장음표시 사용
121쪽
solum caecutiens dicam verbis opsopaei sed
Caecus omnino sit Oportet, qui genuinum Sibvllae partum agnoscit . Cum enim nulla Sibylla antiquior extiterit Mose , quomodo de eo vat cinari potuit , quomodo universam mundi alluvionem praedicere Θ quomodo una cum Noe in
arca esse ρ Ait enim se Lb. 3. cum viro suo, cum socero , & socru , cum leviris , & gloribus antiquissimo alluvionis illius tempore fuisse iact tam , quod ipsum auditu insolens , & a nemine hactenus proditum est . Quid de multis aliis circa tempora palmaribus erroribus , sive me in scriptore quidem imperito venia dignis pQuomodo ergo Divino spiritu afflatae eos effunis
de re potuerunt Sibyllae ρ Sed & ordo ipse muletum fidei Sibyllinis libris eodem Optopaeo D
tante ) derrahere videtur . Sibyllina namque carmina , ut Iustinus Testatur , inconcinna erant, obscura, mutila , ne ab ipsa quidem intellecta, quippe cum furore quodam effusa , ut proUE hio locum dederint , quo rem perplexam , atque
involutam foliis Sibyllae obscuriorem esse dicimus . At Sibyllini , quos modo habemus , libri , etsi metri ratio interdum claudicet , fere
Perpetuum rerum ordinem servant , resque ipsae adeo plene , copiose & aperte describuntur , ut vel inde tantum coniicere liceat, illas non praedictas , sed prius visas , auditas , lectas , deinde vero ab aliquo deceptore , qui falsa religionesmplicibus imponere voluit , tam perspicue libris
illis esse mandatas . Quapropter eorum nemo ,
122쪽
quibus cor sapit, octo illos Sibyllinorum carminum libros pro veris & nativis umquam habuit;
ac proinde valeat Cante rus cum iudicio suo pra, vo , futilique , ac perperam lato. Liceat modo tamquam huius disputationis παρεργον pauca loqui de Graecae pronunciationis ratione , quam , dum Graeca afferemus , consectabimur . Non enim
quemadmodum Transalpini , eorumque assectae consueverunt , hiulcas diphthongos m. mus pronunciaturi , aliasque quas ipsi praescribunt pronunciandi leges servaturi ; sta potius
recentiorum Graecorum consuetudini obsecunda. bimus . Cum enim non solum veterem Graecorum linguam addiscere nobis placuerit , sed
etiam vernaculam , quam Graeci consequutis temporibus ex veteris corruptela atque eversi ne construxerunt , operae pretium duximus e
rum pronunciationis legibus acquiescere , ne si forte cum iis Graece loqui contingat , ridendum me pracbeam , insolentem illam , eorumque minribus molestam pronunciationem asse Iens , non secus ac ludibrio Galli hominis se obiice tet , siquis cum eo loquens Gallicas diphthongos , qui, bus ea lingua abundat , diduceret , ceteras qu leges Gallicae pronunciationis abiiceret . Parum interest utrum hac, an illa ratione Graeca prinnuncies. veteri genuina pronunciatione iampridem extincta , atque corrupta . De Graeca lingua intelligenda laborandum , non de Graeca pronunciatione litigandum. At complures sunt qui1ubtiles disputationes de pronunciando instituunt, Κ a cum
123쪽
cum interim de intelligendo minime sint sollicuti . Profecto me non latent eorum argumenta, uibus ad suam ipsorum sententiam acrius tuemam permoventur, qui recentioIum Graecorum pronunciationem non probant , eaque saepius diligenter expendi , neque ut levia aut conteismnenda umquam reieci ς quin immo multum
ipsis inesse ponderis sum arbitratus . Verumt men eum & adversae sententiae suae suffragentur rationes , nequaquam ille culpandus est, qui ad eam necessitate compulsus sibi accedendumis putaverit , squidem de ea re Grammatici certant, ct actae sub iudiee lis es. Verum de hac quaestione , ut rationes utrimque vos ipsi perpendere possitis , peculiari aliquando tractatione enucleate disputabimus. Illud in praesentia tantummodo a vobis quasi meo iure postulo , ut quemadmodum nos aliorum sententiam non reprobamus ; sic nostram , siqui forte adsint , qui minime amplectantur , ipsi quoque vel non reprehendant , vel aequi bonique faciant . Iniquum enim fuerit in iis rebus , de quibus inter eruditos viros disceptatio est, contrariam alterius sententiam criminari , quae non minus quam tua bonis rationibus innitatur. DIS.
124쪽
De caussa irae Achillis ; de somniis ι & de periculosa Regis increpatione.
