Sancti Thomae Aquinatis doctoris angelici, ordinis Praedicatorum Biblia siue Collectio et explicatio omnium locorum Sacrae scripturae, quae sparsim reperiuntur in omnibus s. Thomae scholasticis operibus, ordine biblico. Tomus primus tertius ... Labor

발행: 1658년

분량: 511페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

primum. fit per virtutem cognosci-Proui Uuam z Vndo qui perfectionis co- dentiae gnitionis siue cogitationis sunt , or- ordina dinatores aliorum dicuntur; sapientio M e tis eiiim ordinare. ito Secundum vero fit per virtutem operativam : e contrario autem se

habet in his duobus : nam tanto per fectior est ordinatio, quantb magis descendit ad minima : minimo.

Tum autem executio condecet inferiorem virtutem effectui proportio

natam.

In Deo autem quantum ad Utrumque summa perfectio inuenitura est enim in eo perfectissima sapientia ad ordinandum ,& virtus perfecti Csma ad operandum. Oportet ergo quod ipse per sapientiam suam Οmnium ordines disponat, etiam minorum : exequatur verd minima,

sue infima per alias inferiores virtu es , per quas ipse operatur , sicut virtus uniuersalis est altior per inferiorem & particularem virtutem. Conueniens est igitur quod sint inferiores virtutes agentes diuinae

prouidentiae executrices.

Item, ad dignitatem regentis pertinet ut habeat multos ministros&diuersos sui regiminis executOres; quia ranto altius & magis suum dominium ostendetur, quantd plures in diuersia gradibus ei subduntur. Nulla autem dignitas alicuiuS regentis est comparabilis dignitati diuini regiminis conueniens igitur est quod per diuersos gradus agentium fiat diuinae prouidentiae executio. Adhuc, nobilior est ordo causarum quam effectuum s sicut causa potior est effectu ; magis igitur in eo perfectio prouidentiae demonstratur: s autem non essent aliquae causae medi ae exequentes diuinam prO- 'at ror. v. 2. ct iuidentiam, non esset in rebus ordo causarum , sed ess)ctuum tantum; exigit igitur diuinae prouidentiae perfectio qubd sint causiae mediae exequentes ipsam. Hoc patet in temtm, dc Ignis, grando, nix, glacies, '.'

Amictus luminesicut ve*mento.

CItatur Contra Gentil. Lib. s.

cap. 3 -

μι facit Angelos suos Spiritus. Psal tos Necesse est ponere aliquas creaturas v. 4.l incorporeas ; id cnim quod praecit pue in rebus creatis Deus intendit, est bonum quod consistit in assimilatione ad Deum : persecta autem assimilatio effectus ad causam attenditur. quando effectus imitatur causam secundum illud per quod causa producit effectum; sicut calidum facit calidum. Deus autem creaturam

producit per intellectum Zc voluntatem e unde ad perfectionem uniuersi requiritur quod sint aliquae creaturae intellectuales. Intelligere

autem non potest esse actus corporis , nec alicuius virtutis corporeae; quia omne corpus determinatur ad hic & nunc. Vnde necesse est ponere ad hoc quod uniuersum sit perfectum . quod sit aliqua incorporea

creatura. t. p. q. . art. . in corpore.

Idem locus explicatur infra Actor. I. v. s. Di s. art. I.

462쪽

PsALMus Iol. v. II. Panis cor hominis confirmat.

Peccatum est quaedam spiritualis

mors animae et unde hoc modo praeseruatur aliquis a peccato futu-Hom, Q, quo praeseruatur corpus a morte rixistia futura. Quod ciuidem fit duplicia itura ter λ uno mo O inquantum natura pec eato hominis interius roboratur contra

Interrora corruptiua: & sc praeser-t i uatur a morte per cibum de medici

nam.

