Apparatus ad positivam theologiam methodicus, in quo jam reviso multumque ditato, clara, brevis, & expedita delineatur ... Auctore R.P. Petro Annato ... Tomus primus secundus

발행: 1717년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

281쪽

L 3 De Pontificiis Ecclesiae definitionibas .

dinalibus, eorumve consiliis firmatur , regitur & volvitur universalis Eoclesiae status r vel, ut placet aliis, cum Ecclesia Christi sit domus Dei, de unaquaeque domus ostium habeat & cardines ; ita Ecclesia Christi situm habet cum cardinibus ostium. Est autem Summus Pontifex ostium Ecclesiae Christi; Consiliarii vero illi collaterales & eminentissimi , quorum consiliis juvatur & regitur Summus Pontifex, cardinum eius vices gerunt,

unde Cardinales merito nunc antur.

De quorum origine licet ita varie opinentur varii, ut eos coepisse velint aliqui a S. Gregorio, alii a S. Silvestro, a S. Marcello alii, nonnulli a S. Pontiano, & dicat licet Eugenius IV. in Epist. ad Cantuariensem Archi- praesulem , Cardinalium nomen non fuisse quidem primis nascentis E .clesiae temporibus expressum, munus tamen di ossicium a B. Petro Apostolo, & successoribus ejus evidenter institutum; certum tamen est, quod nullibi reperitur Cardinalium mentio facta ante Concilium Romae sub ilvcstro habitum anno 3 et . in quo, Canone 6. praecipitur , Ut Diaconi non sen: t plures per Parochiarum examen nis duo, o cardinales urbis Romae

septem , qui septem Diaconi primis Ecclesiae temeoribus cardinatis dicebantur & segionarii ; cardinales quidem . quia licet diversis in locis

agercaat, in uno tamcn continebantur primariae Ecclesiae cardine, a qua Pendebant, ut a cardine Ianua ἱ Regionarii vero, quod ex S. Fabiani Summi Pontificis instituto, quatuordecta praeessent Urbis regionibus; ita ut singuli binis regionibus praepositi, pauperum in iis degentium curam h

berent, eisque clecmosynas Ecclesiae fideliter erogarent; quo pio munere pie functus olim B. Laurentius Diaconorum S. R. E. Primarius, gloriosi

Martyrii palma donatus est anno Christi circiter Ior. post S. XUi Roma

ni Pontilicis obitum . : . . . . .

Vcrum quod Cardinales sint hodie ita numero multi, & tres in ordines ita distincti, ut alii sint Cardinales Diaconi , alii Presbyteri, & Episcopi

alii, non aliunde ortum est, quam ex eo quod crescente fi)elium numero, crevit 'uoque Clerus, & ita compositus est, & varios in gradus, comfusionis tollendae gratia , ita distinctus, ut inter Clericos , alii superiores ellant, inferiores alii, alii praeessent, di subessent alii, & singuli a se invicem ita discreti atque locati, ut alii in sua Urbis regione, alii in suo tilinio, sive Parochia manerent: dixi in suo titulo sive Parochia, cytia Parochia, sive Ecclesia, titulus dici consile verat, Baronio teste, eo quod Presbyter, qui ab ea cui praeficiebatur Ecclesia, sive Parochia, nomen titulumque desumeret, quamvis usus invaluerit hodie, ut non Ecclesia quaelibet, titulus dicatur, sed tantum insigniores, quibus praeficiuntur Cardinales. - Quia in Urbis regione maeponebantur aliqua, ut egenorum, P illCrum , atque viduarum curam haberent Diaeoni, Regionarii diccbantur ἔα quia nihilominus ab una matrice pendebant Ecclesia , ut a cardine janua, Cardinales Diaconi erant nuncupati.

Qui vero in titulo aliquo , sive Parochia erant praepositi, ut fidelibus Sacramenta ministrarent, aliaque divina peragerent, erant Presbyteri , suorum dum ita crevit sicut & fidelium numerus, ut non unus tantum . sed & plures interdum in eodem titulo, sive Parochia Presbyteri essent , unusque esset inter eos, qui praeestet aliis eiusdem tituli Presbyteris, ideo is unuS a quo pendebant caeteri, ut a cardine tantia, Cardinalis Presbytererat nuncupatus 1 & sic hi omnes Presbyteri , quorum quilibet in suo i, tuto praeerat aliis, ciccbantur cardinales Presbyteri.

