Apparatus ad positivam theologiam methodicus, in quo jam reviso multumque ditato, clara, brevis, & expedita delineatur ... Auctore R.P. Petro Annato ... Tomus primus secundus

발행: 1717년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

De Pontificiis Ecclesie definitionibus.

Rc . a. cum nonnullis dicentibus damnatum quidem filisse, sed nullaservata judicii forma, sicque nullam fuisse, quia non luridicam, Honorii damnationem. Resp. 3. cum aliis fatentibus damnatum quidem fuisse Honorium a sexta Synodo, non ut haereticum, sed ut haereseos haereticorumque fautorem, &negligentiae reum in illis reprimendis; Quia stam mam baretici dogmatis, non ut decuit, auctoritate Apostolica incipientem extinxit, sed negligendo confovit, ut loquitur Leo ΙΙ. ad Hispaniae Praesules, seu ut rursus idem ad Hispaniae Regem stribens ait; uuia immaculatam Apostolica traditionis regulam maculari permisi; di ideo rus e filisse damnatum, quia eiusdem culpae rei censentur erroris fautores & auctores; fautor autem Monothelitarum fuit Honorius, non quidem assentiendo eis, sed eos non coercendo; non approbando illorum pravum de una in Christo voluntate dogma, sed indicendo de una vel duplici voluntate silentium: unde & merito cum illis damnatus, quia illorum e roris fautor; cisi ex Coelestino II. Rom. Pont. ad Galliarum Praesules scriberute, Merit4 nos causa respicit, si blentio faveamus errori. Resp. q. cum eruditis aliis, nec Monothelitam fuisse Honorium, nec tamen sextam errasse Syn dum , Honorium Honoriique literas ad Sergium scriptas damnando; ratio est, quia eo tempore quo scriptae fuere huiusmodi Honorii ad Sergium literae, nullatenus fidei nocebant, saltein d=recte, quia causa sub iudice pendebat adhuc, nondumque contra Monothelitas definita erat: at tempore sextae Synodi, hoc est o. circiter post annos, eaedem literae fidei nocebant etiam directe, quia Honorii haesitationem&vacillationem in fide notabant; omnis autem haesitatio vel vacillatio in fide fidei nocet; unde potuere tunc a Synodo hae damnari literae, auctorque earum Honorius, quin erraverit & Monoth Iita fuerit has scribens Honorius, & quin pariter crraverit has Honorii literas, Honoriumque propter literas damnans sexta Synodus.

ARTICULUS V.

En omnes qua circa eruntur . genuina sint ρο eiusdem roboris antiqua summorum Fontiscam Decretales uisoia. SCiendum est ante omnia hic dubium non esse de omnibus absolute omnium Pontificum , sed solum de veterum Pontificum ad Sisicium usque decretalibus epistolis , imo nec de istis omnibus & singulis , cum sint ex

iis aliquae a SS. PP. cypriam, Athanasio, Hilario & Hieronymo relatae, de quibus dubitat nemo , sed de aliis dumtaxat ex Isdori Mereatoris collectione, a caeteris decretalium collectoribus vulgo relatis; istas enim volunt viri cruditi non pauci, non genuinas esse iliorum Pontificum quibus tribuuntur Epistolas, sed supposititias, & ab ipis Isidoro Mercatore ioncito viro fabricatas : genuinas esse contendunt econtra alii non minus cruditi . Inter utrosque mediam ineundo viam, intacta Iite,

. CONCLUSIO.

u kΤων Dico, etsi non satis eonstet genuinas esse , νel sapposititias antiquas illas

polititis sint veteram Romanorum Pontificum ad Sirutum us ne, decretales epistolas ; satis lacritales constare tamen illas esse Theologi veneratione dignas, ubi saltem canonibus

252쪽

Prob. prima pars, nimirum non satis liquido constare illas genuinis esse vel non, & sic. Non satis liquido constat, illas genuinas vel supposititias esse, sit variar utrumque hinc & inde suadeant come rati atqui taest; ergo, &c. Prob. minor. Illas supposititias ella colli3itur & suadetur ex multis. r. Ex eo quod nullus octo priorum iaculorum auctor Ecclesiasticus, illarum mentionem lacerit.

sancti Hieronymi versionem. 3. Ex eo quod in his, nulla haereticorum illius temporis fiat impugnatio neque mentio.

