Apparatus ad positivam theologiam methodicus, in quo jam reviso multumque ditato, clara, brevis, & expedita delineatur ... Auctore R.P. Petro Annato ... Tomus primus secundus

발행: 1717년

분량: 393페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

326 De praecipuis in Ecclesia subortis haeresibus.

Sed tandem sub Silvestro Rom. Pont. in primo generali Nicaeno Con-eilio finita quaestio , & definitum , ut ab omnibus ubique terrarum die Dominico post declinamquartam Martii Lunam celebretur Paschale is stum, in memoriam Christi Domini resurrectionis die Dominico peractae;& non decimaquarta Luna Iudaico more, ne quid cum Iudaeis, sceleratis

nefariae Christi mortis auctoribus, commune dicamur hanere : quae decisio etsi non reperiatur inter alia quae extant Nicaeni Concilii decreta, reperitur tamen in secundo Historiae Tripartitae Libro Theodoreti cap. I a. in ejusdem Concilii Epistola ad Alexandrinam Ecclesiam, & statres per AEgyptum & Libyam N Pentapolim constitutos directa , his verbis : Euaniel, et us autem vobis oe de consonantia sanctissimi Paschae, quia vestris orationi-hus G correctum etiam hoe opus , ita ut omnes Orientales fratres , qui eam Iudaeis primitus celebrabant, eonson cum Romanis , ct vobiscum , ct eam omnibus ab initio Pascha custodientibus , ex hoe tempore debeant custodire. De Anomis. Anom; . . Domi, sive Anomai, vel Anomiani, id est, sine lege viventes viri, haeretici filere nonnulli, quorum duces fuisse reputantur Aetius & Eunomius; Aetius quidem vir natione Syrus, professione Antiochensis Ecclesiis Doctor& Diaconus; Eanomius vero natione Cappadox, Aetii discipulus, artis divlecticae peritus, & in omnibus Catholicae fidei hostis acerrimus, vir supe ciliosus , anima & corpore leprosus, qui ambo sub Constantio Imp. de Liberis Rom. Pont. circa ann. 3 F8. eo impietatis dementiaeque venerant , ut spretis omnibus aliis legis divinae mandatis , assererent nihil aliud a no . bis Deum requirere, quam ut ipsum solum cognoscamus, cujus se tantam notitiam habere iactabant , ut se Dei naturam comprehendere blasphemarent; unde erat, S. Epiphanio teste, haeresi 76. Ut nihil solistri essent de vita sanctimonia , non de ieiuniis , non de mandatis Dei, non de aliquo alio ad vitam hominibus d Deo praecepto. Et si quis in ipsos incideret, mandatis mentionem faceret, in prompta eis responseo erat, quod nihil aliud est quod Iuaerat Deus a nobis, quam at ipsum solum cognoscamus, quemadmodum Chrius dixit, dum ais r Da ipsis, Pater, ut habeant in seipsis vitam : hae autem ess vita , ut cognoscant te solum Deum verum , σ quem misisti Jesum Christum. Unde isti sine lege viri, Anomi sive Ammiant Bere nuncupati. Sed contra hujus sectae viros, non audientes sacras paginas , 'uae divinae legis observantiam passim inculcant, nec Christum expresse dicentem, Matth. cap. I9. vers. II. Sι ris ad vitam iutredi, serva mandata ; dici potest cum Paulo ad Rom. cap. a. vers. Ia. Quicumque sine lege pecca erunt , me lege peribunt.

De Coelestianis.

Ccilesti, Coelestiani sic a caelestio quodam haeretico incertae patriae viro, sed proii. sessione Monacho, Pelagiique coaevo ac discipulo nuncupati, ortique sub

Arcadio Imp. N Imoeemto I. Rom. Pont. anno circiter inos. ita errabant inter alia, circa legis divinae mandata, ut assererent cum suo Coelestio duce, & Coelestius cum Pelagio , Hominem solis natura νiribus , σ fecisso quocumque divina Christi gratia auxilio, omnia posse divina lagis implere princepta, oe vitam aeternam assequi, si vellet. Sed Disitir Cooste

332쪽

Liber septimus.

sed hi omnes Coelestii Pelagiique errores diadiim ab Ecclesia damnati . Primo quidem in Carthaginensi Concilio primo , deinde in Milevitano altero, & tandem in generali Eehesino primo. Unde iure merito cum