Postea

282쪽

Liber sextus - 279

Postea tandem longo temporum successu superadditi accessere cardianales Episcopi , non sub Honorio II. iit opinantur aliqui, sed circa, vel saulo ante S. Petri Damiani Cardinalis & Ostiensis Episcopi tempora, vide-icet circa annum ios 7. quando filere designati septem urbis Romae viciniores Episcopi, qui assisterent Summo Pontifici, ejusque munus alternatitusupplerent hebdomadibus singulis, qui ideo collaterales hebdomadarii voea. ti ; & quia S. R. E. Cardini annexi, inde di cardinales Episcopi dicti; ac proinde hinc successu temporis ortum est, ut Cardinales hodie tres in o dines sint ita distincti, ut dicantur alii Cardinales Diaconi, alii cardinales Presbyterr , & cardinales Episcopi alii. Cardinalium numerus.

Ex quibus omnibus, sive Diaconis, sive Presbyteris, sive Episcopis . Numenis.

quotus sit Cardinalium numerus si quaeras, non eumdem semper filisse respondeo ; sed pro temporum varietate varium, di auctum, vel dim, nutum ex mero Summi Pontificis placito; fuere enim sub Bonifacio VIII. Cardinales numero et O. & tempore quo Avenione sedcbant Summi Pontifices, 3 o. Ne ultra 34. in posterum Brent, definierant Constantienses Concilii Patres sest o. nihilominus sub Leone X. qui una sola Cardinalium' promotione 3 I. creavit olim. visi filere Cardinales 6s. sub Paulo Innumerati fuere 7o. & sub Pio IV. recensiti Is. . - . Sed tandem a Sixto V. anno circiter Is 8s. speciali constitutione decretum est, ut non plures nec pauciores irent in posterum Cardinales, quam septuaginta, instar septuaginta seniorum de populo Israelitico, Moysi cob lateralium & assistentium , de quibus Num. cap. II. vers. I 6. dixit olim Moysi Deus : Congrega mibi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistrι : re duces eos ad ostium tabernaculi δε deris, faciesque ibι flare tecum, ut descendam σ loquar tibi: σ auferam de spirita tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, oe non tu solus graveris. Et ab eo tempore perseverat hic a Sino definitus Cardinalium numerus, hoc est, ille eminentissimus septuaginta senum coetus sive S natus , qui assistunt in universalis Ecclesiae regimine Summo Pontifici , sicut septuaginta seniores Israelitici assistebant olim in regenda Synagoga Moysi; suntque ex Diaconorum ordine I . ex ordine Presbyterorum so. & ex Episcoporum ordine 6. videlicet septem antiqui viciniores Romanae urbis Episcopi, Ostiensis, Veliremus, Portuenm, Tusculanensis, S bmensis , Praenesinensis , & Albanenses; sed inter eos non computandus hodie Velitemus Episcopus , ab eo tempore quo Eugenius III. Ostiensi Veliternum univit Episcopatum.

Sicut ergo septuaginta seniores illi a plebe Israelitica selecti, tria in Synagoga cum Moyse praestabant munia; videlicet I. provocationes ad eum directas judicabant. a. De caulis maioribus ad eum pariter delatis decid bant. Et 3. ea quae ad Deum , Deique cultetm spectabant, soli cum eo decernebant; ita & in Ecclesia Christi Cardinales haec fere eadem cum Romano Pontifice resolvunt & judicant, quos ideo S. Bernardus Seniores populi, o orbis Iudices vocat; eaque munia omnia facilius ut obire possint & expeditius, varias in Congregationes , sive classes pro rerum αδ-ctandarum varietate, solent Cardinatus distribui.

283쪽

18o De Antificiis Ecclesie definitionilus.