q. Ex eo quod Dionysius Ex uus veterum Pontificum epistolarum collector accuratus , suae collectionis initium ducat a Siricii decretalibus, nulla aliarum Sisisti praedecessorum mentione facta. s. Denique, aliis omissis, cx eo quod ex postoriorum Pontificum , Conciliorum, vel SS. Patrum dictis videantur consutar. Illas econtra genuinas esse suaderi, colligunt alii multi ex multis aliis. I. Ex eo quod illas ut genuinas varia agnoverint Concilia, qualia sunt v. g. Aquistranense sub Gregorio IV. habitum , Coloniense c. 3. M guntinum c. II. Metense c. s. Rhemense contra Arnulphum Archipraesulem congregatum , M istis omnibus antiquius Concilium Mmanum o. Episcoporum , sub Gelasio habitum anno q94. in quo expresse dictum : Item decretales epistolas, quas beatissimi Faya diversis temporibus ab urbe Romana, pro diversorum Tatrum consultatione dederunt venerabiliter recipiendas esse decernimus. a. Ex eo quod eas ut genuinas admittant non soli Canonum collectores eruditi, inter quos Anselmus Lucenses Episcopus , Burchardus Vνormatiensis, ruo Carnotenses, & Gratianus ; nec loli iuris Canonici Doctores', sed etiam Theologi communiter omnes, ipseque S. Thomas, his per pent genuinis utuntur epistolis ad catholica lirmanda dogmata. 3. Ex eo quod nedum Gelasius, sed etiam Leo Magnus, de Nicolaus I. summi Pontifices, eas ut genuinas recipi iusserint; Leo quidem Magnus , dum epist. I. ad linivcrsos Episcopos per provincias universas constitutos dixit: Omnia d. cre alia constituta omnium praedecessorum nostrorum ita vestram dilectionem cassodire debere mandamus , ut si quis illa eorum erit, ventam sibi deinceps noverit denegari. Nicolaus vero I. Leonis mandatum confi mando in ep. 47. ad Galliae Episcopos data, qua urget eos ad praefatas. Romanorum Pontificum decretalcs accipiendas, etiam si non sint codici C. nonum compaginata ; quoniam inter ipsos canones, Mum B. Leonis capitulumlconstat esse permixtum , quo ita Omma decretalia tonstituta Sedis Apostolicae

custodiri mandantur, at si quis illa contem erit, seniam sibi deinceps noverit denogari; illas siqui leni Romanorum Pontificum decretales, Gallorum 'aliqui recipiendas negabant, quia Canonum codici non insertas - 4. Quia colligitur lupposititias non seisse reputatas a Galliae Episcopis anam si eas supposititias existimassent Galliae. Praesules , id sine dubio respondissent, a quo urgebantur, Nicolao I. Atqui id nullatenus responderunt, sed solum eas vim Canonum habere n garunt, quia Canonum

codici insertar non erant; ergo δ' s. Denique quia ut genuinas a Gallis fisisse habitas colligitur ex utro- que eas laudante Hiremaro, Rhemcnsi videlicet A Lauduneusi , avunculo

253쪽

Theologi

tamen vinneratione

dignae ubi

non saeris Cauonibus contrariae a Constitu. tiones AP stolicas svulgo diis et as , AP solor ulneuc ν

Lso De Pontificiis Eccles e definitionibus. ἱ

& nepote; eas enim pro sua causa laudat Laudunensis nepos in Rhemensem avunculum, & eas opust. 33. cap. 2s. venerabiliter I cstendas fat tur Rhemensis avunculus. Ex his ergo hinc N inde pro utraque parte certantibus coniecturis patet, non satis liquido constare , an genuinae stat vel supposititiae praefatae veterum Pontificum ad Siricium usque , decretales epistolae ; satis tamen constare, eas Theologi veneratione dignas & non spernendas esse, saltem ubi Canonibus antiquis minime contrarias; ut sic Prob. a. pars. Quia illae epistolae a quibuscumque sint auctoribus ortae, sunt veneratione dignae , quae sunt in Ecclesia usii receptat, quae sunt ab Apostolica Sede approbatae, quae dogmatum veritatem & disciplinae rationem continent, quaeque etiam ab his, qui eas genuinas esse negant, sunt cum veneratione receptae r atqui praefatae decretales epistolae sunt fiuiusmodi, etiam ex consensu illorum qui eas genuinas eise negant, & supposititias esse volunt; constatque Gallos eas cum veneratione recepisse, ex solum negasi se Nicolao I. eas parem cum canonibus habere vim, utpote quia Canonum non insertas codici ; ergo satis constat eas esse veneratione dignas, & a Theologo quocumque laudari posse , nisi sorte cum antiquis Canonibus fuerint pugnare visae, aut Gallicanae Eccletiae auribus obcsse. Obiicies. Si genuinae non sint, sed falso adscriptae summis Pontificibus , nulla sunt veneratione dignae; ergo li non constet illas ella genuinas, non constat illas esse veneratione dignas. Resp. dis .ant. Si certo constet eas ei falso adscriptas, S aliunde non sint ab Ecclesia receptae, conc. Si non certo constet eas esse falso adscriptas, & aliunde sint ab Ecclesia receptae, ut istae, neg. ant. & conseq. quia nec certo constat de istas, an sint falso adscriptae,& aliunde eas in Ecclesia usu receptas & approbatas esse constat.

