장음표시 사용
81쪽
non succedunt si ; sed reverso restituuntur res hereditariae, simul ac probaverit apud praetorem Romae, in provinciis apud Praesidem, se, quo lem Dore captus est, suisse in potestate desuncti, nisi post reditum lanium temporis effluxerit, ut merito moveatur Suspicio noluisse eum heredit ali se miscere 2 . Similiter filius captus, qui speratur suus defuncto heres existere posse, obstabit agnalis, et universe dicendum est. excludi remotiores agnatos. quamdiu proximus apud hostes est 3 . Captivo apud hostes mortuo, eadem sere vis est legis Corneliae, quae erat postliminii in reverso. Succedunt v. c. liberi ita in locum Patris, ut sui exsistant avo,diel si sorte captivus numquam sueriliu ejus Potestate, ut est in exemplis, quae Proponii Ulpianus in L. l. S 5 et T. de suis et legit.: porr0 is, qui mortis tempore testamenti factionem non habebat, accipitur pro intestato eiusque successio illis desertur, quibus competeret, si in civitate decessisset. Quid pi quod, patre apud hostes mor tuo, defunctus jam pridem in civitate filius fingitur Paterfamilias decessisse, heredemque adeo habere legitimum, qui ea omnia habe hit, quae iste in te rim a quisivit: quum contra reverso captivo, ea ad Patrem redirent, ne peculio quidem defuncti pri
dem filii excepto, L. II. do suis et legit. L. f. desee. eastr. , L. I 2. I 4, L. 22. I 2. de capi., quinii a L. l. I 4. de auia et legit. ira, l6J.
82쪽
eum locorum lacilior ratio est, quam ut copiose de iis disputetur. Hoc unum non est negligendum, quod nonnulli perperam e prioribus duobus collegerunt, testamentum a siliota milias iactum 'valiturum esse, si sorte Paler iii ea Ptivitate moriatur: quo rum errorem Salis arguitur eo, quod Papiniani fragmentum insertum est liliato G auia et legitimis, et quod in altero loco haec verba occurrunt legitimum habebit successorem l . Imprimis tenendum est, hereditatem captivi adsueCessores uori delatam, neque de ea transactum fuisse, priusquam Certus nuntius de ejus obitu a I latus esset, sicuti praecipitur in rescripto Diocletiani et Maximiani s2 , quo datur Consulentibus lacultas agnoscendae successionis materterae apud hostes defunctae per bonorum Possessionem unde cognati. Simul hine elucet sensus L. S. C. de legit. s6, 57. , ubi iidem Imperatores edicunt, ut successio eorum. qui apud hostes defuncti sunt, tribuatur legitimis vel jure agnationis adita hereditate, vel petita hon rum successione secundum legis Corneliae beneficium. Quum enim proprie lex Cornelia heredes tantum sa-cit, non item honorum possessores, Protulerunt Praetores ejus legis beneficium ad eos, qui jure civili heredes esse non poterant. Denique, quod supra monuimus de legitima hereditate materna liberis apud hostes conceptis deserenda, hiae Pertinet, ex quo praecepto aliud derivatur, quo liberis rursus matri captivae succedere
83쪽
conceditur. Quoniam vero, avo materno ectylo, status matris ita pendebat, ut nulla esset ejus hereditas, quae liberis deserretur, solebat praetor inlati caeusa iis dare botiorum possessionem decretalem, ne, si interim decederent, nihil ad suum heredemiratismillerent si . Atque uti vis Scit Orphitiani ad illas causas interpretatione prolata est s2 , ita vicissim SC tum Tertyllianum ejusve interpretatio matri consultum voluit. I roinde mater admittitur ad legitimam hereditatem ejus, quocum apud hostes nato in patriam rediit 3 , ea tamen conditione, ut filio sui heredesne sitit vel in civitate, vel apud hostes, quo casu
jus matris pendet, donec redigrint id i qui si non redierunt, matri integrum jus erit in iis, quae inierim adpenderit i53. Quin seri potuit, ut hae ratione mariti bona per mediam personam ad matrem Pervenirent, cujus successionis Iuculentiam exem plum est in L. S. C. de suis et legit. , ubi filia ne scia se Patri apud hostes defuncto heredem exstitissu suam, ipsu moriens et suam et patris heredita tem ad matrem superstitem transmittit. l, L. I. I I. ad Scium Tert. 38, ID.
84쪽
Superest, ut ita uuum eOngeramus ea, quae de honorum Possessione, aut ipsis captivis reversis aut eorum successoribus danda, in Digestis traduntur. Atque illud in universum affirmare licet, o captivitate reducem admitti ad quamlibet honorum Ρ sessionem , sive ex testamento sive ab intestato sI . Ita v. e. filium postliminio reversum, qui in testa in mento Palerno Praeteritus est, admitti ad bonorum possessionem contra tabulas auctor est Ulpianus s2ὶ, provocans ad Pomponium , quamvis voeabuli putare in hoc loco non ea est vis, ut ostendat contrarium placuisse aliis. Interim fratribus, si quos habet in civitate, pro sua Parte bonorum Possessio datur, I 4. l. l. Datur autem cuivis ad Pelendam honorum Possessionem annus utilis i. e. Bnnus, ex quo
petere potuerunt 33 ; quapropter captivo ea lacusistate non gaudenti illud tempus post reditum demum eomputari coepit 43. Id desinire non ausim, utrum
85쪽
Pendet omnis quaestio ex lectione legis 12 pr. debon. Poss. 3T, I , ubi dicuntur quidam contra
fiscum admitti . ti puta venter. item furiosus, i em is qui cutivi nomine) bonorum Possessis-nem petit. ' Ingens scilicet discrimen est, utrum lectionem Florentinam, Basilicorum versione cono firmatam. secuti vocem nomine nou Em Camus, an vero cum aliis libris eam servemus. Multum apud me valet principis codicis auctoritas, Prae. sertim quum aptum sensum Praebeat; sed ab altera parte, quum reliqui qui h. l. recensentur tales sunt,
qui jure quodam speciali admittuntur, ut sunt venter cs. tit. pee. de ventre in pom. miti. 37, si et furiosus es. lit. de hon. poss. surioso comp. 37, η, Potius exspectaveris Ulpianum his adjecisse ilium qui captivi nomine bonorum possessionem petit, quam, qui captivi hon. Poss. Petit: de hoc nemini
dubium esse poterat, de illo contra. Praestat vero in hac re nil temere assirmare. Hoc constat, uxorem praegnantem captivi in civitale relictam missam suisse in honorum Possessionem soceri, quia fieri Poterat, ut pater non rediret et Postumus sic defuncto avolsuus heres esset l . Contra cautum est, ne aliquando captivi conditio melior esset, quam eorum, qui in civitate manserunt, et placuit, ut ille post mortem patris reversus conferret ea, quae moriente patre habereti si ab hostibus captus
86쪽
Sicuti ipsi reverso datur bonorum possessio vi postliminii, ita permissa suit bonorum possessio mortui apud hostes, quam vel ad mentem legis Corneliae in sorum introduxerunt a Cli, vel sancivit praetor in edicto suo si . Solebat enim, teste Papiniano in L. I 0. I I. de capi., praetor non minus testatoris, quam legis voluntatem Requi, multisque locis evincitur, intestati quoque captivi honorum possessionem datam fuisse omnibus, qui 'captivo sui heredes erant in civitate, quive sanguine illi connexi sunt; quo factum, ut filius post patris captivitatem intra x menses natus aequo jure succedat cum fratribus. qui ipsi olim in potestate captivi suerunt 2 . Et ut multa, quae de vice sione dicta sunt, ad honorum possessionem trahenda sunt, ita quod supra vidimus, testamenti factionem non esse ei, cujus status incertus est, in hac quoque causa valet, et illustratur exemplo captivi, cujus 'silii in civitate defuncti non prius honorum possessio datur, quam certum esse C Perit, hune patremfamilias decessisse s3ὶ.
In Institutionum Libro III. huic argumento subjunguntur lituli de honis libertorum, et de assignandis liberiis: quapropter h. l. pauca de iis ad-clencla sunt. Quum patrono jus sit succedendi
87쪽
liberio suo Pro ceria parte, jacet illa succe io, quamdiu patronus apud hostes est, neque competit ejus liberis. quamdiu sPes est lare ut ipse rein
deat iij. Porro per interpretationem legis Corneliae confirmatur patrono bonorum possessio liberii. qui apud hostes diem obiit, quamvis is proprie liberius dici nequeat, qui servus hostium decesseis rit 2ὶ . Denique non negligenda est elegans quam 'lici, quam tractat Paulus in L. M. I 2. h. t. Nam quum in dijudicandis liberti facultatibus mortis teminpua spectandum sit 3ὶ, integrum erat liberto deis hilam partem patrono relinquere vel legati nomine. vel jure hereditario. Fingit Paulus libertum habuisse mortis tempore servum magni pretii apud hostes, qui non poterit adnumerari bonis, quae moriens relinquit libertus: quaeritur, num Portio patroni augebitur ex pretio servi postea recepti. Et erit distinguendum: patronus ex debita parte heres institulus jus quoque habebit in 'istum servum, quoniam ejus reditu augetur hereditas et sin vero legato ei retiola est sua portio, secus eri , quoniam servus locupletiorem quidem facit hereditatem, sed non cedit lucro legatariis. Nec est, quod queratur Patronus se sic aliquanto minus habere, quam si ad hereditatem vocatus suisset, quum non id quaeritur, qua ratione plurimum lucri percipiat, sed quemadmodum debita ei portio praestetur. Tum demum ei datur honorum possessio contra labulas
88쪽
liberti, quando minus habet, quam ex edicio Postulare Polerat. Ad verba SCli de adsiguandis libertis duplex quaestio moveri Poterat, quarum neutra rugit ICtorum diligentiam. Prima est, an libertus, qui apud hostes est, adsignari Possit 3 Assirmando respondet Ulpianus in L. l. I 2. h. t. , scilicet Propter spem Postliminii, quum non reverso eo nihil tamen est quod queratur is, cui adsignatus fueral, qui nunc nihil damni patitur, sed alioqui lucrum Percepisset, libertumque quasi praecipuum sibi habuisset. Allera invenitur in L. I 3. I 2. eod. Scilicet quando is, cui libertus adsignatus est, tu civitate esse desiit, nullis Iiberis relictis , portio ejus redit in familiam , quod v. c. obtinet in deportalo, qui mortui Ioco habetur. I : quaeritur autem, an captivus quoque iis verbis conlineatur 3 et contrarium receptum t, quamdiu Potest reverti.
si L. 4. I 2. do honia libert.
89쪽
Exposui, quatenus ad nostram rem facere videtur, jus Personarum et jus rerum: reflat, sive commoda universae societatis sive indolem juris Romani spectamus, locus gravissimus de obligationibus ,'deque actionibus, quae ex illo sonte originem suam repetunt, at idem Pro nostra re longe minus elaboratus quam superiora capita, et omnino talis. qui paucis absolvatur. Atque quae de obligationi-hus captivorum cum activis tum passivis satis certo dicenda habeo, exponam respondendo ad duas has quaestiones: I'. an obligatio prius inita perimatur captivitate; 2'. an possit captivus per alios obligari. Nam si unum fortasse uxoris captae, quae adulterium Commisit, exemplum li exceperis, certissimum est, neminem, dum in tali causa est, potuisse alteri obligari vel ex contractu vel ex delicto suo. Ad priorem quaestionem negando respondemus, quae unque ex causa obligatio prosecta sit. Si enim
90쪽
alius ex contractu obligatus captivo est, iniquum foret, ut misera hujus conditio in causis esset, curres ejus familiaris damnum pateretur; sicuti contra similis ratio suadet, ne ipse hinc aliquod lucrum percipiat. Accedit auctoritas Ulpiatii, non expressa illa quidem sed tamen aliqua, qui scribit si
constitutum valere, etiamsi debitor interim non aΡ- Pareat, cupio e. g. eo ab hostibus. Nam quum docetur hunc teneri actione Pecuniae Constitutae, qui constituit se soluturum Pro Captivo, Probatur simul nostra sententia, quia hie non teneretur, nisi principale debitum subsisteret. Jam vero idem de omni alia obligatione dicendum erit, nisi sorte probabilis ratio,reddi possit, cur in constituta pecunia stygulare quid obtinuerit; quod vereor, ut probari possit. Sed praeterea confirmatur mea opinio fragis mento e Papiniani Quaestionibus s2j, quod iam diligenter exposuit Cujacius ain, ut nobis brevibus esse liceat. Res huc redit: heres de legato sub conditione relicto datis fideiussoribus cavit: exsistit conditio, postquam ille captus est: negat P. si dejussores interim teneri s quia neque jus, neque Persona sit, ad quam verba stipulationis dirigi possint . i. e. quia non cadit obligatio legatorum praestandorum ex x II tabulis prosecta adeoque civilis in eum , qui servus hostium factus personam in civitate non sustinet. Nec tamen obligatio illa ei vilis sublata est. Sed interim non valet, quia suspensa