Cardinalium Congregationes Variae. Condi ..I. Sancti Ossicii, seu requisetionis Congregatio dicitur, rebus Fidei proaxationes spiciendis occupata, a Paulo III. erecta, N a Paulo IV. confirmata, cui

variae. interesse solent selecti Cardinales aliqui, cum doctis & eruditis viris aliis, consilii, consultationisque gratia ; haberique solet die Mercurii coram Ca dinalibus praefatis, & die Iovis sequenti coram Summo Pontifice, cui reseruntur omnia die praecedenti digesta negotia. a. Signatura gratia Congregatio vocatur, a Pio IV. erecta, cui solent interesse cum Summo Pontifice plures Cardinales, Praelati multi, & qui causas proponant & explicent Reserendarii. 3. Signatura iustitia dicta est, cui intersunt pariter cum Cardinalibus nonnullis plures alii ut opinentur Praelati, dc ut proponant Reserendarii. q. De propaganda Fide Congregatio dici solet, a Gregorio V. instituta M. I 62 a. Sicque ideo dicta, quia Fidei per varias virorum Apostolicorum Missiones dilatandae destinata; haberique solet apud antiquiorem e Cardinalibus. s. est illa quae de Concilio dicitur, quia ad explicandum, & executioni mandandum sacri Concilii Tridentani textum occupatas soletque pariter apud antiquiorem Cardinalem haberi. 6. de uisiopis de 'galinibus vulgo dici solet , quia in causis Episcoporum Ac Regularium decidendis intenta ; haberique solita quolibet die Veneris non impedito , Praeside , pro more , Cardinalium antiquiore. 7. Sacrorum Rimum, seu consuetudinum & caeremoniarum Ecclesiae; &haec est ea, in qua praesertim Uitur de Sanctorum Canonietatione ι Ietque semel in mense apud Praesidem Cardinalem haberi. 8. de Indice Librorum prohibitorum Confregatio vulgo dicitur, quia circa Libros, qui imprimi debent, corrigendos vel censura notandos occupata; & pro temporum exigentia apud Cardinalem Fraesidem haberi solita. 9. de Episcoporum examine nuncupatur, quia pro examinandis ad Episcopatus Italiae promovendis viris destinata , cui interesse consuevere cum Summo Pontifice Cardinales decem, multi Regulares, Ae viri literat 1isnu alii.

Io. De rebus ct e Is consistorialibus appellatur, quia in ea de his prinsertim agitur, quae Summi Pontificis nomine remitti solent ad Cardinales, ut nominationes ad Episcopatus & Abbatias , aliaque similia. II. De immunitatibas Ecclesia1licu Congregatio instituta ab Urbano VIII. tabcrique solet pro temporum exigentia, apud Cardinalem antiquiorem. Ia. De Indulgentiis Congregatio dicitur , de huic solent interesse quin.

que aut sex Cardinales, cum uno vel duobus Praelatis. Sunt & aliae nonnullae minus praecipuae, ad politiam & temporalem statum spectantes , praeter tribunal ia postolica camera , cui intercise s Ient Camerae Clerici , eum Camerario Cardinale Praeside . Est insuper Praeter has omnes, Congregatio alia omnium praecipua dc celeberrima ,

ost Summi Pontincis obitum convocari solita, quaeque vulgo dici χ-

284쪽

Liber sextus. 28 I

Cardinalium Conclave.

Licet Cardinalium conclave vulgo dici soleat celebris illa Vaticani Conelave. aula, sive locus in quo decimo die post Summi Pontificis obitum reclinduntur Cardinales, ad novam novi Poncilicis clectionem celebraturam inihilominus conclave dicitur , ctiam ipse Cardinalium coetus , hoc in loco sic ad eligendum Dontificem reclusus, nec inde ex turi S, ex Gregorra X. decreto, nisi poli novum Pontificem cicctum. Cum enim Clemente IV. viista fimoto, Sedus vacalici tres sere per annos , hoc est, per b.cniarum remenses novem, eo quod non convenirent de Successore Cardinales; cumque tandem, lavente Deo, Theobaldus Archia .aconus Leodicialis millet

electus, dictusque deinceps Gregorius X. dc de quo fertur lepicie dictum a Ioanne Portuenti Cardinali:

