Sancti Thomae Aquinatis doctoris angelici, ordinis Praedicatorum Biblia siue Collectio et explicatio omnium locorum Sacrae scripturae, quae sparsim reperiuntur in omnibus s. Thomae scholasticis operibus, ordine biblico. Tomus primus tertius ... Labor

발행: 1658년

분량: 511페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

sa . II

. citera a

Item Deus non est causa nisi eius quod diligit ; ut pater: Dilg1s omnia qua sunt , ct nihil odisti eorum qua fecim. Odit autem peccatum secundum illud : Parιter odio sisnt Deo impius O impietas eius ἱ ergo Deus non est actor peccati. Dicendum quod causa peccati est aliquis dupliciter : uno modo quia ipse peccat; alio modo quia facit

alterum peccare , quorum neutrum

Deo conuenire potest. Quod enim Deus peccare non possit, manifestum est, & ex communi ratione peccati, de propria ratione moralis peccati quod dicitur culpa. . Peccatum enim communiter dictum secundum quod in rebus na-

turalibus & artificialibus inuenitur ex eo prouenit quod aliquis in agendo non attingit ad fioem propter quem agit ; quod contingit ex defectu activi principit. Sicut si Grammaticus non rectὶ scribat, contingit ex defectu artis ; si tamen recte scribere intendit. Et quod

natura peccet in formatione animalis, sicut contingit in partubus monstruosis; contingit ex desectu acti-uae virtutis in semine: peccatum vero secundum quod proprie in mo- III. REGUM C Ap XXII. vi fit

ab eo deficere: sicut nec alicuius rei appetitus naturalis deficere potest quin appetat suum bonum naturale Sic ergo Deus causa peccati esse non potest,eo qubd ipse peccet. Similiter etiam non potest esse causa peccati, eo quod alios faciat

peccare et peccatum enim prout nunc de peccato loquimur , consistit .in auersione voluntatis creatae

ab ultimo fine : impossibile est autem qubd Deus faciat voluntatem alicuius ab ultimo fine averti; cum ipsemet sit ultimus finis. Quod enim communiter inuenitur in omnibus ageutibus creatis , oportet quod hoc habeat ex imit tione primi agentis, quod dat omnibus suam similitudinem secundum quod capere possunt. Vnumquodque autem agens creatum i

uenitur per suam actionem , alia quodammodo ad seipsum attrahere i assimilando ea sibi , vel petsimilitudinem formae, sicut cum calidum calefacit: vel conuertendo alia ad finem suum: sicut homo per praeceptum alios mouer ad finem quem intendit. Est ergo hoe Deo conueniensi quod omnia ad seipsum conuertar,ralibus dicitur,habet rationem cul- de per consequens quod nihil auer-Peceati causa Deus esse non potest.

pae ; & prouenit ex eo qubd voluntas deficit a debito fine , per hoe quod in finem indebitum tendit.

In Deo autem neque activumtat a seipso:Ipse autem est summum bonum. Vnde non potest esse causa aversionis voluntatis a summo bono , in quo ratio culpae consistit, principium potest esse deficiens; eo i prout nunc loquimur de culpa;im qu bd potentia eius est infinitar nec possibile est ergo quod Deus steius voluntas potest deficere a d bito fine; quia ipsa eius voluntas,

quae est etiam eius natura, est bonitas summa; quae est ultimus finis,&prima regula omnium voluntatum. Unde naturaliter eius voluntas

inhaeret summo bono , nec potest causa peccati. Ad I. R. quod Deus dicitur tradere aliquos in reprobum sensum,ue i inclinare voluntates in malium , non quidem agendo vel mouendo , sed potius deserendo, vel

non impediendo. Sicut si aliquis

112쪽

non daret manum cadenti, dicere- ut concupiscibilis secunctum quod tur esse causa casus illius. Hoc aute sunt a Deo institutae : sed secundum

Deus ex iusto iudicio facit qubd ali- l quod deficiunt ab ordine instituti ruibus auxilium non praestat neca- I nis ipsius. Sic enim sunt institutaeant. Et per hoc patet solutio ad l in homine quod rationi subiacent./ sequens argumentum.