Auctore lib. de fide Catholica dici potest : Cism Coelestus oe Pelagias in

Ephesina Synodo sint damnati, quomodo poterum ista capitula recipi, quorum damnantur auctores ρ Et reipsa quomodo recipi posset illud , in quo tam falso, tamque perverse dicunt, hominem solis naturae viribus legem imis plere, &salutem assequi posse λ cum Dominus gratiae auctor, Ioan . cap. Is vers. s. expresse dicat: Sine me nihil potestis facere. Et Paulus Doctor gemtium , gratiar & Iegis Euangelicae Praedicator a. ad Cor. cap. 3. vers. S. ci

met : Κοn qu.d su cientes simus cogitare aliquid a nobis , quasi ex nobis rsed sincientia nostra ex Deo es. De Euangelicis. Euangeliei dicuntur hie a nobis hi, a pseudo-Euangelista Luibero pullu- Euave

Iantes haeretici, sive Luthermae doctrinae sub novi Euangelii nomine perinlici. peram & subreptitie ventilatae sectarii, unde Euangelici dicti, tam inter se discordes & varii, totque in sectas factionesque divisi, ut tot sere existant haereticae Euangelicorum sectae, quot capita , tot sere Han esiarchae. quot sectarii; qui tamen omnes , tres in classes ita solent distribui, ut alii dicantur Latberam, alii Semriatberant, & Asilath erant alii. theram dicuntur hi, qui genuina sectantur Lutheri dogmata ; Semilatberarii, qui Lutheri placitis sua Euangelii praetextu addidere nonnulla ; Anitilutherani vero hi nuncupantur, qui ab Ecclesia ad Lutherum defecerunt, & thero postea dissentientes, varias in sectas abierunt, dogmata sequentes Limthero contraria : vel ut placet aliis, Euangelici tres in classes ita sunt divisi , ut alii . nabaptissa, alii confisonissa, & Sacramentarii dicantur alii. Qui omnes sic varias in classes, sectasque divisi ita errarunt circa legis divinae mandata, ut praeter innumera alia, quae per orbem dissen. narunt sui pseudo-Euangelii capita, docuerint r. Deum impossibilia nobis pracepisse mandata. a. Inde nihil in laxe Gangelica praeter fidem praceptum esse dixerint. Quae duo nedum aperte falsa, sed etiam haeretica, & a Concilio Iob dentino sub anathemate damnata ; primum quidem sess. 6. Can. I 8. de iustis sic expreste dicente i Si quis dixerit, Dei praecepta homini etiam iu-Bificato, re sub gratia constituto, ese ad observandum impossibilia , anatὴ ma fit. Secundum vero Caia. I9. his verbis concepto i Si quis dixerit , nibiI praeceptum esse in Evangelio prater Mem, catera esse indisserentιa, n que pracepta , neque prohibita , Ied libera ; μι decem pracepta nihil pertianere ad Christianos, anathema sit. Unde non audiendi, sed velis , remisque fugiendi Euangelici illi , qui sub novi Euangelii praetextu, Euangelium calcant, divinas & humanas

Bernunt leses, religionemque evertunt omnem, & quos longe ante anathematiZavit Doctor gentium, Vas electionis, veri Praedicator Euangelii Paulus ad Galatas, cap. I. vers. 6. 7. & 8. dicens : Miror quod sic tam cito transferamini, ab eo qua vos vocavit in gratiam Christi, in aliud Euangelium rquod non es aliud, nisi sunt aliqui, qui νos conturbant, ct volunt converte re Euangelium Christi. Sed licλι nos, aut Angelus de caelo euangetiqet νobis prater quam quod euangeliῆarimus νobis, anathema sit.

333쪽

Antino Brentis.

328 De praecipuis in Ecclesia subortis haeresibus.

De Antinomis . .

Antinomi dicuntur, juxta Lindanum & Hosium, nonnulli de prima Euam elicorum secta viri Vultembergae a Ioanne quodam Blebio Lutheri discipulo suborti, qui suum cum caeteris de simili secta viris ita efferebane di extollebant pseudo-Euangelium, ut legem Dei prorsus inutilem esse , i i-xosque Euangellicos ad bona divinae legis opera non teneri docerent ; um de ab Hoso lib. I. de haer. Antinomi probroto nomine dicti, id est, legem impumantes, sive legi divinae contrarii. Sed mendaces hi omnes, sicut & caeteri de Lutheri schola pseudo-Euangelistae progressi, quos non misit Dominus, sed mendacii pater Diabolus,

qui ut praedictum Olim ab Isala cap. s. vcrs 2 . A ecerunt legem Domini

exercituum, o eloquium sancti Israel blasphemaverunt. De Brentianis. Mentiani sic a Brentio quodam nuncupati, ingenioso quidem, eloquenti & erudito, sed Semiluinerano, & de secunda Euangelicorum civile vum, Vultembergensi pseudo-Theologo, eorumque Doctorum praecipuo , qui a duce Vultembergensi ad Tridentinum Concilium missi fuere i qui

