Sancti Thomae Aquinatis doctoris angelici, ordinis Praedicatorum Biblia siue Collectio et explicatio omnium locorum Sacrae scripturae, quae sparsim reperiuntur in omnibus s. Thomae scholasticis operibus, ordine biblico. Tomus primus tertius ... Labor

발행: 1658년

분량: 511페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Dicendum quod Angeli beati

nullam operationem habent, quae non sit essentialis beatitudini, vel in qua per contemplationem beatam non dirigantur. Et ideo contemplatio eorum se h.ibet ad eorum ministeria quae exequuntur, sicut in artifice considcratio regu larum artis, ad executionem Operis ; eo quod ipse Deus est finis omnium operum hierarchicorum; &a fine sumitur ratio cuiuslibet operis. Et ita se habet finis ad opera-b i lia , sicut principium ad speculabilia. Et ideo sicut artifex simul

considerat rationem artis, & cxequitur opus: ita & Angelus simul contemplatur Deum, dc ministrat nobis.

Ad i. R. quod Angelus dicitur

discedere a Deo, non per inter missionem contemplationis , aut per locu in ; quia intra Deum cur-Tunt quocumque mittantur , eo

qudd Deus ubique est: sed per hoc quod ab inuisibilitate recedens,vi ubilis apparet. Sicut filius exivit af tre , & venit in mundum vis biis hominibus factus. Et similiter dicuntur reuerti ad Deum, quando deposita visibili specie , ed prasii-

nam inuisibilitatem reuertuntur.

Ad a. R. quod contemplatio Angelorum magis se habet per modum receptionis quam actionis: dc ideo sicut luna simul rccipit lumen a sole,& illuminat inferiora cor-POra , ita ctiam Angelus simul il- Versio. or CAr. XIII. Versis. luminat ut in diuina contemplatione, & illuminat insertorem, VeIministrat circa nos.

Ad 3. R. qudd ea quae cognota cuntur diuersis rationibus, intellectus non potest simul considerate; quia non potest consignari diuersissimilitudinibus simul , sicut nec corpus diuersis figuris. Sed ea quae

cognoicuntur una ratione, vel quorum unum est ratio alterius ; nihil

prohibet simul intelligi. Nota qubd coelum empyreum

non est locus contemplationis secundum necessitatem, sed secundum congruentiam : sicut de Ecclesia domus orationIs dicitur. Lιb. . .

T o a I A E Cap. XIII. v. LI. Ex lapide pretioso omnis circuitus murorum merusalem.

HAEc propositio ex quando

que importat habitudinemeausae essicientis ', sicut Ex quo om --- . .ma : quandoque autem habitu υ ιε. dinem causae materialis, ut patet in textu. Cum ergo dicitur aliquid ex nihilo fieri, non negatur habitudo causae essicientis ; quia sic Deus rerum creatarum causa essi ciens non esset: sed negatur habido cauta materialis In quaest. Disp. q. de potentia art. I. ad quartum

172쪽

P in derelinquis praesiumentes de te , oe de Da virtute. gloriantes humilius.

manam, quae est bonum commutabile , quam ex conuersione ad virtutem diuinam quae est bonum incommutabile.

Sed contra est, qubd sicut ex desiperatione aliquis contemnit diu in misericordiam, cui spes innititur; ira ex praesumptione contemnit iustitiam, quae peccatores punit: Sed sicut misericordia est in Deo, ita etia& iustitia est in ipso ; ergo sicut desperatio est per auersionem a Deo; ita praesumptio est per inordinatam conuersionem aci ipsum. Dicendum qubd praesumptio videtur importare quandam immoderantiam spei: spei autem obiectum est bonum aiduum , positibile i Possibile autem est aliquid homini dupliciter: uno modo per propriam virtutem ; alio modo non nisi per virtutem diuinam. Circa utramque autem spem, per immoderantiam potest esse praesumptio: nam circa spem per quam aliquis de propria virtute confidi lattenditur praesumptio ex hoc

quod aliquis tendit in aliquod bonum ut sibi possibile, quod suam fi

cultatem excedit, ut patet in textu Et talis praesumptio opponisur viris tuti magnanimitatis, quae medium

tenet in huiusmodi spe. Io Ex v R qudd prae-umptio, quae est peccatum in Spiritum san- Deo ctum . non innitatur enim' sed propriae Virtuti; quanto