Ad α R. quod poena opponitur cuidam particulari bono. Non est autem contra rationem summi boni auferre aliquod particulare bonum; cum parii culare bonum auferatur per appositionem alterius boni , quod interdum est melius: sicut fotma aquae aufertur per appositionem formae ignis. Et similitet bonum naturae particularis aufertur per poenam, pς

appositionem melioris boni ; per hoc scilicet qubd Deus ordinem iustitiae rebus statuit. Sed malum

culpae est per auersionem a summo bono,a quo summum bonu auertere

non potest unde Deus potest esse causa poenae, sed non causa culpae. Ad 3. R. quod effectus causati

inquantum est causatum reducitur

in causam. Si autem aliquid pro cedat 1 causato . non licundum

quod est causatum , hoc non opor tet in causam reduci. Sicut motus tibiae causatur a virtute motiva anima lis , quae tibiam mouet: sed obliqui-Vnde quando praeter ordinem rationis ad peccatum inclinant, hoc non est a Deo.

Ads R. quod aliquid potest esse

laudabile inseriori, quod ad laudem superioris non pertinet: scutesse furibundum est laudabile in cane, non aute in homine Et similitet non transgredi cum possit, pertinet

ad laudem hominis,sed deficit alaude diuina.

Αd 6. R qudd auferre spiritui

dominium super carnem, est coniga naturalem iustitiae ordinem: Et ideo hoc Deo conuenire non potest, qui est ipsa institia.

Ad γ. R. qubd id quod dicitur,

eiredere oesae, non est intelligenis dum per modum praecepti, sed per modum permissionis. Sicut & quod

dicitur ad Iudam, quod eιs, De ci i rνην, eo modo loquendi quo per- -δ misso Dei dicitur eius voluntas. Quod vetb dicitur ad Osee r A

cipe rabs mulierem forasicariam. σοῦ.

intelligitur seeundum modum prς-cepti. Sed praeceptum diuinum fatas ambulationis non prouenit alibia cit ut non si peccatum quod aliter iacundum quod est mota I virtute motiua; sed secundum quod deficit a suscipiendo influxum motiuae Virtutis per suum defectum. Et ideo claudicatio no causatur avirtute motiva.

Sic ergo peccatum causatur a. Iibero arbitrio secundum quod deficit a Deo : Vnde non oportet quod Deus sit causa peccati, licet sit causa liberi arbitrii. Ad 4. R. quod peccata non proueniunt ex inclinatione irascibilis esser peccatum: potest enim Deus, ut S. Bernardus dicit, dispensare in praeceptis secundae tabulae, per quae homo immediatε ordinatur ad proximum : bonum enim proximi est quoddam bonum partic lare. Non autem potest dispensare in praeceptis primae tabul re, per quae homo ordinatur in Deum, qui a se- ipso alios non potest auertere. Non ora

enim 'test negare seipsum, ut dicitur. Quamuis quidam dicant v bd ea

113쪽

quae dicuntur de Olce sunt intelligenda contigisse in visione prophe

tiae . Inqκast. disp. q. . de malo, art. I. III. REG UM CAP. 12. v. H.

Egrediar , or ero spiritus

mendax in ore Ommum Prubetarum esus.

Videtur quod homines non impugnentur a daemonibus; Angeli enim deputantur ad hominum custodiam, missi a Deo: sed daemones

non mittuntur a Deo ; cum daemo num intentio sit perdere animas, Dei autem saluare; ergo daemones non deputantur ad hominum impugnationem. a. Non est aequa conditio pugnae ut infirmus contra fortem, ignarus contra astutum xxponatur ad bel.