sub Carolo V. Imp. & Paulo III. Rom. Pont. circa annum Is o. assere-hat I. alios inter errores cum Eucero , & nonnullis aliis , concupiscentiam seu legem peccati, de qua Paulus ad Rom. cap. I. vers. 23. ait IVideo otem aliam legem in membris mers, repugnantem lexi mentis mea , Peccatum esse, & ideo concupiscentiam peccatum esse tenebat, quod sit contra praeceptum P sn concupisces; cumque per Baptismum talis non tol- Iatur concupiscentia, consequenter post Baptismum, peccatum aliquod in haptiratis remanere censebat. 2. Cum eodem Bucero , Melanthone , suoque duce Luthero, & aliis Euangelium legem esse negabat, seu Euangelium veram legis rationem habere nolebat , ea praecise de causa , quod clim Euangelium nihil prorsus praecipiat nobis, sed solum annuntiet; seu cem nihil sit aliud, quam laetum ac bonum de Iesu Chri ito Dei Filio nuntium , nimirum quod ille soliis suae passionis merito sit nostrorum peccatorum expiator, animarumque nostrarum Redemptor unicus; unde hac

via se ab omni bonorum operum obligatione liberos contendebant hujus sectae viri, sibi in hoc non constantes , sed contrarii ; cum asserant alibi cum suo duce Luthero , nullum este discrimen inter conlilium MPraeceptum, nec ullum esse in Evangelio consilium, sed omnia quae nobis commendantur , esse praecepta; quomodo enim sine contradictione dici potest, nihil praecipere nobis Euangelium , seu nullum in Evangelio

Praeceptum esse, tu tamen omnia nobis in Evangelio commendata, non

consilia, sed praecepta esse

Contra quos omnes & alios, sive concupiscentiam peccatum esse volentes, sive Euangelium legem esse nc gantes, sic inllirgens Tridentinum, hoc utrumque sub anathcmate damnat . Primum quidem dum sess. s. de peccato Originali Can. s. sic ait: Hanc concapiscentiam , quam aliquando apostolus peccatum appellat, sancta Synodus declarat , Ecclestam Catholicam numquam

Ditellixisse peccatum appellari, quod verE propriὸ in renatis peccatum ', scd quia ex peιιato eis, s ad peccatum inclinat. S1 quis autem contrarium sentiat Disitirco by Corale

334쪽

sentiat, anathema sit. Secundum vero anathematigat sess. s. de justi t. n dum Canone I9. uipra laudato, sed etiam ro. dum ait: Sι quis hominem iustificatum oe quantumlibet perfectum dixerit, non ςeneri ad obsereantiam mandatorum Dei oe Ecelesta , sed tantum ad credendum , quasi vero Euata lium sit nuda oe absoluta promissio vita arema , sine condιtione observatronis mandatorum, anathema pl. Imo & Canone a l. sic expreiso r Si quis dixerit, christum Iesum d Deo hominibus datum fuisse ut Redemptorem cuι fiant, non etiam ut Legislatorem cui obediant, anatbema sit. Ad illud autem quod dicitur Euangelium esse bonum ac laetum de Clu sto nuntium , ac proinde legem dici non posse , Resp. Evangelium multi. pliciter sumi posse, di reipsa ita multiplici sensu sumi solet in Scriptura ei. enim sumitur interdum pro re ipsa bona di laeta quae nuntiatur, ut dum

Matth. cap. 4. vers. 23. dicitur : Circuibar Iesus totam Galilaam , docens oepraedicans Euangelium regni. 2. Pro ipsa Christi doctrina seu verbo, ut dum Matth. cap. 24. vers. I 4 dicitur e Pradicabitur hoc Euangelium regnι in universo orbe. 3. Pro ipsa praedicatione, α saepe in hoc sensu usurpatur a Paulo, ut v. g. dum I. ad Cor. cap. q. vers. I . ait : In Christo Iesu per Euangelium ego vos genui. Et q. denique sumitur interdum pro nutoria adventus de vitae Christi; ut dum Marci cap. I. vers. I. dicitur, Inltιum Euangelii Iesia christi. Ut dum Paulus de S. Luca ait a. ad Cor. cap. 8. vers. I 8. Μ, simus etiam eum illo fratrem, cuius laus est In Euangelio per omnes Eccleyias.

Quando autem Euangelium , Christi legem esse dicimus , Euangelii nomen usurpamus pro Christi doctrina, pro Christi verbo, in quo est lex Christi, lex nova , lex gratiae , lex vera , de qua vere dici potest illud Psalm. II 8. vers. 83. Varroerunt mιhi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua, de qua dicitur ibid. vers. I 42 Lex tua ver tax. De Praeada mitis. RPrae adamita dici possunt homines hi, qui ante Adamum extitisse fim . - μ' guntur, vel hi quibus eos extitisse fingere placuit, qualis fuit recentior 'quidam anonymus , qui anno I 63 s. ausus est asserere, alios ante Adamum extitisse a Deo creatos homines, quos ideo Praadamitas dicebat, edito ea de causa in lucem libro, cui titulus eit, Praeadamita, sue exedicitatis super versus Ιχ. I 3. Iq. cap. s. vis. Pauli ad Rom. Et iterum paulo post edito altero , cum hoc praefixo titulo , SUema Theologicum ex Praeadamitarum hypothesi. Nititur autem tam novi systematis auctor hoc

Pauli textu ad Rom. cap. I. vers. II. dicentis : Qque ad legem enim pe eatum erat in mundo : peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset.

