장음표시 사용
91쪽
lioris subsellii ; Zoilum antiquis temporibus , C
nem rhetoricum Aeliano dictum ; Scaligerum duobus ab hinc seculis , & Mottam e Gallia nostro aevo . Postremum tamen hunc aliqua dignum e cusatione existimem , quod Graeci sermonis prorsus ignarus ad Homeri lectionem in aliam linguam non rite conversi accesserit ; duos vero priores, qui Graece sciebant , insana quaedam gloriae Cupiditas ad iniustam tanti vatis criminationem stulte impulit . Quapropter iterum moneo vos , optimi iuvenes , qui per aetatem incauti estis , ut superbos censores huiusmodi devitetis c neve eo. rum fraudibus vos implicari sinatis . Mala haec,
scripta quaelibet exagitandi , & auctoribus vel
praecellentissimis oblatrandi cupido, atque cacoethes ad vanam quamdam acrioris ingenii ostent Iionem , CorIumpit animum , depravat iudicium , Veritatem profligat, nec tamen reprehensis ossicit, sed reprehensores ipsos traducit. Critices quidem artem , si modestiae cancellis .circumscribatur , necessariam quidem in literis assirmamus ; eas siquidem promovet , auget , eXcolit . Si vero petulantiam , atque impudentiam sive duces , sive comites habeat qualis Scaligeriana Homeri censura furiosa est , vana est , perdita est, literas
pertuIbat, bonam mentem evertit , facitque , ut
sui sectatores dicam Terentiano verbo intelligendo nihil intelligant .
92쪽
DISSERTATIO CDe Platone Homerum e Repub. dimittente.
tone reprebendatur . Amicus Plato , sed magis amica veritas . Quam abunde libros suos Homericis mersnus locupletaeterit . Homerum damnat , quod de Diis sermonem babens , fabulosas allegorias usum per . I emet Plato allegoriis abundat. Sanctivae de Diminitate in Reipublicae libris disseruit . Illorum librorum maculae , atque naemi . Alibi de Diis malogo acceptas opiniones eo lectitur . Plato aeque a que Homerus modo decore , modo indecore de Diis disputant . Sanae religionis principia bona apud utrumque . Inique a Platone Homerus reprebensus , quod aspectabiles formas Diis a xerit . Alius PImronis error , qui Homerum arguit , quod sacrificii flecti Deos dixerit. Refellitur item Puto , ubi Homerum culpat , quod Scamandrum inducit opem a Xantho petentem adversus Aebilum . Saspicio es Platovem erga Homerum inmidia laborasse. Multa poetice scripsit. Solus eius poeticus etiam in or rione soluta . Dιctionem ct doctrinam Homeri ubisque sapit. Cicero extimulante inmidia Graecae limguae detraxit. In bonorum etiam animos inmidia se latenter insinuat ω . . Pl
93쪽
Latonem saepe mirari soleo, auditores,
quod in libris de Republica, Homerum improbaverit , ex eaque dimiserit, quamvis honoris ergo unguentis delibutum , laneaque corona redimitum . Quapropter eiulce rei ad trutinam expendendae cupido me frequenter incessit , videndique num Plato iustam Homeri accusandi caussam habuerit, quaeve res in eius censuram illum impulerit . Sentiebam enim auctoritatem tanti viri non parum Homeri existi inationi detrahere. Quis enim non
uidet forentissimi Vatis gloriam non leviter infringi , quod Platonem habuerit reprehensorem p Iam vero valde opportune hic se mihi offert
occasio hunc nodum eXtricandi , Homerumque adversus Platonem tuendi. Postquam enim Scaligeruin refutabimus , eiusque censuram expunximus , ne forte auctoritate sui nominis iuvenibus Homeri sapientia initiandis obesset , opus eise , animadvertimus , ut & Platonis reprehensionem refellamus. Cuius tamen reprehenso cum sit longe modestior , & ab omni convicio aliena, non putavimus Platonem inter alios censores arrogantes , atque contumeliosos superiori sermone referendum . Ignoscant quaeso mihi Platonis manes , si eius in Homerum crimina diluo , & ab eo hac in parte discrepare , inque illum veluti
Pygmaeorum minimus adversus gigantum celsissimum insurgere videor . Etsi enim sapientiam
ipsius longe maximam , humanique ingenii fines
94쪽
prope supergressam vehementer colam , exoscinter , diligam , eamque e divinis , quos scriptos reliquit , libris toto pectore hauriae studeam ,
ut egentissimam paupertatem ineam ditem , magis tamen veritatem Veneror & amplector . Quemadmodum enim ipse Plato testatus est, se , quamvis maximo erga Homerum afficeretur amore, adhuc tamen maiore amore erga veritatem assici;
ita nos eius exemplum secuti quamvis impense Platoni studeamus , tamen impensius , quam Platoni , studemus veritati . Et sane , auditores , cui non videatur ah num atque absurdum , Platonem illum , qui nullo non loco suorum operum tanti facere visus est Homerum , eiusque auctoritate praecepta sua non eXornare tantum , sed & fulcire , gemmi