Alio modo per hoc quod munitur contra exteriores impugnationes : & sic praeseruatur per arma quibus munitur corpus. Utroque autem modo Sacramentum Eucharistiae praeseruat a pecca-IO. Nam primo' quidem per hoc quod Christo coniungit per gratiam , roborat spiritualem vitam hominis, tanquam spiritualis cibus,& spiritualis medicina, ut patet in l

Alio modo inquantum est quoddam signu in passionis Christi, per quam victi iunt daemones, repellit

omnem daemonum impugnationem.

Idem locus explicatur infra E

s. Viae Lib. . sent. Dist. T. q. . Art. a. f. 2. ad quintum. PsALMVs I l. v. 2I. Catuli leonum quarum a Deo

escam sibi. Videtur quod oratio qua pro

se orauit Christus , fuit actus sensualitatis idi eius enim est orare,

citius est velle : sed non mori in Christo absolute non volebat nisi a

sensualitas ; ergo oratio qua mortem petebat a se excludi, erat actus sensualitatis. 2. Catuli leonum quarum a Deo es ream i , ct pulti coruorum inuocant eum: Sed in eis non est nisi affectus sensualitatis; ergo & Christus orare potuit per sensualitatem tantum.1 Sed contra, eius est orare, cuius est Deum cognoscere : hoc autem est tantum rationis ; ergo rationis est tantum orare in Christo. l Praeterea, oratio ad vitam cὁni templativam pertinet; sed vita con

' templativa non habet aliquam comini munitatem cum sensualitate ἱ ergo oratio Christo non fuit actus in senis sualitatis. Dicendum quod actus sensuali tatis dicitur dupliciter : uno mod sensualitatis sicut principi j elicientis actum : & sic oratio non potest esse actus sensualitatis in Christo. Alio modo dicitur sensualitatis ut obiecti, id est, de eo quod sensualitas appetit : & sic erat aliqua eius oratio sensualitatis; quia ratio oranserat quasi aduocatus sensualitatis, proponens Deo appetitum sensuali

tatis.

Hoe autem non faciebat quasi ra. Ora lotio vellet hoc quod sensualitate pe sit τι tebat : sed ut docere omnem hominis voluntatem D. subdendam esse, & in omnibus necessitatibus ad eum recurrendum; unde subdit. Non mea voluntas, sed tua fiat. Mart.1ε

Ad i. R. quod quando aliquis

orat propter suam utilitatem, ratio non petit nisi hoc quod vult; θe ideo tunc cuius eis orare eius est velle : sed Christus hoc non polebat propter suam utilitatem, ut scilicet ipse estectum huius petitionis con Diuili co by Corale

463쪽

LIBER PSALMORVM. PDI. io3. O . v. 28. 3 o. cte. I IJ, sequeretur : sed propter utilitatem aliorum. Et ideo ratio non petebathoe secundum quod ipsa volebat; sed secundum quod sensualitas appetebat. Ad i. R. quod illud quarere de inuocare . non designat orationem propriὸ dictam ; sed ordinationem quae est in his, scut& in omnibus aliis creaturas ad recipiendum Deo ea quae ad conseruationem sui pertinent. Lib. .sent. Ds. 17. AN. 3.

Omnia in sapientia fresi. CItatur Lib. I.sent. Dist. s. art.

. ad quintum. Contra Gentil. Lib. r. cap. 87. σ Lιb. I. cap. a. σ24. Lib. I. sent. ad QAnnibala. Dst. 33. q. I. an. a. sed contra. Et Lιb. 2. Ss. 37. art. 3. m corpore. Idem locus explicatur infra Eeries cap. 26. v. ΑοεPsALMvS Io . v. 23. Aperiente te mannm tuam, omnia implebuntur bonitate.

IN manu siquidem eius erant om nes fines terrae , quia ab aeterno non nisi in eius potestate erant; aperta enim manu claue amoris creaturae prodierunt. Haec est manus dem ss. qua dicitur, Ecce non est abbreuiara' manus eius, Quia infinita sua virtute rerum substantiam in esse producit. Hanc manum abbreulare voluerunt. qui a Deo nihil fieri posse ex nihilo astruxerunt. In prologo Lib.