Ex quo lic arguit ; vel ibi Paulus loquitur de lege Moysi data , vel de lege Adamo indita r si de lege Moysi data loqueretur, sequeretur ante Moysis legem tallis peccata, sed peccata quae non Imputabantur a Deo ἔquod est aperte falsum, cum ex Scriptura constet punitum fuisse Cain, pun. tos fius se Sodomitas , punitos & alios diluvio divinatus misso. Si vero de lege Adamo data loquatur, ergo sequitur ante Adamum fius se homines qui peccabant, & quibus non imputabat illa peccata Deus; sed illi sunt Praeadamnat, seu homines ante fidamum creati : ergo dantur

Sed refellitur temerarius ille tam temerarii & inauditi systematis auctor. i. Dicendo ibi Paulum loqui de lege Mosaica, quae lex absolute de limplic, Diqiligod by Cooste

335쪽

Claea Deum i

Carnatum errarunt

inter alios

Gentiles

3 3 o De praecipuis in Ecclesia siubortis haeresibus.

l, Miter in Scriptura, & ab ipso Paulo vocatur. Non dicit autem ibi Pamus, ante legem Moysis suisse peccata, quae Deus non imputabat; sed solum suisse peccata ante legem Moysis , di cum Deus non imputet pecca. ta , dum non est lex , ille inde consequenter ante legem Moysis fuisse legem aliam Adamo datam concludit. Unde perperam & falso ex hoc Pauli

textu inkrt anonymus auctor ille ante Adamum suilla homines alios. a. Quia hoc ex ipso Geneseos contextu, cap. 2. vers. s. falsum maniB-ste patet; ibi enim expresse dicitur , quod quando sormavit Deus hominem , videlicet Adam de limo terrae, nullus reipsa erat homo, Et homo non erat, qui operaretur ter m : si nullus erat homo qui operaretur, quando Deus formavit Adam; ergo nulli homines ante Adamum ; ergo nulli illi Praadamita, ab illo monymo somniatore conficti.

ARTICULUS VII.

De praecipuis eirca Deum ineamnatum haresibas.

INter eos qui divinae Incarnationis mysterium impugnant ineffabile ,

occurrunt imprimis Gentiles atque Iudaei; isti vidclicet Messiam nondum venisse , illi vero nec venisse , nec venturum arbitrantes, dicente Paulo I. ad Cor. cap. I. vers. 23. Se pradicare Chrsum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam. Sequuntur illos & istos plures alii non pauci circa mysterium idem errantes linretici; alii nempe de divina Christi natura, alii de humana, alii de utriusque in eodem supposito unione, & tandem male & erronee de eodem mysterio sentientes alii, inter quos numerantur Cerinthiari, Ebronita, Menandriani, Saturnia- .ni, Basilidiani, Cerdomani, Secundιani, Marcionissa, capellita. Theodotiani,

Melchisedechiani, Ophita , Manichaι, Amsimarissa, Pauliani, Photiniani ,

Nestoriani, Eutychiam, Acephali, Iaco ta, Copti, Acoemeta, Agnoetae ,

Theopaschita , Mono byssua , Monothelita , de Maronita , qui omnes hic breviter examinandi ι sed prius & cursim m Gentiles & Iudaeos cum S. August. disputandum.

De GentilibuS.

Gentiles licet non sint proprie inter haereticos censendi, cita non desecerint a fide Euangelica, cuius nondum fuere lumine radiati; ab ea tamen quodammodo deficere, & a Christi Ecclesia recedere dicendi, cum illam audire nolint , & ad illam renuant venire vocati , sintque de his censendi, de quibus Christus Lucae cap. i . vers. 13. ait et Compelle Imirare; compelle, scilicet non sustibus ti gladiis; dixit enim Petro Christus r Mitte gladium in vaginam ; sed fortiter & suaviter praedicationis EuanSelicae tuba canendo, vocando , alliciendo , hortando , suadendo rReli o siquidem non est cogenda, sed suadenda, inquit Tertuli. Verum climsortiter re suaviter Gentilibus annuntiari nequeat, nec suaderi Euangelica Ecclesiae Catholicae fides ex Scripturis sacris, quas ipsi respuunt omnes, cum ipsis agendum est humano modo , & naturalis Iuminis neccialario utendum est auxiliis , suadendo videlicet eis ratione naturali legis Euangelicae credibilitatem, seu legem Euangelicam evidenter credibilem esse, Diqiligod by GOrale