minor est virtus , tanto ma

gis peccat qui ei nimis innititur: sed minor est virtus humana; quam diuina; ergo grauius peceat qui

praesumit de virtute humana,quam

qui praesumit de virtute diuina: sed peccatum in Spiritum sanctum est grauissimum;ergo praesumptio quae ponitur species peccati in Spiritum sanctum, inhaeret virtuti humanae magis qua in diuinae. a. Ex peccato in spiritum sanctum alia peccata oriuntur, Peccatum enim in spiritum sanctum dieitur malitia ex qua quis peccat: sed nimis videntur alia peccata oriri ex

praesumptione qua homo praesumit de seipso. quam ex praesumptione qua homo praesumit de Deo, quia amor sui est principium peccandi; ergo videtur quod praesumptio,quq est peccatum in spiritum sanctum,

maximὶ innatatur virtuti humanae. 3. Peccatum prouenit ex conuer

sione inordinata ad bonum commutabile, sed praesti mptio est quoddam peccatum; ergo magis contingit ex conuersione ad virtutem hoe

173쪽

i 3 LIBER IUDITH CA

Circa spem autem qua aliquis inhaeret diuinae potentiae , potest per immoderantiam esse praesumptio in hoc qiiod aliquis tendit in Donum ut pollibile per virtutem x misericordiam diuinam,quod possibile non est.. Sicut cum aliquis sperat se veniam obtinere sine poenitentia ; vel gloriam sine meritis. Haec autem praesumptio est propriὰ species peccati in spiritum sanctum i quia scilicet per huiusmodi praesumptionem tollitur vel con tem linur adiutorium Spiritus sancti , per quod homo reuocatur a

peccato.

Αdi. R. quod peccatum Disdest contra Deum, secundum suum genus est grauius caeteris peccatis. Vnde praelumptio qua quis inordinate innititur Deo, grauius peccatum est , quam praesumptio qua quis innititur propriae virtuti. Quod enim aliqnis innitatur diuinae virtuti ad consequendum id uod Deo non conuenit, hoc esti minuere diuinam virtutem. Patet autem quod grauius peccat qui diminuit diuinam virtutem, quam qui propriam virtutem superextollit.

Ad a. R. quod ipse praesumptio

qua quis inordinate praesumit de Deo , amorem sui includit , quoris proprium bonum inordinate esiderat Quod enim multum d sideramus, aestimamus nobis de facili per alios posse prouentro, etiamsi non posui.

Ad s. R. quod praesumptio de

diuina misericordia, habet di conuersionem ad bonum commuta

bile inquantum procedit ex desii derio inordinato proprii boni ; &

p. VI. & IX. Vers. 4 bili ; inquantum attribuit diuinae

virtuti quod ei non conuenit. Peri hoc enim auertitur homo a virtute

diuina. 22. q. a I. arta I.

fecisti priora, cst illa post ira

excogitasti.

ARguitur, Materiae formatici

in creatione fuit successive; ut patet in textu ; ergo res quodam ordine, & non simul sunt factae.

Ad argum R. qudd in pro luis

ctione diuinorum operum , Ord naturae M originis, non autem d rationis seruatus est: nam prius natura & origine producta est natura spiritualis & corporalis informis;& postea sormata est. Et licet simul tempore utraque natura sit forma ta ; quia tamen natura spirituali. est corporali natura dignior, Ideo eius formatio naturae corporalis formationem ordine naturae de buit praecedere. Rursus quia natura corporalis in corruptibilis dignior est natura corruptibili, debuit & ipsa ordine naturae prius formari. Et ita primindie designatur formatio naturae spiritualis per productionem lucis, qua mens spiritualis creaturae illuminata est per conuersionem ad Verbum. Secunda vero die desi gnatur formatio naturae corporalis ea testis& incorruptibilis per productionem firmamenti; per quod intelligimus omnia corpora cin testia fuisse producta, & secundum suas formas distincta Tenaa aute mdιe designatur formatio naturae corporalis quatuor elementorum PςI congregationem aquarum, oc

174쪽

- apparitionem aridae. Est arta vero ise designatur ornatus coeli perpmductionem luminarium ; qui naturae ordine debet praecedere ornarum aquae, M terrae; qui factus

est in subsequentibus diebus. Et sic

diuina opera quaedam ordine, scilicet naturae,& non durationis sunt facta. In quast. δέρ. q. q. de potenti Art. 2 ad primum. Qid.supra Genes cap. I. v. Is . Ex tib. 2. sent. Dist.