que veluti pretiosissimis Homeri vers bus concinne pro re & loco usurpatis libros suos locupletare , in Reipublicae deinde libris ab eo repente descivisset, tamquam moribus noxium damnasse , alioque ablegasse P In duobus tantummodo dialogis ceterorum fortasse brevissimis , quorum unus inscribitur Ion , alter Gorgias , quinque &quinquaginta versus ex Homero citasse Compertum est . Quare ex hac scriptorum eius particula CeteIa quaeque tamquam ex ungue leonem iudicate , auditores . Quantum Uero ponderis obtineat nescio ratio illa , qua se tueri studet, ubi illum damnat , quod scilicet passim allegorias
usurpet , cum de Diis maxime sermonem habet, quae iuvenum animos Corrumpant , & ad prave cogi-
95쪽
cogitandum, neque ad nudam veritatem expiscandam condocefaciant, quandoquidem ipsemet allegoriis adeo redundet, fictisque imaginibus, quarum ornamento atque lepore audientium auribus lenocinari voluisse convincitur non minus certe , quam Homerus seipsum evolventibus pla.cere studuerit . Quot enim habet summus ille intelligendi auctor , quorum sensus allegoria involvitur , & occultatur Θ Nonne merae alleg riae sunt ut nonnullas saltem indicem , prolixum enim esset indicare omnes ) antrum illud
nobile quod ab egregio philosopho describitur
in Phoedro , currusque alatus animorum , equique gemini , quorum alter melior , alter deterior ; alter pareat aurigae , Teluctetur alter : ortus Amoris in Convivio ex Inopia , Deoque Cinpiae : & in eodem fabula , quam narrantem inducit Aristophanem , ubi tradit homines fuisse rotundos , & quatuor manibus , pedibusque instructos fuisse : sed hi cum se insolentius gererent , ab Iove in binas partes dissectum , atque ita factum esse bipes hominum genus p Equidem fateor Platonem in Reipublicae libris sanctius de Divinitate disputasse in quibus tamen non leviter insanire illum aibitrantur plerique , ubi uXorum communionem probat , Corporum nuditatem , mulierumque in administranda Republica, bellique gerendi cum hominibus secietatem ; qui maxime Ioanni Serrano illorum librorum turpes
naevi , insignesque maculae visi sunt ; illic enim similem ait se praebuisse sobrio viro , qui acuto
96쪽
aliquo morbo laboret , eiusque mentis acies aestuante febri perturbetur fateor, inquam , philinsophum illum in Reipublicae libris sanctius de
divinitate disputasse ; at vero alibi vulgo acceptas de Diis opiniones , stultas illas atque ridiculas passim amplectitur , propriis eos nomini-hus compellando, eaque ipsiis attribuendo , quae falsa vulgi religio attribuebat . Quapropter siquis
Contendat aeque atque Platonem de divinitate locutum esse Homerum , hoc est modo decore, modo indecore , fereque in idem convenisse ambos , non aberrabit a vero . Cum autem inanes
de Diis opiniones adhibuerunt , non alia profecto de caussa sbi eas narrandas proposuisse putandi sunt , quam ut vulgi rationem haberent. Si enim placere vulgo Homerus studuit , non parum quoque Plato in id studium incubuisse deprehenditur , praetereaque sibi cavisse , ne adversam Socratis magistri sui sortem incurreret . In Eulyphrone siquidem docet Socratem esse ab
adversariis in Cauffam crimenque vocatum , quod humanas cupiditates in Deum cadere constantissime pernegaret. Praesto igitur cum in Platone, tum in Homero sanae Religionis bona principia sunt . Ambos enim constat unum Deum secreto mentis iudicio credidisse, digneque de illo, quantum humanae menti solo naturae lumine collustratae licet , sensisse ; sed ambos pariter pravis opunionibus, quae de Diis apud homines obtinebant, ut vulgi superstitioni servirent , addictos seipshsatque devotos ostendisse : neque tamen ut theo-
97쪽
logos , sed ut Graecos scriptis suis illas fabulas
immiscuisse : non enim eam , quam corde Crede ient , sed quam foris profite Ii cogerentur,
religionem tunc pertractasse . Quis autem inficietur inique a Platone Homerum ei se reprehensum , quod Diis aspectabiles formas assinxerit ΘNequaquam turpe es te Deo existimandum est ho. minis formam assumere , quem ad imaginem , suam effctum , 1 uaque similitudine insignitum voluit. Aristoteles quidem, quamquam aliquanto mi. nus, quam eius magister Plato, ad intelligendum perspicax & acutus, , nihilominus ab Homero edoctus melius quam ille agnoscit atque fatetur , divinum non dedecere Numen , ut hominum mentes ab erroribus , quibus implicantur , eripiat , humana syecie conspiciendum se dare. Quae Aristotelis sententia nonne doctrinam beati Athanasii aliquantum sapere videtur , qui in eo, quem habet de divino Verbo humanam carnem assumente luculentissimo sermone, docet, Clementissimum Deum cum hominum mentes in effrenatam rerum , quae sub aspectum Cadunt , a petentiam infeliciter videret prolapsas, ut ad sui agnitionem amoremque erigeret , & ad bonam frugem revocaret , eorum imbellicitati sese accommodata , hominemque fieri dignatum esse pErrat ruisus Plato Homerum redarguens , quod ex Phoenicis persona Deos assirmat hominum
precibus & sacrificiis flecti, iramque benevolentia commutare Il. l. 9. οῦ
98쪽
Ipsa Anunt sese precibus mel numina flecti.