I Arrationis summa, ex qua totum dependet II m dis poema . Somniorum alia naturalia , H-nitus alia immissa. Naturalium mira varietas , scomplures caussae . Non solum ab Iove , sed etiam ab aliis Diis immitti somnia crediderunt Ethnιei . Aegri in Aesculapii templo captabant somnιa . T stimonia e sacris Paginir petita somniorum a mero Deo immissorum . Apud Etbnicos ars interpretandi
somnia futilis: ct praesegisse . , Non siue Deo videtur somniasse Mandane Cyri mater . e Somniorum duae portae .i Earum explicatio . Cbalcas augur quammis ad libere loquendum ab Aebilia extimula retur , Agamemnonem coarguere renuebat . Magni Alexandri Clytum inter Ῥulas ob reprebe sonis ILkertatem neEantis saevitιes . . Leonis , or Regis simititudo . Exemplum T/berii mindictam procrasLnantis . Summa prudentiu , atque dexteritate incommonendis Regibus opus es .
125쪽
lis ira disputavimus , ornatissimi adolescentes, caussam modo exponendam cicimus , Cur vam vehementer , iam pervicaciter , tam implacabiliter in Agamemnonem exarserit , & alia quaedam huc spectantia dicendo evolvere , quae vestrae eruditioni profutura existimamus . Memorat itaque Vates l. r. Deum Latonae atque Iovis filium Agamemnoni succensuisse , quod indignius Chrysen sacerdotem accepcrat . Cum enim Chryses recepturus filiam Chryseidem oblato redemptionis pretio Agamemnonem adiisset , is nec Apollinem verbitus , nec senis Sacerdotis canitiem , nec Dei steptrurn , atque coronam , quae ille ad pe movendum Regem manibus gestabat, non solum filiam enixis precibus petenti non reddidit , sed dulius illum habuit, minis deterruit, verbisque eontumeliosis , ut infecta re statim abiret , imperavit. Sacerdos de accepta iniuria cum Apolline conqueritur , ultionem imprecatur , obtinet. Apollo enim te terrima peste Graecorum eZercitum caepit affligere . . Post novem dies , cum adhuc grassante lue animantia simul , atque homines misere conficerentur, Achilles Iunonis v luntate concilium convocat , monetque Agamemnonem augurem aliquem aut sacerdotem , aut Coniectorem somniorum consulendum , qui caussam aperiat , quare tam gravem Apollo iram in Graecos exerceat , quandoquidem somnium Iu-
126쪽
piter immittit , eiusque donum est somniorum
Eoniectatio και γάρ ντ' οναρ ἐκ λός ἐHι . Somnia namque ad nos descendunt ab Iome summo.
In medium igitur evocatur ChalCas auguriorum peritissimus , qui Apollinis iracundiae caussam in Agamemnonem derivat , de nunciatque non prius pestem fore cessaturam , quam Chryseis nullo exoluto pretio patri redderetur , offensumque Numen' legitima hecatombe placaretur . Aegre admodum interpretationem tulit Agamemnon ἀtamen Chryseidem reddidit totius exercitus Ue-
Titus seditionem . Verum ut Conceptum dolorem ob feminae Iacturam egereret, per summam iniuriam Briseidem Achilli irapuit , ob quam iniuriam tanto irae aestu exariit Achilles , ut Agamemnoni deinceps erit infensissimus, & a bello desciverit . Interim vero mater Thetis ut gravi affectum aegrimonia filium deleniret ac solaretur , eam ultionem ab Iove impetravit , ut quamdiu ille abesset a pugna maximis cladibus
Graecorum exercitus assiceretur . Haec sane H mericae narrationis summa , cui veluti fundamento iacto poematis extructa moles innititur.
Profecto in ea plana omnia atque perspicua. Sintummodo ad se nos vocat illud hemistichium γαρ τ' oναρ εκ λος ελ , ut nonnulla de somniis delibemus . Horum alia esse naturalia i , divinitus alia immitti norunt
127쪽
omnes. Naturalium miram varietatem ex dive sa corporum affectione , temperamento , humorum incursionibus , aliisque huiuscemodi caussis ortum habe Iea docent, communiter Philosophi . Quare non erit inutile Medicis, monente Arist tete atque Hippocrate , obseruare atque eXpendere aegrotantium insomnia ad leorum morbos diiudicandos , atque curandos . Ex ea namque observatione satis probabilem coniecturami cap re poterunt , quae humorum temperies intus lateat , eorumque defectum vel exuperantiam dignoscere . Somniorum caustis item annumeIari de bet earum rerum cogitatio atque Cura , quibus interdiu occupati fuimus . Harum siquidem simulacra ut sunt recentia , ita plerumque facultatem , quae rerum ii militudinem imaginem Concipit , magis movet . De qua Ie non minus sapienter quam eleganter ad hunc modum
disserit Lucreti lib. q. Et quo quisque fere sudio defunctus actaeret,
Aut quibus in rebus multum sumus ante morati , Aut in qua ratione fuit contenta magis meu , In somnis eadem plerumque videmus obire ;Caussissici ea fas agere , ta' componere ledex , Induperatores pugnare , ac proetia obire , .ntautae contractam eum mentis degere bellum.