Tu fecisti priora , ct illapost illa

cogitasti ;oe hoefactum est quod ipse voluisti. Prouidentia Dei est singularium immediatE; quia habes

Deus immediatam singularium cognitionem, non quasi ea in suis causis cognoscens tantum; sed etiam in seipsis. Inconueniens autem videtur quod singularia cognoscens, eorum ordinem non Mi ir; in quo bonum praecipuum rerum constat; cum voluntas sua sit totius bonita

eti4 principium; oportet igitur quod

sicut immediate singularia cognoscis, ita immediatὰ eorum orclinem statuat. Hoc patet in textu. Et,quainem 1 . a Deo sunt, ordinata sunt. Contra . Gentii Bb. . cap. 76. Iuni TH Cap. IX. v. IT. Exa di me miseram deprecanxem, O de tua misericordιa '

Iumentem.

Videtur qubd praesumptio

non sit peccatum et nullum enim peccatum est ratio quod homo exaudiatur a Deo et sed per Praesumptionem aliqui exaudiuntur a Deo, v t patet in textu; ergo praesemptio de diuina misericordia non est peccatum. a. Praesumptio imporrat super

excessum spei: sed in spe quae habetur de Deo non potest esse super-

excessus ; cum eius potentia & mi- sericordia sint infinitae; ergo vide

tur qubd praesumptio non sit pec

catum

3. Id quod est peccatum , non

excusat a peccato: sed praesumptio excusat a peccato ; nam Adam minus peccauit, quia sub spe veniae peccauit, quod videtur ad praesuminptionem pratinere; ergo praesumptio non est peccatum. Dicendum quδd circa desperationem omnis motus appetit musqui eonformiter se habet ad intellectum falsum, secundum se malus est & peccatum. Praesumptio autem est motus quidam appetitiuus; quia importat quandam spem inordinatam: habet autem se conformiter intellectui falso, sicut&deia peratio. Sicut enim salsum est quod Deus poenitentibus non indulgeat, vel qubd peccantes ad poenhtentiam non conuertat: ita falsum est quod in peccato perseuerantibus veniam concedat; & a bono opere cessantibus gloriam largiatur; cui existimationi conformiter te habet praesumptionis motus. Et ideo praesumpti st peccatum, minus tamen quam desperatio; quoniam magis proprium est Deo misereri& parcere, quam punire propter eius infiduam bonitatem. allud enim secundum se Deo conuenit, hoc autem secundum nolim

peccata.

Ad i. R. quod praesumere ponitur aliquando pro sperare . quia ipsa spes recta quae habetur de

Deo, praesumptio videtur si mensuretur secundum conditionem hu- Inanam. non autem est praesumptio, si ostendatur immensitas diuinae

175쪽

18o LIBER IUDITH

bonitatis.

Ad α. R. quδd praesumptio non importat super excessum spei ex hoc qui d aliquis nimis sperat de Deo sed ex hoc quod sperat deDeo

quod Deo non conuenit. Quod etiam est minus sperare de Deo; quia hoc est eius virtutem quodammodo diminuere. Ad . R. qu.d peccare cum proposito perseuerandi in peccato sub spe veniae, ad praesumptionem pertinet. Et hoc non diminuit, sed auget peccatum. Peccare autem sub spe veni aequandoque percipiendae, cum proposito abstinendi a peccato, & poenitendi de ipso ; hoc non est praesumpti nis: sed hoc peccatum diminuit; quia per hoc videtur habere voluntatem minus firmatam ad pec

Lauit eo us ct unxit De ornatu licito & illicito muislierum. vid infra Prouerb. Cap. 7,

Iudith mentita e s Holopherni. Mendacium Iudith explicatur supra. Genes. Cap. II. e. 13 ex 22. qIIO. Art. ad secundum. IvDITH. Cap. I 4. st. 6.Achιον dis filiorum Ammon. Achior cur non punitus cum aliis, explicatur supra. Exod . CAEP. Iz.

e. 43. ex II. q. ros. Art. 3. IvDITH Cap. I s. Dabit ignem ct vermes in carues

eorum.

Videtur quod vermis quo

amiguntur damnati , sit corporalis; quia caro non potest affigi per vermem spiritualem:

sed caro damnatorum a Tigitur per vermem, dc patet in textu , Eeeli ν.& Vindicta carnis impii ignis est v. is ct vermis, Elgo vermis ille erit corporalis.