2.sent. ante med.

idem Iocus explicatur supra Iob.

ap. n. v. ι .PsALMus I s. v. o. Emittes Spiritum tuum is creabuntur.

EXplicatur supra Genes cap. I v.

generationes.

EXplicatur supra Iob cap. I .

v. I 2.

In Prophetis meis nolite molignari. Igio. . Explicatur supra Genes. ωP. 26. v. is.

v. 24.

Hamiliaverunt in compedibus pe- Ps. to deretur. Arguitur, Virtus importat v. 1 . rationem boni : sed humilitas videtur importare rationem mali poenalis, ut patet ιntexιu ; ergo humilitas non est virtus.

Ad argum. R. ex Isodoro quod Humi- humilis dicitur quasi humi acclivis, litatis id est , imis inhaerens. Quodquia deis ipsdem contingit dupliciter , mno modo 'ex principio extrinseco , puta cum aliquis ab alio deijcitur: & sic humilitas est poena. Alio modo a principio intrinseco. Et hoc potest fieri quandoque quNdem bene, puta cum aliquis considerans suum desectum, tenet se in Infimis iecundum suum modum: seut

Abraham dixit ad Dominum, Lo- Gen. l. quar ad Domιntim meum, cis sim v. γε pulnis εν civit. Et hoc modo humi- latas ponitur virlust Quandoque autem potest fieri male, pura cum Homo henorem suum psal. D

464쪽

ratione dicitur generatio ex utero, ut patet in textu. Contra Gemιl. Lib. q. cap. iτ. Jubsin.

Videtur quod Christus in tri

duo mortis fuerit homo I rationale enim est differcntia completiva hominis: sed Christus poterat diei rationalis in illo triduo propter animam rationalem sibi unitam , ergo poterat dici homo. 2. omnis persona subfistens in natura humana potest dici homo i

sed persona filij Dei subsistebat in

natura humana ; quia habebat omnes partes humanae naturae sibivnμtas; ergo poterat dici homo.

Ad hoc qubd aliquis dicatur

homo, oportet quod anima & corpus sint sita unita : sed in illo triduo

anima Zc corpus erant unita in v

nam hypostasim filii Dei r, ergo p

terat dici homo. . Omnis Sacerdos est homo rChristus in illo triduo fuit Sacerdos, ut patet in textu : ergo Christus in illo it iduo erat homo. s. Cum omnia esse desiderent, nullus desiderat notaesse ,sed semper verius esse : sed sancti desideiant mor1,-Li. Vt patet cup/odsse ι circ. Ergo perv. a. . mortem non desinunt esse id quod fuerant : sed verius esse in civiunt; dcita post mor e possunt dici homines. 6. Petrus est nomen cuiusdam singularis in natura humana : sed post mortem Petri inuocamus eum dicentes , Sancite Petre ora pro nobι1, orgo post mortem potest dici homo di sic videtur quod eadem ra-uo ae Christus. ιde toto, nec E contra: leo poli mortem Christi manserunt tantum Pa tes humanae naturae I ergo ratione illarum paritum Christus non poterat dici homo. DDicendum quod ad hoc quod sit

homo, oportet quod sint anima de corpus coniuncta ad constituendum naturam unam ; quod fit per hoc quod corpus informatut anima , quod in illo viduo non fuit. Secundb, quia recedente anima, illa caro non dicebatur nisi aequiuOce caro. Vnde nec ii lud corpus erat humanum corpus nisi aequivoce; de ideo Christus in triduo nota fuit

homo,

Ad i. R. quod rationaIe secun dum quod est differentia. est ipsius compositi, quamuis sumatur ab anima. Et ideo post mortem sicut

non erat homo, ita non erat rationale, secundum quod rationale nominat potentiam animae.