336쪽

Liber septimus. I

esse, hoc est, talem, cui prudens credere quisque possit & debeat; id

autem melius fieri non postet, quam per varia eius credibilitatis motiva. ut sic discurrendo, V. g. I. Ut aliquid sit evidenter credibile fide divina , evidentia scilicet morali seu prudentiali, satis est quod motiva credibilitatis ejus, seu motiva quae suadent illud esse credibile , sint talia , ut moraliter loquendo non possint esse nisi a Deo : Atqui motiva credibilitatis legis Euangelicae , seu quae suadent legem Euangelicam esse credendam, 1unt talia &tanta, ut moraliter loquendo non possint esse nisi a Deo , ut visum est supra lib. I. ergo lex Euangelica est evidenter credibilis evidentia morali, seu pmdentiali. a. Sic disserendo. Illud est evidenter evidentia morali credibile, quod

non credere magna insania est i atqui, ut sapienter notat Picus Mirandulanus, di suadet ratio, Magna infanta est mangelio non credere, cuius ν ritatem sanguis Martyrum clamat, ApostoIica resonant vocer , prodigia probant, ratio confirmat, elementa loquuntur , σ Damones consitentur ἱ ere

Christi Euangelium est evidenter evidentia morali seu prudentiali credibile; ergo & nedum Incarnati Filii Dei mysterium , sed di omnia fidei nostrae mysteria sunt consequenter prudenter credibilia, & illis non credere magna Gentilium insania est. 3. Sic S. Aug. in orat. de haeres. arguit eos ex Hermete & Sibylla ; ex Hermete ipsorum Deo, & Sibylla eorumdem Vare, dicens et Hermes, qui latinὸ Mercurius dicitur , scripsit Librum , qui Λοων τέλειω appellatur . id est, Verbam perfectum. Audiamus quid Mereurius de Verbo perfecto diacat et Dominus, inquit, & omnium factor Deorum , secundum secit Dominum ; re alio in loco sic dixiti Filius benedicti Dei atque bonae voluimtatis , cuius nomen non potest humano ore narrari

SIbylla Vates eorum de eodem dicat: Alium, inquit, dedit Deus filiis hominum . colendum ; ct iterum alibi Sibila dicis: Ipsum tuum cognosce Deum, Dei Filium esse ; versus iste ct Pagamum increpat Iudaum Quid agis is Pagane ς aperi aures, noli esse sicut aspir AMO, qua obturat aurem , ne audiat vocem incantantis ; non liba meos auctores profero, tuus essMercurius, cur inter Deos t tus honor cultusque d vobis allatus es , ut eius nomine Diem Dominι vocaretis ; ipsum audi, ipse te convincat, ipse te expuisset, ut cum te vicerit, illi cedas, hi credas : Mercurias dixit: Dilexit

eus Unigenitum suum; ipse dixit, Filius benedicti Dei atque bonae voluntatis . Increpat te Si ita dicens : Ipsum tuum cognosce Dominum, Dei Filium esse ; ipsum tuum cognosce Deum ; ipsum , non alium, non Martem snon Mercurium, sed quem confitetur Mercurius.

De Iudaeis.

Iudaei pariter licet non proprie sint haeretici dicendi, Iudaeorum t

men infidelitas et contumacia , iuxta S. Thomam a. a. quaest. I. dici pintest haeresis, in eo quod Christianae fidei in figura susceptae omnino r nitantur ; unde est quod S. August. ibidem in orat. de quinque haeresibus , Iudaos inter haereticos ponat, sicut & Paganos, sive Gentiles. In multis autem errant Iudaei, sed inter alia praesertim in hoc quod Chrisum Dei Filium , verumque Messam esse negem, aliumque venturum Messiam ex pectent adhuc.

Iudaei.

337쪽

3 3 α De praecipuis in Ecclesia subortis haeresibus.

Sed illos S. August. in orat. contra Iudaeos, Paganos, & Arianos, ex Lege & ex Prophetis mirum in modum arguem, sic ait : Vos conmento , o Iu Lei, qui usque in hodiernum diem negatis Filium Dei. Nonne vox vestrai la est, quando eum videbatis miracula facientem, atque tentantes dicebatis ratiotisque animas nostras suspendιs ζ si tu es Christus, dic nobis palam ; ille

ad considerationem miraculoriam vos mittebat, dicens : Opera qua ego facto .iosa testimonium de me perhibent; ut Christo testimonium dicerent non verbo, sed facto ; vos autem non cognoscentes Salvatorem qui operabatur salutem in medio terra vestra, adiicientes in malo, aisits : Tu de te ipso tesimonium di.