Papatus munus tulit Archidiaconus unus,mem patrem patrum fecit discordia fratrum. Ille paulo post , Lugdunense II. convocavit generale Concilium, in

quo inter memoranda alia, hoc celebre Cardinalium Conclave decrcuit, ad maturandum Summi Pontificis electioncm , re providendum ne in posterum tandiu vacaret mater Eceleliarum Sedes Romana. Huiusce conclaνu de iure Praeses eth Cardinalium Dccanus, & Dcca nus Cardinalium is eli, qui ex ordine Episcoporum Cardinalis antiquior est , qui ius ille sit, sive Ostienses, sive Portuensis, .Albanus, vel alius; non antiquior absolute , sed antiquior ex praesentibus in Urbe , dum contingit Decani Praedecessoris obitus, vel eius ad supremum Pontificatiim per electionem ascensus, ut conitat ex spcciali decreto Pauli In antea Cardinatis Carrasae, & sacri Collegit Decani, die e Collegit Decano in Summum Pontificem electi i quo decreto provisum est ac determin,

tum, ut is in posterum Cardinalis sacri Collegit Decanus iret, non qui antiquior absolute esset, sed qui antiquior esset ex praesentibiis in Urbe Cardinalibus Episcopis, dum contingeret mori, vel ad supremum Pontificatum evehi Decanum; 5e reipsa in hujus executionem decreti, primus omnium sacri Collegit Decanus, & Ustiensis Episcopus , fuit Ioannes Bel ιayus, Gallice da Bello, antea Portuensis Episcopus , quia antiquior filii ex praesentibus Cardinalibus Eeiscopis, dum sacri Collegit Decanatus vacare coepit per clectionem iptius Cardinalis Carrase in Summum Pont, ficem , licet non aosolute antiquior esset; illo siquidem antiquiores erant Cardinalis Ludovicus Borbomus Episcopus Praenestinus, & Franciscus Cardinalis Turnonius Episcopus Sabinus, qui ab Urbe procul aberant , dum e Decano in Summum Pontificem electus est Cardinalis Carrati , anno videlices II s.

Cardinalium praerogativae Variae. Praeroga

tivae variae

Inter varias βέ insignes Cardinalium praerogativas censeri convenit, r. Quod hi soli Summum Pontificem eligant ab eo tempore, quo in I. 'tertio Lateranensi incumenaco Concilio, sub Alexandro III. Romae habito, Qu)deli anno II 79. excitas omnino Clero, Imperatore, & populo ab electione i ''

285쪽

13ω De Pontificiis Ecelesta definitionibus.

Summorum Pontificum, totum jus illos eligendi translatum est ad solum Cardinalium Collegium, ibique pariter statutum , ut duae tertiae Cardin

lium partes pro electione convenirent, alias non valeret clectio ; idque ita decretum occasione Octaviani Pseudo Pontificis, & de Papatu contendentis cum ipso Alexandro III. vero ac legitimo Summo Pontifice , utpote quia a I . Cardinalibus electo, dum OGavianus duorum dumtaxat nateretur Cardinalium suffragio, & Friderici Imperatoris potentia di auxilio. Sed tandem postquam satis utrinque pugnatum , victo Imperatore , reextincto schismate, Concilium Lateranense III. convocavit Alexander; in quo inter alia, hoc praesertim decretum est Canone I. ut nullus deinceps ut verus haberetur di legitimus Summus Pontifex , nisi essct a duabus tertiis Cardinalium partibus electus.

Quaa Cardinalium praerogativa, non solum quod soli Summum Iumeli/ine Pontificem eligant, sed quod illum de ipso solo Cardinalium Collegio

M solo . teneantur eligere, ex decreto alterius Concilii longe antiquioris , Romae C. dinalisi pariter habiti anno 769. sub Stephano IV. cui interfuere Ia. selecti Gal-φ0 ε '' Iiae Praesules, ad providendum de forma in Summi Pontificis electione se vanda, & damnandum temerarium Constantini Pseudo-Pontificis factum , qui ex Laico per vim di contra jus omne, ope Desideria Longobardorum Regis, Summum Pontificatum invasit, & fraudulenter, nulla Canonica se vata forma, ab Episcopo Praenestino consecratus , ut Pontifex apparuit contra Paulum L legitimum Pontificem : quod ne in posterum praestime rent Laici, hoc in Concilio decretum est, ut nullus deinceps eligeretur in Papam, nisi gradatim Diaconus, vel Presbyter esset inauguratus ; seu sui in caepostolatus culmine unus , Cardinalibus Presbyteris , aut Diaconis consecretur; quamvis id non semper reperiatur observatum e multi siquidem fuere in Summos Pontifices posterilis electi , nec tamen de Cardanalium Collegio sumpti, quales inter alios fitere Silvester II. natione Gallus, Gerbertus Aurelianensis antea dictus, anno circiter 999. Leo In antea Bruno urbis Leucorum Episcopus, anno circiter Io49. Urbanus II. antea odo Castiloneus, anno Io88. Urbanus IV. Trecensis, anno s26I. Clemens V. antea Bertrandus de Gouth , Burdigalensis Archiepiscopus, an. 13O . Ur banus pariter V. antea Guillelmus Grimoardus Mimatentis, an. I 362. & denique Gregorius X. antea Theobaldus Archidiaconus Leodiensis; qui omnes veri there Summi Pontifices, nec tamen usquam antea CardinaleS.