Ad a. R. quod non subsistebat imnatura humana; quia non erant Omnes partes humanae naturae noin enim erat caro & os nisi aequivoce. Et iterum non erat unio animae ad corpus.

Ad 3. R. quod ad hoc cruda sist

homo, non solum oportet quod anima de corpus uniantur in persona λ, sed etiam ad constitutionem viaius

naturae

Ad . R. quod Christus dicitiin

Sacerdos in aeternum; qu ia elus Sacerdotio aliud Sacerdotium noni uccedit. Vel aliter dicendum qu ἀChristus, ut dicitur, Erat assistem νon-H t ex futurorum bonorum spiritua- η' 'ium: Et ideo illud Sacerdotium est ciain animae Christa scparatae a coin

465쪽

non erat aeternum, sic et ' Sacerdo- legis in materia , inquantum scilitium Christi. cet ob ilit panem & viuum : 'ut

Ipsa autem excellentia Sacerdo- etiam Sacrificium nouae legis oblatii Clitisti ad Sacerdotium leuiticum tione panis & vitii perficitur. Saia fuit figurata in sacerdotio Melchi- cramenta tamen legis Mosaycae maia sedecli, qui ab Abraham decimas i gis assimilantur rei significatae pet sumpsit, in cuius lumbis decimatus Sacramentum scilicet passionis Chri- est quodammodo ipse Sacerdos le-isti, ut patet de agno Pasibili, & x--alis . liis huiusmodi. Et hoc ideo, ne pro- Et ideo Sacerdotium Christi dici-ipter continuitatem temporis, si perintur esse secundum ordinem Melchi- maneret eadem Sacramentorum speia sedech, propter excellentiam veri cies ; videretur Sacramenti eiusdem Sacerdotii ad figurate Sacerdotium esse continuatio. 3 p. q. Q. an. . adligis. tertium.

Ad i. R. qubd Christus non di- Tu es Sacerdos Oe. Character Sa-citur esse secundum ordinem Mel- cramentalis est quaedam participa-

ehisedech, quas principalioris Sa-itio Sacerdotii Christi in fidelibus cerdotis , sed quasi praefigurantis ex- eius; ut scilicet sicut Christus lia' etiari . cellentiam Sacerdotii Christi ad sa- , bet plenam spiritualis sacerdotii AEA,

cerdotium leuiticum. potestatem, ita fideles eius ei con- deseri-

Ad L. R. quod in Sacerdotio figurentur in hoc qubd participant pt.o. Christi duo possunt considerari , aliquam spiritualem potestatem res-stitieet ipsa oblatio Christi, & par- pectu sacramentorum & eorumticipatio eius. Quantum ad ipsam quae pertinent ad diuinum cultum. oblationem, expressius figurabat Sa Et propter hoc etiam Christo cerdotium Christi Sacerdotium le- non competit habere characteremtgale per sanguinis effusionem ,lsed potestas Sacerdotii eius compa- quam Sacerdotium Melchisedech, ratur ad characterem, sicut id quod in quo sanguis non effundebatur. est plenum & perfectum , ad ali-Sed quantum ad participationem quam sui participationem. Sacer- huius Sacrificii de eius effectum sintdotium autem Christi est aeternum,

quo praecipue attenditur excellentia ut patet intextu.

Sacerdotii Christi ad Sacerdotium Et inde est quod omnis sanctifi- legale P expressius figurabatur pericatio quae fit per sacerdotium eiuS-

Sacerdotium Melchisedech, qui OD est perpetua, re consecrata manente. serebat panem & vinum significan-lQuod patet etiam in rebus inanimatia Ecclesiasticam unitatem, qua mitis: nam Ecclesiae vel altarri manet

constituit participatio Sacrificii consecratio semper nisi destruatur. Christi. unde etiam in noua lege Cum igitur anima sit subiectum verum Christi Saetificium comm- characteris secundum intellectivam Micatur fidelibus sub specie panis &spartem , in qua est fides ; manife-Vini. 3. p. q. H. art. 6. stum est quod sicut intellectus per- Tu es Sacerdo i cte. Sacrificium petuus est & incorruptibilis , ita -' ' Melchisedech quod fuit ante Iegem, character indelebiliter manet in magis assimilatur Sacramento uouae anima.