eis , testimonium tuum non est νerum di sed Ad hac ille quid vobis responderit, advertere noluistis : Nonne script m est in tige vestra , quod duorum hominum verum sit testimonium Z pravaricatores legis intendite legem, resimon vim quaeratis de christo, σ ιn ιge νGra scriptum, quod duorum hominum

testimonium verum sit; procerant de lege Mesra non tantum duo , sed etiam plures testes christi, oe convincant auditores, non faciores, i Dic, Isaia, testimonium christo. Ecce, inquit, Virgo in utero concipiet, & pariet Filium ; & voc bis nomen eius Lu. manuel, quod es interpretatum, Nobiscum Deus, ore o tu, Ieremia, testimonium christo. Hic est , inquit, Deus noster, di non aestim aDitur alius absque illo i qui invenit omnem viam scientiae, &dedit eam Iacob puero suo, & Israel dilecto suo : post haec in terris visus

est, & cum hominibus conversatus ust. Ecce duo restes idonei ex lege vestra, ex quoram testimonio non sunt compuncta corda vestra seu alii atque assi ex lege Chrsi testes introducam tur, ut frontes durissima inimicorum conterantur. Veniat ct ille Daniel sam ctus , iuvenis quidem atate , sentor vero scientia loe mansuetudine ; convincat

omnes falsos testes, sicut convicit seniores impudicos, ita suo tesimonio Christi conterat mimicos. Dic, sancte Daniel, die de cbrim quod nosti. Cum venerit, inquit, Sanctiis Sanctorum . cessabit unctio , dec. quare illo praesente, mi insultantes dicebatis, Tu de te ipso testimonium dicis, testimonium tuum non est verum ; cessabit unctio vestra ρ nisi quia ipse est qui veneral S4nctus Sanctorum;

sicut vos auιtis , nondum venit, sed expectatur ut veniat Sanctus Sanctorum , di monstrate unctiomm ; Ii autem quod verum est, cesilit anctio vestra, signo βιte νι nide Sanetum Sanctorum.

Dic tu , Moy les Legislator, Dux populi Israel, testimonium christo . Prophetam vobis excitabit Deus de fratribus vestris ; omnis anima, qu non audierit Prophetam illum, exterminabitur de populo suo : Prophersim autem dictum Christum, imum audi m Euangelio christum : Non est, ιηq it, Propheta sine honore, nisi in patria sua. ccc dat autem David sanctus, test s fidelis , ex cuius semise processit i is, cui lex Cr T rophetae testimonium riddunt ; dicat s ipse testimonium Chri-

φ . Adorabunt, inquit, eum omnes Reges terrae, omnes Gentes servient illi. Cut scrutent e d e cui Iervient ρ diis audare cui e Dixit Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam , donec ponam inimicos tuos scabellum Pedum tuorum . Et expressus atque nominatim Psalmo secundo : Quare, inquit, tumultuatae sunt Gcntcs, di populi meditati sunt inania λ aili- runt Rcges terrae, & Principes convencrunt in unum adversus Dominum s& ad vellus Christiam ejuS.

cccuaι σ alius tests, dic cir tu, Habacuc Propheta, testimonium chrisso a

338쪽

Domine, inquit, audivi auditum tuum, S timui. Consideravi opera tua Deus , & cxpavi. Qua opera Dei se mιratus expavit e NJιmquid fabricam mundi iste miratas expavit e abiit; scd aadι, ad quid expavit : In medio , inquit, duum animalium innotesccS opera tua Dcus, Verbum caro factum est, in medio duum animalium cognosccris ; ροι quousqae descendissi, em paνι scere me fecisti, quia Uerbum per quod facta sunt omnia , in praesepio iacuisti, e c. Ecce quomodo conνeniant sibi testes Verιtatis, ecce quomodo convincunt stlios falsitatis i s ciunt vobis ista, o Iudai; au adhuc ad vestram confusionem , ex lege, 9 ex gente vestra alios ιntroducemus tesses, ut illi testimomum per hibeant, cui perdita mente insultantes dicebatis, Tu de te ipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum Quod si νelim ex lege o ex Prophetis omnia qua de Chrso dicta saut colligere, facιlius me tempus, quam copia descrit. Merito ergo Iudaeos arguens Christus , quod Prophetis crederent, &sibi non crederent, aiebat olim Ioan . cap. s. vers. s. En qui accusat vos

Mossies, in quo vos speratis. Si enim crederetis Mostsi , crederetis forsitan σmihi di de me enim ille scripsit. . De Cerinthianis.cemlbiani dicti a cerintho haeretico , & pessimis moribus imbuto vi- cetin.

ro, Simonis Magi discipulo , Apostolorum coaetaneo , unoque ac praeci- thiani Plio ex iis , qui Neronis Imperatoris & Tetra primi Christi Vicarii tem-POribus , anno circiter 59. defccndentes de Iudaea docebant Antiochiae Circumcisionem, aliaque servanda esse legalla, dicentes Act. cap. I S. vers. I. Fratres, quia nisi circumcidamint secundum morem Moysis , non potestis DL ri r quique ianus erat de his qui nedum introducebant mille voluptatis annos post resurrectionem , unde Millenarii , sive Chiliastae dicti; sed insuper erat cerinthus blasphemus ille , qui, teste sancto August. lib. de haer. cap. 8. chrinum purum hominem fuisse , eumque nondum resurrexisse , sed alιquando resurrecturum asserebat.