oh.a a 3-. Sicut solis Cardinalibus competit hodie Summum Pontificem elige-

solo ereeo rς , ita & CardinaleS creare soli competit Summo Pontifici, ut nullus tue Summo alius, imo nec ipsum sacrum Cardinalium Collegium Cardinalem unum Politisce. creare possit vacante Sede ; Ze ratio est , quia Cardinalium creationem sibi Summus Pontifex reservavit , licet putent nonnulli cum Iacobatio , Concilium generale posse, dum necessitas postulat, unum aut alterum Cardinalem creare, quamvis nullibi, quod noverim, id reperiatur iactum. '. q. Insignis inter Cardinalium praerogativas pariter est, quod post Sum- ωρει. mum Pontificem, aliOS quoscumque praecedant hodie Ecclesiae Praelatos, eo sane Ee- siVς EpiscOPOs, sive Archiepiscopos, sive Patriarchas; quod praecedentiae cletiae Pra, jus Cardinalibus competere definitum est ab Eugenio IV. Summo Pontifi-i-xQ. ce, & in confirmationem adducuntur duo Lugdunensia cecumenica Concilia, in quibus reipsa praecessere Cardinales, alios quacumque fulgentes dignitate Praelatos, sicut & in Florentino ipso, in Lateranensi quinto, ac demum in Tridentino cecumenicorum ultimo.

286쪽

Liber sextus. 28

Cemim tamen esse non diffiteor , primis Ecclesiae seculis Cardinales non fuisse aequiparandos Episcopis , sed multo inferiorem fuisse Cardianalium dignitatem Episcopali , ipsosque Episcopos in Synodis immediate post Papam, & ante Cardinales non Episcopos fuisse subscribere solitos, usque ad tempora colat II. ad supremum Pontificatum evecti

Dicet forsan aliquis, Philippκm S. R. E. Presbyterum & Cardinalem . Legatumque Summi Pontificis, in prima Ephesina Synodo contra Nest rium siciscripsisse ante duos alios Legatos celebres, Iicet Episcopos, Pr iectum videlicet & Arcadium. Ergo tunc, hoc est, anno q3I. Cardinales praecedebant Episcopos. Sed resp. permissis ant. neg. conloq. Ratio est . quia Philippus non subscripsit ante illos Episcopos , ut Cardinalis , sed

ut Legatus ; nec ut Legatus vulgaris & externus , quales erant Are dius & Praiectus , sed ut Legatus particularis & internus , deserens internam Summi Pontificis mentem, ac proinde ut Primarius Summi Pomtificis Legatus ; duo quippe mitti solebant olim Legatorum genera ad orientalia oecumenica Concilia, ut erudite notat Eminentissimus Cardianalis Perronius in libro Replicae ad majoris Britanniae Regem; alii sciuidem ex ordine Episcoporum desumpti mittebantur Legati, ad repraebem tandum occidentalis Ecclesiae Corpus a alii vero e particulari Romanae Ecclesiae Claro Diaconi, vel Presbyteri, ad exponendam particularem di internam Summi Pontificis mentem; illi dicebantur externi, isti vero interni & Primarii. Philippus autem hoc in Ephesino Concilio I. internus erat, deserens internam Summi Pontificis mentem ; Proiectus e ro, di Areadias externi dumtaexat erant Legatis ac proinde non mirum,

si Philippus sit cripserit ante illos celebres , licet Episcopos. Quoad

Laicos vero Principes , usus pariter invaluit in Italia, ut praecedantur a Cardinalibus ; unde est quod murritus Cardinalis a Sabaudia Emm

nuelem Sabaudiat Ducem, patrem licet suum , ac Pedemontanum Primcipem antecedebat olim , ut Cardinalis ; & inde creditur ortum, ut

vix nolit hodie Sabaudiae Dux quemquam e suis ad Cardinatatum evehi subditiS.