Huc pertinet illud Claudiani ea in somnis a n bis videri affrmantis , quae vigilantes concupi
128쪽
omnia quae sensu molvuntur mota diurno Pectore sopito reddit amica quies . Iam vero dicendum de iis , quae a Deo immitatuntur , ut diserte tradit Homerus --- και γαρ r οναρ εη Ak εHι.
Haec autem Θεματα , sive Θεοπεμπτα , sive etiam λος ομψῶ appellare consueverunt Graeci . Homerus igitur mysticorum somniorum non alium Deorum , sed Iovem facit auctorem , quod ab eius nutu omnia dependeant , moveantur , gubernentur . Sed Ethnicorum superstitio , quae Deorum numerum paene infinitum invexit , ab
aliis deinde etiam Diis credidit immitti somnia, maxime vero ab Apolline , atque Aesculapio , itemque ab Osiride , atque Serapide , ut apud Strabonem c lib. r. atque Suetonium in Vesp. c. 7. videre est . Hinc ferunt in Aesculapii
templo aegros consuevisse captare somnia , qui bus a Deo admonerentur , qua ratione suos Cu- Tarent morbos ; praesertim vero Epidauri nobi, lissimum templum Aesculapio dicatum extitisse nullo non tempore aegrotorum multitudine frequentatum , tabellisque hinc , atque illinc e parietibus dependentibus , in quibus eorum nomina erant inscripta , qui convaluissent . Huiusce rei testis luculentissimus adhiberi potest Plautus in Curculione, ubi Cappadocem lenonem lieninium inducit ex Aesculapii templo prodeuntem, Tom. I. L &
129쪽
& somnium quod viderat ad coniectores referentem . Quamvis autem multa fuerit apud Ethniacos superstitio in somniorum interpretatione , nimiaque credulitate a Deo passim somnia immitti putarent , illud tamen nefas est non admittere , quod divinae Liteiae apertissime docent , nempe Deum Identidem non tantum piis , sed et tanta, impiis se revelare per somnia . Numerorum libro , capite duodecimo, se per somnium loquuturum testatur Deus . Esse Deum in coelo revelantem mysteria aiebat Daniel e. a. ) . Ita losephus e sotnnio , quod Phalaonis pincerna , &piitorum magi iter in carcerem det Iusi viderant, divinabat hunc suspendendum illumSpolt ries dies liberandum . Idem e Pharaonis somnio sterilitatem praedicebat. Similiter Daniel Nabuch donosori somnium interpretabatur , & quae illi
eventura essent , inde vaticinabatur . Tradunt etiam nonnulli Abrahamum omnium primum involucra somniorum explicuisse , ac ceteris Patefecillia . Quae somniorum interpretatio ut apud sanctos homines , veraeque Religionis piofessotes vera fuit , arque i solida , ita futilem atque inanem apud Ethnicos fuisse ultro concedimus. .ua-Propter ut praestigiosam artem ac subdolam demqdio auferre conati sunt Epicurus, . Metiodotus Chius , Xenophanes Colophonius e Giaecis, &e Romanis Cicero. Nihilominus putamus vel ipsis Ethnicis nonnulla in teidum divinitus conrigiise somnia , donumque fortasse eorum alicui tributum esse ea declarandi. Existimo eniin s ut unum
130쪽
saltem afferam exemplum ) haudquaquam sine Deo somniasse Mandanen Cyri matrem , cum sibi ex utero vitem producere visa est , quae tintam Asiam obumbraret . Indicium enim fuit Herod. l. I. imperii totius Asiae, quam Cyrus
occupavit. Sed ut Homerum repetamus , conmfingit alio loco Od s. et s. ) e duabus portis
somnia ad nos exire , quorum quae subvolant per portam cornuam vera sunt , quae per ebumn eam vana ; ubi significare voluit, ut lib. 8. apophthegmatum interpretatur Erasmus, eas demum res indubitatae esse fidei , quas oculis contuemur , plerasque vero , quas ex alieno ore a Cipimus , esse fabulosas. Corneae siquidem portae Involucro oculos designavit ob coloris similitudinem ; eburneae vero loquentium os ob Canis dorem dentium , qui non ultimum loquelae instrumentum sunt . Sed cur ubi arcessendus est Chalcas , qui caussam malorum retegat , atque interpretetur , somnii simul meminit Homerus ,
simulque augurii Θ Quia ad idem plane ossicium spectabat & somnia interpretari , & auguria evotivere . Non mirum igitur , si Poeta utrumque coniunxe Iit , & una cum augui e coniectorem somniorum nominaverit . Verum Chalcas quamvis ab Achille extimularetur , ut audacter responsum daret , pestisque graviter desaevientis latentem .caussam proferret in medium , aegre admodum obsequutus est , ne Regem Agam mnonem , ad quem mali origo referenda exat, lacesseret , eiusque offensonem incurreret . At