Quae horrendae in Christum blasphemiae quam subito suerint divina ultione punitae, constat ex Traditione S. Polycarpi Smyrnensis Episcopi , apud Irenaeum lib. 3. adversus haereses cap. 3. dicentis , quod cum Ioannes Apostolus ad halneum aliquando venisset, viso , qui tunc eo accesserat, Cerintho , statim inde abiisse sertur , dicendo : Fugiamus hine, ne

balneum, in quo Cerinthus veritatis inimicus moratur, subIto corruens nos o

primat : quo dicto, & egresso cum suis Ioanne , fiatim Cerinthum cum sociis oppressit subito collapsa domus , & iusto Dei iudicio oppressus blasphemus ille , qui nedum Circumcisionem aliosque legis Mosaicae ritus servanuos dile docebat, & Millenarium Christi post resurrectionem lu.turum asserebat, sed qui Chrissum Dominum purum hominem , ct non Deum esse blaisbemabat, quamvis Christum vere Deum ess e sacrae Scripturae passim ubique doceant, etiam in Evangelico S. Matthaei Libro, quem ille solum de Scripturis Canonicis cognoscebat & audiebat. Audiat ergo ex

Matthaeo cap. IT. vers. 3. Patrem aeternuin de coelo clamantem, &de Christo Filio suo dicentem : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi benὸ complacui di ipsum audite. Si Filius Dei est Christus ; ergo non purus homo ,

sed Deus & homo. . .' - -

339쪽

Ebionitae

Menam

driani.

334 De praecipuis in Ecclesia sutoriis haeresibus.

De Ehionitis. Ehionita ab Ebione quodam orti magnae facundiae, sed perversae & haere, licat mentis viro, progressi primo Ecclesiae saeculo sub Tito Ιmp. & clero

Rom. Pont. anno circiter Ta. qui Vari S ex Samaritis, 2 ararais , carpω

erat ranis, oe Cerinthiams collectos dis Ieminans errores , Librosque Canonicos ut Cerinthus spemens omnes , solo admitso S. Matthaei Euangelio , docebat inter alia cum Cerintho , nedum Circumcissionem , aliosque legis Mosaicae ritus esse in Ecclesia retinendos, nedum Chritam purum effae hominem , & non Deum; sed insuper addebat, illum hominem esse non ex Virgine, sed ex viro oe formina natum.

Contra quem pugnat illud celebre de Christo Iesu, de B. Uirgine ab

Isaja prophetante dictum cap. I. vers. Iq. Ecce Virgo concipiet, oe pariet Filium, Cr vocabitur nomen eius Emmanuel, σc. Cuius celebris Prophetiae veritas non staret, si non ex pura Virgine Christus natus esset. Virgo enim non appellatur, inquit S. Epienanius haeresi 3o. qua viroe coniuncta est, σnuptias copulata multer; sed ιlla propria Virgo dici potest , qua eitra virum conceptronem Dei Verbr m veritate habuit. Imo si ex viri consortio & se mina natus esset Christus Iesus, & non ex Spiritu Sancto, delusa fuisset&decepta B. Virgo ab Angelo Gabriele sacrum mysterium annuntiante , dum turbata quaerens, suomodo fieret illud , quoniam virum non cognosceret; et responsum fuit Luc. cap. I. vers. 33. Spiritus sanctus sverveniet in te , oe virtus Altissmi obumbrabit tibi: ideoque oe quod nascetur ex te Sanctum, Mocabitur Filius Dei. Si Filius Dei; ergo non purus homo: si ex Virgine & Spiritu Sancto a ergo non ex viro & muliere natus est Chrissus, ut impie blalphemabant cerinibus ex Dion, ille purum hominem dicens , iste purum hominem ex viro & muliere natum Christum alserens : tandenon mirum si contra Ebionem & Ebionitas, ad Trallenses scribens, S. Ignisius dicat: Fugite illos hominis Diabolici cultores Ebionitas , quos maledictos Ieremias Propheta asserit, inquiens cap. 7. Maledιctas νι considit in homine ,

o recedit a Deo cor eius.