lumi sed homines sunt infirmi &Ignari, daemones autem potentes Mastuti; non est ergo permittendum a Deo, qui est omnis iustitiae auctor, ut homines a daemonibus impu

gnentur. . tal

cit Impugnatio carnis & mundi: sed Deus permittiti electos suos impugnari propter eorum exercitium; ergo non videtur necessarium quod a daemonibus impugnentur. Ερh. d. Sed contra est quod Apostolus div. I a. cIt quod non est nobιs colluctatio a uersus carnem e sanguinem; sed ad uersus principes ct potesates, Od. Dicendum quod circa impugn tionem daemonam duo est conside- .rare, scilicet ipsam impugnationem, de impugnationis ordinem. Impugnatio quidem ipsa ex daenionum malitia procedat, qui propter uisidiam proscctum hominum impedire nituntur: & propter superbiam ἰ diuinae potestatis similitudinem usurpant; deputando sibi ministros

determinatos ad hominum impugnationem t sicut & Angeli Deo ministrant in determinatis officissad hominum alutem. Sed ordo impugnationis ipsius est a Deo,qui ordinatὸ nouit malis uti, ad bonLea ordinando. Sed,ex parte Angelotum . tam ipsa custodia, quam ordo custodiae reducitur ad Deum, scut ad primum auctorem. Ad r. R. quod mali Angeli imp gnant homines dupliciter: uno modo instigando ad peccatum; & sienon mittuntur a Deo ad impugnandum. Sed aliquando permittuntur secundum Dei iusta iudicia. Aliquando autem impugnant homines puniendo: & sc mittuntur a Deo. Sicut missus est spiritus mendax ad puniendum Achab Regem

Israel, ut patet in textui poena enim resertur in Deum, scut in primum auctorem. Et tamen daemones ad puniendum missi , alia intentione puniunt quam mittunta r/ nam ipsi puniunt ex odio, vel inuidia': mittuntur autem a Deo propter eius iustitiam.

Ad 1. R. quod ad hoc quod non

sit inaequalis pugnae conditio, fit ex parte hominis recompensatio; principaliter quidem per auxilium diuinae gratiae : secundarib autemper custodiam Angelorum. Vnde Elisaeus dixit ad ministrum suum,

Noli timere , plures enim missum 4. Rι sunt , qu iam cum sitis. ο v.Iε

Ad s. R. quod infirmitati humanae lassiceret ad exercitium, impugnatio quae est a carne & mundo ried malitiae daemonum non sufficit, quae utroque utitur ad hominis v Diuili reo by GOrale

114쪽

Deire

LIBER IV. REGUM CAP. L. . 3 v. l . NC mugnationem. Sed tamen ex diui- l Idem locus explicatur supra, N. na ordinatione hoc non prouenit i meror cap. Q. υin gloriam electorum. i. t. q. N . t ora II Hnis.

LIBER QUARTUS

REGUM.

CAPUT PRIMUM, G 3 Nunquid non est Deus in Pael

Idetur quδd vindicatio non sit licita ; quicum que enim usurpat sibi quod Dei est, peccat: sed vindicta pertinet ad Deum, dicitur

enim secundum aliam literam, mihi viisvicta , or ego retribuam ἱ ergo omnis vindicatio est illicita. 1. Ille de quo vindicta sumitur, non toIeratur: sed mali sunt tolerandi;ergo vindicta non est sumenda de malis. 3. Vindicta per poenas fit, ex quibus causatur timor seruilis r sed lex noua non est lex timoris, sed amoris, ergo ad minus in nouo Testamento nulla vindicti fieri debet. . Ille dicitur vindicare se qui iniurias suas ulciscitur : sed non li-l eet etiam iudici in se delinquentes punire, ergo vindicatio videtur esse illicita. s. Peccatum multitudinis magis est nocivum , quam peccatum unius tantum;dicitur enim, A tribus g)ZI

timuit eor meum, delaturam ct ira- M. v. F.

eis, ct collectionem pepuli: sed de peccato multitudinis non est vindicta sumenda ; unde multitudo non est excommunicanda ; ergo nec alia vindicatio est licita. Sed contra, nihil est expectan

dum a Deo, nisi quod est bonum &licitum i sed vindicta de hostibus

est expectanda a Deo: dicitur enim. Deus non faciet vindictam electorum Dorum clamantium ad se die ac π' ig. v. .