Dicendum quod post

diem iudici j in mundo in nouato, non remanebit aliquod animal, vel aliquod corpus mixtum ; nisi corpus hominis tantum; eo quod non habeat aliquem ordinem ad in corruptionem, nec post illud tempus sit futura generatio& corruptio. Unde vermis qui in damnatis ponitur, non debet

intelligi esse corporalis, sed spiritualis, qui est conscientiae remorsus qui dicitur vermis, inquantum oritur ex putredine peccati, & animam assiigit sicut corporalis vermis ex putredine ortus a Tigit pungendo. Ad. I. R. quod ipsis animae

damnatorum dicuntur carnes

eorum, Pro eo qubd carni su tectae fuerunt. Vel potest dici etiam quod per vermem spiritualem caro assiigitur, secundum quod passiones animae redu dant in corpus, & hic & in futuro. Lib. 4. sint. Dist. P. 1 2. απ.3. O vpum 27. art. a.

Libri Iudith finis.

176쪽

LIBER ESTHER

. ardochaeus adoptauisibi Esther in filiam..

Idetur quod inconuenienter adoptio diffiniatnr; adoptio est extranea personae in filiu , vel nepotem , vel deinceps legitima assumptio: filius enim debet esse subditus patri r sed aliquando ille qui adoptatur , non transit in potestatem patris adoptantis; ergo non semper per adopti nem aliquis in filium assumi

tur.

a. Parentes debent filiis thesaurizare t sed pater adoptans non oportet quod semper adoptato thesaurizet a quia quandoque adoptatus non succedit in bona adoptantis; ergo adoptio non est assumptio alicuius in fi

lium a

3. Adoptio perquam aliquis in

filium assumitur , similatur generationi naturali , per i quam naturaliter filius producitur; ergo cui competit naturalis generatio

filii, competit adoptio : sed hoc est falsum; quia ille qui non est sui iuris, & qui est minor viginti quinque annis, & mulier non pos Iuni adoptare; qui tamen possunt naturaliter filium generare; ergo adoptio non proprie dicitur assumptio alicuius in filium. . Assumptio extraneae personae in filium videtur osse necessaria

ad supplendum desectum natura lium filiorum e sed ille qui non potest generare ut spado. vel frigidus , maxime patitur defectum in filiis naturalibus; ergo ei maximh comperit assumere filium aliquem: sed non competit adoptare ei, ergo adoptio non est assumptio alicuius in filium.

aliquis in filium assumitur, sine

carnis propagatione ἱ potest indifferenter maior aetate effici pater minoris, &e conuerso ; quia

iuuenis potest senem baptizare, dea conuersio: Si ergo per adoptio- aliquis assumitur in filium sines carnis propagatione ; similitet posset indifferenter senior iuniorem,vel iunior seniorem adoptare ; quod non est vetum, & sic idequbd prius. Adoptatus non di Fert seeuniadum aliqaem gradu ab ad optaniale ergo quilibet adoptatus adoptatur in filium ; & sic inconuenienter dicitur,quod adoptatur in

nepotem.

. Adoptatio ex dilectione proacedit : unde & Deus dicitur nos per charitatem in filios adoptasset sed charitas maior est habenda adi proximum quam ad extraneos; ergo non debet esse adoptatio existraneae personae, sed nimis personae propinquae .

Dicendum qubd ars imitatur

Z iii

177쪽

llarum r unde ex hoc ipso iam debetur illis qui ei succedere debent iure propinquiratis. Et ideo ei non competit adoptare, sicut nec naturaliter generare. Et praeterea maior est dolor de filiis amissis, quam de filiis qui numquam habiti sunt. Et ideo habentes impedimentum generationis , non indigent Iatio eo n-tra carentiam filiorum , scut illi qui habuerut & amiserui, vel etiaqui habere potuerunt : sed aliquo impedimento accidentalI ca

renta

Ad p. R. qudd spiritualis cois

gnatio contrahitur per Sacramentum quo fideles renascuntur in Christo; in quo non distfert masculus a foemina, seruus di liber, ruuenis Se senex. Et ideo indifferenterquilibet potest eisci pater spiritualis alterius. Sed adoptio fit per haereditatis successionem & quandam subiectionem adoptati ad adoptant C. Non aute est coueniens quod an-τιquior iuueni in cura rei famili ris sucidatur. Et ideo minor non

potest adoptare seniorem: sed oportet secundum leges, qu bd a doptatus sit in tantum adoptanto iunior, quod possit cius naturalis esse filius. Ad 6. R. qu bd sicut contingit amitti filios, ita & nepotes. Et ideo cum adoptatio sit inducta ad solatium filiorum amistatum : sicut potest aliquis per adoptionem subrogari in locum filii ; ita in locum nepotis, 3c sic deinceps.