ARTICULUS VI.

Aa constitutiones Apostolica vulgo dicta, ct octo libris sub clementis

nomine vulgata, sint genuιni vel Apostolorum, vel B. Clementis fatus.

Controversia est inter eruditos, an Constitutiones istae praelatae sint

Apostolorum genuini vel supposititii scelus , vel saltem S. Cleme tis Romani Pontificis huius nominis primi. Genuinos illorum ella scelus alterunt nonnulli, apocryphos di supposititios esse, absolute contendunt

ii, cum quibus

CONCLUSIO.

Dico, Valdὸ incredibile esse constitutiones Apostolicas vulgo dictas, ct octo libris sub clementis nomine vulgatas , genuina esse sive Apostolorum , sive praefati S. Clementis opera . ut sic Prob. prima pars. r. Quia incrcdibile est & non probabile , constitutiones illas Apostolicas esse, quae varios continent errores Apostolorum do-etrinae contrarios : atqui istae prae blae Constitutiones sunt huiusinodi; ergo vere Apostolicas csse ancredibile clidi non probabile. Prob. minor. I. CO

254쪽

Liber sextus. ΣFI

stitutiones istae Apostolicae vulgo dictae errant, dum lib. 6. cap. as. docent hareticos este illos, qui suspicantur Iesum Deum esse super omnia. a.

Dum lib. 6. cap. Is . baptismum ab hareticis collatum iterarι iubent. 3. Dum lib. 8. cap. 33. Sabbatum ea iam solemnitate qua diem Dominisam celebrara contendunt. 4. Dum lib. eodem 8. cap. 37. Patrem vocant domInum Udi ritus Sancti; quae omnia doctrinae Apostolorum omnino contraria ; edigo , &c.

a. Quia non est credibile has Constitutiones ab Apostolis conditas esse, quae dies festos ipsis Apostolis statuque t atqui istie praefatae Comstitutiones Apostolicae dictae dies festos Ap Istolis sacros statuunt lib. 8.

3. Quia non est credibile illas Constitutiones esse vere Apostolicas , quae praecipiunt, alios intor libros in Ecclesia legi Euangelium sancti Ioannis Euangelistae, quod non conscripsit Ioannes , nisi post suum ex insula Patmos reditum, & caeteris iam martyrium passis Apostolis: atqui hae Constitutiones Praefatae lib. a. cap. 37. Euangelium sancti Ioannis in Ecclesia alios inter libros legi praecipitrit; ergo non est credidite eas ab Apostolis conditas fuisse, nec proinde vere Apostolicas esse. 4. Quia si vere Apostolicae essent , & prioribus Ecclesiae iaculis nota Constitutiones illae, S. Iustinus non dixisset in suo cum Tryphone dialogo, Sabbati celebrationem esse Christi passione extinctam, clim Sabbata' ce. .

Iebranda esse doceant Co.istitutiones illae . S. Irenaur adversus omnes scrubens haereses, & ad eas debellandas, genuinam S. Clementis ad Cori militos epistolam tape citans , citasset haud dubie & istas Constitutiones . S.Cyprian s pariter laudasset eas, ad suam contra Stephanam; tuendam de iterando haereticorum baptismo causam , cum illae haereticorum baptisina iterandum est e doceant: atqui S.Iustinui Sabbati celebrationem Christi lassione extinctam esse docuit; S. Irenaeus his non est usus Constitutionius ad varias refellendas haereses a nec s. oprianus ad suam tuendam de iterando baptismo causam ; nec alii eorumdem priorum taculorum SS. Patres iis ullibi reperiuntur usi Constitutionibus ; ergo eas Aposto licas esse non est credibilc, imo neque Clementinas sive a S. Clemente Romano Pontifice conditas; ut sic rob. secitnda pars primo iisdem sere rationibus quibus parS prima VH san.