466쪽

s 1 LIBER PSALMORVM psal.

Dices. quanto aliquod accidens est perfectius , tantb firmius inhaeret : sed gratia est persectior quam character quia character ordinatur ad gratiam , sicut ad ulteriorem finem et gratia autem amittitur per peccatum I ergo multo magis cnaracter.

R. Quod aliter est in anima gratia. & aliter character. Nam gratia est in anima sicut quaedam forma habens esse completum in ea : character autem est in anima sicut quaedam virtus instrumentalis. Forma autem completa est in subiecto secundum conditionem subiecti. Et quia anima est mutabilis secundum liberum arbitrium ; quandiu est in statu viae, consequens est quod gratia insit animae mutabilitet. Sed virtus instrumentalis magis attenditur secundum conditionem principalis agentis ;& ideo cliaracter indelebiliter in est animae, non propter sui

perfectionem ; sed propter persectionem Sacerdotii Christi, a quo

derivatur ch tracter , sicut quaedam instrumentalis virtus. s. p. q. 63.

Idem locus explicatur supra Genes

Memoriam fecit mirabilium suorum oec. Esea ista non inconuenienter intelligitur esca sacramentalis , panas scilicet Vivus qui de caelo defcendit; quem cum timore & reuerentia sumunt quotidie in sancta Ecclesia servi Dei, de quo pane & esca multa prosequitur B. Thomas. O- Io:v. 4. s. Io. σέI vo .cte pusculo De Sacramento Eucharistiae

per istium.

P s A L M v s rio. v. 9 ct Io. Redemptionem misit Domfrus

v. s.

Intellectus bonus omnibus facien- Psrtoetibus eum. Donuin intellectus non -

solum se habet ad ea quae prim. dc principaliter cadunt sub fide , sed

etiam ad omnia quae ad fidem ordia nantur. operationes autem bonaequendam ordinem ad fidem habent; nam Fides per diti monem operatur. 1 Et ideo donum intellectus ad 'quaedam operabilia se extendit: non . quidem ut circa ea principaliterversetur. sed in quantum in agendis regulamur rationibus aeternis, quibus conspiciendis & considendis inhaeret superior ratio, quae dono

intellectus perficitur. 12. q. 8. Art. s. in corpore. ξ ἀ- Θμε- FN H FH FHM P s A L M v s III. U. I. UT 3. Beatus vιr qui timet Dominum , in mandat3s eius cupit nimis.

Si vult nimis qui timet, quantum

volet in mandatis qui amat ' Dilectio enim primogenita est filia gratiae ; & ideo prior & potior timore.

Ego , inquit, Mater ρ lchra dile- Ma M. moris, O gratia , deinde timoris. v 'Timor ergo amorem sequitur, ut posterior dignitate priorem. Et ta

men qui timet, cupit nimrs in man

datιs , opere implendis. Amor ergo amplius volet , & amplius faciet. Opusc. de decem gradιbus amoris, gra

467쪽

LIBER PSALMORVM INM. rix. v. . reps ri3. v. 3.ctu, 173Ps. tuti Gloria est diuitia in domo eius. Davltima felicitate , in qua impletur

EX hoc ipso homines Deum ma

gis reuerenturqubd eum considerant super omnia eleuatum, & ab hominum sensibus remotum, ut paret in textu s postea enim subditur, sicut Domιnus Deus noster Quod ad reuerentiam pertinet. Ergo videtur non conuenire humanae

saluti quod Deus nobis similis fieret per carnis assumptionem. R. quod Deus assia mendo carnem, suam maiestatem non minuit; di per consequens non minuitur ratio I uerentiae ad ipsum, quae augetur per augmentum cognitionis ipsius. Ex hoc autem quod nobis appropinquare voluit per carnis assumptionem, magis nos ad se cognoscendum

attraxit. s. p. g. I. art. M ad tentium.