61ὸ ' Quasi diceret, imo faciet; ergo nec alia vindicatio est per se mala de illicita. Dicendum quod vindicatio fit pet

aliquod poenale malum inflictum peccanti Est ergo in vindicatione considerandus vindicantis animus: si enim eius intentio feratur prin-eipaliter in malum illius, de quo

115쪽

vindictam sumit, & ibi qui e cat .est omnino illicitum; quia delictari in

inuo alterius, pertinet ad Odium,

quod charitati repugnat qua Om nes homines debemus diligere. Nec aliquis excusatur si malum intendat illius , qui sibi inlusu intulit malum: sicut non excusatur

aliquis per hoc quod odit se odientem. Non enim debet homo in alium peccare, propter hoc quod ille peccauit prius in ipsum , hoc enim est vinci a malo , quod Apo- m. ii stolus prohibet dicens : Noli vinci a

r. mati , βed vince in bono malum.

Si vel b intentio vindicantis seratur principaliter ad aliquod bonum ad quod peruenitur per poenam peccantis,puta ad emendationem peccantis, vel saltem ad cohibitionem eius, & quietem aliorum,& ad iustitiae conseruationem , &Dei honorem; potest esse vindicatio licita,aliis debitis circumstantiis seruatis.

Adi. R. qu bd ille qui secundum gradum sui ordinis vindictam exercet in malos, non usurpat sibi quod est Dei;sed utitur potestate sibi diuinitus concessa:dicitur enim de prin-Rρ . 3 cipe terreno quod Dei minister est,

vindex an iram ea qua male ag t. Si au te praeter ordine diuinae institutionis aliquis vindictam exercear, usurpat sibi quod Dei est, & ideo peccat. A d a. R. quod mali tolerantur a bo-- nis in hoc quod ab eis proprias iniurias patienter sustinent secundum quod oportet. Non autem tolerant eos, ut sustineant iniurias Dei

proximorum.

Ad 3. R. quod lex Euangelii est

lex amoris. ideo illis qui ex amore bonum operantur squi soli propri Ead Euangelium pertinent) non est UM C A P. I. v. Io timor incutiendus per poenas; sed

solum illis qui ex amore non m hientur ad bonum ; qui etsi numero sint de Ecclesia, non tamen merito.

Ad . R. quod iniuria quae insertur personae alicui, quandoque redundat in Deum & in Ecclesiam: de tunc debet aliquis propriam iniuriam ulcisci. Sicut patet de Elia qui fecit ignem descendere super eos

qui venerant ad ipsum capiendum ut patet intextu. Et similiter : El, - 4. Dus maledixit pueris eum irradentibus.

In quantum vero iniuria in aliquem illata ad eius personam pertInet; debet eam tolerare patienter, si expediat; huiusmodi enim praecepta patientiae intelligenda sunt secundum prirparationem amnai.

Ad s R. quod quando tota multitudo peccat, est de ea vindicta si menda,vel quantum ad totam multitudinem : sicut AEgyptij submems sunt in mari rubro perse- τε quentes filios lsrael, & sicut Sodo-Z. φῖ

mitae uniuersaliter perierunt. Vel quantum ad magnam multitudinis E a partem, sicut patet, in podna eorum v. 11. qui vitulum adorauerunt. Quandoque verb,si si eretur mulia Gn torum correctio ν debet seueritasia 4 vindictae exerceri in aliquos paucos modo principaliores , quibus punitis punieta caeteri terreantur, sicut Dominus mandauit Suspendi principes populi M. LI. pro peccato multitudinis. v. Si autem non tota multitudo peccauit , sed pro parte: tunc si ponsunt mali secernia bonis, debet in eos vindicta exerceri: si tamen hoc fieri possit sine scandalo aliorum. Α-lioquin parcendum est multitudini, dc detrahendum seueritati. Et eadem ratio estde principe , Disitigod by Cooste

116쪽

LIBE IV. REGUM Cap. II. v. 8. Usquem sequitur multitudo : toleran- Citur sp:ritus noster , ut spiritu, dum enim est peccatum eius, si fine i Elia ; er*o videtur quod potest diei

scandalo multitudinis puniri non posset. Nisi forte esset tale peccatum principis, quod magis noceret Spiritus sanctus nos cr. a. Sicut filius importat relationem aeternam , a qua imponitur ; ita&multitudini, vel spuitualiter, vel Pater sed dicitur Pater noster , er- temporaliter ; quam scandalum go etiam potest dici filius nostet. quod exinde tameretur. m. q. IOS

I U. REOvM Cap. II. v. g. Tulit Elias pallium suum, σpercussit aquas qua Husafum in utramque fartem Explicatur supra. Exodi cap.

h. v. 27.

IV. RE GUM Cap. II. v II. cfundit Ebasper turbinem in

earum.

Dicitur Enoch & Elias in Paradiso terrestri habitare. Lpiqὲ 2. ara' a. ad temum. Et bb. 3 sem Dist. 3. I. art. s. q. I. ad primum. IV. REGvM Cap. II. v. q. Requieuitspiritus Elia super . Ebsaeum.

Videtur quod Spiritus sanctus

possit dici donum nostrum idonum enim dicitur secundum respectum ad creaturam: sed bis quae amportant respectum ad creaturam potest addi meum, vel nostrum , ut creator noster; ergo videtur quod

Spiritus sanctus possit dici donum

nostrum.

a. Sanctus nihil lidimit de ratione . Quicquid datur nobis, cst nO- Esastrum : Sed Filius datus es notis ἱ U. ergo est filius noster. . In Deo idem est deitas, & Deus,& sapientia , de bonitas,& omnia huiusmodi : sed dicitur Deus noster ; ergo etiam potest diei Deus sapientia nostia, vel essentia nostra. Sed E conuerso , videtar quod non potest dici Deus noster, in pronomine enim nostrum vel meum , t importatur aliqua habitudo . vel relatio Creatoris ad creaturam: sed Deus est nomen absolutum, & nomen naturae I ergo videtur quddnon possit dici Deus noster. Dicendum quod Deus non potest habere aliquam relationem ad nos, nisi per modum principit. Cum autem causae sint quatuor, ipse non est causa materialis nostra r sed se habet ad nos in ratione essicientis, de finis, & formae exemplaris; non autem in ratione formae inhaerent iS.

Considerandum est igitur in nominibus diuinis, quod omnia illa nomina quae important rarionem principi, per modum essicientis , vel finis; recipiunt additionem dictorum pronominum t sicut dicimus , Creator noster, & bonum no- .

strum

Ea autem quae dicuntur per modum formae inhaerentis , non reci piunt dictorum pronominum ad-'dationem. Et talia sunt nomina

liniva quod dieitur Spiritus: sed di-' Omnia diuina, quae in abstracto . Diuitigod by Gorale

117쪽

LIBER IV. REGUM. CAP. II. v. g.

gnificantur; quae omnia significantur per modum formae, ut essentia,

bonitas , & huiusmodi. Unde in talibus non potest fieri additio rnon enim possiim dicere quod Deus sit essentia nostra, vel substantia, vel aliquid hujusmodi.