Probata manet. cti Clemema. Quia non est valde credibile omissas filisse Constitutiones istas in '. ' Eusebio & a S. Hieronymo scripta S. Clementis recensentibus omnia, si ς ςψ 'genuinae S. Clementis essent Constitutiones istae,atqui omisi, sunt ab

utroque, cum uterque solam Clementis recenseat ad Corinthios epastiniam; ergo non est credibile illas esse Clementinas, sicut nec vere Apin stolicas ; ergo, &c, obiicies I. S. Epiphanein multis in locis has laudat ut Apostolicas comtra haereticos, praesertim haeresi o. contra Audaeanos, dicens : Audaani ad institutum suum quamdam ex is postolorum constitutione muctoritatem ac- . commodant; qui tiber, tametse dubiae apud multos fidei sit, non es tamen improbandus ', nam in eo qua ad disiiρlmam Ecclesia attinent, omnia compre benduntur , neque quidquam aut in fide ac catholica profusione depra atum , aut Ecclesia admmoirationi ac deeretis contrarium continet; ergo ut vere Apin stolicae dicendae. Rem. neg. ant. I. Quia hae quo laudat Epiphantus Comstitutiones, sunt ab istis de quibus est quaestio dixeris; cum illae, ut ipse

255쪽

Σsar De Pontificiis Ecclesiis definitionibus.

mei testatur, nihil in fide, ant Catholica professione contineant depravatam, . nihil Ecclesiae adminalirationi, ac decretιs adversum t istae vero de quibus est quaestio, varios fidei & Ecclesiae decretas oppositos contineant e rores, ut visum est. 2. Quia etiam di illas quas Epiphanius laudat, non eas ut indubitatos Apostolorum scelus citat , ted ut dubiae apud multos fidei; ergo inde nulla contra nos certa conclusio. Obiicies a. S. Cyrillas Ierosolymitanus historiam Phoenicis narrans , eam tribuit T. clementi Romano ι ergo ceiiset Clementem Apostolicarum Constitutioruim , ex quibus hanc enarrat historiam , auciorem esse. Resp. Perm. ant. nes. conseq. quia non in solis Constitutionibus praefatis invenitur haec historia , sed etiam in S. Clementis ad Corinthios Epistola legitur , ex qua illam haurire potuit S. Cyrillus ; unde conclusio nulla. Obiicies 3. Trulla ii Concilii Patres , Canone a. has praefatas Constitutiones agnoscunt ut Apostolicas , sed eas reprobant & legi vetant , quia ab haereticis vitiatas ; ergo vere Apostolicae sunt, sed vitiatae. Resp. Perm. ant. neg. conseq. quia etsi apud veteres Graecos in pretio fuerint olim habitae Constitutiones illae . nullius tamcn sunt nominas in Ecclesia Latina r essent autem alicuius nominis, si vere reputarentur Apostolicae ; nec Omnano rejicerentur , licet per haereticos vitiatae , sed

ex veris emendarentur codicibus; non enim esset credibile, omnes omnino per orbem dispersos codices ab haereticis filisse corruptos. Resp. 2. ideo has a Trullam Concilia Patribus recipi Constitutiores , quia 8 . Apostolorum Canones recipiunt Graeci, quorum ultimo iubentur recipi Constitutiones istae; verum Quia hos saltem omnes non agnoscit Ecclesia Latina Canones, ita nec Constitutioms istas agnoscit ut Apostolicas.

Quod ut magis elucescat, sit

ARTICULUS VIL

An canones Apostolorum nomine vulgati,

sint νοὸ Apostolici. QVamvis in Ecclesia Graeca sexti sub initio saeculi 33. Canones Ap

stolorum nomine vulgati sierint, ut vere Apostolici recepti; & ex illis in Ecclesia Latina so. dumtaxat priores, aliis reiectis, eodem tem pore auctoritatem habere coeperint aliquam, & recipi, eosque ut genui nos Apostolorum scelus , & a B. Clemente collectos agnoverint LatinIScriptores non pauci, ut Baronius, Bella inus, Turrimus, Posseulnus, M alii; existimant tamen hodie eruditi sere omnes cum Gelasio Rom. ni. S Omnes tam priores so. quam posteriores 33. utilla continenteS multa , apocryphos csse ac supposititios Apostolorum Canones; nec . Proinde a β. ciemente collectos. Haec inter dubia,

CONCLUSIO.

Dico . multo probabilius esse supposititios esse oe non genuinos Cen es , Apostolorum nomine vulgatos, de sic

Prob. Dissiligod by Corale

256쪽

Liber sextus . . 23

Ρr. r. Quia valde probabile est, quod si vere Apostolici essent Canones illi, Eusebius Casariensis, & Hieronymus, qui omnia Apostoloruin recensent opera, non lituistent illos i atqui silent penitus illos, illorum nullae mentione facta; ergo valde probabile est, eos non genuinos, sed se polititios clle Apostolorum Canones. a. Quia valde probabile est, imo & plusquam probabile, hos Canones non elle vere Apostolicos, quos Gelasius in Concilio Romano o. Episcoporum, apocryphOS esse iudicat: atqui Gelasius Papa hoc in praefato Concilio huiusmodi Canones Apostolorum vulgo dictos apocryphos iudicat, dum tres Librorum ordures distinguit, quorum primus continet sacros novi & veteris Testamenti Libros et Secundus non sacros, nec Canonicos, sed probatos ab Ecclesia Libros, ut acta Conciliorum & opera SS. PP. Tertius vero Libros ab Ecclesia rejectos & non probatos, & in illo recenset praefatos Canones Apostolorum nomine vulgatos ; ergo valde I robabile, imo plusquam probabile eii, hos non vere Apostolicos cise ,ed supposititios Apoliolorum Canones.

