Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1740년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

tilis sit eorum iactatio , sed iuniores sue a m rum pravitate I evocet , & ad recte factorum

studium impellat , sive iam virtutis pulchritudine illectos in laudabili proposito stabiliat , &confirmet . Ceterum . nulla ex iis , quas explicavimus caussis excusante , neque nos laudationem sui , quam Graeci πεμαίολογίαν Vocant, eX-cusamus ; sed utpote furiosam atque intolerabilem condemnamus. Α qua proinde omni studio abstinere contendite , auolescentes . Ut enim Iecte admonet Pindarus Ol. Od. s.

Intempesima gloriatio Maltitiae eonsonat . Abstinebitis autem profecto , si culpam hanc animadvertatis in aliis , qui insolenter seipsos laudant , & vobiscum reputetis , quam molesti habeantur , & importuni , quantum in odium omnibus veniant, & ut nulla oratio audientibus sit perinde gravis & invisa. Quippe ut nullam aliam iniuriam in nos eorum qui se iactant , conqueri Ossimus , tamen tanquam naturae instinctu moeste ferentes eam rem , & aversantes , dimitti ab eis & respirare properamus . Neque desunt, qui malum malo addentes , non solum inani stultaeque sui ipsius praedicarioni obsequuntur , sed simul alios , cum quibus se comparant, Cria

202쪽

IN HOMER M. Is s

minantur , iisque sese iactant meliores . Quam, tui pe est , auditores , lucrum ex alieno damno. gloriamque ex alieno probro quaeritare i Satis est ad istorum insolentiam compescendam pulaherrimum Ciceronis dictum afferre spro Sext. Rosci Irtandem aiebat ille mibi midetur amplis us, qui

virtute sua in altiorem locum ascendis , non qui ascendit per alterius incommodum 9 ealamitatem . Sed ut Heroas, quorum Caussam hactenus egimus, Tepetamus , in eoque , unde progressa est , con-Juiescat oratio, nullibi fere magnifica verba dee usurpantes observes , non aliqua illos ex allatis caussis protegente , & a vitiosae ostentati nis crimine vindicante . Quod si adhuc obfirmatis cervicibus adversarii Contendant aliqua esse loca , quae nimiam , nec ferendam Heroum illorum exprimant iactationem , ne diutius cum eorum pervicacia luctemur , dare sbi quod aiunt

non detrectamus ; nihil inde tamen est quamobrem damnemus Homerum , qui militarium hominum mores thrasonice loquentium bene repraesentavit ; nam ut docet Horatius inter alia artis praecepta , Intererit multam Da v ne loquatur , an Eros, Maturusne senex , an actuc florente iuventa

Fervidus . Et rursus Resipicere exemplar vitae , morumque iubebo Doctum ιmitatorem, ct meras binc ducere voces.

203쪽

Neque vero dum ad hunc modum eos depinxit, vel probavit, vel commendavit quod etiam in alio argumento nos animadvertere meminimus sed integrum cuicumque reliquit , ut de iis, prout sibi videtur, ferat iudicium . DIS-

204쪽

DISSERTATIO XVI.

I S. Pusim ab Homero eelebratur aes in armis . Viriagilius ea , quae ab Homero nuncupantur aerea, plerumque dixit ferrea . Tesimonia aliorum scriptorum de Uti aeris . Idaei Dactyli aeris temperaturae auctores fuerunt . Arma , atque infrumenta aerea veterum adhue extantia in Cimeliis . Home- rux , aliique scriptores non usurparunt figurate aes pro ferro . Menditur tesimonio saerarum Litera. rum . Aes ferro Armius , ae perennius . Aes ad

splendorem ac magni centiam misum es opportunius. Non rubigini obnoxium . Gratum Diis , ω boni ominis . Apud ipsos Hebraeos religiosius . An ferro prius aes fuerit inmentum . Omnia simul metalla reperiri non potuerunt . Centum , ct octoginta sex annis ante bellum Troianum ferrum repertum es . De eupro . Disputationis epilogus . Nier ea , quae auribus absurda , & absona esse in Homero quidam mihi noti homines plane non indocti, sed antiquitatis insueti existimabant, arma recensentur aerea , quae frequentissime apud hunc Vatem

205쪽

x18 DISSERTATIO XVI.

leguntur; cum enim apud nos arma ferrea usu sint recepta , stomachabantur illi , quod arma aerea Homelus nuncupaverit, quae minus apta , minusque valida ad pugnandum opinabantur. Non erit igitur supervacaneum , nec inutile argumentum hoc hodierna disputatione pertractare, ne forte vos pariter , optimi adolescentes , ineptire putetis Homerum huiusnodi arma passim lectoribus suis obtrudendo . Res igitur in armis ab Homero celebrari veris imum est . Si enim Clavam ferream Arei thoi Il. l. I. & pauca quaedam alia excipiamus , Cetera omnia eX aere sconflata ab eo describi liquet . Verum allucinatur , & errat , qui minus bona ex aere procudi arma putat , quam ex ferro . Equidem fateor Virgilium non 1olum arma , sed & cetera , quae ab Homero dicuntur aerea , saepe appellasse se Iea . Nam mortem Homerus dixit χάλκεον ἄπνον, nimirum aereum somnum ς Virgilius vero somnum ferreum . Hic enim de Orode moriente ait Aen. l. Io. Olli dura quies oculor , ct ferreus urget

Somnus , in aeternam cloduntur lumina mortem.

Ille vero de Iphidamante II. l. II.

206쪽

IN HOMERUM.

II QAtque buue evse ferit cervicem , membraque cottait ;Aerear c lapso sopivit lumina somnus . Siquidem mors convenienter Uocatur somnus sive aereus , sive ferreus , quod perpetuo opprimat , nec umquam illum a se depellere hominibus vita functis liceat. Quamobrem eleganter cecinit Catullus Nobis ut semel oecidit bremis lux , Nox es perpetua una dormienda .

Similiter ferream vocem dixit Virgilius , ubi

Homerus Stetitorem appellat , aerea Videlicet voce praeditum , quemadmodum etiam

Hesiodus in Theogonia aeream vocem tricipiti Cerbero attribuit . Haec omnia , inquam , ultro

fateor , & concedo . Quid tum p Numquid ab Homero hac in parte descivit Virgilius , ut illum emendaret Θ Nequaquam , auditores ; sed consulto aetatis suae moribus deserviendum putavit quod & alia disputatione , qua Scaligerum Confutavi, me animadvertere memini ) iam. pridem enim aetate sua magis ferri usus , quam aeris invaluerat . Neque vero ita ferrum , aut chalybem nominat Virgilius , ut non etiam aerea arma commemoret . Septimo enim Aeneidos libro ait Aerataeque micant peltae , micat aereus ensis .LL

207쪽

16o DISSERTATIO XVI.

Libro vero octavo , smul arma ex chalybe cor, stari tradit , simulque meminit aeris , aurique . Inquit enim fuit aer rimis , aurique metallam , . Vulvi usque ebalybs masa fornace liquescit. Itaque Heroicis temporibus consuesse arma confici ex aere , tum ex Homero aerea arma ubique commemorante , tum eκ aliis stliptoribus ape tissime demonstratur . Nam & Hesiodus Homero propemodum coaevus , ubi quatuor mundi aet tus describit , & primam auIo , alteram argento, tertiam aeri , postremam ferro assignat, de aer disserens , testatur non arma tantum , & Cam Pe- stria instrumenta ex hoc metallo consti ueta esse, sed ipsas domos , nondum ferro in vulgares usus recepto . Quod testimonium duobus hisce versiculis continetur . Τοις λκεα μἐν τεύχεα, δε τε οOιοι , Xαλκῶ δ' εργαζοντο , μελας συα εσκε σίειρος. Proclus vero eiusdem Poetae interpres , artem

quamdam veteribus notam fuisse tradit , qua ferri , & chalybis duritiem aeri inducebant f quae ars ut eruditissimus Calmetius in Dissertatione de Re militari veterum Hebraeorum observat )nostra aetate , qua ferrum invaluit , penitus eX-cidit . Talem vero aeris temperaturam Idaeos Dactylos invenisse docent Diodorus Siculus LII.

208쪽

& Clemens Alexandrinus . Strom. I. I. Eius duritiei certissimum argumentum praebent arma veterum quaedam casu reperta . Nam in Diario Italico e. s. Bernardus Montiau conius testatur in Museo Tarvisiano Venetiis inter alia cimelia gladium exhiberi aenea lamina , atque acie , quae ferri aciem , ac duritiem aemulatur . Item tradit haud diu in portu Tiberino caementarios , dum macerias quasdam diruerent, incidisse in clavos aeneos durissima temperatura . Aereas eriam ser-cipes inventas esse ex ultima antiquitate ad nos usque servatas tam valida acie , ut aereas laminas scinderent , apud eumdem Montiauconium e. ra. testis est Flaminius Vacca. Sunt quoque hoc metallo conmuctae Claves , lances , paterae , scyphi , foculi , secures , hastarum cuspides , & sexcenta huius generis alia . Accedit Lucretii auctoritas , qui priorem fuisse aeris usum,

quam ferri diserte tradit l. s.

P erius ferri mis es , aerisque reperta; Et prior aeris erat , quam ferri eo nitus usus. Inde minutatim proeessit ferreus ensis , Versaque in opprobrium species es falcis abenae .

Non me latet fuisse aliquos , qui aes pro ferro

ab Homero , aliisque poetis usurpatuIn autuma Tent , ut arma aerea , quae ipsi non probant, omnino reiicerent. Verum praeterquamquod Hesiodi , ac Lucretii allata testimonia de usu aeris pro ferro nimis manifesta sunt , atque enuCle Tom. I. ta,

209쪽

161 DISSERTATIO XVI.

ta , ipsemet Homerus alicubi inter aes, & serirum clare distinguit ; ait enim alios gestasse a

ma aerea , alios ferrea . Αλλοι μῖν χαλκῶ , α λλοι αἴθωνι σιδήρω. Ex quo loco licet inferre , quamvis Veteres , ut plurimum armis aereis uterentur , eos tamen armorum ferreorum usum penitus non ignorasse . Quid quod divinus etiam Codex pleraque antiquissimis temporibus aere constructa fuisse Commemorat ρ Occurrunt enim in tertio Regum libro cap. q. fores, & vectes aerei. Occurrunt tum in eodem libro e. r tum apud . Iobum

clypei , galeae, & arcus aerei. Vincula autem,& catenas aereas , recenset Daniel e. M tas , & axes tertius Regum liber e. r. in prior Uero Ocreas ex eodem metallo α . Ecquis sanae mentis adduci possit , ut credat divinos Scriptores poetica licentia tot in locis abusos esse , aerisque nomen pro ferro , & Chalybe semper usurpasse P Cum praesertim historica sanctissimarum Scripturarum Volumina nullo verborum fuco oblita snt, ac pigmentata, sed narrationem simplicem I candidam ubique praeferant. Cum igitur Homeri , & divini Codicis testim nia conveniant , manifestum est, nequaquam a surda auribus , sed vera illum , usuque recepta de armis , aliisque instrumentis aereis narrare sicut & complures alios antiquorum temporum

210쪽

usus Icnge a nostris diversos ab eodem Homero descriptos gravissima divinorum Scriptorum amctoritate Confirmari ac probari alibi. saepe de monstravimus . Quid quod aes ferro compar tum in sacris , atque humanis Literis habetur firmius , ac perennius p Legitur apud Iobum c. 2 o. Fugiet arma ferrea , ct irrues in areum aereum ; hoc est , ut doctissimi quique Interpre. tum explicant, leviores fugiens in gravissimas in cidet calamitates. Et alibi de Behemotho habet c. 4o. Ossa eiar velut si uiae aeris , O eartilago illius quasi laminae ferreae. Viden ferro Car. tilaginem comparari , ossa autem aeri ρ adeo ut

sentire videatur hoc loco Iobus tantum aes Praestare ferro firmitate ac duritie , quantum Camillagini olla . Quod etsi fortasse hyperbolice di.ctum arbitremur , tamen negari non potest aes fuisse ab eo longe solidius, duriusque ferro habitum. Sacris Literis humanae consonant, Ierumque aeternitatem ac firmitatem aere frequentiss- me exprimunt . Ita apud Virgilium nixas aere trabes ad perennitatem legimus I & monumentum aere perennius apud Horatium . Similiter Hesi

dus in Theogonia ubi de Tartari , vel Ditis agit ianua , illic splendidos esse ait miles , & aereum limen immotum , quod videlicet nulla vi potest

convelli . . Vegerius vero docet aereos clavos Cominpingendis . navibus aptitanos esse , ferreisque fi miores , ac diuturniores , quod ferreos tempore& humore Celeriter rubigo exedat , sed aerei

etiam in uuctibus nulli obnoxii rubigini diutis X a sime

SEARCH

MENU NAVIGATION