EXplicatur supra Genes cap. IA.

Omnia quacumque voluit fecit.

XIIdelut qubd opus Dei dicatur V i ustum ex hoe solo quod est ei

Placitum , nam ubicumque est aliud iustitia quam voluntas, iustitia VO

luntatem restringit,& fic quodammodo ei resistit : sed nihil est quod restringat voluntatem Dei, ut patet in textus ergo ipsa eius voluntas est erus iustitia: ex hoc ergo aliquid est iustum, quod est a Deo volitum DI. Sed contra, Deus dicitur iusu siti. agere, inquantum reddit unicuique pro meritis , o reddes unicuiquo Μxta opera sua : Sed voluntas Dei

non concernit metita ; ergo non e

hoc solo dicitur opus Dei iustum, quod est ei placitum. Dicendum quod iustitia id voluntas in Deo idem sunt secundum

rem , sed secundum rationem ii stitia aliquid supra voluntatem addit, scilicet ordinem diuinis effectibus conuenientem, secundum quod num alteri proportionaliter adα-

quatur.

Est enim in rebus eausatis duplex

ordo: unus secundum quod Creatura ordinatur ad Deum r alius secundum quem una creatura dependet ab alia. Nomine igitur voluntatis non exprimitur nisi ordo ille qui est creaturae ad creaturam, sicut enim igni in tali natura constituto, deb tur ut sit sursum considerato rerum Ordine adinvicem : ita etiam culpae debetur ut puniatur secundum Ordinem eundem.

Vnde patet quδd non ex hoc tan tum aliquid dicitur esse iustum . quia est a Deo volitum ; sed quia est debitum alicui rei creatae secundum ordinem creaturae ad cre

turam.

Nihil enim alleui rei potest esse

debitum nisi ratione suae naturae, vel conditionis. Naturae autem proprietatis rei causa est diuina voluntas : dc ideo totus ordo iustitiae otiis Oo O

468쪽

ginaliter αδ δiuinam voluntatem

reducitur.

Ad argum. R. qu bd quamuis omne quod Deus vult iustum sit; non tamen ex hoe iustum dicitutqubd Deus illud vult. Lib. 4. sent.

Dist. 46 q. I art. 2. Omnia quacumque voluit Deus

fecit. Videtur qubd Deus non dicatur omnipotens, quia omnia possit; quia ly omnia. aut distribuit pro his quae sunt, aut pro his quae possunt esse. Si solum pro his quae

sunt, hoc non sufficeret ad ratio . nem omnipotentiae : nam si quis diceret Deum non posse facere nisi ea quae sunt, omnipotentiam nega

ret.

vult, & non omnia simpliciter Dicendum qubd ratio omnipotentiae aliquid continet in se primbde principaliter, aliquid verb leeundario. Principaliter quidem continet hoc quod per nomen fgnificatur, scilicet qubd omnia pollit.

Cum autem dicitur omnia posse. distributio resertur ad potentiae ob tectum : unde oportet qubd intelligatur Deus omnipotens esse ex hoequbd potest omnia possibilia. Postibile autem dupliciter dicitur et uno modo secundum respectum ad aliquam potentiam; sicut cum dicitur hoc esse possibile huic vel illi. Alio modo non secundismi aliquam potentiam ι sed absoluth Si autem pro his quae possunt esse, secundum quod contra impossibile aut secundum potentiam creaturae, i diuiditur, dc cum necessario diuidit& hoc iterum ad rationem omni- verum. Sic enim dicitur possibile potentiae non sufficit; nam omni- l omne illud quod non habet in se potentia Dei ad plura se extendit

quam potentia creaturae.