stolicis cNniti , illissent ab aliquo priorum saeculorum S. Patre vel Scriptore sacro , praesertim data occalione memorati r atqui a nullo imveniuntur memorati, neque etiam occasime data citati; ergo , &c. Pr. min. Si quis citasset eos sibi occasione data , maxime S. Cyprianus contra Stephanum , pro tuenda sua de iterando haereticorum Baptismo causa; citasset siquidem contra Stephanum Canonem 46. expresse dicen tem: Discopum, aut Presbyterum haereticorum I ipientem Baptisma damnari praecipimus. Sanctus Epiphanius pariter haereti s8. Vale piorum seipsos ab cindent1um sive castrantium impugnans haeresim, citasset sine dubio Oanones a I. 12. & a 3. id expresse prohibentes , dicendo i Si quis clericus se abscindat, deponatur: si Laicus, segregetur, quia es sui homicida, oe Dei creationi inimicus. Eos pariter sine dubio citasset Victor Pontifex Summus in controversia de Paschate celebrando contra Aliaticos, clim Ca- non I. vetet Pascha cum Iudaeis celebrare: atqui Cyprianus, v*banius,& Victor Pontifex Romanus, Canones istos nulli bl unquam etiam Occasione data , pro sua causa citarunt, nec illorum usquam meminerunt aergo valde probabile est, & plusquam probabile, hos vere Apostolicos

non esse, nec a B. ckmente collectos.

brosius de Sabbati iesurio r cum Romam venio , ieiuno Sabbato; cum iacsum , id est Mediolani, non ieiuno. Non dixisset Innocentius L epist. I. ad Decentium Eu binum Episcopum data r Sabbato ieiunandum eωidentissima ratio demonstrat; non dixisset S. Hieronymus epist. 28. ad Licinium, liberum esse cuique Sabbati jeiunium , ut re ipsa indicavit, dicens et aquaque Provincia abundet in suo sensu ; non denique sanctus August, nus de eodem Sabbata ieiunio loquens, dixisset : Video praeceptum esse ieiuMum ', quibus autem diebus non oporteat ieiunare, oe quibus oporteat , prac Nio Dominι , vel Apostolorum non video desinitum : cum tamen CDnones isti Apollolici vulgo dicti, Canone 6s. expresse dicant : Si quis clericus inventus fuerit die Dominico sejunare , vel Sabbato, praterquam uno fulo , deponatur; sin autem Laicus, segregetur ; ergo cum hoc dicanthi SS. PP. probabile est praefatos Canones genuinos non esse , sed suinposititios Apostolorum scelus.

Probabi. lius est surposititIoselle & non

genuin sCancine

Apostol rum vulgo dictos.

257쪽

α34 De 'ntificiis Ecclesae definitionibus.

s. Denique si vere Apostolici essent Canones , Apostolorum nomine vulgati, valde probabile est quod S. Isidorus Hispalensis eos non reiecisset ut apocryphos , dicens : Canones qui dicuntur Apostolorum , me Sedes postolica recepit, nec SS. PP. illis assensum praebuerunt, ρro eo quod ashaereticis, sub nomine Apostolorum, compositi dιgnoscuntur; Gr quam νιs in eis

titilla inveniantur, tamen auctoritaιe Canonua atque Apostolica eorum gesta constat esse remota , atque inter apocrypha reputata : ergo valde probabile

est, imo plusquam probabile non vere Apostolicos esse Canones illos ,

elli Apostolorum nomine vulgatos. Nee go obiicies I. Concilium Nicaenum L Can. & Concilium Antiochenum numos esse Can. dum vetant excommunicatum ab una Ecclesia recipi ab altera , .,' chh. dicunt hoc esse luxta Ecclesiae regulas; ergo Apostolorum Canones agno- Nieaeno. scunt ut vere genuinos, cum per Ecclesiae regulas Intelligant ibi Apostolorinia Canones, v. g. Canonem duodecimum Apostolorum id expresse prohibentem. Resp. perm. ant. neg. conseq. quia dici non potest , quod

ibi nomine Regularum Ecclesiae, intelligant hiasus Concilii Patres Canones Apostolorum; non. solum quia nulli erant, saltem genuini , sed quia si eos intellexissent, sine dubio nominassent ad maius suae prohibitionis

