Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1740년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

8 DISSERTATIO VIII.

bat enim fortiorem esse Regem privato homine, quando illi irascitur , qui proinde nequit cum eo confligere , seseque ab eius telis defendere.

Nam etsi videatur Rex, in praesentia iram compescuisse , offensionem tamen recordatione fovet , & vindictam meditatur . En vobis Homerse cos versus , qui talem Chalcantis sententiam complectuntur . Κρεισσον γαρ φοψιλεῖς , οτε ται δρὶ χερηῖ .

Eos autem hoc modo Latinitate donavimus. Nam potior Rex es, eum eius petit ira minorem , D mumque virum p nam etsi cito coνcoquit illam , Dum tamen explerit , manet alta mente reposa.

Quam vere ac prudenter sentiret Chalcas , satis ostendunt Regum exempla propter adhibitam in ipsos increpationem ira aestuantium , eosque misere , qui 1 e increparunt , ulciscentium . Ex uorum immensa copia unum seligo . Magnum tum Alexandrum memoria repetite, auditores, qui a tot tantisque scriptoribus , qui de illo meminerunt , congestis laudibus mactatur . Optima indole a natura praeditus patrem habuit educa- torem diligentissimum , Aristotelem vero sapientissimum praeceptorem. Philosophiae , ceterisque di

132쪽

disciplinis , quae animum formant , multa cum Iaude navavit operam , multumque in illis progressionis fecit. In bellica vero virtute adeo supra omnes excelluit, ut paucorum annorum spatio nationes longe plurimas suo subiugarit imis perio . Quapropter in eum celeberrimus ille versus Homericus a multis saepe iactatus est Il. 3.

Αμφοrερον, βο ιλευσὶ ' αγαθος, κρατεροσθ' αἰχμίης. trumque es, Rex nempe bonus, pugnator O acer,

Nihilominus cum is esset Alexander, nonne adeo insigniter despuit, ut non solum nobilium , a Praeclarorum virorum , sed vel homun Cionum vilissimorum adulationibus mirum in modum o lectaretur ρ Nonne Iegni potestate , atque amplitudine non renus quam vino liberaliter hausto temulentus tam laxas irascenti animo permisit habenas , ut Clytum , quem singulari benevolentia prosequebatur , quod se libere admoneret , reprehensionis impatiens suis ipsemet m nibus tamquam saevissimus carnifex inter epulas

ultimo affecerit supplicio Θ Αdeo periculosae opus est plenum aleae liberius Regem alloqui, gravibusque verbis redituris in iugulum redar guete . Nam satellites , lictores , & praecones , ut isocrates ad Dionysium iuniorem scribit ep.ult. & altissimi adeptio solii caligo sunt Philosophiae , & longissime a virtutibus separant , at

133쪽

sane vitae superbiam. dum renuehat Agamemn nem coarguere i, Prae oculis' habebat Chalcas , reputabatque animo propter eam Regum plerosque increpationem non. admittere , castigatosque remoidere. Quid autem laeso itatoque Rege terribilius p Fulmen est , ubi cum potestate atque imperio exardescit iracundia. Nam si privati homines , cum se putant indignius habitos,& ab alio quopiam paris conditionis homine re , vel dictis offensos , saepe neque legibus , neque legum suppliciis compescuntur, quin iram expleant ulciscendo , quid de Rege existimandum , qui nullis se teneri legibus arbitratur,

nullumque metuit sibi irrogari iupplicium P Quid itaque mirum est , si vel ii . qui apud Reges

familiaritate & gratia plurimum Valent , ne hiscere quidem in eorum vitia umquam sustinent pvidelicet sciunt , quantum vehat periculi Regem reprehendendi libertas. Quemadmodum enim leo, qui & ipse inter terrestres belluas regiam obtinet appellationem , cicur omnino factus esse aliquando videtur , ut & ore , & cauda tamquam lenissimus canis iis , quorum consuetudini assuevit, blandiatur; at siquis vel minis vel plagis castiget , amicitiam continuo obliviscitur , leonemque se esse

meminit , & castigantem miserabiliter discerpit; sc etiam Rex etsi aliquem sbi haerentem habeat , quo familiarissime utatur , quem singulariamoxς Acumplinarur , ludo , lucis., Copvivio so-

e cium

134쪽

cium adhibeat , tantumque non sceptro'sbi parem honoret ; statim ramen amorem ConVertet in odium , tumidos spiritus sum et , summaque potestate , qua pollet , transverse actus tamquam spretae maiestatis reum habebit , punietque sibi antea carissimum hominem . si paulo liberius se corripere audeat . Quod si fortasse iratus Rex principio conniveat, animumque premat V nequa-

uam fidendum ; non enim iram restinxit , sed istulit ; nam scut doloso cineri suppostus latet ignis ; ita offensi Regis animo licet cire clemen tram praeferat, ira insidet exitialis . Quod recte Chalcas iis verbis expressit

ia nam etsi eito eonesquis illam. Dum ramen ex erit , manet alta mente reposea .