s. Nec solum Cardinalibus competit hodie, quod reliquos praecedant Iaa: Ecclesiae Praelatos, sed & quod soli dicantur Eminentissimi , idque ex spe- ε 3

ciali Urbani VIII. Summi Pontificis decreto anni I 63o. quo sancitum est, nentes i. ut nulli alii Eminentia titulum usurpare praesumant, exceptis Cardinalibus, tribusque Imperii Electoribus Ecclesiasticis, magnoque ordinis S. Ioannis Ierosolymitani Magistro; teneanturque omnes, praeter Imperatorem& Reges, hos titulos Eminentissimi & Eminent a Cardinalibus tribuere ;quod deactum statim executioni mandarunt omnes Italiae Principes , hosque Eminentissimi & Eminentia titulos Cardinalibus tribuere coeperunt, excepta Serenissima Venetorum Rcpublica, contendente se non teneri sicut nec Reges , hos novos Cardinalibus tribuere titulos , ob Regna suae ditioni subdita; & ea ratione satisfactum fuit a Summo Pontifice Venetorum Reipublicae , ut iuxta morem antiquum Cardinales salutaret, nec tribuere teneretur eis hos novos Eminentissimi & Emιnen tia titulos. α '

6. Distinguuntur insuper Eminenti ssimi Cardinales a caeteris Ecclesiae νἱ

Praelatis , nedum in praecedentia, & denominationis titulo, sed etiam in leo utantur cxterno corporis ornatus donantur enim pileo rubro sibi ab Innocentio IV. uiso . in Dissilirco by COOste

287쪽

L84 Pontificiis Ecclesiae definitionibus.

in signum constantiae, di sanguinis, si opus sit, pro fide fundendi, concepso in primo Lugdunensi ceciimenico Concilio, in pervigilio Nativitatis an. xa s. eisque ab eodem Summo Pontifice datum , ut equo veherentur in Urbe; antea siquidum pedites incedebant. Hunc autem rubrum capitis omnatum ita Cardinalibus proprium esse voluit Paulus II. lonse post, anno circiter I 6 . & sui Pontificatus I. ut publico decreto sanciverit, ne quis pileo ornaretur rubro praeter Cardinales, quibus insuper concessit coccinei coloris pannum, quo cquos vel mulos ornarent suos, dum equitarent. Sunt di multo plures, ac insignes aliae Cardinalium praerogativae, in quas excurrere singulas non sinit nostri Apparatus brevitas. Forma claudendi, vel aperiendi Cardinalibus ora. Formu 3 Hic denique animadvertas velim, quod his omnibus titulis, honoribus,' Elidi atque prae UgatiVis quamvis insigniti sint Cardinales recenter electi; hisca Phili. tamen in consistorio . vel in consilio cum aliis loqui & opinari nondumbi s ora. xsse permissum, uonec illis Summus Pontifex os aperuerit. Forma autem clau)endi re apcriendi Cardinalibus os , haec est :lia primo consiliorio sumnius Pontifex novis Cardinalibus inhibet, neruid tum in consistorio , tum in consiliis loqui praesumant, quousque