De Menandrianis.

Menandriani a Menandro nomen sortiti, viro patria Samaritano , &prosellione Mago, Simonis Magi discipulo, eisdemque cum illo erroribus re artis Diaboucae praestigiis dedito ; qiu sub Vespasiano Imp. & Lino

Rom. Pont. anno circiter 8o. praeterquam quod eosdem cum Simone impios teneret errores , & assereret cum illo , v. g. mundum istum non a

Deo , sed ab Angulis conditum , aliaque similia impia Simonis deliria ,

hoc uno tamen excepto , quod se suo illo magistro Simone maiorem iactaret, teste S. Epiphan. haeresi 22. Christumque Dominum Hrum hom/nem fuisse negaret, se autem mundi Salvatorim destinatum assereret, eosque qui salvari cuperent, in suo nomine baptiEandos esse doceret, & eos nunquam morituros promitteret, qui suo Baptismo baptizati talent, referente Fr aeolo in suo haereticorum hiencho. Quae impia, & insanae mentis fabulamenta ferre non utiens S. natius clartyr, ad Trallenses iuribens ait : Fugue Menandrum, o totam eoi Ωι vem malignitatis eias. Et merito fugaciadus ille Menander : Quis enim serro

340쪽

Liber septimus. S

serre posset tantae dementiae virum, qui se miserum dc perditum , ad satia , tem hominum divinitus missum praedicat, & Christum Dominum mundi Salvatorem verum & sanctum, verum hominem de B. Virgine natum, &Salvatorem nostrum abnegat i do quo solo ad Ioseph virum Mariae dictum ab Angelo, Matth. cap. I. versao. Ioseph siti David, noli timere accipere Mariam coniugem illam : quod enim in ea nasum est, de Spiritu sancto est. P viet aatem Filium , σ νocabis nomen eius Iesam i ipse enim salvum faciet populum suum d peccatu eomm. Quo in loco, aliis omissis, Christiun v rum Hominem & Deum , de Maria Virgine natum , & vere Salvatorem nostrum esse patet, de quo solo Act. cap. q. vers. I a. dictum i Non est in alio aliquo falas; nec enim aliud nomen es sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos ferr. De Saturniant1. Saturniani a Saturnino patria Antiocheno, Menandrique discipulo dicti, . suurnia non minus erant in Christum, sive in Deum Incarnatum blasphemi, dum μ' Traiani Imp. & Euarisi Papae temporibus circa annum i I 8. christum umbraliter, ct in specie tantum apparuisse, nec veram hominis carnem assum fse contendebant; sicque omnia in specie tantum, & non reipsa a Christo filisse completa volebant, ut nasci, videri, ambulare, pati, mori, di alia de Christo credita mysteria.

Quod impium, blasphemumque systema manifeste resellitur ex illo Ioan.

cap. I. vers. I 4. de Verbo Dei Filio dicentis r Et Verbum caro factum est, oe habitost in nobis i ct vidimus eum plenum gratia oe veritatιs. Unde concluditur, si Verbum caro factum est, si in came visum, si visum plenum veritatis, sitque ipsa Incamata Veritas; ergo non visum, ut nos fal-Ieret & deciperet; sed ut vere S non umbraliter tantum in came viveret,

ageret, Patcretur di moreretur.

De Basilidianis.

Basilidiani orti a Basilide, patria Antiocheno, acuti, sed perversi ingenii viro, Saturnini socio, di Menandri discipulo; qui sub Adriano Assio

Ιmp. & Alexandro I. Rom. Pont. circa annum Christi II. praeterquam quod carnis resurrectionem negabat, & Virginitati nuptias aequipara at ,

aequalisqile esse meriti dicebat: in hoc praesertim errabat, quod ridiculum fingens mundi creationis systema , dicebat de Deo innato & solo intellectum fuisse natum, de intellectu Verbum, de Verbo sensum, de sensu virtutem & sapientiam, de virtute di sapientia Principatus , Potestates &Angelos, di hos primos Angelos fingebat, aut potius delirabat, primum fecisse Coelum, di poli illos alios Angelos secundum, & iterum post istos ab aliis tertium editum esse Coelum, sicque per ordinem Angelos , tre centos & sexaginta quinque condidisse Coelos, totidem videlicet, quot numerantur anni dies , di istius ultimi Coeli Anselos , terram & hominem ; illorum vero Principem Iudaeorum genus in haereditatem accepi se dicebat, aliasque sibi subiicere voluisse gentes, ad quas liberandas Deum Patrem, di innatum suum misisse Filium , eumque non Hrὸ , sed putariis tantum fuse passum a Iadais oe crucifixum ; Simonem vero Cyrenaum c ci ferenda angariatum , ναὶ Disse crucifixum o passum asserebat, teste

SEARCH

MENU NAVIGATION