Ad 7. R. quod propinquus iure propinquitatis debet succedere: Et ideo non competit ei qudd per adoptione ad successionem dedainers. 7. erv IT. eap. 6. v. Π r 8; catur Et si sit aliquis propinquus

cui non competat successio haereditatis adoptetur λ non adoptatur inquantum est propinquus , sed inquantuin edi extraneus a iure successionis in bonis adoptantis. Lib. 4. sent. dist. 4 L. q. a.

agri. I.

Eset ΗE R C A F. II. v. II. Fecit eam regnare in loco

art. I.

C Xplicatui supra Tobia cap.

Eset AER CAP. XIII. v. '. Domine Deus Rex omnipotens in iutasne tua cuncta sunt posita, ct

non est qui possit re istere

tua vobis

V Idetur qubd aliquid pras

ter ordinem diuinae gubernationis contingere possit; nam Deus per bonum cuncta disponita, si ergo nihil in rebus contingit praeter ordinem diuinae guberna rionis, sequeretur qubd nillil esset malum in rebus.1. Nihil est casuale quod eue nil secundum praeordurationem

178쪽

alicuius gubernantis; si igitur nihil accidit in rebus praeter ordinem gubernationis diuinae , sequitur quod nihil in rebus sit fortuitum dc casuale. ordo diuinae gubernationis est certus & immutabilis ; quia est secundumrationein aeternamisi igitur nihil possit contingere in rebus praeter ordinem diuiuae gubernationis , sequitur quod omnia ex necessitate eueniatu,&nihil si in rebus contingensi quod est in conueniens. Potest igitur in rebus aliquid contingere praeter ordinem gubernati O-nis diuinae. Dicendum qubd praeter ordinem alicuius particularis causae aliquis effectus euenire potest, noautem praeter ordinen causae uniuersalis. Cuius ratio est quia prς- ter ordinem particularis caulae nihil prouenit nisi ex aliqua alia causa impediente; quam quidem causam necesse est reducere in rimam causam uniuersa-

Sicut indigestio contingit prae ter ordinem virtutis nutritiuae. ex aliquo impedimento; puta ex glossitie cibi , quam necesse est reducere in aliam causam ς &sic usque ad causiam primam uniuersalem.

Clim igitur Deus sit prima causa uniuersalis, non unius generis tantum, sed uniuersaliter totius

tingat praeter ordinem diuinae gubernationis. Sed ex hoc ipso quod aliquid ex una parte videtur exire ab ordine diuinae prouidentiae , qui consideratur secundum aliquam particularem causam ; necesse est quod in

eundem ordinem relabatur secudum aliam causam.

Ad i R. qu bd nihil inuenitur

in mundo qubd sit totaliter malum ; quia malum semper funis datur in bono. Et ideo res ali qua dicitur mala per hoc quod exit ab ordine alicuius particularis boni. Si autem totaliter exiret ab ordine gubernationis diutinet totaliter nihil esset. Ad r. R. quod aliqua dicuntur esse casualia in rebus per ordinem ad causas particulares, extra quarum ordinem fiunt. Sed quantum ad diuinam prouidentiam pertinet , nihil sit casu in mun-

Ad R. quod dicuntur aliqui effectus contingentes perco parationem ad proximas causas,

quae in suis effectibus deficere possunt; non propter hoc quod aliquid fieri possit extra totum ordinem gubernationis diuinae;

quia hoc ipsem qubd aliquid

contingit praeter ordinem cauissae proximae , est aliqua causa subiecta gubernationi diuinae. I.

p. q. IO . ara. p.

179쪽

mui ne honorem Des mei transferrem ad hominem.

EXplicatur supra Gen. cap. 18.

v. 1.

Es TMER Cap. XIV. v. . Esther Regina confugit adDominum.