e vi Iorum Cardinalium sententia os illis aperucrit; in sequenti vero comst lorio, vul in tertio omnibus Cardinalibus congregatis, & ssimul sedentibus N antiquis & novis, Summus Pontisex au novos conversus, eos exire lubet , cbressique cxpectant, donec antiqui de aperiendo illis ore suerint opinata ἱ si conseiaserint, 3dvocantur novi, iubenturque suo sedere in loco, quos deinde stantes patςmem1 it Summus Pontifex de modo, quo se gerere debeant in consiliorio, domi , publice, oc in omnibus servandam esis imo .cniam atque prudcntiam addens, fineinque dicendi facit his verbis : .serimus νωιν os lais in collationibus, quam in consiliis, atque in eli ctioue Summi Potit ficis, ct in omnibus actibus tam in consilioris, quam extra, qui ad tardιηales spectant , o quos solitι sunt mercere, in nomine Patras, i r Filii, im Spiritaes sancti. Eosacin tamen. ex sola ad Cardinatatum promotione . ius habere sus-stauia in Summi Pontifixis elestione, licet eis nondum apertum fuerit os, colligitur ex iacto Cardinalis Cluitiacensis, qui ncc locum habens in consistC rio. ncc pituliam, eique bcet non mutet apertum os, Interfuit tamen Urba. ii V. Summi Poncificis delectiom, post Innocentii VL Praedecessoris Obatun . , anno I 363.

ARTICULUS XIV.

Clariorea De clarioribus vita is moram Pontificum Scriptoribus.

QIRU VIa non parum proderit, vitae Summorum Pontificum historiam st, set uirς, ag nlas liua caetera alia de illorii in gestis, dictis , vel decretis scitu necessilia; ideo, qui consulantur interdum Auctores , hic subjicium

tur clariores, qui Summorum Pontificum scripsere vitas, quos inter cla' ruete praecipui,

288쪽

doctus, vivens nono cadente saeculo; qui primus omnium tentans Romanorum Pontificum describere vitas eruit e Bibliothecae Romanae scriniis . recondita multa, & Librum de vitis Summorum pontificum a Petro ad scolaum primum usque texuit, quem Pontificatim inscripsit. a. Frodoardus Rhemensis Canonicus , qui paulo poli, Anastasium imitatus , decimo saeculo easdem SS. Patrum vitas a Petro ad Leonem VII. scripssit, sed non eodem modo, nec oratione soluta, scd stricta & metrica , satis licet invenusta. 3. Baptissa, vel ut placet aliis, Bartholomaeus Platina , Italus natione , & patria Cremonensis, vir eruditione & eloquentia clarus , Vaticanaeque Bibliothecae a Sixto IV. Romano Pontifice praepolitus, qui de vitis Summorum Pontificum a S. Petro ad Paulum II. texuit Librum, ipsique R .mano Pontifici Sino IV. Pauli II. Successori dicavit ; sed hoc in Li-.bro, quamvis per orbem satis noto, non satis Auctor ille fidelis & v .rax, nimisque Proeensus ad notandos Summorum Pontificum naevos, inubitisque aliis scatens ipse hallucinationibus & mendis, coque praesertim i dissimo laborans vitio, quod illius saepe quam describit, quali oblitus vitae , in alienam, & ad rem non pertinentem excurrat maturi cm, raptus c. vivis anno circiter I 4.. q. AMRsinus Tmνultius Mediolanensis, S. R. E. Cardinalis, vivςns at no circiter is i q. qui pariter a Petro ad Paulum III. Romanorum Pontificum texuit historiam, qua citi nondii in typis credita, sed solum inanii- scripto mandata, se non pariim fatetur adiutum Onubrius Panytuus, in suo de iisdem Pontificum vitis texendo Libro, filii enim s. Onuphraus Pandimus natione Italus , patria Vcronensis, &professione ordinis S. Augustini, qui notas addidit non spernendas ad Romanorum Pontificum vitas a Platina dc scrietaS, di sequentium ipsc Pontificum attexuit historiam ad Paulum IV. usque, cum hoc praefixo titulo: vitome

Pon scum Romanorum d S. Petro ad Paulum IV. In qua totus cst in variis Conclavium narrationibus, aliisque recensendis, Ritae ad clectionem , veIgesta Summorum Pontificum spectant, vel ad Cirdinalium cruationem , & insignia pertinent. Obiit anno Is 68. aetatis suae 3 . 6. Papinius Masso , Parisiensis Patronus , & Onuphrao coaevus , qui de

eorumdum Romanorum Pontificum vitis , a Petro ad Paulam IV. texuit

pariter Librum unum , cum hoc praefixo titulo , De Episcopis Urbis ; sed titulo non satis respondeis Liber ille, cum de Romanorum Pontificum ubiis pauca dicat, omittat i cessaria, & excurrat ad superflua. . Alfonsus ciaconius nati ne Hispanus, re professione Ord. FF.PP. de