pondus ; intellexere autem nomine Regularum Ecclesiae, publicos Ecclesiae usus seu consuetudines lam inductas; consuetudo autem vim legis h het , ac proinde vim regulae. Instabis. Idem Concilium Nicaenum Can. I 2. translationes de una Ecclesia ad aliamvrohibens, expresse addit, hoc esse praeter Canonemiatqui ibi nomine canonis, non alium intelligit quam Canonem Is . Apostolorum, quo hae prohibentur translationes : Ergo nomine Regularum Ecclesiae , Apostolorum Canones intellexit Concilium. Resp. conc. maj. neg. min. quia ut potuerit a Concilio dici, hoc esse praeter Canonem seu Regulam , fatis eli quod fiterit contra illius temporis Ecclesiae usum : cium publicus Ecclesiae usus legitime introductus, sit consuetudo , di consuetudo sit regula sive lex non scripta. vel ex Urgcbis. Concilium Antiochenum Nicaeno posterius Can. 2I. idem veAnxi be' tans , ait expresse id non esse secundum decretum prius ea de re editum ;ergo expresse indicat Canonem Is . Apostolorum prius ea de re editum , di non solum publicum illius temporis Ecclesiarum usum. Resp. Perm. t. neg. conseq. quia Concilium istud Antiochenum Nicaeno posterius potuit per decretum ea de re editum, intelligere Canonem hac de re iam a Nicaeni Concilii Patribus editum.

e V in 'x obiicies a. In Concilio Constantinopolitano sub Nectario habito, dcfino iii, nittir Episco in accusatum, e gradu suo delici non posse a duobus Epi-ao. scopis, sed ad hoc requiri Episcoporum totius Provinciae Synodum , ut apostolici conjiitu runt Canones; ergo noti, & pro genuinis habiti erant

tunc temporis Apostolorum Canones. Resp. perm. ant. neg. conscq. quia ibi nomine Canonum Apostolicorum intelligunt huius Concilia Patrcs, non Canones ab ipsis Apostolis, sed a viris Apostolicis editos, v. g. editos a Nicaeni Concilii Patribus, viris vere Apostolicis icre omnibus, S: sanctis, a quibus id Canonc s. definitum. Unce uno verbo ut variis latisfiat dilibeii catibus aliis, Resp. quod quoties aliqua illius temporis Conci Iia, vel S,. PatreS, vel Auctorcs sacra laudant vel memorant Ecclesiae regulas, lepes, decreta, Ecfinitiones , vel Canones, illorum omnium nominc noramiclligi Canones ab Apostolis vere delapsos , scd solum leges vel regulaS

258쪽

Liber sextus. LyF

in Ecclesia tunc usu recΠγtas, sive a Synodo aliqua particulari, sive a particularibus Episcopis, virisque aliis quibuscumque Apostolicis editas , vel ad summum leges sive regulas ab Apostolis ipsis non scripto, sed sola tr, ditione prosectas. His politis, cum solus Romanus Pontifex leges sive comstitutiones condere possit, quae Ecclesiam ligent universam, idque solus possit universalis Ecclesiae Prunas, & Petri Successor solus, ideo sit

ARTICULUS VIII.

An ct quo iure Romanus Pontifex sit totius Ecclesia Primas , De Primatum supra cateros Episcopos habeat. CVm Romano Pontifici supra caeteros Episcopos primatus non aliunis de competat, quam quia Successor est sancti Petri, primi in terris Christi Vicarii, cui primum fuit a Christo concessiis ille supra Ecclesiam& supra caeteros Apostolos primatus, non ut in Petro de cum Petro delineret, sed ut a Petro ad Petri Successores transiret, sicque successione perpetua, quamdiu duraret Ecclesia, ad finem usque mundi duraret; ideo Romanae Sedis hostes haeretici Uvicitus , Lutheras, Calvinus , Magdeburgenses & alii, ut nullum Romano Pontifici supra.caeteros Episcopos prim tum competere suadeant, nullum talem soli Petro supra caeteros Episcopos

primatum, sed omnibus simul Apostolis supra Ecclesiam a Christo filisse collatum asserunt; & si quem inter Apostolos primatum dicatur habuisse

Petrus, non iurisdictionis N auctoritatis, sed ordinis suisse volunt, ratione cuius primus fuerit inter aequales ; unde Romanum Pontificem Petri Successorem, nullum pariter iure divino supra caeteros Episcopos habere primatum inserunt; obtinuisse tamen postea iure Ecclesiastico sive Comciliorum decretis, erimatum quemdam supra Episcopos alios, ratione cinjus primus esset, primus sederet, primusque sententiam diceret, non tamen caeteris imperaret. Contra quos, & alios quoscumque

CONCLUSIO.