Tamen in istis nominibus con siderandus est quidam ordo ; quia quaedam horum abstractorum Important rationem principii essicientis & exemplaris ; ut sapientia,& bonitas, & huiusmodi. Quandoque fit additio dictorum pronominum , ut cum dicimus Deus est sapientia nostra causaliter e per modum quo dicitur spes nostra ;quia per eius sapientiam ericitur in nobis sapientia exemplata a sua sapientia, per quam sumus sapientes formaliter. Quaedam autem non important rationem principi, nasi forte exemplaris i Et talibus non consueuit fieri dicta additio. Non enim consuetum est diei quod Deus sit essentia nostra, vel substantia nostra. Tamen etiam quandoque istis nominibus fit talis additio propter habitudinem principi exemplaris; sicut Dionis. dicit qubd esse omnium, est superesse deitatis i licet huiusmodi locutiones magis sint exponendae quam extendendae. Adi. R. quod donum importat quandam relationem in actu, scilicet ad dantem; & quandam solum in aptitudine, quantum est in ratione sui nominis, scilicet ad eum cui datur. Et ideo potest semper dici donum dantis : sed non est eius cui datur, nisi quando sibi est datum in actu. Et propter hoc dicimus datum nostrum, & non d

num nostium.

Adi. R. quod Spiritus Sanctuaest quaedam circumlocutio inuenta ad exprimendum personam Spiritus bancti. Ipse autem inquantum

est persona subsistens, non impo tat relationem principit; sed magis eius qui est a principio Et ideo non potest dici Spititus Sanctus

noster. Sed Spiritus importat rationem principio, inquantum a Spiritu est inspiratio; propter quod potest dici spiritus noster. Ad 3. R. quod Pater importat rationem principii: filius autem non: sed magis eius quod est a principio. Et ideo non potest dici filius noster. sicut dicitur Pater noster. Quamuis etiam non dicatur pater noster prout imponitur nomen a paternitate aeterna i sic enita est pater solius filij naturalis.

Ad 4. R. qubd quamuis Filius datus sit nobis , non tamen datus

est nobis in Filium , sed in doctorem vel Saluatorem. Et ideo potest dici Saluator noster, sed non Filius noster.

Et si obijciatur, est filius, & est noster ; ergo est filius noster, patet quδd est fallacia accidentis. Ad s. R. qudd sapientia in ab sttacto significat id quo aliquis est formaliter sapiens. Et propter hoc

ratione praedicta in corpore articu

li, non potest propriὸ diei qubd si

sapientia nisi per moduqui dictusest Ad ultimum R. Tiod Deus quamuis significet essentiam diuinam quantum ad yd cui imponitur; tamen quantum ad id a quo imponitur nomen, signi dicat Operationem.

Et ideo potest dici Deus noster. Tamen diuersimode potest dici

Deus omnium & iustorum : Deus enim dicitur omnium propter Tela tionem

118쪽

tionem principi j, inquantum scilicet est creator omnium. Dicitur autem Deus iustorum specialiter secundum rationem finis quem continguunt. Et ideo dicitur etiam ab eis haberi.

Alia enim licet ordinentur in ipsum sicut in finem;non tamen coriis

sequuntur ipsum nisi iusti, qui coniunguntur sibi per gratiam & gloriam. Et ideo etiam olὼnium communitet dicitur, vel finis, vel aliquid huiusmodi. Sed absolute dicitur de iustis quia Deus est eorum; quia habent ipsum sicut suam haereditatem,oc per quendam modum passionis. Lib. feni. Dim i 8.q I. art. s. Requievit spiritus Elia superElisau. Arguitur, nullum peccatum mortale potest esse cum Spiritu sancto; sed ira cum Spiritu sancto , requieuit enim Spiritus Eliae super Elisaeam: de tamen maledixit statim postea pueris ; & egressi duo visi de saltu. laceraveruntiex eis quadraginta duos pueros; quod videtur ad maximam iram pertinere , ergo ira non est peccatum mortale. Ad .regum R. qu bd. Elisaeus non maledixit pueris ex ira vitiosa, quasi propter liuorem, vindictae 3 ted ex zelo diuinae uistitiae. In quast. Dis

put. q. I 2. de malo art. L ad 16.

Idem locus explicatur supra. Ge

IV. REcvM Cap. II. v. F. Ascende calue., 4. Regum cap. I. IV. REGvM Cap. III. v. IS. Cum caneret psaltes . facta e vereum manus Domini. Explicat ut supra, 3. Regum cap.

IV. RacvM Cap. IV. U. 7. Vende oleum, σ redde creditori tuo. Vod multiplicatur miracu-- lose, dc non virtute naturae, non est decimabile ; non enim praecepit viduae F lisaeus ut de oleo quod miraculose multiplicat unxerat, decimas daret : sed caro Chri iti ex Abraham miraculose propagata estiergo Christus in Abranam decimatus non fuit. Li. L sent. Dψλ. . q. q. art. a. q. 2. sed costra.

Citatur supra

v. o.

IV. REo v M Cap. iv. v. II. Nunquid habes negotium, ct vis ut loquar regi vel principi mititia Videtur quod religiosis non li- 2. Tim. ceat secularia negotia tra- δ. ctare: dicitur enim: Nemo -brans Des implicat se saeularibus negotiis: sed omnibus religiosis attribuitur quM mi latent Deo; ergo non li

cet eis saecularia negotia exercere. . .

Sed contra quod Apostolus dicit:

Commendo vobisPhoebem sororem no- Ro. D.

stram. Et postea subdit: Mainstaris et tu quocumque negotio vestri indi

guerit.

Dicendum quod status religionis est ordinatus ad persectionem charitatis consequendam. Ad quam quidem principaliter pertinet Deicii lectior secundario autem dilectio proximi. Et ideo religiosi praecipue Reli-εc propter se debent intendere ad giosi hoc quod Deo vacent. ι , ' Pi,ssunti Si autem necessitas proximis im- is la

mineatue eorum negotia ex charitare tia trais

119쪽

tri LIBER IV. REGUM Cap. II.

agere debent , secundum illud

Alter alterιus onera portate , ct siceliali '-ogem Christi quia inia d. hiac ipsis quod proximis seruiunt Gal. s propter Deum , dilectioni diuinae

v. v. obsequuntur. Unde dicitur: Religio manda ct immaculata apud Deum strab. s. 8 est, visitare pupillos σε. υ a1. v ἀμμ in tr balatione eorum , id in . succurrere eis qui carent praesidio in tempore necessitatis. Est ergo dicetidum qubd caulac piditatis saecularia negotia, agere, nec Monachis, nec Clericis licet. Causa verb charitatis se negotiis seculatibus cum debita moderatione ingerere possitntsecundiim superio. ris licentiam, in ministiando &dirigendo. Ad argum. R. quod Monachis interdicitur secularia negotia tractareptopter cupiditatem , non autem propter charitatem.

Nota quod frequentare palatia regum propter deluias, vel gloriam

vel cupiditatem. non competit TC-ligiosis: sed ea adire propter pias

causas eis competit, unde Elisaeus dixit ad mulietem, Numquid habes negotium, oec. ut paret in textu. Similiter etiam conuenit Religiosis adire regum palatia, ad eos arguen-- dos & diligendos et sicut Ioannes Maiih. βρος st Σης At mrodem. 22. q.

Dominus celauit a me.

G R xiae gratis datae non sunt

habitus i sed sunt quidam motus a Spiritu sancto. Alias si essent habitus, Propheta quando vellet per donum prophetiae Eeuelatio IIem haberet , quod fusum in. Et . Is L υι rs. XIX Ir. IV.l ideo de aliqui soccultis retIe Iandis aliquando tangitur mens 1 spiritu sancto, & aliquando non; sed aliqua eis occultatur, ut pater in

textu.

Aliquando etiam aliquid dicunt a seipsis, sicut patui de Nathan qui consuluit David quod aedificaret Templum: postea autem a Domino reprehensus, & quasi retractus,prohibuit hoe ipsi Dxuid ex parte Dei. Λο b. 12. ari 26. idem Iocus explicatur supra

3. Regum cap. 19. v. II.

ram eo.

