opus esse duximus , Cui Concinnandae facem nobis praetulit

clarissimus Boivinius , qui de hoc argumento Gallico sermone disputavit . Abest igitur , abest,

optimi auditores, a poeta maximo huiusmodi namVus , ut eadem inepte repetat . Tautologiae s- quidem vitium in eo situm est , ut idem verbum , aut dictum insulse ac sine causa repetatur, ut factum accepimus a Batto garrulo pastore

apud Ovidium in Metamorphosi , ubi garrulitatem eius ad hunc modum expressit

-- ----- sub illis

Montibus, inquit, erant, θ' erant sub montibus illis. Qua proprer vitium hoc non solum Tautologia, sed & Battologia dictum est . Illam autem otiosis atque inutilibus vel bis nulli bi reperire est Tom. I. H apud

105쪽

apud Homerum , qui, ubi brevitate opus est, tam bene se praestat breviloquentem , ut in decimo septimo Odysseae libro ad octo & triginta 1 olos versus ea omnia contrahat mira perspicuitate atque solertia , quae duobus totis libris quarto & quinto de Telemacho ad Nestorem& Menelaum profecto narraverat. Unde liquet, ubicumque eadem verba , aut sententias repetit,

sive linguae ingenio , sive priscae consuetudini obsecundasse ; cum praesertim non sine lepore ac venustate huiusmodi ab eo fieri repetitiones ex eo manifeste appareat , quod nemo umquam veterum illas in eo culpavit . sed magis illum ea de re plerique amarunt , & Commendarunt. Nescio quomodo , ait Macrobius , Homerum repetiatio illa unice decet , es antiquo poeta digna. Quod adeo verum est , ut , qui Homerum penitissime pervadunt , intimoque sensu degustant, maximum ab eo ornamentum ti decus tolli putent , fi repetitiones , quibus scatet , ab eo tollantur . Priscis aetatibus huiusmodi repetitionum ratio neque illepida , neque inutilis habebatur, quam postea consecutis temporibus mollities quaedam , atque fastidium , ac languor potius mor-busque , quam bonae mentis Iudicium respuit , atque reiecit. Sane liber Genestos , aliique Moysis libri repetitionum pleni sunt . Quapropter

nedum in antiquissimo poetarum frequentem re petitionum usum damnemus , illum deberemus tamquam certissimam notam , tesseramque ei ulceaetatis , in qua villit , agnoscere . Cum vero ea

106쪽

loquendi consuetudo iis maxime temporibus vi geret , non parum errasset Homerus, si ab ea abstinuisset, & ad eam legem locutus non esset. Usum

enim in primis consectari debet is , qui loquitur, suem penes arbitrium es ct lex, ct norma loquendi. Praesertim cum non parum sublimi dictioni os ficiat haec frivola atque molesta solicitudo tam

caute atque anEie quascumque sermonis formas evitandi , quae iam superius sint usurpatae. Nequaquam tamen affrmarim ea prorsus libertate uti nunc licere nobis sive Latino sive Etrusco serimone loquamur , quandoquidem consuetudinis suffragium deest . Sed illud tamen certum est Romanos olim nequaquam ita putide fuisse solucitos atque meticulosos, quemadmodum nos , ne sive verba, sive ipsas locutiones iterarent ; quod idem de antiquis scriptoribus nostris , ipsoque Boccacio dictum esto . Non raro in eadem Ciceronis pagina tam parvae observationis ut F bius inquit L 8. ) securi idem verbum quinquies , aut etiam sexies repetitum observes ; &apud Viigilium vel duodecies idem dictum reis

pertas , v x ea fatus erat , aut dein talia fatur,& similia . Argumentum autem certissimum est repetitionem non esse vitium apud Homerum, quod cum sibi abunde suppeteret facultas Uariandi verba atque foImas , quibus eamdem Temexprimeret , adeo non effugit repetitionem , ut eam affectasse videatur , dum itidem omnino vese

H a bis

107쪽

bis eamdem ubique rem iteratam voluit. Neque enim ullum esse crediderim adeo eruditionis exispertem qui id contigisse putet ob linguae in piam ; Graeca squidem lingua non solum Cete rarum omnium elegiintissima , sed longe etiam atque incredibili modo omnium consensione est locupletissima , non secus ac amplissimus fons ri-UOS omnes eX eo promanantes aquarum copia

superat. Sed perpendite quaeso , auditores , quemadmodum diversa duo diversis aetatibus consilia

usus . omnino Contrarios invexerunt . Moyses

namque & Homerus , & antiquissimorum temporum scriptores eorumdem verborum aut etiam sententiarum iteratione validius ingeri atque altius imprimi audientium animis rerum species intellexerant , & sermonem fieri dilucidiorem. Ex hoc igitur consilio atque ratione Consuetu-ido tum verba , tum dicta quaedam , atque adeo integrum aliquoties sermonem repetendi primitus effluxit , praesertim vero in narrationibus exponendis . Contra vero posteriorum aetatum homines cum ex ipso Homero didicissent maximam orationis laudem atque iucunditatem sitam esse in varietate nullus enim plusquam Homerus orationis varietate lectorem delectare visus est hoc variandi studium veluti legem sanxerunt; atque hinc tum eorumdem verborum , tum multo magis eiusdem locutionis geminationem cavendam esse statuerunt ; ipsasque transitiones variare optimum habuerunt ; uno verbo nullum non lapidem movendum esse censuerunt , ut n