Vae autem miseris mortalibus si divina ira neque precibus exorari , neque hostiis emolliri posset. Rex Salomon de templo, quod moX eX-truxerat, verba ad Deum faciens : Quicumque , ait, oraeterit in Aeo isto , exaudi de habitaculo tuo, ides de eaelis cy' propitiare a. Paralip. 5. I9. V delicet propitium placatumque te praebe . Preces, vota, sacrificia , libamenta, quaedam veluti pacta sunt atque foedera inter Deum hominesque inita ad eius iram restinguendam atque sedandam, beneficiaque , quorum egent, impetranda , non quidem virtute aliqua sibi propria, qua ad Deum vincendum per seipsa valeant , sed quod argumenta sint cordis poenitentiae voluntatisque divino Numini, supremoque Domino se subdentis. Animadvertimus item a Socrate in Sophistis multis laudibus locum illum extolli , in quo Homerus Scamandrum inducit fluvialem Deum a Xantho altero fluviali Numine efflagitantem, ut sibi adversus Achillem , qui cum eo luctabatur , suppetias feriet ; deinde vero in Republica hunc eumdem locum ab eo carpi. Quamnam, Dii boni , huius levitatis atque incostantiae caussam esse dicamus p Mihi iam pridem haeret aqua , auditores , mecum haec saepius reputanti , & quid impulerit Platonem ad Homerum damnandum, cui tantopere addictus fuit , hariolanti . Qua enim erat ingenii acie mentisque solertia , cur
99쪽
passim plurimis aliis in locis Homerum laudet,
moX Uero mutato repente consilio in Republica damnet ρ Fieri ne potuit , auditores, ut forsitan Plato secretioris cuiuspiam invidiae stimulis lamcinatus Homerum illum , quem prius celebraverat , coluerat , deinde carpserit , atque damnaverit , cum praesertim de illo testatum reliquerit Ioannes Chrysostomus Hom. q. in Act. e. a.) quod
Homo plenas erat ironaae , ac zelotypiae et alio labor at admersus eunctos e Certum quidem est Platonem principio ad poeticam facultatem animum adiunx ille , & dityrambos , tragoedias, epigrammata , quorum nonnulla elegantissima extant, conscripsisse ; cum autem videret Homeri praeitan
tiam neque sibi, neque fortaste ulli assequi licere, animum despondisse , ab incoepto destitisse , &ad aliud scribendi genus , Philosophicos scilicet
dialogos confugisse : quibus tamen planum fecit se quamvis poetiCam facultatem dereliquerit, affectionem tamen , qua in illam ferebatur , dein relinquere non potuisse ; nam licet prosa oratione scripserit , stylo tamen poetico usum esse liquet , adeoque tum dictionem tum doctrinam Homericam ubique sapit , ut plerique Homerum
archetypum existimaverant , Platonem vero nobile quodpiam exemplum ad eius similitudinem eκpressum atque efformatum . Qui periti rerum aestimatores sunt perspicue vident, quam mirum in modum diuturno 1tudio atque lectione velut in suum ipsius succum atque sanguinem totum Homerum Plato converterit, eaque sapientia pro-
100쪽
be saginatus ad dialogos illos conscribendos a cesserit ; quos iccirco haud shi laboriosum fuit Homericis opibus affatim locupletare , Homericis. que versbus liberaliter conspergere , eosque a identidem in quo sane mira eius solertia atque ingenium elucet e proprio sensu ad alienum maximo cum lepore atque elegantia inflectere . Quoniam vero dialogos illos prae Homeri carmini. bus probari , lectitarique exoptabat optimus enim
quisque gloriae studio maxime ducitur ) seque ipso
longe adhuc praestantiorem Homerum agnoscebat , Cupiditate , atque aemulatione fortasse o tui batus , fereque laudum , quas toties in eum congesserat , oblitus in eius reprehensionem pro lapsus esse Creditur . Quod ut magis magitque suspicer facit Cicero , qui & ipse extimulante invidia Graecam linguam nonnihil elevare conatus est . Cum enim primum Graecos scriptores iterum iterumque summis laudibus extulisset ,
Graecamque linguam ceterarum omnium Iegi, nam , omnium leporum , atque elegantiarum
Uberrimum fontem , totiusque sapientiae veluti penu depraedicasset, ad praeturam usque, Suetonio teste de Cl. Rbet. Graece declamasset , dise teque affirmantem in Academicis quaestionibus Varronem induxisset , a se amicos suos in quibus studium erat , in Greciam mitti , idest ad Graecos magistros , ut a fontibus potius haurirent , quam rivulos consectarentur , moae tamen in phiIosophiae libris Graeco sermoni Latinum veluti locupletiorem praeferre tentavit,