Dico, Petrum mter Apostolos , O Romanum Pontificem inter viscopos iure divino tenere primatum , seu Petrum iure divino fuisse post christi in caelos ascensium, visebile Ecclesia caput, Principem ac Primatem, oe eodem iure post Petri discessum ad nostra usque tempora , successorem ejus manum

Episcopum, & sic

Pr. prima pars. Primo, ex duplici, eoque celebri Scripturae textu , in quorum uno Christus soli Petro promittit, & in altero reipsa confert Ec- 'μφ' clesiae claves, hoc est, Primatum , sive supremam in Ecclesia potestatemper claves designatam. Primum desumitur ex Matth. cap. I 6. vers. IT. tibi matum ha Christus Petrum alloquens ait : Beatus es Sinion Bariona : quia caro ct san- , - e Probδ'gκis non revelavit tibi .... Et , Ego dico i bi , quia tu es Petrus , σ Iuster μ 'hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, oe porta inferi non pravalebunt ad versus eam. Et tibi dabo claves regni caelorum. Secundum depromitur ex illo Ioan. cap. 2I. vers. IS. ubi Christus eumdem alloquens Petrum ,

ait et Simon Ioannis diligis me plus bise .... Pasce agnos meos ; & iterum sPasce Diuitigod by Corale

259쪽

De Pontificiis Ecclesiae definitionibus.

Pasce oves meas r atqui haec Christi verba, Tibi dabo elaver, & ista , Pisce agnos meos , Pasce mes meas , ad solam Petri personam , & non ad alios Apostolos fuere directa , ut patet ex antecedentibus istis et Beatus es Simon Bariona, m. Simon Ioannis diligis ma plas bis e ergo & primatus Ecclesiae, seu suprema Eccletiae regendae potestas his verbis designata &collata, ruit soli Petro collata. Pr. minor. Si haec verba non essent soli etro directa , maxime quia ibi in priori textu Praefato, nomine Petraon intelligitur persona Petri, sed persona Christi, ut Lutheram contendunt, & Calvinissa; vel quia nomine Petra intelligitur Ecclesia, in persona Petri repraesentata & ii urata, ut placet aliis rΑtqui hoc utrumque fallum est ; nain I. si nomine Petra ibi intelligeret Christus non personam Petri, sed seipsum , quaenam esset consequemtia, quae connexio, inter haec Christi verba, Tu es Petrus, o super hanc petram adificabo Ecclesiam meam e Quia tunc idem esset, ac si diceret, Tu es Petrus, ct super hanc petram, id cit, super me addicabo Ecclesiam. a. Adquid Christus mutasset nomen Apostoli λ antea enim dicebatur Simon, &postea vocavit eum Cepham; Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Tereus; nisi ut hac nominis mutatione significaret Christus, se Stinonem ele-

esse ut petram, supra quam suam aedificaret Ecclesiam , & ut Caput vissiile, a quo post suum in Coelos ascensum eadem regatur Ecclesia i Cephas enim vox Syriaca est, graece Petram, & latine Caput significans. 3. Quia ibi nulla esset expressa remuneratio consessionis Petri de Christo, quod est contra SS. Ecclesiae Patres; ergo dici nequit ibi nomine Tetra seipsum intellexisse Christum. Non etiam dici potest, quod hoc nomine Petra intelligat Ecclesiam ; quia si hoc esset, quando dixit Christus : Supeν hanc petram adisicabo Ecclesiam meam, idem esset ac si dixisset, Super Ecclesiam aedificabo Ecclesiam i quod esset nusatorium & absurdum; ergo.

Pr. 2. Ex communi SS. PP. conlenia , unanimi voce dicentium , P

trum esse illam petram supra quam fundata est a Christo Ecclesia; Petrum esse illum, cui soli dictum est a Domino : Pasce agnos meos, Pasce oissmear. Ergo ille solus a Christo constitutus Princeps, Petra & Caput Ecclesiae, ille solus Pastor agnorum & ovium, subditorum & Praelatorum ἔunde sanctus Eueberius Lugdunensis Episcupus , in sermone de Natali SS. Apostolorum Petri & Pauli ait: Prius agnos, deinde oves commisit ei, quia non solum Pastorem, sed Pastorum Pastorem eam constituit. Pasit igitur P trus signos, pascit oves, pascit filios, pastu matres, regit o subditos GP Tralatos ; omnium igitur Pastor est , quia praeter Mnos oe oves , in E clesia nihil est i ergo & Apostolorum fuit Pastor, ac consequenter illinrum Princeps, Primas & Caput. Pr. 3. Ex variis Petri praerogativis , ex quibus non seorsim , sed simul suinptis, eius super alios Apostolos colligitur Primatus s quarum prima est, quod Christus soli Petro inter Apostolos nomen mutaverit. a. Quod quoties iu Euangelio recensentur Apostolorum nomina, primo loco sem-Pς ponatur Petrus. 3. od Scriptura loquatur de Petro tρnquam de Primcipe, de aliis tanquam de subditis. 4. Quod soli Petro facta sit prima revelatio Divinitatis Christi. s. Quod soli Petro sit a Christo promissa stabilitas Fidei& Cathedrae. 6. Quod soli Potro inter omnes Apostolos prI'mum post resurrectionem apparuerit Christus. 7. Quod soli Petro absolute dixerit, Pasce agnos meos, Pasce oves meas. 8. Quod Petrus sua auctO