108쪽

vis semper formis , novaque ratione dicendi easdem Tes , quae occurIerent in oratione iteranis dae., nullo non loco exponerentur . Utrumque

profecto consilium , uterque usus bonus est atque laudabilis , si tamen utrobique modus quidam certique fines serventur . Opus siquidem , est , ut neque simplicitatis aut perspicuitatis amor ad iteranda immodice absque ullo lepore

eadem verba ,. eamdem locutionem , eumdem integrum sermonem nos inducat ; sed pariter cavendum est , ne intemperantior . variandi cura nos. in puerilem affectationem iniiciat , ut videlicet eamdem rem , quae simplicissima est , maximeque communis atque vulgaris , numquam non diversa ratione diversisque verbis exponere velimus . Nihil enim poeseos aestum tam refrigerat , & mentis vim , atque impetum retundit , dum ea quae concepit parturit , quam nimia haec omnimodae varietatis cura , quae ad levia etiam minimaque adiuncta , quae rem circumstant , nos demittit . Videtur itaque Homerustum hac in parte , tum in nonnullis aliis molestum , futilemque laborem nimis anxiae observationis esse dedignatus . Fecit videlicet quod &pictores eximii facere consueverunt . Summus enim pictor nequaquam putat ita se ad variandas omnes suas tabulas praecepto artis obstringi,

ut nihil piorsus habeatur in illis , quod simile

sit , atque omnibus Commune . Si namque figurae , quae principem locum obtinent , inter sedisserant, nequaquam criminandus est pictor ob

109쪽

quampiam rerum tenuissimarum iterationem . PLnacothecam vobis proponite , auditores , Iabul rum humanas formas Iepraesentantium plenam, atque in iis plures tabulas, quae uirum eumdem diversa agentem expIimant . In hac in g. videtis Achillem furore percitum minas Agamemnon intentantem ; in altera eumdem Achillem Briseiada praeconibus xeddentem , qui ad eam ab ipso reposcendam Agamemnonis iussu advenerant ; in tertia item Achillem , qui cum matre Thetidei muriam , quam acceperat ab Agamemnone , e

pollulat. Equidem fateor , si Achillis gestus , &positus, ac totius corporis conformatio uno ubique tenore expicta sint, par esse , ut Odiosa redintegratio vitio detur pictori. Sin autem iter tio solummodo si vestis , aedificii , arboris , montis , nubis , quae in singulis illis tabulis ad eumdem modum efformentur , aut etiam loci ipsius uno eodemque colore pietis imaginibus subiecti atque circumdati , neminem cordatorum

fore arbitror , qui de hisce quasi quisquiliis,

Utrum varientur , nec ne sit solicitus, Eia age haec omnia Homero accommodemus , quandinquidem in pictura poesis erit , teste Horatio . Homerus quidem repetitione utitur ; ea tamen non insignes ac palmares locos occupat , qui attentionem conciliant , & legentes ad se rapiunt, aut eximia illa Homericae picturae lineamenta atque colores, in quibus artis pretium , ac prae cipua laus sita est ; sed in parvis ac leviculis xebus versatur, quae lectorem minime morantur,

110쪽

in . transitionibus , in communibus quibusdam adiunctis , quae rem circumstant, in familiaribus imaginibus quae naturaliter recurrunt, quasque lector negligenter observat , ac facile praeterit ἐcuiusmodi sunt sacrificiorum , & conviviorum descriptiones , conscensiones in naves , ac de iisdem egi essiones , ac denique ea omnia , quae cum semper eadem ratione transigantur , diverissimode exponi atque exornari videntur respuere. At duplicet , inquiunt , in nuntiis tam affectata ac vetitio , ut quibus verbis deferendum mand tum sit commitsum , iisdem omnino deinde e p icent . Neque enim valet ad rudem impolitumque morem defendendum accuratam legatione defungentium fidelitatem adducere ; ad hanc squidem testandam satis erat dixisse , quod fideliter mandata detuIerant . At haec rei explicanis dae ratio , quae a delicatulis istis in Homero desideratur , ut expeditior , atque elegantior ipsis videatur , non erat antiquissimis temporibus quod etiam sacrarum literarum testimonio facile evincitur usu recepta atque probata . Magis idoneam magisque concinnam nec forsitan sua eos fallebat opinio ) in legationibus obeundis faciendisque narrationibus repetitionem illam nullo prorsus verbo variatam veteres homines existimabant. At siquis, inquiunt, indolem humani ingenii consideret, videat statim necesse est repetitiones illas voluptatem nequaquam parere Potuisse ; humanum namque ingenium eas refugit, atque aversatur . Haud inficior huiusmodi repetitio

SEARCH

MENU NAVIGATION