Αtque ira sane Tiberium factit/ste testatur Tacbtus zt Animos remoletote tam is inquid, etiam si imp turrissensionis. Io uerac ,1. memoria malebat .s Sed quorsum habc ὸ diceti aliquis. Num illud infe re niteris disputando- a nemine umquam Reges esse admonendos , umquam a nemine Corripiendos 3 Num illudi approbas , quod apud Senecam est Θ Tbes. aes. a. )--- sanctitas , pietas fides Prιmcta bona sunt , qua lubet , Reges eant.

Abst, auditores, ut tam flagitiosam sententiam amplactamuI , tum improba PIaecepta comprobe-

135쪽

1 88 DISSERTATIO VIII.

mus . Quinimmo eos quibus id muneris demania datum est , ut Regibus adstent , suisque fulciant consiliis , suas abique piaculo partes negligere non posse docemus . Sed eo tantummodo consilio rem dissicilem , ac periculosam ex Homerici Chalcantis dicto astruimus , ut norint omnes, quanta opus sit prudentia , sagacitate , dexteritate iis , qui Regibus haerent , quoties Comm mendi Regis instet necessitas , ut & monitionem aequo animo Rex accipiat , ipsique omne a se periculum depellant. Numquam sibi, quod apud Regem gratia maxime valeant , nimium securit tem polliceantur. Numquam nimis praefidenter. utut sbi benevolum , atque indulgentem Regem senserint , alloquantur . Maxima reverenti atque formidine Regiam Maiestatem semper o servent . Omni studio curandum sibi statuant, ut dissimulanter , ac veluti per cuniculos , &quasi aliud agentes , mollissimaque fandi tempo- ira praestolantes monita Regis animo insinuent,

verbisque byssinis si cum Parysatide Cyri , &

Artaxersis matre argutari libeat utantur . Ma-κime vero Salomonis praeceptum in animo infixum habeant., ut nolint umquam coram Rege videri sapientes. I:. I Γ ) b

136쪽

DISSERTATIO IX.

De Heroibus Homericis .

s YNOPSIS. AGamemnon asiperioribus everbis Chalcantem per frivit , plenaque arrogantiae responsione o ipsum laedit Acbiuem . Aes uanti iracundiae non .sarim toto nisu obsi endam. Achillis in Agamemnonem conmicta . Agamemnon Acbiui aufert Bria fidem . Acbillis ira quam fuerit pervicax . Zoili ir . Heroas non faeie Homerus ab bumanis mitiis in munes . Nultibi vitia , sed ubique virtutem commendat . Famam , flete tradιtionem , quae de H ro bus percrebuerat , secutus es . An Heroes Η meriei fine impii P De Boeeaeeia irreligiosis dis eccitatιbus . Nemo umquam extitis mitiis omnibur expers . Ulyses imprudens , dum insultat Cyclopi . Aeneas eredulitate Didonis abutitur . Quaevis aetas , sive seculum quaedam peculiaria mitia , ct mirtutes babet. Mores fluetices , θ' faciles temporum Beroteorum . Stultum ess in Homero Gallorum , aut Italorum mores desiderare. Tom. I. M Rem

137쪽

DISSERTATIO IX.

Em plane ipsam putavit Chalcas vates, cum se Agamemnonis odium fore incursurum praedicebat , si verum aperiret . Agamemnon squidum quemadmodum sacerdotem Chrysen , sic & Chalcantem augurem verbis asperioribus perstrinxit , contumeliaque affecit. Quapropter Achilles, qui ad latentem pestis caullam detegendam Vatem impulerat, suamque illi adversus Agamemnonem opem spinwnderat, ea usus , quae viro tali arguendi fiducia permittebatur, Agamemnonem audacter imcrepat ; cuius ille increpationis impatiens acri admodum , plenaque arrogantiae responsione &ipsum lacessit Achillem ; ita ut Achilles incensus

ira districto ense iam iam in illius cervices irrueret , nisi repente affuisset Pallas , quae manum compescuit, movitque ut gladio abstinens , conviciis tantummodo ulcisceIetur . Quo facto m nere vi ius est Homerus , non esse sapientis exaestuanti iracundiae statim toto nisu contraiie,

sed dandum . illi esse aliquid , ne scilicet eiusvis , si violentius , atque importunius retunder aggrediaris , admotas habenas aversata , quin remittat , magis, magisque desaeviat . Quemadmodum etiam sapientissimus Legumlator Movies nonnihil indulgendum censuit violento HebraeoIum ingenio , quamobrem in legibus suis ait , Non oderis fratrem tuum in corde tuo , sed 'ιblice argue eum . Lem. I9. II. Qua profecto lege , ut bene animadvertit Calmetius , ad maius impendenS