Patriarcha titularis Alexandrinus, vir in ro hiltorica non leviter versatiis , qui praeter duodecim Gregoriorari Summorum Pontificum gesta, tractatum deliberatione auimae Traianι d S. Greg. O tractatum alterum de S. Hieronymi Cardinalitia dignitate, scripsit infuρer Summorum Pontificum vitas, d Petro ad Innocentium VIII. poli vctultissimos evolutos codiceS, antiqua explora ta monumenta, & lustratas Bibliothecas Urbis universas : quo in opere

arguitur a nonnullis in hoc, quod non solum promissas tangat Pontificum vitas, sed & Cardinalium gesta referat & insignia , aliaque ad rem non pertinentia passim attingat Imperatorum gesta, eaque sustius discutiat quam deceret: sed venia donandus in hoc, quod opere nondum reviso , α ublima exculto manu, obierit Romae anno IS99. quodque deinde eius post

obitum fuit luci publicae datum anno I I.

289쪽

L8s De Pontificiis Ecclesiae definitionilus. Liber sextus.

8. Pater Gastruebias, Societatis Iesu Scriptor eruditus , qui nostris dimbus , post Historiam sanctam breviter & Gallice descriptam , scripsit se

eadem lingua vitas Summorum Pontificum a S. Petro ad clementem x. aim no circiter I 673.

9. Andreas Duchenius , Gallice meh/ne , vir natione GaIIus & Gallia Historiographus eruditus, qui Summorum Pontificum historiam, & subiis notabiliora gesta scripsit idiomate Gallico a S. Tetro ad Innocentiam x. usque ἔ obiitque anno 16s s. quod postea defuncti Patris opus revisit, &eorumdem Summorum Pontificum Imaginibus & Epitaphiis exornavit , simulque tunc cum iisdem re antium Imperatorum, ac Galliae Regum nominibus ditavit & auxit filius elus Franciscus Duchenius, in suprema Parisiensi Curia Advocatus, & Galliae pariter Historicus Uregius. Io. Iacobus Godoreus natione Vasco , patria Neracensis , & professone Congregationis Doctrinae Christianae Scriptor, ingenio , Eelo & eruditione laudabilis, vir mirae facundiae, floridae literaturae, & pietatis ex miae , Poeta, Orator, re Historicus egregius , qui, inter alia opuscula varia , praeter editum Librum unum, ad imitationem Valerii Maximi

Romani oratoris & Philosophi de illustribus in Ecclesia dictis ae gestis, in virtutum vel vitiorum exempla datis, cum hoc praefixo titulo, Valerius Ecclesiasticus ; scripsit insuper vitae Mirandorum, hoc est, Paparum seu Summorum Pontificum historiam a Petro ad Innocentium XL usque r omnium ultimus quidem , sed multo accuratius, multoque fusilis , elegantius & verius, quam quotquot de iis hactenus egere Script res eruditi. Scribere desiit Tolosae, ubi clausit Libros, di vitam Coelo dignam anno 1692.

290쪽

METHODICUSA D

APPARATUS

De praecipuis in Ecclesia subortis haeresibus.

UIA non satis est Theologiae Candidato , puros invo, punisse Theologiae sontes , & orthodoxos sanae doctrianae nosse Magistros ; sed debet insuper fidei, Christiaque fideli gregi nociva praevidere pascua, & Pseud Magistros, venientesque in vestimentis ovium rapaces fugere luros ; iὸeo breviter hic & cursim in hoc ultimo nostri Apparatus libello, varios in articulos di tributo, praecipui qui diversis temporibus , & circa diversas fidei Catholieae materias emersere , notandi sunt cum suis hae. resibus Haeretici; eaque methodo, ut ad faciliorem Candidatorum usum, juxta tractatuum Theologicorum ordinem, in primo notentur articulo hi sui circa Deum unum in essentia; in secundo qui circa Deum ut trinum in personis; in tertio qui circa Deum, ut Anselorum hominumque Creatorem; in quarto qui circa Deum, ut gratiae largitorem; in quam to qui circa Deum , ut principium , & ultimum adtinim humanorum finem; in sexto qui circa Deum, ut Legislatorem; in septimo qui circa L Deum Diuitiaso by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION