Dissertationes Homericæ habitæ in Florentino lyceo ab Angelo Maria Riccio ... quibus accedunt eiusdem Orationes pro solenni instauratione studiorum. Volumen primum tertium

발행: 1740년

분량: 389페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

sme perdurent incolumes . Praeterea aes ad splendorem , ac magnificentiam ferro visum est opportunius , gratumque esse Diis , omenque illi Donum , & virtutem expiandi inesse putaverunt prisci . Quare in condendis urbibus Rhodigi noteste I. Io. e. o. Tusci aereo vomere moenia designabant tum boni ominis ergo , tum ut 1 cum expiarent , quod in designandis moeniis urbis Romae Romulus ipse fecisse perhibetur . Hinc quoque factum puto , ut Deorum templa,& domicilia Chalcidica dicerentur , hoc est aerea , quia aut ex aere conficta , aut aere saltem ornata, ut passim Homerus habet. Nam & Iovis,& Vulcani , ipsiusque Regis ventorum tecta atque

aedes aerea sunt . De Vulcano tantum exem

Quos versus ad hunc modum Latinos fecimus: Valeant nimeis pedibus pervenit ad aedes Alma Tberis sellis dissinctas , Numine dignas , Aeternas , incorruptas , solido aere micantes . Unde & Virgilius Iunonis templum paene eX uno aere Constructum recenset Aen. I. I. Aerea eui gradibus surgebant limina , nexaeque Aere trabet , foribus cardo fridebat abenis.

212쪽

IN HOMERUM. Iss

Cuius rei rationem affert luculentissimus interpres Servius et Quod aes magis , inquit , in usu veteres habebant , mel quod Religioni magis apta es baee materia. Nam & Flamen Dialis aereis cultris tondebatur . Neque vero apud plerasque solummodo Ethnicorum gentes , sed etiam apud Hebraeos hoc metallum habitum est religiosius,& ad templi ornatum , ususque sacros ex omni

memoria usurpatum . Nam in tabernaculo Moysis,& Salomonis templo nihil ferreum fuisse fertur, ne clavi quidem , paxilli , mallei , ceteraque instrumenta , sed aerea omnia . Malleus 9 Jeeuris,

mentum non sunt audita in domo , eum aed earetur . Equidem scio locum hunc aliter alios esse interpretatos , nimirum non esse auditum in do. mo , cum aedificaretur , omne ferramentum , neque malleum , neque securim , quia ex lapiduhus dolatis ac perrectis eXtruebatur , omniaque ita praeparata convehebantur , ut solummodo intemplo coaptarentur . Quam sane sententiam fere amplectuntur omnes , ac defendunt , nec ego facile improbandam , aut reiiciendaIn censeo ; nihilominus rem paulo attentius inspicienti haec sententia non sine controversia admittenda esse videatur . Ut ut enim dolata , ac praeparata essent omnia , ut simul compingerentur , & cohaererent , aliquos saltem malleorum ictus necessarios omnino fuisse credibile est , quibus strepitus cieretur . Siquis igitur contendat sacrum ibi Scriptorem significare voluisse ad sacram extruen-

213쪽

166 DISSERTATIO TUI.

dam domum non ferreos usurpatos esse malleos, sed aereos , sententiam plane feret a verisimilitudine non aberrantem , adeo ut cum alia modo exposita de veritate confligere possit, nec minus, quam illa , considerari , & expendi mereatur . At ferri , inquiet aliquis , ingentem vim pro templi aedificatione comparaverat Salomon. Esto; sed ferrum illud ad instrumenta tantummodo conficienda comparatum esse putaverim , quibus e cinderentur lapides e lapidicinis , & e silvis lugna ad fabricandum templum necessaria , no quibus ipsum templum fabricaretur , Pro quo componendo aerea potius instrumenta adhibit fuisse allata argumenta videntur evincere ς adeo ut iure optimo sacer Cod ex testetur nullius is ramenti fragorem exauditum esse in.templo, dum extrueretur . Sed hic fortasse aliquis vestrum quaerat , an ferro pilus aes inventum sit. Pro secto divinae Literae utrumque metallum passim Coniungunt , nihilque ad quaestionem solvendam satis firmum , aut certum suppeditant . De Tubalcaino solum memorat scriptor Geneseos A. I 2. malleatorem & fabrum fuisse in cunctis operibus aeris , & ferri. Tamen ante natum Tubalcainum per septingentos totos annos nullum prorsus fuisse horum metallorum usum non facile Credam . Nam quod Moses ad hunc artis aerariae , ac ferrariae originem referat, non itR intelligendum est , ut neque ante ipsum haec metalla effossa sint , neque in humanos usus

aptata , sed quia rudia quaedam ad id tempus ,

214쪽

& parum commoda opera expolire , ac perficere primus ille docuerit , artemque conficiendi aeris es ferri ad plures , ac politiores usus provexerit . Quamobrem ex hoc Geneseos loco tantum Colligere licet aes ac ferrum eo tempore hominibus iam innotuisse , artemque utriusque elaborandi apprime tenuisse Tubalcainum . Utrum vero h Ium metallorum ante genetalem mundi eluvi nem prius altero inventum sit nec liquet , nec hariolari operae pretium est . Quod si quis putet omnia metalla simul esse reperta , huic nequaquam assentiar , nam neque omnia omnes terraeferunt , neque credibile est simul omnia esse quaesita , aut quaerentibus simul omnia patuisse . Sed quamvis daremus ante mundi eluvionem aes,& ferrum simul esse inventa , non tamem idipsunt existimandum est contigisse post illam. Nam obruta refusarum undecumque aquarum immenso auctu universa terrae facie , & in tumulos partim assurgente , partim desidente in planitiem , aut valles, necesse est metallorum venas obtectas fui se , atque Occaecatas . Quae cum ita sint , quin modo pauci illi homines , qui e Communi naufragio divino beneficio erepti sunt , ac servati , aut etiam eorum posteri metalla simul omnia reperire valuerint ρ Dicendum est igitur apud alios alia aliis , atque aliis aetatibus inventa esse . Sane cum a mundi colluvione usque ad egressum Israelitarum ex Aegypto , & Tabernaculi fabricationem aeris frequens mentio habea. tur , ferrum ne nominetur quidem , ire eam sen

215쪽

168 DISSERTATIO XVI.

tentiam recte ibimus , ut affrmemus vulgatiorem primitus aeris fuisse usum , quam ferri , priusque illud quam hoc a mortalibus esse repertum. Femrum namque , ut in marmore quodam Oxoniensi Computatur , teste eodem Montiauconio , Cuius auctoritatem etiam superius vobis attulimus, non prius inventum fuit , quam centum , & octoginta sex ante Troianum bellum annis . Ex quo csnficitur , ut Heroicis temporibus aere adhuc longe rarius fuerit ferrum , & quamvis in armis , aliisque instrumentis ferrum etiam aliquantum esset in usu, tamen aere, quod magis abundabat , fere omnia extruerentur . Ad plenam huius argumenti explicationem addendum puto , quoties in hac disputatione aes nominavi , me

illud simplex metallum spectasse , quod veteribus teste Varrone I. q. de l. I. & Valerio Maximo

I. I. e. 6. dictum est raudus, vel rodus p non Uero illud, quod stanno, sive aliis metallis commixtum est , evri etiam nomine appellatum , quod Plinius I. 33. e. s. prium aes vocat . De illo etiam Spartianus in Carac. c. s. loquitur , cum ait Ex aere , mel eupro eaneelli superpositi . Sed iam disputationis contrahenda sunt vela . Cum constet aes ferro prius antiquissimis temporibuseta repertum ; cum ferro firmius ac perennius temperatura redderet , ut iccirco pro aeternitatis tessera sumeretur ; cum rubigini neutiquam sit obnoxium ; cum ad splendorem , ac magnificentiam Opportunius , cum gratum Diis , & boni ominis . atque apud Hebraeos ipsos religiosius habe-

216쪽

haberetur , quam ferrum , desinite mirari , desinite stomachari , o boni vos enim modo appel- /lat nostra dissertatio , quorum maxime gratia a nobis est elucubrata ) quod tum arma , tum multa alia , quae apud nos ferro , aut chalybe

conflantur , aere conflata Homerus Iecenseat. Discite non fuisse ad ea conficienda aes minus se ro bonum , atque accommodatum . Discite , unaque vobiscum ceteri Homerici censores aliquando discant , ac fateantur antiquos mores , qui ab Homero describuntur , non potuisse moribus consecutarum aetatum conformari , aut ab eis legem accipere . Id profecto alias monui , atque inculcavi ; sed parcite auditoIes s ubi enim res& occasio postulat , iterum , ac saepius idem monitum inculcari oportet.

217쪽

DISSERTATIO XVII.

De cibo , potuque Heroum .

in vu

vir pro quomis edulio . Raair mel ex tritico, . vel ex bordeo . Panis in eo ris ferri sotitur. Carnes boum , ovium , caprarum , suum , in cibum, ct plerumque dumtaxat assae. Mimalia provectioris aetastis ad victum mactata . An feras , a. piscer, an fructus , ct oleνa Homerici Heroes maredueam rint e rini usus apud Homerum maximas . FemAnae etiam iuvenculae , etiam sese 'eruti beroteir temporιbus vinum potitare soliti ; quod nou probat

Plato . In utre caprino minum babebatur οῦ nibi manus etiam dolia fuerunt in usu . Magno in pretio apud Graecos mini metusas , ct color niger .rinum Maroneum generosissimum . Ruum in cratere aqua temperabatur . Antiquitus eornua pro poculis . Deinde pocula ex auro , ct argento . Macyationes animalium fere erant sacri cia . Statim ac mactaverant animalia , eoquebant, edebantque . Vel carniabus rigentibus delecZabantur , mel teneriores erauin ris , vel somacho utebantur malidiore . Stoma-ebi frenuitati tribuendum videtur , quod magna cibi , carniumque copia se possent ingurgitare . Coum mium Abrahami tribus bospitibus paratum . Salomonis mensa sumptuosissima . oceonis explicatio . An-

218쪽

IN HOMERUM. III

si minum eum lacte eommixtum iurande potaut . Vinum unguento permixtuis apud meteres Romanos.

Graecis minum Δlce in deliciis . Caepae in Gramcia non acres , sed dulces , nee mauolentes . Gusus populorπm di-rsas . Uamquam amorem meum in Homerum saepius ex hoc loco testatum fecerim, sinite nihilominus , ornatissimi auditores , ut hodie Plautino vel bo in Cum eui. oculissimum nominem , aeque nimiIum , atque oculos meos mihi carum , illumque amatorie ad hunc modum invocem ; salve dulcissime Homere , mea rosa , mi anime , mea voluptas . Quapropter mihi aequo animo ignoscite, si vestris animis quidquid eius existimationem infringere potest, sive deminuere, quasi meo amantis iure amoliri contendo , ut videlicet non minus , quam ego illum amo , vos etiam ametis. Quandoquidem igitur in antiqua eruditione n peri , ac novitii Homerum fastidiunt etiam propter cibum , ac potum , quibus apud eum Heroes utuntur, de utroque hodierno sermone disserere volupe mihi est . Quum enim a moribus nostris, qui delicatiores sumus , cupediorum gulosi , & tantum non ambrosia Deorum pascimur, Heroum aridus victus valde dissdeat quibus nullae erant molliculae escae , mat tyae , embammata . scitamenta , bellaria ) eius sive ruditate ,sve simplicitate non parum offendimur , quae que Homerus de illo habet, partim absurda, ac Y a P

219쪽

paradoxa , partim odiosa , & reiicienda iudicamus . Age igitur rem omnem discutiamus, grataque , qua poterimus , brevitate expediamus. In cibo primum locum obtinet panis bHoc Homero dictus , usque adeo frequens , ut pro quovis edulio , quemadmodum & sacris Paginis familiare est , usurpetur . Qui panis e tritico , vel hordeo constabat ; haec enim duo frumenti genera apud Homerum usitata . Solebant autem panes ferri in canistris , quos κανεους Homerus appellat .

Et famulae multo eumulabant pane caniseros . Quem locum imitatus Virgilius dixit:

i- ---ο Cereremque canistris. Expediunt . ,-- ---

ms enim , ait Donatus , fertur fuisse apud met res , Et panis non argenteis vastulis inferretur , sed eanistris , boc es jecubuν factis ex vimine . Accedebant carnes , & quidem boum praecipue, ovium , Caprarum , suum . Hae siquidem Homericis temporibus usu receptae , & plerumque dumtaxat assae . Quo facere videtur Curculionis verbum illud apud Plautum , Haec sunt ventristabilimenta , panis , ω assa bubula . Athenaeus vero libro primo Antiphanem Citans , haec habet ex Dalecampii versione :

220쪽

Homerus immolans boves , nee luscula Parat , neque elixat carnes , aut cerebrum,

dis intesina , ventresque assat ; adeo prisci

moris tenax fuit.

Quod etiam Servius ad primum Aeneidos animadvertebat , ubi ait , Heroicis temporιbus non meis scebantur carne elixa . Quamquam , ut verum fatear , aliquam aliam speciem edulii apud Hom Tum nominatam lego , ut verbi gratia pedem bovis quodam dum condimento excoctum , Ventrem sanguine farcitum ; sed haec perraro Heroum mensis adhibebantur . Idem Servius Uar. Ionem scripsisse narrat Romanis quoque primum in usu fuisse assa , secundo elixa , tertio iurulenta . Erant vero animalia illa ad victum apta . provectioris .aetatis . Quod sane sobolis conse vandae. caussa factum . Uidetur . . Quo nomine etiam apud Athenienses vetitum fuisse ferunt , nequis intonsum agnum comesset, cui assinis illa leri , quam Imperator Valeos per Orientem dedit , ne quis vitulorum carnibus vesceretur , utilitati nimirum agri culturae providens , ut ait Hieronymus libro adversus Iovinianum secundo . Quantum ad feras attinet , nonnumquam ab Heroibus manducatas constat ex frequenti venatione , nam memorat Homerus in Odylka Ab. s. 9 io. capras sylvelixes captas in cibum , cervum , & id genus alia animalia . Sed & aucupio , ac piscationi operam dabant , ut socios

Ulyssi legimus fecisse in insula Solis Od. l. I a. γ

SEARCH

MENU NAVIGATION