138쪽

dens malum avertendum furentis animi aestui permisit, ut se in amaras adversarii obiurgationes effunderet . Achilles itaque Minervae consiliis o sequens, acerbissimis Agamemnonem dictis coepitCXagitare, quae non parum Achillis personam dedecere severioribus quibusdam Homeri censoribus visa sunt ; non enim , aiunt, abiectiora convicia

de medio vulgo sumpta usurpare posset vel ipse Thersites . Achilles siquidem & impudentem , ω

Dulpana mente praeritum, ω vino gravatum, ct emnanos oculos habentem appellat Agamemnonem ; ita

enim ferme voces illae , quas in illum effundit, Latine Iedduntur . Verum criminationi huic alia

dissertatione occurremus ; modo enim temporis anguitiae , quibus coarctamur , ut rem penitus excutiamus , & quemadmodum necesse est evoLVamus , nequaquam nobis permittunt. Sed Agamemnon ab Achille obiurgatus & maledictis impetitus non solum non resipuit , nec sh ad ODficium revocavit , sed malum animi sui propositum ad exitum perduxit , misitque ad Achillis tentorium , qui Briseidem per summam iniuriam ab eo auferrent. Cumque ille facile posset obsistere , missosque praecones nullo negotio a se

depcllere , vel etiam obtruncare ; maluit tamen sinere , ut Bliseis abduceretur : tanta vero iracundia in Agamemnonem eXarsit , ut neque fractae Graecorum res , ultimumque excidium

tantum non passae , neque Aiacis , atque Uly sis honorificentissima legatio Nestoris consilio ad eum decieta , neque ob illatam iniuriam Aga-

139쪽

91 DISSERTATIO IX.

memnonis poenitentia , & ab eo sibimet ipsi gravissima imposita mulcta , atque luitio , neque legatorum , quos inter cum ipso arctissima ne- cellitudo intercedebat , eniXae preces , validissimaque , quae ab ipsis afferebantur , argumenta animum pectere , aut delinire potuerint . Vah Praeclaros , atque inclytos Heroas Homericos i Vah egregios viros commendatione plane dignos , epicique carminis praeconio celebrandos i Ita sane Homerum sceleste irrident , nasoque suspendunt , qui gloliolam e tanti va. tis reprehensone aucupantur . Iam vero Zoilus

quidam Sophista Amphipolites Ptolemaei Philadelphi temporibus in Homerum libium audaciae ,& conviciorum plenissimum conici ipsit , in quo

poetarum omnium principem , quem Omnis aetas semper suspexit , in multis turpiter lapium ,& a decoro saepissine aberrantem Iedargu bat . Verum nullam aliam tam insignis impudentiae mercedem tulit , quam pessimam , qua ianuictatus

est, necem . Alii sit quidem iuisu Regis cruci aia fixum volunt , nonnulli a populo lapidibus obrutum esse ; alii Smyrnae vivum in pyram coniectum esse ; alii cum ex Aegypto in Graeciam rediisset , de Scironiis saxis fui sie praecipitem actum , quae sunt in Attica inter Megaram , &Corinthum . In iis igitur , qui Homeri scripta impudenter Carpunt , ac proinde αμπο si γες appellantur , turpissimus iste Zoilus chorum ducit ;neque enim ipsit novas afferunt criminationcs , sed eamdem ferme odiosam crambem repetunt.

140쪽

Uerum quam iniquus in Homerum fuerit Zoilus , eiusque asseclae , dum illum accusant , quod

decorum in Heroibus suis nequaquam servaverit, paucis ad vestiam eruditionem expediam , adolescentes . Equidem fateor Homerum Heroibus

suis quaedam assixisse vitia , & interdum plane maxima , sed in hoc nequaquam errasse , quinimmo prudenter egisse cum Aristotele , aliisque sapientibus viris sentio . Noluit enim ipse fabulosos Heroas, atque eiusmodi viros comminisci ,

cuiusmodi neque umquam extiterunt , neque umquam extabunt , sed tales vividis , atque nativis coloribus depinxit , quales revera homines sunt , quorum nemo umquam fuit a Culpis omnibus immunis . Neque enim maXimos Reges, invictosque duces , Ceterosque ad celsissima quamque dignitatum fastigia evectos aliud esse dixeris , quam homines earum dignitatum ornameniatis foris insgnitos , intus vero ceterorum hominum instar humanarum affectionum motibus eXa-gitatos. Tunc plane errasset Homerus , maximaque prosecto reprehensone dignus existeret , si

Heroum vitia vel commendaret , vel ad imitandum proponeret , quod certe numquam facere Compertum est . Quinimmo vitiorum insensissimum hostem ubique se praebet , eorumque turpitudinem ob oculos semper ponit , ut eam lector detestetur , atque declinet ; contra vero nullo non loco virtutem inculcat , laudat, eXOrnat , & vehementer in eius amorem pertrahit ;ut divus Basilius, cuius luculentissimum testim nium

SEARCH

MENU NAVIGATION