260쪽

. . Lger fractus, Σ37ditoris locum. 9. Quod primus promulgaverit Iudaeis Euangelium , post

acceptum Spiritum sanctum. ro. Quod primum miraculum apud Ilidatos fecerit, in confirmationem Euangelii. II. Quod denique in Apostolorum Concilio, pro Legalium cessatione Ierosolymis habito, primus omnium sententiam dixerit, quam secuti sunt caeteri, etiam Iacobiis Iero lymitanus Episcopus 3 ergo, dic. r a Pr. 4. ratione fundamoniali. Si regimen Ecclesiae non soli Petro , leclomnibus simul Apostolis esset a Christo traditum, regimen Ecclesiae non esset Monarchicum, sed Aristocraticum : atqui hoc dici non potest; ergo. Probatur minor. Ecclesia in sacris Literis solet communiter designari per ea quae habent statum Monarchicum ; ergo & ipsa statum Mona

chicum habere debet; alioquin nulla esset comparatio. Probatur ant. Eoclesia comparatur regno, exercitui, domui, navi, ovili, & similibus t adi

ut haec omnia habent Monarchicum statum, ut patet; cum in regno sit ex unicus, in exercitu Dux primarius sive Praefectus unicus , in domo Pater- familias unus, in navi gubernator unus, & in ovili Pastor unus ; c go & Ecclesia, quae per ea designatur, statum Monarchicum habere debet; ergo & supremum Pastorem habere unicum ; ergo Christus suae Ecclesiae Pastorem instituens supremum , uniciam & non plures instituit, ac Iroinde non omnibus simul, sed soli Petro Primatum , sive supremi Pa- oris auctoritatem contulit, dicens : Pasce oves meas; ergo & illi soli, & I. non omnibus simul eumdem promiserat Primatum, dicens : Tibι dabo cliver regni Calorum; ac proinde a Christo, seu ex Christi institutione, &jure divino Primatum inter Apostolos habuit Petrus ; ergo & eodem jure inter Episcopos Romanus Pontifex; ut sic pr. a. pars. Primo, Christus tradens Petro auctoritatem & sormam regendi Ecclesiam, tradidit illam ut perpetuo duraturam, seu ut tamdiu duraret, quamdiu duraret Ecclesia; ergo & ut duraret non in solo Petro, sed N in Petri silccessore: atqui ex perpetua traditione, di perenni Ecclesiae doctrina Romanus Pontifex canonice electus. est S. Petri successor legitimus. Unde merito S. Augustinus in Epist. I 61. dixit, In Romana Ecclesia semper Apostolica Cathedra viguit Trincipatus. Unde & S. Hieronymus Epist. 67.

quae est ad Damasium Romanum Pontificem data, ait: Beatitudini me, Id est, Cathedra Petri communione consocior ; unde & longe post S. Bemardus lib. 2. de Consideratione ad Eueniam Romanum Pontificem, hujus nominis tertium, cap. 8. ait : Tu Princeps Episcoporum, in baires postolorum, tu primatu Abel, gubematu Noe, Patriarchais Abraham, ordine Melibisedech, dignItate Aaron, auctoritate Moyses, iudicatu Samuel, potestate Prirus nec modo oνtum, sed oe Pastorum omnium tu undis Factor Atii in partem folicitudinis, tu in plenitudinem potestatis vocatus es. Unde&Chalceaonensis Concilii Patres, S.Leonis Romani Pontificis Epistolam approbanteS, unanimi voce conclamant : Petrus per Leonem locutus est. Unde denique Fl rentinae Synodi Patres id definiendo, sic aiunt: Desinimus sanctam Apostolicam Sedem, oe Romanum Pontificem in universum orbem tenere primarum, oe ipsum Pontificem Romanum Successorem esse beati Petri Principis Apost lorum, Hrum Christi Vtearium , totiusque Ecclesia caput, cT Omnium bi ιanorum Patrem ae Doctorem existere; Cr ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernaηdi universalem Ecclesiam , d Domino nostro Iesu Christopimam potestatem traditam esse , quemadmodum etiam in gestis oecummico rum Concilιorum , O in sacris canonibus contιnetur. Quo nihil expressitis Anar. Arinati T. II. R ad no-

SEARCH

MENU NAVIGATION