Videtur quod bonitas morum

requiratur ad Prophetiam ;di ' 7 citur enim quod Sapientia Dei ρὸν uationes in animas sanctas serra fert , amicos Dei re prophetas constituit:sed sanctitas non potest esse sine bonitate morum, di gratia gratum faciente. . Secreta non reuelantur nisi . 'amicis, secundum illud, mos autem in dixi amicos; quia omnia quacumque audiui a Patre meo, nata feci rabas:

sed Prophetis Dor sua secreta reue- alat, ut dicitur; ergo videtur quod ,. Prophetae sitit Dei amici, quod non potest esse sine charitate I ergo via detur quod prophetia non possi esse sine charitate, quae non est sine gratia gratum faciente. 3. Dicitur, Attendite falsis p mu L.

phetis qui veniunt ad vos su vesti- - is mentis ovium , intrinsecus autem

sunt lupi rapaces et sed quicumque sunt sine gratia interius , videntur esse lupi rapaces; ergo omnes sunt falsi Prophetae: 'illus est ergo ve-

120쪽

LIBER IU. REG xiis propheta, nisi bonus per gra

tiam.

Sed contra est quod his qui dixe-7' rant Domine nonare in nomine tuo et M. Prophetavimus respondetur nun-2. v. i p. quam noui vos. Nouit autem Dominus eos qui sunt eius ergo Propheria potest esse in his qui non lunt Dei per gratiam.

Dicendum quod bonitas mo rum potest attendi secundum duo : uno quidem modo secundum interiorem eius radicem , quae est gratia Prophe- gratum faciens. Alio autem modo M pu quantum in interiores animae pas- Dones & exteriores actiones. Gra

ritate. tia autem gratum faciens ad hoe principaliter datur, ut anima hominis Deo per charitatem conjungatur. Vnde quicquid potest esse

Iine charite, potest esse sine gratia gratum faciente , & per consequens siue bonitate morum. Prophetia autem potest esse sine charitate, quod apparet ex duobus: primo quidem ex acta vitiusque; nam Prophetia pertinet ad intellectum, cuius actus praecedit actum voluntatis, quam per sicut charitas. Secundo ex fine utriusque : datur enim Prophetia ad utilitatem Ecclesiae , sicut & aliae gratiae gratis c. data, secundum illud ni-que dari. v. D mr man festatis Spiritus ad viil

talem.

Non autem ordinari r directe ad

hoc quia affectus ipsius Prophetae

conjungatur Deo, ad quod ordinatur charitas. Et ideo Prophetia potest esse sine bonitate morum,quant .m ad propriam radicem huius bo

Si vero consideremus bonitatem morum secundum passiones animae M assiones extraiotra , secundum

M Ap. IV. v. 3g 123 hoc impeditur aliquis a Prophetia

per morum malitiam. Nam ad Prophetiam requiritur maxima mentis elevatio ad spiritu lium contemplationem et quaequiadem impeditur per vehementiam passionum,& per inordinatam o

cupationem rerum exteriorum.

Vnde & deFilijs prophetarum legitur in textu quod id habitabant cum Eliseo, quasi solitariam

vitam ducentes , ne mundanis occupationibus impedirentur a dono Prophetiae. Ad i R. quod donum Prophetiae aliquando datur homini , &propter utilitatem aliorum , &propter propriae mentis illustrationem. Et hi sunt in quorum animas sapientia diuina per gratiam gratum facientem se transterens, amicos Dei &Prophetas eos constituit. Quidam vero consequuntur donum Prophetiae solum ad utilit tem aliorum, qui sunt quasi instrumenta diuinae operationis. Et per hoc patet sotatio ad secundum. Ad 3. R. quod non omnes mali

sunt lupi rapaces ; sed solum illi qui

intendunt alis nocere. Ex quia Prophetia ordinatur ad utilitatem aliorum, manifestum est tales esse salsos Prophetas , quia ad hoc non

mittuntur a Deo.

Nota quod dona diuina non se per dantur optimis simpliciter: sed quandoque illis qui sunt optimi, quantum ad talis doni perceptionem. Et se Deus donum Prophetiae illis dat quibus optimum iudI

SEARCH

MENU NAVIGATION