Videtur qubd disparitas cul

tus matrimonium non Im-

Iediat, haereticus enim& Cathoicus non sunt unius cultus: Sed tamen inter eos potest esse matrimonium ; ergo disparitas cultus non impedit matrimonium a. Sponsalia ad matrimonium ordinantur : sed inter fidelem &infidelem possunt contrahi sponsalia ; ergo & matrimonium. . Tempore legis naturae disparitas cultus matrimonium non Impediebat alias Ioseph cum AEgi-Pria non contraxisset: similiter nec tempore legis Moysi; dicitur enim

Si egressus ad pugnam videras mulierem pulchram in medio estiuorum, dormiesque cum ea, ct erit tibi xor. Esther etiam cum Assuero contraxit, qui infidelis eratiergo nec in noua lege disparitas cultus matrimonium impedit.

. Sicut fidei opponitur infideliaras , ita charitati omnia peccata mortalia opponuntur ; cum ergo

coniunctio Christi ad Ecclesiam, quam matrimonium significat; persectilis per charitatem quam iper fidem sat : videtur quod si 'infidelitas alterius coniugis matrimonium impedit: qudd pari ratione alia peccata mortalia matri

monIum impedirent; quod paretcA . . XIII. Vers r risesse falsum. Sed contra est quod dicitur, Nolite iugum ducere cum infidelibus sed uxor & vir simul uigum ducunt; ergo non debet uxor fidelis virum intidelem in matrimonium accipere. Plaetarea, dicitur Non inibιs cumeu foedus , scilicet cum infidelibus , neque sociabιs cum eιι con-

Dicendum qu bd rationabi I iter cultus disparitas matrimonium im8cdit, non inquantum est in ossicium naturae ; ted inquamum est in obsequium Dei; ut scilicet per matrimonium quaeratur proles ad cultum Dei educanda, quod alterius coniugum infidelitas impediret. Sciendum tamen quod si infidelitas in altero coniugum matrimonium praecedat, dirimitur matrimonium sequens, etiam quantum ad vinculum. Si verb infidelitas alterius coniugis matrim nium sequatur, non propter hoc vinculium matrimoniale dirimi

tur ; sed potest fieri separatio a

thoro & cohabitatione , licui &propter fornicationem carnalem. Nam carnalis fornicatio uxorisi impedit prolem secundum quodi est a natura intenta; facit enim prolis incertitudinem. Spiritualis verbfornicatio quae est per infidelitatem, impedit prolem secundumqubd est intenra per gratiam. Ad i. R. qudd quia matrimonium

est sacramentum, quantum ad ne-eesiitatem sacramenta per IIn Ct,magis requirit in fidei Sacramento, scilicet baptismo , paritatem, quam

180쪽

ias LIBER ESTHER

haeretica contraheret peccaret quidem, si stivisset antea eam hae . reticam esse: sed. verum esset m trimonium. Si verδ baptizatus eum nondum baptizata, interius tamen habente fidem , contraheret ; non esset ve-Tum matrimonium Vnde ει hoc

impedimentum non dicitur dispa- tuas fidei, sed cultus qui in ext riori obseruatione consistit. Ad x R. quod nec sponsalia fidelis cum infideli contrahere P test , nisi conditione apposita de

conuersione futura ante matrimonium.

8d 3. R. qubd probabiliter po te st credi quod AEgyptiaquam Ioinseph accepit uxorem I &AEthio pissa cum qua Moyses contraxit ad cultum Dei fuerint conuersae. Et quod unitatem cultus , etiam ante datam legem Sancti patres obser uauerint; pater ex hoc quod dicitur Nonpossumus facere quod peram, negdareserorem nostram homina incir

eumcis, quod illieitvm ct nefarium apud nos est. specialiter tamen in lege Moysii prohibitum fuit infidelibus terrae

Chanaam , quae propter vicinitatem , magis poterant pertrahere ad errorem. In noua autem lege eadem prohibitionis ratio est ad omnes cum infideles sint ubique per munis

dum dispers. Et sic patet quδd Ester non fecerit contra prohibitionem Deuci contrahens cum Assuero. Quamvis ipsa Ester non ex proprio beneplacito ; sed ex diuina dispensaticia ne cum eo coruraxisse possit in

telligi. . .

Ad . R. quod alia precata mortalia , lieet charitati opponantur ι non tamen ita impediunt matri monii finem, sieut infidelitas ἱ ut ex dictis patet. Et ideo ratio non sequitur. Lib. . sent. ad M. D s. q. I. art. I.

Libri liber Finis.

SEARCH

MENU NAVIGATION