Aut secundum potentiam Dei, ut Deum posse omnia sit sensus, Deus potest omnia quae sunt ei possibilia; quod iterum ad rationem omnip tentiae non sussicit; quia se de ho- repubnantiam ad esse ; ec hoc est quod in se contradictionem non implicat i lc respectu horum omnium distributio omnipotentiae intelligenda est. Sic ergo primb Sc principaliter ratio omnipotentiae in hoc consistit, mo esset omnipotens,qui potest oi squdd potest omnia per potentiamnia quae sunt ei possibilia; ergo Deus actiuam quae in se contradictionem

non dicitur omnipotens , quia omnia possit. 2. Angelus rationem omnipotentiae insinuare videtur ex hocqubd Non est imposibile apud Deum omne verbum : Sed Verbum est quod mente concipitur ι ergo Deus videtur dici omnipotens , non quia

possit omnia simpliciter ; sed quia potest omnia quae possunt cogi

tari.

3 p. . 3. Dicitur, Subest tibi eum volueris ptis , Ergo Deus ex hoc dicitur omnipotens, quia omnia potest quae non implicat. Secundario verb ratio omnipotentiae includit quicquid ad persectionem potentiae acti-uae pertinet; ut qubd non possit deficere quicquid vult, de sic ise alijs. Ad i. R. quod ratio illa proc dii de possibilibus quoad aliquem, de non de possibilibus absolute. Ad x. R. qubd intellectus non est nisi entis r unde ad hoc qubdDeus possit facere quicquid in se

consideratum potest esse , non habens repugnant ram contradictioni. , sequitur qudd possit sacera

469쪽

LIBER PSALMORVM Vat

quicquid mente concipi potest

Ad 3 R quod posse quicquid

vult absolute Aeere, non sufficit in Deo ad rationem omnipotentiae :

sed posse quicquid vult se posse, &

per seipsum ; noc enim Deo competit & nulli creaturae : & tamen consequenter se habet ad rationem Omnipotentiae, & non principaliter. Isb. I. sent. ad Anmbata. Dist. ει. art. 3. Vid quast. 23. de Verit. an. I. sed conιra, ct ara. Dadseptimum.

PsALMus II . v. n. Simulachra gentium argentum

aurum.

Itatur Contra Gentil. Lib. 3. cap. I 4. lνc., Caelum caeli Domino. Citatur. Contra Gentil. Lib. s. cap. 68. PsA L Mus Ps. v. 3. uid retribuam Domino pro omniabus qua retribuit mihi' SVnt quaedam virtutes quae debitum quidem alteri reddunt, sed non possunt reddere aequale. Et sic quicquid ab homine Deo redditur, debitum est; non tamen potest esse aequale, ut scilicet tantsim homo ei reddat quantum debet, ut patet in

textu. 22. q. 8 o. an. I. in corpore. PsALMUS III. v. 14.

Hac dies quam fecit Dominus,

EXplicatur supra a Esdra. cap. 3.

v. s.

ε- -3----34M P sa LMVs II 8. v. l. ct 8. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.

EXplicatur supra Iob. cap. I .

v. I.

Iustificationes tuas custodiam. Ar Psi I .guitur, obseruatio praeceptorum ve teris legis iustificatio nominatur, ut patet in textu : sed iustifieatio est executio iustitiae ; ergo praecepta moralia non sunt nisi de actibus iustitiae Ad argum. R. quod adimpletio mandatorum legis, etiam quae lunt de actibus aliarum virtutum, habet rationem iustiscationis, inquantum iustum est ut homo obediat Deo , vel etiam inquantum tuitum est quod omnia quae sunt hominis , rationi subdantur. II. q. Ico. art. a. ad primum. PsALMUS II 8. v. 2O. 32. st 33. Concupiuit anima mea desederare iustificationes tuas.

EXplicatur supra PDIm. 13.

v. 3.

Viam mandatorum tuorum excurri Ps ris. eum dilatasti cor meum. Explicatur V supra Exodi cap. 1 . v. II.l LVem pone mihi Domina in via iώ- ΠνlstificatioΜum tuarum. Explieatur su- ''pra Psalm. I . v. 8a PsALMus II 8. v. Deduc me in semitam mandatorum

tuorum.

EXplicatur supra Lib. I. Reg. cap. T. v. 3- Cr Psalm. 79 v. s. Tu Paratus sum, ct non pum turbatus ut 'custodiam mandata tua. Ad virtutem

470쪽

obedientiae non requiritur qubdhomo aliqua determinata praecepta obseruet ; sed sufficit quod habeat

promptum animum ad credendum, ut patet in textu ; quia virtus ob dientiae proprie in voluntate consistit & ideo ad actum obedientiae sufficit promptitudo voluntatis subiectae praecipienti. quae est proprie &per se obiectum obedientiae. Sed hoc praeceptum , vel illud ;Per accidens, vel consequenter se habet ad proprium, & per se obiectum obedientiae. 11. q. 2. art. s. ad tertium. PsALMus Irg. v. 6s. Ur 9s. Particeps ego num omnium timen

tium te.

EXplicatur supra Psalm. 6 I. v.

is Vid. supplem. q. 7 . art. I. Latum mandatum tuum nimis. Videtur qubd dilatatio non sit effectiis delectationis ι dilatatio enim videtur ad amorem magis pertinere, se- , c,ris cundum quod dictu Apostolus, Coμω in nostrum d lιtatum est. Unde & de

praecepto charitatis dicitur ιn textu, Latum inaudatum tuum uimis: sed delectatio est alia passio ab amore, ergo dilatatio non est effectus delectationis.1 Ex hoe qudd aliquid dilatatiar,

efficitur capacius ad recipiendum: sed receptio pertinet ad desiderium, quod est rei nond)im habitae I ergo dilatatio magis v detur per Incre ad deliderium , quam ad delectatio

nem a

3 Constrictio dilatationi apponitur : led consit ictio videtur ad de-Lctationem pertinere ; nam illud constringimus quod firmiter volumus retauete ,& talis est affectio ap-

petitus circa rem delectantem; ergo dilatatioad delectationem non per

tinet.

Sed eontra est qubd ad expressi nem gaudii dicitur, Videbιι σ af m.

ues, ct mirabitur ct dilatabitων ere tuum. Ipsa etiam delectatio ex dilaratione nomen accepit , ut laetitia

nominetur.

Dicendum qubd latitudo est quaedam dimensio magnitudinis corpo ratis i unde in affectionibus animae. non nisi secundum metaphoram dicitur. Dilatatio autem dicitur quasi motus ad latitudinem : & competit delectationi secundum duo , qua ad delectationem requiruntur; qu rum unum est ex parte apprehensi-uae virtutis, quae apprehendit coniunctionem alicuius boni conuenientis. Ex hac autem apprehensione apprehendit se homo perfectione ioquandam adeptum ; quae est spiritualis magnitudo. Et secundum hoc animus hominis dicitur per delectatonem magnificari seu dii

tari.

Aliud autem est ex parte appetitiuae virtutis. quae assentit rei delectabili, & in ea quiescit, quodammodo se praebens ei ad eam Inter Ius capiendam Et sic dilatatur affectus hominis per delectatione in , quas selladens ad continendum interius rem delectantem.

Ad r. R. quod nihil prohibet, in his quae dicuntur metaphorrcal idem diueis, attribui . secundam

diuersas si litudines Et secundum hoc dilatat:o pertinet ad amorem ratione cuiusdam extensionis , inquantum affectus amantis ad alios extenditur ἔ ut curet non solum quae

sua sunt, sed quae aliorum. Ad M-Disilired by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION